Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI : AUDITE VERBUM HOC, VACCÆ PINGUES.

PRÆTEREA plenius describitur in præsenti capitulo decem tribuum dira captivitas, atque horrenda punitio. Audite verbum hoc quod subditur, id est prænuntiationem calamitatis vestræ, ut territi pœniteatis, vaccæ pingues, id est, majores et potentiores ac ditiores in decem tribubus, qui recte vocamini vaccæ pingues : primo, quia jam immolandi estis Assyriis, ut mactemini; secundo, quoniam vitulos aureos adoratis, sicque impletur in vobis quod dicitur a David, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis; tertio, quia per modum vaccarum, carnalem quietem et delectationes gulæ diligitis. De talibus vaccis cecinit Moyses in Deuteronomii cantico : Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum.1 Quæ estis in monte Samariæ, id est, in regione Samariæ montuosa habitatis. Vel hoc dicitur, quoniam in montibus certis, insidiabantur his qui pergebant Jerusalem ad adorandum immolandumque Domino. Quæ calumniam facitis egenis, verbis et factis injuriando, et confringitis pauperes, eos lædendo, spoliando, occidendo, aut aliis modis persequendo; vel etiam spiritualiter illos conteritis, avertendo eos a cultu Dei. Talia quoque peccata erant in regno Juda, juxta illud Isaiæ : Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis?2 Quæ dicitis dominis vestris, id est regibus vel primis principibus regis vestri : Afferte, id est, date nobis licentiam afferendi seu spoliandi inferiores. Vel, Afferte, id est, date nobis de prædis, a subditis injuste sublatis : quia et reges ac judices Israel a subjectis multa extorquebant. Et bibemus, id est, spolia illa hilariter consumemus, et vina de pretio illorum potabimus. Solent enim hujusmodi oppressores pauperum, prædas cum ingenti delectatione consumere : quia et aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.3

Quidam per vaccas pingues intelligunt uxores potentium, quæ calumniabantur egenos, quia viros suos induxerunt ad hoc. Dicebantque viris suis, id est maritis : Afferte, et bibemus.

Juravit Dominus Deus in sancto suo, id est in se ipso et per se ipsum :45 non enim habet, per quem juret, majorem.6 Vel, In sancto suo, id est per me prophetam suum; vel in aliquo alio sancto homine et angelo, sicut habetur in Psalmo :7 Deus locutus est in sancto suo. Frequenter legitur Deus jurasse, quum tamen omnis simplex sermo ejus pro juramento habendus sit. Sed propter hominum tarditatem, certificationem, seu excitationem, jurare dignatur, quatenus insinuetur immobiliter verum esse quod ait.8 Quia ecce dies venient super vos, id est, tempus captivitatis et afflictionis vestræ ab Assyriis nunc instat; et levabunt vos in contis, id est, Assyrii in captivitatem vos deferent, sicut carnes pinguium vaccarum portantur in vectibus, vel negotia ponderosa in tenellis, et reliquias vestras, id est residuos, ad urbes, castra, seu latibula fugientes, levabunt in ollis ferventibus, id est in prædictis locis, in quibus quasi in ollis absconditi fuerint, concremabunt, loca talia incendendo : quæ incensa, similia erunt ollis ignitis seu bullientibus.

Et per aperturas exibitis, id est, de talibus locis fugietis; vel, extrahemini per quædam foramina, quæ facietis in muris sive maceriis; vel, Per aperturas, seu vias jam factas; altera contra alteram, id est, una vacca pinguis ex una parte, et alia ex parte opposita; vel, una contra aliam, id est mutuo ac vicissim. Ut enim Hieronymus dicit, idiomatis Hebræorum est, ut quod nos dicimus Mutuo, vel Vicissim, ipsi dicant Altera contra alteram. Et projiciemini, id est, captivi ducemini, in Armon, id est in Armeniam, secundum Hieronymum. Unde Symmachus transtulit, In Armeniam. Secundum Glossam, Armon est regio ultra montes Medorum atque Persarum, vel ultra terram Assyriorum, ut alii dicunt. Patet ergo, quod usque ad illud territorium translati fuerunt nonnulli de populo decem tribuum.

