Articulus 9
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI : AUDITE VERBUM ISTUD, ETC.
HOC loco ostenditur irreparabilis decem tribuum vastitas. Audite, o decem tribus, verbum istud, quod ego Amos levo super vos, id est, ex magno affectu de vobis annuntio, planctum, id est planctuosum seu lamentabile :12 quia cum fletu et compassione vestram calamitatem prædico, vosque deplango, quemadmodum Samuel Saulem, et Christus civitatem Jerusalem.3 Nec mirum, si Amos Israelita Israelem deplangat, quum Isaias futuram miseriam seu captivitatem Babylonis et Moab tam dire defleverit, ut patet in libro ipsius. Qui etiam duas tribus deplorans : Nolite, inquit, incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei.4 Deinde verba planctus ponuntur. Domus Israel, id est familia decem tribuum, cecidit per culpam et pœnam. Cecidit enim per idololatriam aliaque peccata a pristina gratia. Et per tribulationes, pressuras et captivitates sibi illatas, a præhabita corruit prosperitate, præsertim a tempore Hazaelis regis Syriæ, qui contrivit quasi in tritura areæ Israelem;5 et deinde ab Assyriis. Et non adjiciet ut resurgat per pœnitentiam a culpa ac idololatria, vel per victoriam seu reditum a captivitate Assyriaca ad prosperitatem priorem. Tamen in fine sæculi decem tribus convertentur. Virgo Israel, id est, plebs Israelitica, quæ virgo vocatur : primo, quia in Patriarchis et Prophetis ac justis Deo exstitit desponsata, quamvis isti qui erant tempore Amos, animi integritatem ac puritatem perdiderint, multipliciterque fornicarentur a Deo; secundo, ad insinuandum puritatem naturæ secundum se consideratæ. Hinc et de populo Babylonis scriptum est in Isaia : Sede in pulvere, virgo filia Babylon.6 Et utroque modo ait Jeremias de populo Juda : Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei.7 Itaque, Virgo Israel projecta est in terram suam, id est, in proprio territorio ab hostibus victa et conculcata, vel ad peccata inducta; non est qui suscitet eam, id est, ad pristinum statum reducat, Deum precibus mitigando, vel hostes Assyrios debellando. Quamvis enim hic Amos et Prophetæ sibi contemporanei orarent pro populo isto, eumque instruerent, noluerunt tamen se ad gratiam habilitare, sed econtrario occiderunt Prophetas. De talibus Dominus, ostendens se inexorabilem, quantum ad aliquos, ait ad Jeremiam : Non assumas laudem et orationem pro eis.8 Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.
Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem : id est, tanta erit pressura decem tribuum, quod decima pars eorum vix remanebit; in domo Israel, id est in universo populo decem tribuum, ita quod omnes civitates earum tam graviter vastabuntur. Numeros autem præfatos, videlicet mille, centum, decem, non oportet præcise accipere, sed ad insinuandum paucitatem evadentium, quemadmodum dictum est supra : Quomodo si eruat pastor duo crura aut extremum auriculæ de ore leonis, sic eruentur filii Israel.9 Quidam autem dicunt hoc factum in primo adventu Assyriorum, tempore Phul vel Theglathphalasar regum Assyriorum, videlicet, quod tunc decima pars10
Israel mansit. Sed in secundo ultimoque adventu sub Salmanasar etiam decimatio capta est, paucissimis tamen exceptis.11
Quia hæc dicit Dominus Deus domui Israel, id est plebi tribuum decem : Quærite me per veram pœnitentiam et perseverantiam sanctam, et vivetis, vita naturæ, evadendo manus hostiles, vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. Hinc fertur in Psalmo : Quærite Deum, et vivet anima vestra.12 Et nolite quærere Bethel, id est vitulum aureum positum in oppido Bethel;13 et in Galgalam, id est in locum sic dictum, nolite intrare, ut ibi idola invocetis. Est autem Galgala, secundum Glossam, civitas in fine duarum decemque tribuum sita. Et in Bersabee urbem duarum tribuum, sitam in fine regni tribus Juda : unde frequenter legitur, A Dan usque Bersabee; non transibitis, id est, non transeatis propter idololatriam ibi exercendam, quia in aliquibus locis regni Juda jam idololatria viguit.14151617 Quia Galgala captiva ducetur, id est, populus Galgalæ ab Assyriis capietur, et Bethel inutilis erit, id est, cives urbis illius et vitulus aureus non poterunt vos salvare : quia et urbs Bethel fuit devicta. De Bersabee autem nunc tacet, quoniam decem tribubus captis, non fuit destructa.
