Skip to the text

Articulus 6

EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI TERTII.

QUOD in principio hujus capituli ad populum Israel dicitur, ad Ecclesiam Christi refertur, ut sit sensus : Audite auribus cordis et corporis, verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, id est, filii Ecclesiæ, seu plebs christiana, quæ Deum fide videndo es Israel (qui interpretatur, videns Deum), super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, id est super omnem Ecclesiam, quam eduxi de conversatione mundana et præsenti sæculo nequam, transferens eam in regnum Filii dilectionis meæ, id est in mysticam unitatem credentium per fidem et caritatem. Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ : id est, postquam prædicata est fides christiana et publicata, solos Christianos cognovi et nosco per approbationem. De qua cognitione dicit Apostolus : Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo; et rursus, Si quis ignorat, ignorabitur. Interim enim nullus extra Ecclesiam est salvatus, nec potest salvari, sicut nec extra arcam Noe quisquam ab aquis diluvii exstitit præservatus.1 Propter quod ait Salvator : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.2 Idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras, id est, in præsenti vos castigabo, ne æternaliter pereatis. De hoc in præcedentibus dicta sunt multa.3 Beatus enim homo qui corripitur a Domino.4 Et Apostolus dicit :5 Si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.6

Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Sic duo non possunt simul conversari in schola Christi, vel ambulare in via virtutum, et de bono in melius efficaciter proficiendo, nisi motus passionum, iram, contentionem, impatientiamque abjiciant, et pari proposito honestaque amicitia copulentur. Quod si ita fuerint convenientes, seu concorditer consentientes in desiderio proficiendi, poterunt omni die fortissime progredi in semitis Dei, se invicem exhortando, increpando, ædificando, et pro se invicem indesinenter atque ferventer orando. Unde in Ecclesiastico legitur : Cum viro sancto assiduus esto, et quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, cujus anima est secundum animam tuam;7 et alibi, Omnis homo sibi simili sociabitur.8 Hæc est salubris societas : siquidem væ soli;9 et frater adjuvans fratrem, quasi urbs munita, juxta Salomonem.

Auditum facite in ædibus Azoti et in ædibus terræ Ægypti, id est, infidelibus annuntiate; et dicite :10 Congregamini super montes Samariæ, id est Ecclesiæ, quæ se dicit custodire præcepta justitiæ.11 Samaria enim interpretatur custoditio. Et videte insanias multas in medio ejus, id est, peccata Christianorum perpendite, ut quum videritis eos ab adversariis fidei superari, vel divinitus castigari, non blasphemetis nomen Christi, quasi non possit Ecclesiam suam tueri, nec vestræ potestati aut diis vestris attribuatis victoriam qua prævaletis fidelibus;12 sed justum Dei judicium considerate, qui propter peccata Christianorum, tradit eosdem adversariis suis, ac aliis plagis corripit eos. Qui nescierunt facere rectum. Quibus et a Jeremia dicitur : Si mutare potest Æthiops pellem suam, et pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.13 Isti enim non habent scientiam illam quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, de qua ait Scriptura :14 Dedit illi scientiam Sanctorum.15 Thesaurizantes iniquitatem et rapinam in ædibus suis. Quibus dicitur a Jacobo :16 Thesaurizastis vobis iram in die judicii. Et ad Romanos Apostolus : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? An divitias bonitatis et patientiæ et longanimitatis Dei contemnis? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens17 cor tuum, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei. Tales sunt habituati et indurati in vitiis : qui non ex passione, sed animi deliberatione et habitu peccant. Horum terra, id est corpora, tribulabuntur in igne æterno, et a dæmonibus circumdabuntur. Fortitudo quoque eorum penitus detrahetur. Quoniam gloria impii, stercus et vermis : hodie extollitur, et cras non invenitur.18

Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, etc., id est, quamvis leo ille sævissimus, qui est diabolus, multos fidelium devoret, absorbens fluvium nec admirans; aliqui tamen, puta electi, qui pauci sunt, dentes ejus evadunt per gratiam Christi summi pastoris, et per instructionem ac bonam præsidentiam prælatorum. Potest hoc quoque referri ad Judæos conversos ad Christum, qui aliis plurimis pereuntibus, atque a dæmonibus per infidelitatem devoratis, erepti sunt. De quibus dicit Apostolus : Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt; et Isaias, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus.

Contestamini, id est prædicate, o doctores et pastores Ecclesiæ, in domo Jacob, id est in populo vitiis reluctante, qui sunt spiritualiter filii Jacob, qui interpretatur supplantans.19 Quia quum visitare cæpero prævaricationes Israel, id est peccata Ecclesiæ castigare. Tempus enim est ut judicium incipiat a domo Dei. Et per Ezechielem loquitur Dominus :20 A sanctuario meo incipite percutere.21 Visitabo super altaria Bethel, id est schismaticorum ac hæreticorum, qui se præ ceteris jactant esse in domo Dei, vel domum ipsius. Bethel autem interpretatur domus Dei. Et percutiam domum hiemalem, id est congregationem eorum in quibus refriguit calor sanctæ dilectionis et ignis Spiritus Sancti :22 in quibus est frigus constringens, id est peccatum mentem indurans, et lapideam faciens, ne capax sit gratiæ Dei et compunctionis internæ; cum domo æstiva, id est cum illis in quibus est ignis concupiscentiæ, calor iræ ac vitiorum. Et peribunt domus eburneæ, id est collectio eorum qui a foris virtuosi videntur ac splendidi, intus autem sunt pleni sordibus culpæ;23 et item omnes vani, curiosi, et sæculariter adornati, quærentes placere mundo magis quam Deo. Quales fuerunt, de quibus scriptum est in Luca : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra : quia quod altum est hominibus, abominatio est ante Deum.24 Et Psalmista : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent.25 Et dissipabuntur ædes multæ : id est, multi eorum qui ad tempus sunt templum Spiritus Sancti, quando in caritate consistunt, a dæmonibus superantur, destruuntur, et omne spirituale esse gratiæ gratum facientis amittunt, ita quod nil reputantur a Deo.

Footnotes

  1. Coloss. 1, 13. ↩

  2. Marc. XVI, 16. ↩

  3. Eccle. iv, 10. ↩

  4. Job v, 17. ↩

  5. Prov. xviii, 19. ↩

  6. Hebr. xii, 8. ↩

  7. Eccli. xxxvii, 15, 16. ↩

  8. Eccli. xiii, 20. ↩

  9. Is. XI, 2. ↩

  10. 1 Cor. viii, 3. ↩

  11. 1 Cor. xiv, 38. ↩

  12. Gen. vii, 23. ↩

  13. Jer. xiii, 23. ↩

  14. Sap. x, 10. ↩

  15. Coloss. i, 13. ↩

  16. Jacob. v, 3. ↩

  17. Rom. II, 4, 5. ↩

  18. I Mach. II, 62, 63. ↩

  19. Gen. xxv, 25. ↩

  20. I Petr. IV, 17. ↩

  21. Ezech. IX, 6. ↩

  22. 15 Matth. XXIV, 12. ↩

  23. Ezech. XXIII, 27. ↩

  24. Luc. XVI, 15. ↩

  25. Ps. LII, 6. ↩

Chapter 7 of 16