Consequenter ironice vel prænuntiative, non exhortative, ait Propheta ad decem tribus : Venite ad Bethel civitatem, in qua fuit unus de aureis vitulis, et impie agite, id est, in Deum peccate, vitulum adorando. Venite quoque ad Galgalam : in qua, quasi in celebri loco, idololatria exercebatur. Unde in Osee prædictum est : Omnis nequitia eorum in Galgalis. Et multiplicate prævaricationem, id est idololatriam vitiaque annexa. Et offerte mane victimas vestras, id est, sine dilatione sacrilegas hostias idolis immolate, quousque capiamini, tribus diebus decimas vestras. Symmachus transtulit, Tertia die. Unde sensus est, secundum Glossam : Quod prima die obtulistis, reservate in tertium diem, ut sit immundum. Ut enim Hieronymus ait, erant quædam sacrificia, de quibus nil licuit reservari in alterum diem. Et si quid reservabatur, immundum erat tam reservatum quam ipsa oblatio. Fuerunt et alia sacrificia, de quibus si usque in tertium diem aliquid reservabatur, fuit immundum : quod est immundas hostias immolare. Alii autem exponunt, dicentes quod sicut in lege præceptum fuit, ut Judæi ter in anno comparerent coram Domino in loco electo, videlicet in templo Jerusalem; sic Jeroboam primus rex decem tribuum, statuit aliqua divino cultui similia in veneratione idolorum suorum, quorum hoc exstitit unum, quod tribus diebus in anno offerebant solennes hostias idolis. Et sacrificate de fermentato laudem, id est, panem mixtum fermento offerte idolis pro gratiarum actione, quemadmodum gentiles. Lex autem prohibuit talem panem Deo offerri. Et vocate voluntarias oblationes, id est, hujusmodi sacrificia nominate hostias spontaneas : sicut in lege quædam oblationes dictæ sunt spontaneæ, quas quis offerebat ultroneus, quod ad lætitiam et supererogationem pertinuit. Et annuntiate, id est, peccata vestra aliis impudenter prædicate, ut agant similia, ut non solum fecisse, sed et alios videamini docuisse, sicut de duabus tribibus apud Isaiam legitur : Peccatum suum sicut Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.

Sic enim voluistis, filii Israel, id est, hæc mala facere voluistis, et ex proposito hæc egistis : ideo locutus sum vobis ista ironice, ad insinuandum quod ista mala agendo, vobis ipsis summe nocebitis. Juxta quem modum habetur in Psalmo : Dominus regnavit, irascantur populi; in Apocalypsi quoque, Qui in sordibus est, sordescat adhuc.

Unde, id est propter quæ peccata, et ego Deus, justus et pius judex, dedi vobis stuporem dentium, id est dentes stupidos ex magnitudine famis, in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris, id est, fame afflixi vos. Quod enim maxima fames fuit in terra Israel tempore Eliæ et Achab, itemque tempore Elisei et Joram, innotescit in libris Regum. Et non estis reversi ad me per pœnitentiam, dicit Dominus. Tanquam dicat: Ego non ex crudelitate percussi vos fame, sed ut vexatio daret intellectum, et per flagella converteremini ad me, sed noluistis. Simile est illud quoque Isaiæ : Populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non exquisierunt. Et Jeremias ait : Percussisti eos, et non doluerunt, renuerunt accipere disciplinam.

III Reg. xii, 32.

5

Lev. ii, 11.

Num. xxix, 39; Deut. xvi, 10.

Is. iii, 9.

Ps. xcviii, 1.

Apoc. xxii, 11.

6

Ps. vii, 12.

III Reg. xviii, 2; IV Reg. iv, 38; vi, 25.

Is. xxviii, 19.

Ibid. ix, 13.

Jer. v, 3.

4

III Reg. xii, 29.

Osee ix, 15.

Lev. vii, 15-18.

Exod. xxiii, 17.