Quærite Dominum, ejus misericordiam, auxilium et salutem jugiter invocando, et vivite, uniti fonti vitæ, ne forte comburatur, id est, igne tribulationis et captivitatis incendatur et consumatur, ut ignis, qui ardendo deficit, deficiente combustionis materia, domus Joseph, id est plebs decem tribuum, quæ significatur per Joseph, quasi per principaliorem inter Patriarchas a quibus decem tribus exortæ sunt. Joseph enim data sunt primogenita, eo quod Ruben violasset torum patris sui, ut dicitur primo Paralipomenon libro.1819 Vel ideo nomine Joseph decem tribus significantur, quia Jeroboam filius Nabat, primus rex decem tribuum, erat de semine Joseph per Ephraim.20 Unde Osee per Ephraim sæpe decem tribus, ut dictum est supra, expressit. Et devorabit ignis iste domum Joseph, et non erit qui exstinguat Bethel, id est, a præinducto igne eripiat urbem Bethel et vitulum ejus, nisi quæsieritis Dominum, quem qui quærit, invenit.21 His verbis dedit Deus decem tribubus pœnitentiæ locum.
Deinde Propheta redarguit plebem hanc, et maxime judices ejus. Qui convertitis in absinthium judicium, id est, veritatem judicii ex sua natura dulcem ac delectabilem, sicut et omnes actus virtutis, convertitis in amaritudinem falsitatis, pauperum et innocentium judicia pervertendo : quod et illis amarissimum est. Est autem absinthius amarissima herba. Et justitiam in terra relinquitis, id est cultum divinum et Deum, qui est increata justitia; justitiam quoque commutativam, quæ in emptionibus venditionibusque consistit, et distributivam, quæ reddit unicuique quod suum est. De talibus scriptum est in Isaia : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes dulce in amarum, et amarum in dulce.22 Reliquistis ergo per idololatriam, increatam justitiam seu justum Deum, de quo subditur :
Facientem Arcturum et Orionem. Arcturus, secundum Glossam, habet septem stellas, quem vocant aliqui Ursam majorem. Estque constellatio gyrans circa polum septentrionalem. Porro Orion, secundum Hieronymum, hieme oritur, et suo ortu tempestates signat ac excitat. Dicuntque aliqui, quod sit constellatio clara, partim in signo Tauri, et partim in signo Geminorum consistens. De horum expositione verborum pluribus scripsi super illud Job : Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.23 Denique pro Orione, Symmachus transtulit, Stellas; Theodotion, Vesperum. Hebræus vero qui Hieronymum in divinis instruxit Scripturis, ut ipsemet refert Hieronymus, dixit verbum Hebraicum, pro quo positum est nomen Orionis, significare splendorem, sicque per Orionem generaliter intelligenda esse astra splendentia. Utitur autem Propheta nominibus a gentilibus institutis, magis quam Hebraicis, quoniam magis consueta intelligibilioraque erant. Et convertentem in mane tenebras, id est, post caliginem noctis facit auroram succedere, et diem in noctem mutantem, id est, diei facit succedere noctem, cujus ordinatione perseverat dies.24 Temporum enim dat tempora, ut allevet fastidium. Idcirco cantatur in Hymnis :
Qui temperas rerum vices.
Et iterum :
Lucis diurnæ tempora Successibus determinans.
