Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI TROPOLOGICA.

DENIQUE vaccæ pingues in montibus Samariæ consistentes, quæ calumni-antur egenos, confringunt pauperes, et vini pocula quærunt a superioribus suis, rite intelliguntur crudeles avarique principes populi christiani; et item carnales pastores seu prælati Ecclesiæ, qui pascunt se ipsos, lac ovium manducantes, lanamque induentes, gregem autem Domini non alentes, sed cum crudelitate atque potentia præsidentes:1 de quibus in Ezechiele diffuse loquitur Dominus.2 Isti nempe quum sint ad divina pigri, corporalem quietem vitiose amantes, vitamque bestialem ducentes in voluptatibus gulæ et luxuriæ, merito vaccæ pingues dicuntur, quia etiam quasi vacca lasciviens declinant a lege divina.345 De quorum singulis dici potest illud in Job: Cucurrit impius adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est.6

Juravit Dominus: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos diaboli in contis, id est in suis instrumentis afflictivis, et reliquias vestras, id est corpora, quæ moriendo reliquistis, vel imitatores ac posteros, in ollis ferventibus, id est infernalibus foveis. Et projiciemini in die judicii in Armon: per quod hoc loco infernus inferior designatur. Ista fiunt reprobis in die mortis, in die judicii, et in die infernalis supplicii, quando de olla in ollam transibunt per aperturas, quia de calore nimio ad aquas nivium pergent.78

Venite ad Bethel, id est domum seu ecclesiam Dei, et impie agite;9 ad Galgalam, id est Scripturarum revelationem (Galgala enim revelatio interpretatur), et multiplicate prœvaricationem. Hoc ironice dicitur contra fideles qui ecclesiam visitant et sermones audiunt non ex devotione, sed obumbrant, doctrina fecundant :1011 quando videlicet aliquibus juste verbum Dei subtrahitur, quod aliis misericorditer annuntiatur, quemadmodum Dominus ait ad Ezechielem :

Fili hominis, linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.12 Faciamus ergo quod Christus ait discipulis : Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.13

Percussi vos permissive, o reprobi, in vento urente, id est ardore libidinis vel doctrina ventosa et corruptiva, et in aurigine, id est ira et invidia, quæ sanguinis ruborem variant in pallorem, et fructum seminis animæ, quod est verbum Dei, corrumpunt.141516 Percussi multitudinem hortorum vestrorum et vinearum, id est cordium, in quibus flores virtutum, gramina contemplationum, et botri fructuum Spiritus Sancti merito pullularent. Horum enim corda percutiuntur, dum a Deo relinquuntur, arescunt, vitiisque subduntur. Oliveta vestra et ficeta, id est opera misericordiæ et suavitatis internæ vel habitus virtuosos, ex quibus procedunt hujusmodi actus, quemadmodum fructus prodeunt ex arboribus, comedit eruca, id est mordax ac pungitiva invidia, quæ omnia vastat, si admittatur : non enim compati aut auxiliari permittit.17

Misi in vos mortem in via Ægypti : id est, quum ambularetis in operibus carnis et sæculi, vita gratiæ vos privavi, vel corporaliter castigavi. Percussi in gladio juvenes vestros. Gladius spiritus est verbum Dei. Qui ergo in juventute ex auditu verborum Dei corrigitur, gladio salubriter verberatur. Usque ad captivitatem equorum, id est refrenationem lascivorum motuum corporis. Hæc quoque aliter accipi possunt, sed propter causam pertranseo. Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, id est, igne concupiscentiæ et sulfure fœtidissimæ voluptatis prorsus permisi vos perire, quantum ad spirituale esse gratiæ gratificantis, et facti estis quasi torris raptus de incendio, quantum ad hoc quod nondum pœnas tartarei ignis incidistis.18 Et non redistis ad me : in quo patet incorrigibilitas vestra. De talibus Dominus ait ad Jeremiam :19 Quare aversus est populus iste aversione contentiosa?20

Quia ecce formans montes, id est, angelos sanctos in sublimitate naturæ et gratiæ atque in beatifica fruitione constituens. Vel, montes, id est Apostolos et imitatores eorum in arce virtutum reponens, quorum conversatio est in cœlis; et sicut exaltantur cœli a terra, ita exaltatur nobilis angelica cœliformisque vita eorum, ab ignobili, confusa et injusta malorum Christianorum conversatione, de qualibus dicitur, Recedentes a te, in terra scribentur.21 Et creans ventum, id est eos qui velocissime cuncta terrena transcendunt. Faciens matutinam nebulam, id est, symbolicarum revelationum obscuritate in primis mentem involvens, antequam ad anagogicæ contemplationis perveniat puritatem. Ita fit sæpe. Hæc ergo obscuritas, per nebulam quæ mane operit terram, significatur. Non enim possibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi variis sensibilium formarum velaminibus circumtectum. Et gradiens super excelsa terræ, id est, in mentibus contemplativis atque theoricis ambulans, cum quibus esse, sunt deliciæ meæ. Ecce tanta est conventio, communio atque concordia Dei cum servulis suis devotis atque humilibus. Cum exsistentibus est, cum stantibus stat, cum habitantibus habitat, cum gradientibus graditur, cum ascendentibus et descendentibus ascendit atque descendit. Hinc ait ad Jacob in Genesi : Ego descendam tecum in Ægyptum. Et Jacob loquens de ipso : Deus, inquit, qui socius fuit itineris mei.22 Dat enim suis virtutem ad omnia ista, eosque in cunctis gratiose deducit. Nec hoc solum, sed ipsi quoque sunt, manent, stant, ambulant, ascendunt atque descendunt in ipso, id est secundum voluntatem, et per gratiam ejus.23

Footnotes

  1. Ezech. XXXIV, 2, 3 et seq. ↩

  2. Jer. XLVIII, 10. ↩

  3. I Cor. V, 7. ↩

  4. Osee X, 2. ↩

  5. Osee IV, 16. ↩

  6. Job XV, 26. ↩

  7. Luc. XVII, 10. ↩

  8. Luc. XXIV, 19. ↩

  9. I Par. XXIX, 14. ↩

  10. Ps. X, 3, sec. ↩

  11. Hebr. ↩

  12. Ezech. III, 26. ↩

  13. Luc. x, 2. ↩

  14. Is. LV, 9. ↩

  15. Philipp. III, 20. ↩

  16. Philipp. viii, 11. ↩

  17. Prov. vui, 31. ↩

  18. Ephes. vi, 17. ↩

  19. Gen. XLVI, 4. ↩

  20. Jer. viii, 5. ↩

  21. Jer. xvii, 13. ↩

  22. Gen. XXXV, 3. ↩

  23. Prov. viii, 31. ↩

Chapter 9 of 16