B

C

D

Deinde ponitur alia plaga, videlicet ardor sitis. Ego quoque prohibui a vobis imbrem, id est pluviam serotinam, causas naturales atque cœlestes ab influxu pluviæ impediendo, quum adhuc tres menses superessent, id est restarent, usque ad messem, videlicet Maius, Junius, Julius: quo tempore pluvia ista maxime necessaria est agris Terræ sanctæ et Palæstinæ. Et plui super civitatem unam, quæ minus peccavit, et super civitatem alteram non plui. Pars una in agro compluta est, id est imbre perfusa; et pars super quam non plui, aruit, ita quod herbæ non protulerunt fructum ac triticum. Et venerunt duæ et tres civitates, super quas non plui, in quibus exsiccatæ fuerunt cisternæ, ad civitatem unam complutam, ut biberent aquam civitatis complutæ, et non sunt satiatæ, quia et modice plui super civitatem illam. Ex quibus palam est, quod istud factum non est lege naturæ, varietate temporum aut siderum cursu, sed divino miraculo, ut qui plus peccavit, gravius puniretur. Et non redistis ad me per pœnitentiam, dicit Dominus.

Tertia demum plaga annectitur. Percussi vos in vento urente, id est, in vento immoderanter calido vos afflixi, et terræ nascentia devastavi, et in aurigine, id est ærugine: quæ a Joele dicta est rubigo, scilicet vitium segetum, quando vento percussæ, non faciunt grana multa.9 Quandoque etiam aliter sumitur, ut dictum est plenius super Joelem. In hac ergo percussi multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, quas cupide multiplicastis, id est, poma et uvas destruxi. Oliveta vestra et ficeta vestra, id est fructus arborum harum, comedit eruca, id est talis vermis seu bestiola quæ non avolat, sed jacens in fructibus, totum consumit. Et non redistis ad me, dicit Dominus, quia omnia ista flagella ad vestram ordinavi emendam.

Præterea quarta subjungitur plaga. Misi in vos mortem in via Ægypti: id est, legatos quos ad Ægyptios destinastis ad contrahendum auxilium contra Assyrios, tradidi in manus Assyriorum, qui eos in via hac occiderunt, sicut subjungitur. Percussi in gladio Assyriorum, juvenes vestros ad Ægyptum transmissos, usque ad captivitatem equorum vestrorum inclusive: quia et equos juvenum occisorum ceperunt Assyrii; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum, id est fœtorem cadaverum horum juvenum, quæ insepulta reliquerunt Assyrii, in nares vestras, quando ad vos delata fuerunt, vel accessistis ad ea.

Et non redistis ad me, dicit Dominus.

Postremo subjungitur quintum flagellum. Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: id est, tam horribiliter et districte punivi vos per Assyrios, et item per plagas memoratas, per quas et terræ nascentia demolitus sum, ita quod vestra subversio comparatur quodammodo subversioni Sodomæ et Gomorrhæ, habitatorumque earum. Nam et scelera vestra illorum criminibus erant similia. Loquitur autem Dominus de se ipso quasi de alio, dum ait: Subverti vos sicut subvertit Deus. Vel idcirco sic loquitur, ut insinuetur pluralitas Personarum in Deo, dum Pater de Deo Filio loquitur, vel econtra. Juxta quem modum loquendi scriptum est in Genesi: Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulfur et ignem a Domino.10 Et facti estis quasi torris raptus de incendio: id est, similes facti estis ligno pro majori parte combusto, ab igne extracto ne totaliter combureretur, quoniam pauci vestrum manus hostium evaserunt. Vel hoc ideo dicitur, quia Assyrii ædificia multa decem tribuum incenderunt, de quorum incendio aliqui evaserunt. Videtur quoque Propheta in hac plaga loqui de futuro per modum præteriti. Licet enim circa tempora ejus cœperint Assyrii decem tribus opprimere, finalis tamen subversio earumdem facta est tempore Osee ultimi regis Israel, quando defunctus est Amos ex dolore vulneris quod sibi inflixit filius Amasiæ sacerdotis idololatriæ, tempore Jeroboam regis filii Joas. Et non redistis ad11 me, dicit Dominus. De talibus tam incorrigibilibus Dominus ait per Isaiam:12 In quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? Et item per Jeremiam:13 Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Quem enim Deus despicit, nullus corrigit.14 Et nisi Deus intus operetur, tangat, afficiat, non sufficiunt extrinseca hortamenta. Isti autem ob suam perversitatem non meruerunt tangi medullitus, quia et obicem posuerunt.