Qui vocat aquas maris, id est, calore solis elevat eas in aere, et liquat ac excolat eas in dulcem humorem, et effundit eas guttatim super faciem, id est planitiem, terræ. Educit enim nubes ab extremo terræ.25 Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam.26 De quo scriptum est in Job :27 Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum; et in Jeremia, Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cœlo.28 Dominus nomen ejus : quia nomen Domini competit ei soli per auctoritatem, et secundum perfectam rationem dominii : quoniam ipse solus propria potestate est universorum dominator liberrimus, ad quem omnis creatura refertur et comparatur sicut minister ad dominum, instrumentum ad artificem, subditus ad præsidem. Ideo ait per Isaiam : Ego Dominus, hoc est nomen meum;29 gloriam meam alteri non dabo.
Qui subridet vastitatem super robustum, id est, robustis juste subsannando seu irridendo, minatur pressuram seu punitionem, et depopulationem super potentem affert, id est, potentibus inducit direptionem, deprædationem seu destructionem : quod hic ad litteram dicitur de regno ac populo Israel, quibus vastitatem ab Assyriis per Prophetas minabatur, et per Assyrios intulit. Verum, ut alibi scriptum est, Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens.30 Sed nunc de potentibus sua potentia abutentibus sermo est, quibus
Deus vastitatem minatur, in Sapientiæ libro dicens : Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet;31 potentes enim potenter tormenta patientur; et, Fortioribus fortior instat cruciatus.32 Itemque in Psalmo :33 Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.34 Isaias quoque ait :35 Visitabit Dominus super militiam cœli in excelso, et super reges terræ.
Odio habuerunt decem tribus in porta corripientem, id est judices justos et Prophetas, qui in portis urbium delinquentes reprehenderunt caritative ac juste; et loquentem perfecte, id est viros sapientes efficaciterque docentes, abominati sunt. Hoc faciunt homines protervi, arrogantes, incorrigibiles. Quod quam perversum sit, patet ex eo quod scriptum est in Proverbiorum libro :36 Viro qui dura cervice corripientem contemnit, repentinus superveniet interitus. Et alio loco :37 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit increpationibus, glorificabitur. Hinc iterum ait : Argue sapientem, et diliget te;38 doce justum, et festinabit accipere. Loquitur autem perfecte, qui facit quod docet, et verba distincte ac intelligibiliter profert.
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, id est, pauperes spoliastis, illos præcipue qui pergebant Jerusalem adorare in templo Deum verum, et prædam electam tollebatis ab eo, id est ea quæ meliora erant, et vobis magis placentia; domos quadro lapide, id est ex lapidibus politis, quadratis, sive marmoreis, ædificabitis.
De hoc habetur in Isaia :39 Sciet populus Ephraim et habitantes Samariam in magnitudine cordis, dicentes : Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus. Et non habitabitis in eis diu, qui jam ab Assyriis capiemini. Vineas amantissimas, id est pulchras et vobis carissimas, plantabitis, et non bibetis vinum earum, id est capti ab hostibus, qui omnia bona vestra diripient, eo quod pauperes spoliastis.
Quia cognovi multa scelera vestra, id est idololatriam et peccata annexa, et for- tia peccata vestra, id est violentiam in egenos. Vel peccata dicuntur fortia, id est, iram Dei graviter provocantia. Non ergo propter idololatriam tantum vos punio, sed ob alia quoque peccata. Vel peccata dicta sunt fortia, quia ex vehementi passione procedunt. Quidam enim toto impetu feruntur in malum. Denique cognitio interdum accipitur pro notitia approbationis, sicque Deus dicitur non cognoscere malos et mala, juxta illud in Osee : Principes exstiterunt, et non cognovi; et in Evangelio,
Amen dico vobis, quia nescio vos.40 Sicque affirmat Apostolus : Si quis ignorat, ignorabitur. Interdum vero cognitio sumitur pro quacumque scientia sive notitia :41 et sic, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.42 Atque hoc modo cognoscit peccata nostra Deus infallibilis judex, juxta illud in Psalmo : Delicta mea a te non sunt abscondita.43 Agnoscit autem Deus peccata et mala, seu privativa, non per ideam propriam, sed per ideam, rationem seu speciem virtutis ac boni oppositi. Hostes justi, id est, vos principes et judices decem tribuum, hostes estis justi, id est justorum hominum vel justitiæ, accipientes munus, id est dona pro subversione justitiæ et oppressione justorum. De talibus ait
Jeremias : minori usque ad majorem omnes avaritiæ student ;4445 et Psalmista, Dextera eorum repleta est muneribus. Et pauperes in porta, ubi fiebat determinatio causarum, opprimentes injuste, excæcati muneribus divitum. Solebant enim in veteri Testamento judices Israel sedere in portis civitatum ad judicandum, ut invenirentur in promptu; et ne rustici ad judicium venientes, insolito civium terrerentur adspectu; et item, ne cives longius tendere cogerentur.
Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Hoc tripliciter elucidatur : Primo, quod pauperes in portis oppressi, injuriamque perpessi, si fuerint circumspecti, tacebunt, non murmurantes, accusantes aut reclamantes; quia tempus malum est, id est, pro tempore illo regnantes ac judicantes, injusti fuerunt, nec erat possibile ad æquum pervenire judicium, sicque utilius fuit silere quam contradicere.4647 Secundo, quod prudentes atque Prophetæ in tempore illo, quando hostilis exercitus urbes jam cinxit, tacerent a populi increpatione, quia captivitas inevitabiliter immineret. Tertio, quod tacerent propter incorrigibilitatem populi, quia quanto plus increpabatur, tanto impatientior deteriorque fiebat : quia, ut Sapiens ait, Non amat pestilens eum qui se corripit;48 et, Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit.49 Idcirco in Ecclesiastico scriptum est : Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Tempus autem malum vocatur, non in se, sed propter mala quæ fiunt in eo. Unde et Jacob ait in Genesi : Dies peregrinationis meæ parvi et mali.50
Jam dixit Propheta, quod prudens in tempore illo jam dicto tacebit. Ideo nunc ante tempus captivitatis admonet eos. Quærite bonum virtutum, id est judicium atque justitiam, latriæ actus et misericordiæ opera, et non malum vitiorum. Qui autem ex proposito peccant, quærunt malum, quoniam quasi de industria perpetrant prava, quemadmodum scriptum est in Psalmo : Dixit injustus ut delinquat in semetipso. Ut vivatis per gratiam, et mortem ab Assyriis imminentem evadatis.51 Et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, per gratiosam inhabitationem et protectionem ab hostibus, sicut dixistis idola vestra esse vobiscum; vel, Sicut dixistis, id est, orastis ac desiderastis. Simul enim coluerunt Deum et idola decem tribus, saltem pro magna parte, ut dictum est. Vel, Sicut dixistis, id est, jactastis Deum esse vobiscum, eo quod sitis de semine Abraham. Gloriabantur enim de carnalis propagationis nobilitate, non de morum ac fidei imitatione. Ergo quia de Abraham descenderunt, putabant se propter carnis originem defensandos a Deo. Tales erant et Judæi quibus ait Salvator :52 Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Et Præcursor ejus :53 Ne velitis dicere, Patrem habemus Abraham.54 Facite ergo dignos fructus pœnitentiæ.
Odite malum culpæ in se et propter se. Peccator autem non est odiendus in se, et quantum ad naturam, sed quantum ad vitium. Et diligite bonum virtutum. Primo enim oportet a malo recedere per detestationem peccati, et deinde diligere ac agere bonum:55 quia a malo declinare, et facere bonum, sunt quasi duæ partes integrales justitiæ.56 Et constituite in porta judicium, id est judices justos; vel, justum judicium exercete in portis civitatum, quemadmodum in Deuteronomio Moyses jussit.57 Si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph, id est residuo decem tribuum, quod nondum manus incidit hostium. Cur autem decem tribus per Joseph designentur, jam dictum est. Hoc quoque quod ait, Si forte, non dubitative, sed assertive legendum. Loquitur autem sic, non propter mutabilitatem aut ambiguitatem exsistentem in Deo, sed in hominibus. Dubium vero non est, quin Deus misereatur omnibus qui odiunt malum et diligunt bonum: quos tamen non semper a temporali eripit tribulatione seu captivitate, quia non expedit eorum saluti. Si tamen filii Israel ita fecissent, forsitan a captivitate eos eripuisset, quamvis frequenter dixerit eos capiendos. Sic namque ait ad duas tribus in Jeremia:58 Bonas facite vias vestras, et habitabo vobiscum.