Quapropter hæc faciam tibi, Israel, id est, inducam super te plagas descriptas, similes aut majores. Postquam autem hæc fecero tibi, id est, prædictas plagas induxero, præparare in occursum Dei tui, Israel. Hoc tripliciter explanatur. Primo: Præparare, id est, præpara te, in occursum Dei tui, id est ad susceptionem gratiosi adventus ejus in te: quia post captivitatem Israel ab Assyriis, quidam eorum ad Deum conversi sunt, et in Jerusalem venerunt sub Ezechia, ut dictum est.15 Huic sensui consonat translatio Septuaginta interpretum, quæ talis est: Præpara te, ut invoces Deum tuum, Israel. Secundo: Præparare in occursum Dei tui, id est, Unigenitum Dei verum Deum, per incarnationis mysterium in hunc mundum descendentem, devote suscipe et adora. Hoc multi ex decem tribubus impleverunt. Tertio exponitur de conversione Israel in fine sæculi, quia nec interim finitur eorum captivitas. Unde Theodotion transtulit: Novissime præparare, etc.

Porro ad hanc præparationem inducit consideratio omnipotentiæ Dei. Propter quod subditur: Quia ecce formans montes: juxta illud in Psalmo, Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;16 et creans ventum: secundum illud, Qui producit ventos de thesauris suis.17 Sumitur autem creatio hoc loco extense. Et annuntians homini eloquium suum, id est, sermones occultos atque propheticos electis revelans, prout jam dictum est: Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.18 Unde et David: Incerta, inquit, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.19 Eloquium quoque Domini inflammavit Joseph.20 Hinc per Jeremiam ait: Clama ad me, et annuntiabo tibi grandia et firma, quæ nescis.21 Faciens matutinam nebulam, quæ mane descendit, et operit terram. Omnes enim impressiones meteorologicæ sunt a Deo, tanquam a causa prima ac principali. Et gradiens super excelsa terræ. Illic Dominus graditur, ubi operatur. Ipse autem est extra omnia, et intra omnia, continens universa, et operans omnia in omnibus.22 Ideo ambulat per operationem super excelsa terræ, id est in montibus, quantum ad litteram. Unde et alibi legitur:23 Circa cardines cœli perambulat; et, Qui ambulat super pennas ventorum;24 et, Graditur super fluctus maris.25 Dominus Deus exercituum nomen ejus. Ubi nos habemus, Exercituum, in Hebræo dicitur, Sabaoth, pro quo Septuaginta transtulerunt, Omnipotens. Unde et hoc loco dixerunt: Dominus Deus, Omnipotens nomen ejus. Utrumque enim significat Sabaoth. Dicitur autem Deus Dominus exercituum, id est cœlestium agminum, imo et omnium concionum, juxta illud Isaiæ:26 Ego Dominus, hoc est nomen meum; et iterum:27 Dominus exercituum nomen ejus. Hinc in veteri Testamento, præsertim in Zacharia, Deus Dominus exercituum appellatur.28

Prov. II, 14. rationis judicio et affectu, qui gloriantur quum male fecerint: de quibus scriptum est in Jeremia, Confusione non sunt confusi, et erubescere noluerunt. Sunt quoque aliqui religiosi, qui sæpe se jactant de sua audacia, rebellione atque victoria contra prælatos: quorum cæcitas et insania crassa est et magna valde.

Unde et ego dedi vobis stuporem dentium spiritualium, quibus cibus animæ masticatur atque in memoriæ ventrem projicitur: id est, robur idoneæ considerationis ac frequentis revolutionis Scripturarum sanctarum seu verborum cœlestium, tuli a vobis, in cunctis urbibus, id est congregationibus vestris. Tales nempe non gustant dulcedinem verbi Dei, nec deliciis Scripturarum pinguescunt. Hoc modo stupescunt dentes eorum qui comedunt uvam acerbam: de qua legitur, Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Et indigentiam panum, id est panis sacramentalis, panis lacrimarum, panis vitæ et intellectus, panis sanctæ actionis, dedi vobis in omnibus locis vestris. His equidem panibus merentur privari, qui pascuntur in vitiis, et delectantur rebus obscœnis: quia etsi corpus Christi accipiant, non tamen spiritualiter illud manducant. Ideoque non solum non aluntur, sed gravius vacuantur et infirmantur in anima. Et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Interdum abstrahit Deus pia dispensatione etiam electis et bonis quosdam panum istorum, ne de gratia sibi data superbiant, vel per incautelam gravius ruant. Qui sentientes se pristina devotione, opulentia et alacritate privatos, mox ferventius recurrunt ad Deum; arbitrantes se illum graviter offendisse, tota intentione ad ejus pietatem confugiunt. Pristinam quoque panum spiritualium ubertatem pinguedinemque sortiti, de cetero humiliores manent et cautiores. Reprobi vero, de quibus nunc sermo, quanto spiritualibus panibus plus privantur, tanto minus ad Dominum convertuntur.