Sed quoniam præinducta mala fecistis, nec salutaribus monitis acquiescere voluistis: Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum dominator, Dominus potestate, Deus natura, dominator actu: In omnibus plateis civitatum vestrarum erit planctus; et in cunctis quæ foris sunt, id est vicis, villis, castellis, dicetur a populo vestro, Væ, væ, id est dolor interior atque exterior, quando videlicet Assyrii venerint, et terram vastaverint. Et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum, id est, eos qui circa rusticana et exteriora occupantur, vocabunt, ut cessantes a talibus, jam nunc fletibus vacant. Hoc fecerunt filii Israel quando ab Assyriis pressi sunt.
Et ad planctum vocabunt eos qui sciunt plangere, id est, artem habent plangendi, puta tibicines, qui carmen lugubre præcinendo, alios ad lacrimas provocant. Diversæ enim melodiæ, diversas in animo concitant passiones seu affectiones. Erat autem consuetudo Judæis, tales habere in defunctorum ædibus atque exsequiis. Unde in Evangelio legitur, quod Christus ingressus Jairi archisynagogi domum, suscitaturus ejus filiam, vidit tibicines.59 Et in omnibus viis, in quibus cadetis vel captivi ducemini, erit planctus, quia vos ipsi lugebitis; quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus, id est, in vobis non remanebo, nec habitabo per opem et gratiam, sed transibo, exercendo vindictam vosque de-relinquendo. Dicit vero Hieronymus, quod ubicumque in Scripturis dicitur Deus pertransire, insinuatur punitio.
Væ desiderantibus diem Domini. Locus iste a diversis diversimode explanatur. Sed primo ponenda est expositio Hieronymi, quam Glossa et alii communiter assequuntur. Itaque, secundum Hieronymum, Propheta nunc ad utrumque regnum, videlicet Juda et decem tribuum, dirigit verbum, ut sit sensus: Væ erroris ac tribulationis imminet desiderantibus diem Domini, id est tempus captivitatis suæ ab Assyriis vel Chaldæis. Judæi enim nonnulli audientes magna promitti a Deo per Prophetas, danda post reditum a captivitate, optabant diem captivitatis accelerari, ut citius obtinerent bona promissa post captivitatem præstanda. Quamvis enim captivitatem secundum se pensatam abhorrerent, tamen ut erat via ad prosperitatem majorem, optaverant eam. Quod autem in hoc erraverunt, ostendit Propheta. Ut quid eam vobis optatis? id est, cur cupitis eam? quasi dicat, Inutiliter facitis hoc. Nam dies Domini ista, tenebræ, et non lux, id est, tempus captivitatis adversum et triste erit vobis, quum venerit, non luminosum, id est prosperum et jucundum. Putabant enim captivitatem citius finiendam, et ea finita,60 mox implenda esse divina promissa. Quæ tamen secundum verum intellectum Scripturæ, intelligenda erant pro tempore Christi, ut est illud Isaiæ: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.61 Multum ergo errabant, nec adepturi erant quod speraverunt, sed venturum fuit eis quod subditur: Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus, sic fiet vobis. Per leonem autem intelligitur Nabuchodonosor rex Babylonis, qui afflixit duas tribus. Decem vero tribus afflixit rex Assur. Porro per ursum intelligitur Assuerus rex Persarum atque Medorum, qui post Nabuchodonosor captos tenebat Judæos, et ad tempus satis afflixit, quando suggerente Aman, præcepit una omnes die interfici.62 Et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber: id est, sic fiet vobis, ut postquam a captivitate Babylonica reversi fueritis in propriam terram, et templum construxeritis, atque in eo quiescere cœperitis, sic ut quiescit qui lassus manu sua innititur muro, tunc mordebit vos coluber, id est Antiochus rex: qui velut serpens sedit in Terra sancta, opprimens crudelissime plebem Judaicam, in qua multi fuerunt ex decem tribubus.
Huic expositioni quidam opponit, quod reges Juda, sacerdotes ac principes, simul cum vulgo persequebantur Jeremiam, eo quod captivitatem instantem prædixit:63 non ergo eam desiderabant. Itaque dicit, quod Propheta hic loquitur contra illusores, qui comminationes propheticas non reputabant veras, sed illudendo quasi optando dixerunt: Veniat dies quam prænuntiatis. Sic enim in Isaia dixisse feruntur: Manda, remanda;64 manda, remanda, etc.; et in Ezechiele, In tempora longa iste prophetat;65 itemque in Jeremia, Ubi est verbum Domini?66 Veniat. Sic ergo est sensus: Væ desiderantibus diem Domini, id est per modum optantis ironice dicentibus, Veniat tempus vindictæ prænuntiatum.
Quod autem expositio ista sit frivola, liquet ex eo quod Propheta per veram rationem reprobat desiderium adventus diei Domini, scilicet captivitatis. Veraciter ergo desideraverunt hanc diem. Instantia demum de Jeremia facillime solvitur, quia ut patet in libro Jeremiæ, principes quandoque erant pro Jeremia, et etiam populus, ne occideretur.67 Et quamvis non fuissent pro eo, argumentum tamen præinductum nil obtineret: quia Propheta non dicit quod omnes vel multi diem præfatam optabant; sed indeterminate locutus est, Væ desiderantibus, etc. Imo adhuc ostendit desiderabilem non fuisse hanc diem: Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux? et caligo, et non splendor in ea? id est, tempus vastitatis vestræ etiam tempore Antiochi erit prorsus dolorosum, durum, gravissimum, nil habens de luce prosperitatis vel splendore consolationis: quemadmodum in libro Machabæorum describitur.68
Et ne Judæi in suis cærimonialibus spem haberent, addidit Dominus: Odi et projeci festivitates vestras, id est, celebrationes festorum legalium non acceptavi a vobis, sed velut opera vitiosa despexi; et non capiam odorem cætuum vestrorum, id est, sacrificia quæ turbæ vestræ offerunt mihi, non acceptabo. Unde subjungitur: Quod si obtuleritis mihi, holocautomata et munera vestra non suscipiam, id est, grata mihi non erunt, nec meritoria; et vota pinguium vestrorum, id est oblationes votivas de carnibus pinguium pecorum factas, non respiciam per approbationem. Hæc autem idcirco dicuntur, quoniam sacrificiis et celebrationibus festivis istorum tot scelera erant admixta, quod Deo non placuerunt, sed potius displicuerunt. Opus enim Dei fecerunt tam irreverenter. Et secundum Hieronymum, etiam cum Deo coluerunt et idola. Aufer a me, id est, cessa mihi offerre, o popule regni Juda, et qui ex decem tribubus ei vos copulastis, tumultum carminum tuorum, id est indevotam ac inordinatam decantationem laudum divinarum, quas ex Scripturis mihi in templo offertis; et cantica lyræ tuæ, id est musicorum instrumentorum, non audiam. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris;69 et, Peccatori dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas?7071 Et, Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Hæc tamen non ita dicuntur, quod iniqui debeant penitus a divina laude et persolutione Horarum ac precibus cohiberi, sed ut studeant se emendare, et sciant se per tam imperfecta obsequia non posse salvari. Aliqui quoque actus divinæ laudis ac servitutis, ex speciali mandato requirunt ut in caritate et devotione persolvantur, ut celebratio, sermocinatio, etc.
24 Et revelabitur quasi aqua, id est, omnibus clare et copiose ostendetur, judicium tuum, id est damnatio seu vindicta tibi nunc infligenda; et justitia, id est æquitas Dei, quasi torrens fortis, id est, delebit te quemadmodum aqua impetuosa rapit et aufert ea quæ apprehendit.