Ego quoque prohibui a vobis imbrem, id est, gratiam Spiritus Sancti vobis non infudi, nec per unctionem vos docui, nec aquam sapientiæ salutaris (quæ in malevolam non ingreditur animam) vobis largitus sum. De tali imbre seu pluvia ait Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Quum adhuc tres menses superessent usque ad messem, id est, quando adhuc tempus erat contritionis, confessionis et satisfactionis, quibus ad maturam æternæ beatitudinis remunerationem pertingitur. Itaque tres menses, sunt prædictæ tres partes pœnitentiæ. Et plui, id est, prædictum imbrem effudi, super civitatem unam, id est congregationem electorum atque bonorum non ponentium obicem gratiæ Dei; et super civitatem alteram reproborum et impœnitentium non plui. Pars una, id est una anima seu particularis Ecclesia, compluta est, id est cœlesti rore perfusa, et verbo doctrinæ efficaciter irrigata; et pars super quam non plui, id est anima dura seu malignantium ecclesia, aruit, tanquam arbor sterilis stirpsque inutilis. Erit enim, teste Jeremia, sicut myricæ in deserto. Hinc Christus ait in Joanne: Si quis in me non manserit, mittetur foras tanquam palmes, et arescet. Et pœnitens loquitur: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum.

Et venerunt duæ et tres civitates, id est illi super quos non plui, ad civitatem unam complutam, ut biberent aquam, id est, gratiæ et sapientiæ ejus participes fierent, verbumque Dei audirent, et non sunt satiatæ. Istud accipi potest de pœnitentibus, qui non satiantur, vel quia non tantam gratiam et perfectionem consequuntur ut cupiunt, vel quia nihil gratiæ gratum facientis et donorum Spiritus Sancti participant, eo quod non vere pœniteant, et timore aut necessitate magis quam amore et voluntate hæc faciunt. Interdum quoque pluit Deus super unum, et non super alium, per nubes de quibus loquitur Isaias, Qui sunt isti qui ut nubes volant? id est per prædicatores et viros divinos, qui verbo tonant, miraculis coruscant, pietate

Sap. I, 4.

Joann. IV, 13, 14.

Jer. XVII, 6.

Joann. XV, 6.

Ps. CI, 5.

Is. LX, 8.

Footnotes

  1. Deut. xxxii, 15. ↩

  2. Is. iii, 15. ↩

  3. Prov. ix, 17. ↩

  4. Ps. cxiii, 8, sec. ↩

  5. Hebr. ↩

  6. Hebr. vi, 13. ↩

  7. Ps. lix, 8. ↩

  8. Osee v, 1. ↩

  9. Joel 1, 4. ↩

  10. Gen. xix, 24. ↩

  11. IV Reg. xvii, 6. ↩

  12. Is. I, 5. ↩

  13. Jer. V, 3. ↩

  14. Eccle. VII, 14. ↩

  15. II Par. XXX, 11. ↩

  16. Ps. LXIV, 7. ↩

  17. Ps. cxxxiv, 7. ↩

  18. Amos III, 7. ↩

  19. Ps. L, 8. ↩

  20. Ps. CIV, 19. ↩

  21. Jer. XXXIII, 3. ↩

  22. I Cor. XII, 6. ↩

  23. Job XXII, 14. ↩

  24. Ps. CIII, 3. ↩

  25. Job IX, 8. ↩

  26. Is. XLII, 8. ↩

  27. Is. XLVIII, 2; LIV, 5. ↩

  28. Zach. I, 3, etc. ↩

Chapter 8 of 16