Consequenter ostenditur, quod sacrificia legalia non erant per se accepta, nec absolute ad salutem necessaria, quia sine illis aliquando placuit Israel Deo. Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? quasi dicat, Non. Hoc autem duobus potest modis intelligi. Hieronymus enim circa hunc locum sic ait : Ex hoc discimus, omnes hostias et sacrificia quæ in deserto obtulit Israel, non Deo obtulisse, sed Moloch regi suo, id est Lucifero. Dicit demum Hieronymus, et habetur in Glossa :
25
Ex quo tempore factum est caput vituli aurei in deserto, omnia quæ fecerunt vel obtulerunt filii Israel, non Deo, sed idolis fecisse monstrantur.72 Quod si leguntur postea aliqua Deo obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum offerebant, et ob interfactionem eorum qui propter idololatriam sunt occisi. Dominus autem non tam ea quæ offeruntur, quam voluntatem suscipit offerentium. Et portastis tabernaculum factum a Moyse per manum artificum ele-
26
Actorum, Moloch regi vestro, id est ad honorem idoli vestri. Moloch autem fuit idolum Ammonitarum : quod interpretatur rex, significatque Luciferum, seu stellam matutinam, quam multi Sarracenorum usque nunc colunt, quia præ ceteris videtur splendidior, major et mirabilior. Portastis quoque et imaginem idolorum vestrorum, videlicet sidus dei vestri, id est imaginem astri seu stellæ matutinæ, quam coluistis pro Deo, quæ idola fecistis vobis ad adorandum ea, et ad vestram ruinam. Ejusdem autem falsi dei habuerunt plures imagines, quilibet scilicet suam.
Præterea huic expositioni alii apparenter objiciunt, quod idololatræ adoratores vituli, fuerunt in deserto prostrati, similiter illi qui adoraverunt Beelphegor.7374 Ideo non apparet quod alii tanto tempore venerabantur idola, vel secum tulerint ea, præsertim quum nulla inde in libris Moysis mentio fiat.7576 Rursus, in fabricatione arcæ et tabernaculi, filii Israel multa Deo devota promptaque mente obtulisse leguntur in Exodo. In libro quoque Numerorum aliqua Deo immolasse leguntur, videlicet duodecim principes in dedicatione tabernaculi.7778 Et in consecratione Aaron filiorumque ejus sacrificia offerebantur.79 Hi ergo exponunt prædicta hoc modo, quod filii Israel in deserto non obtulerunt hostias Deo secundum legis præcepta, sicut nec circumcidebantur, quia in utroque Deus per Moysen dispensavit cum eis. Istud vero non sic intelligitur, quod nullas penitus obtulerint hostias, sed quia tam paucas et raras, quod non reputatur. Quod enim modicum est, pro nihilo æstimatur. Huic dicto videtur favere, quod Dominus ait in Jeremia :
Non sum locutus cum patribus vestris, nec præcepi eis in die qua eduxi vos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum, etc.80 Porro quod subditur, Et portastis tabernaculum Moloch regi vestro, etc., non referunt ad verba immediate præcedentia, nec ad quadraginta annos in solitudine, sed ad ea quæ paulo ante præhabita sunt de terrore diei Domini. Ut sit sensus : Quia tam horribilis erit dies vestræ captivitatis, et tanta mala fecistis, ideo et portastis, id est portabitis, tabernaculum Moloch regi vestro. Dicunt enim, quod Assyrii posuerunt idola decem tribuum super collum earum, quando in captivitatem eas ducebant : ut sic appareret, quod dii earum eis prodesse non poterant contra Assyrios.
Et migrare, id est in captivitatem duci, vos faciam trans Damascum, id est ultra Syriam, cujus metropolis est Damascus, usque in Babyloniam. Ducebantur enim per Syriam in Chaldæam. Dicit Dominus per me Amos prophetam suum, Deus exercituum nomen ejus, id est, Deus cœlestium agminum, seu Deus omnipotens est nomen ipsius.
Hieronymus vero ad suæ expositionis confirmationem adducit verba Stephani in Actibus : Convertit autem Deus et tradidit illos servire militiæ cœli, sicut scriptum est in libro Prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi quadraginta annis in deserto, filii Israel? Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas; et transferam vos trans Babylonem. Pro eo quod Amos disseruit, Trans Damascum; Stephanus allegavit, Trans Babylonem, ad sensum potius quam ad verba respiciens. Sensus tamen (ut patuit) redit ad idem. Solent namque Christus atque Apostoli, alii quoque majores discipuli, allegare Scripturas veteris Testamenti quantum ad veritatis sententiam, magis quam sequi formam verborum. Per Rempham vero, intelligit præinductum Luciferum.
Postremo, quæ harum expositionum sit verior, et qualiter concordari possit una cum alia, sapientis lectoris committo judicio.
Footnotes
-
Luc. xix, 41. ↩
-
1 Reg. xv, 35; ↩
-
Is. xiii, xxi; xv, xvi. ↩
-
Is. xxii, 4. ↩
-
IV Reg. xiii, 7. ↩
-
Is. xlvii, 1. ↩
-
Jer. xiv, 17. ↩
-
Jer. vii, 16; xv, 1. ↩
-
Amos iii, 12. ↩
-
IV Reg. xv, 19, 29. ↩
-
IV Reg. xvii, 6. ↩
-
Ps. lxviii, 33. ↩
-
III Reg. xii, 29. ↩
-
IV Reg. xvii, 19. ↩
-
Judic. xx, 1; ↩
-
I Reg. iii, 20; ↩
-
II Reg. iii, 10, etc. ↩
-
Gen. xxxv, 22. ↩
-
I Par. v, 1. ↩
-
III Reg. xi, 26. ↩
-
Luc. xi, 10. ↩
-
Is. v, 20. ↩
-
Job ix, 9. ↩
-
Ps. cxviii, 91. ↩
-
Ps. cxxxiv, 7. ↩
-
Ps. cxlvi, 8. ↩
-
Job xxvi, 8. ↩
-
Jer. li, 16. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
Job xxxvi, 5. ↩
-
Sap. vi, 6, 7. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ps. 11, 4. ↩
-
Ps. ii, 4. ↩
-
Is. xxiv, 21. ↩
-
Prov. xxix, 1. ↩
-
Prov. xiii, 18. ↩
-
Prov. ix, 8, 9. ↩
-
Is. ix, 9, 10. ↩
-
Matth. XXV, 12. ↩
-
1 Cor. XIV, 38. ↩
-
Hebr. IV, 13. ↩
-
Ps. LXVIII, 6. ↩
-
Ps. XXV, 10. ↩
-
Jer. VI, 13; VIII, 10. ↩
-
Eccli. XXXII, 6. ↩
-
Osee. VIII, 4. ↩
-
Prov. XV, 12. ↩
-
Prov. IX, 7. ↩
-
Gen. XLVII, 9. ↩
-
Ps. XXXV, 2. ↩
-
Joann. VIII, 39. ↩
-
Matth. XI, 9, 8. ↩
-
Matth. III, 9, 8. ↩
-
Ps. xxxiii, 15; xxxvi, 27; ↩
-
I Petr. iii, 11. ↩
-
Deut. xvi, 18. ↩
-
Jer. vii, 3. ↩
-
Matth. ix, 23. ↩
-
* alias vineis * Ad quid ↩
-
Is. xxxii, 18. ↩
-
Esther iii, 8-13. ↩
-
Jer. xxvi, 7-11; xxxviii, 4-6, etc. ↩
-
Is. xxviii, 10. ↩
-
Ezech. xii, 27. ↩
-
Jer. xvii, 15. ↩
-
Jer. xxvi, 16; xxviii, 7 et seq., etc. ↩
-
I Mach. II. ↩
-
Eccl. xv, 9. ↩
-
Prov. XXVIII, 9. ↩
-
Ps. XLIX, 16. ↩
-
Exod. XXXII, 4, 24. ↩
-
Num. XIV, 36, 37; ↩
-
Exod. XXXII, 27, 28; ↩
-
Num. XXV, 9. ↩
-
Hebr. III, 17; ↩
-
Num. VII. ↩
-
Exod. XXXVI, 3-7. ↩
-
Lev. VIII. ↩
-
Jer. VII, 22. ↩
Chapter 10 of 16