Skip to the text

Articulus 10

DECLARATIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI QUINTI.

LOQUENS demum sanctus Propheta in persona cujuslibet viri perfecti seu virtuosi, Deum proximumque ardenter amantis, et de errore ac vitiis proximorum, magis autem de divinæ majestatis inhonoratione, cordialiter contristati, ait : Audite verbum istud, quod ego levo super vos, o impœnitentes et duri, excæcati, et periculose securi, planctum : id est, lamentabilem sermonem, quem de vestra transgressione ac damnatione enuntio, auscultate, ut et propria pericula attendentes, cessetis inaniter gloriari, discatisque vos ipsos deflere. Talis fuit Paulus, qui ait :1 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Itemque Psalmista, qui profitetur : Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.2 Sic deflentur, qui ignorant cur defleantur : qui tanto miserabiliores sunt, quo suam infelicitatem minus cognoscunt, quemadmodum in Apocalypsi alicui dicitur : Quomodo dicis, Quia dives sum, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, pauper, cæcus, et nudus?3

Domus Israel, id est Ecclesia, cecidit, peccando, et a primitivo suo fervore multum deficiendo, ab altitudine perfectionis ruendo, et quæ sua sunt, non quæ Christi, quærendo.4 Non adjiciet ut resurgat. Hoc, quantum ad recidivantes, impœnitentes et reprobos, certum est : de quibus dicit Apostolus, Impii proficient in pejus.5 Et hoc diabolicum est, quia in malo perseverare, dæmoniacum rite censetur. Ideo dicit Scriptura : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :6 subito enim veniet ira illius. Virgo Israel, id est anima quondam contemplativa, vel fide et caritate Deo sponsata, et animi integritate præfulgida, projecta est in terram suam, id est in legem peccati, et carne allecta, in carnales concupiscentias devoluta, et sensualitati subjecta, dæmonibus subdita.

Tali animæ loquitur Isaias :78 Excutere de pulvere; et Apostolus, Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Denique, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.9 Non est qui suscitet eam propria potestate a somno peccati, a torpore acediæ, a gravamine culpæ, nisi ipse Deus eam medullitus tangat, afficiat, et convertat.1011 Aliter enim in vanum foris prædicatur, nisi Spiritus Sanctus intus per unctionem loquatur.12 Eum quoque quem despicit Deus, corrigere nullus potest. Quod specialiter de hæreticis verum est. Propter quod ad Titum scribit Apostolus : Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui hujusmodi est, et delinquit proprio judicio condemnatus.13

Hœc dicit Dominus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel, id est in Ecclesia. Istud cernimus in ea impletum : quia nunc vix pro decima parte tot sunt, qui fide, caritate et opere egrediantur de Ecclesia, de claustris et congregationibus, loquendo de bono egressu, id est virtuoso processu idoneoque profectu, quot olim egredi consueverunt, quando calor sanguinis Christi adhuc fervebat, et operabatur in cordibus Christianorum.

Quia hœc dicit Dominus domui Israel, id est congregationi fidelium : Quœrite me, non qualitercumque, sed taliter quo modo dignum et æquum est tale ac tantum bonum quæri, desiderari, rogare, utpote jugiter et ferventer, imo pro posse tanto instantius atque ferventius, quanto infinitum bonum, omni bono finito desiderabilius amabiliusque consistit, et vivetis per gratiam : de qua vita ait Salvator in Joanne, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Omnis autem qui petit, accipit ; et qui quærit, invenit;14 et pulsanti aperietur.15 Et nolite quœrere Bethel, id est accedere eos pro informatione, qui se dicunt nosse Deum, factis autem negant, si tamen convenienter et aptius possitis accedere alios.16 Bethel interpretatur domus Dei, quæ hoc loco pro sola fide fidelibus sumitur. Et in Galgalam, id est congregationem carnalium, nolite intrare, communicando eorum infructuosis operibus. Galgala autem interpretatur volutabrum, vel revelatio.

Qui convertitis in absinthium judicium Domini. Hoc juxta sensum præhabitum competit omnibus qui vel se ipsos, vel alios irrationabiliter judicant : quo amaritudinem sibi infernalem mercantur.

Facientem Arcturum et Orionem. Per Arcturum, qui septem sideribus constat, et volvitur circa polum, designatur Ecclesia septemplici dono Spiritus Sancti ornata. Cujus tota intentio, cursus et actio circa Deum versatur, tanquam circa immobile bonum. Per Orionem quoque qui hieme oritur, et tempestates inducit, martyres figurantur, qui tempore infidelitatis, quasi in hieme prædicant : per quod contra se tempestates persecutionum mox provocant. Hunc ergo Arcturum et Orionem facit Deus omnipotens, a quo est omne esse naturæ et gratiæ universorum credentium. Qui convertit mane in tenebras, dum prosperis succedunt adversa, ut illuminationi et consolationi internæ, excæcatio et afflictio cordis : dum scilicet Deus gratiam subtrahit, quo facto, aurora mentis in vitiorum convertitur nebulas. Et diem in noctem mutat, dum viros sapientes et virtuosos sinit cadere, et animi caliginem detestandam incurrere. Propter quod monet Apostolus:17 Qui stat, videat ne cadat. Qui vocat aquas, id est gratiam et doctrinam, maris, id est eorum qui in hoc mundo lacrimis et pœnitentiæ vacant, vel hominum perfectorum, qui velut mare abundant unda sapientiæ salutaris, et gurgite multiformis gratiæ Sancti Spiritus, et effundit eas super faciem terræ, id est, terrenis carnalibusque hominibus aquas istas annuntiat atque communicat, eos instruendo et convertendo per prædicationes justorum. Quod præsertim factum est prædicantibus sanctis Apostolis, qui aquis his omne sæculum irrigaverunt in tantum, ut in Isaia scriptum sit atque prædictum: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.18 Qui subridet, id est, cum risu minatur, vastitatem super robustum, id est potentibus sæculi, de quibus fatetur:19 Ego in interitu vestro ridebo;20 et, Qui habitat in cœlis, irridebit eos.

Odio habuerunt in porta corripientem. De duplici porta tractat Scriptura: Una vocatur porta vitæ; alia vero, porta mortis ac inferi. Porta mortis, peccatum; porta vitæ, virtus et gratia seu actio meritoria. Odio autem habetur justus consistens in porta virtutum, si corripit malum qui est in porta mortis ac vitiorum. Quod maxime competit Judæis persecutoribus Christi, quibus gravis erat etiam ad videndum. Propter quod ait:21 Odio habuerunt me et Patrem meum.22

Pro eo quod diripiebatis pauperem, id est, innocentes et simplices subvertistis, o corruptores animarum, verbo et exemplo seu comminatione aut adulatione, et prædam electam tollebatis ab eo, id est, gratia Dei hujusmodi spoliastis (Innocens enim credit omni verbo; et, Deridetur justi simplicitas); domos quadro lapide ædificabitis, id est, collectionem discipulorum vestrorum, ornatu verborum et sapientiæ vanæ, apparenti quodam decore2324 firmabitis, et non habitabitis in eis, id est, simul cum illis in æternum peribitis, nec diu durabit cohabitatio et condelectatio vestra in sæculo isto. Vineas amantissimas, id est documenta vobis suavia et prædilecta, plantabitis in cordibus vestris et discipulorum, et non bibetis vinum earum, id est, nullum fructum percipietis ex illis, et delectatio durans ad horam, sempiterno commutabitur cruciatu. De talibus dicitur in Jeremia: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo ei aquam fellis. Imo pœna pereuntium discipulorum redundabit in caput infelicium magistrorum, qui pro tot torquebuntur, quot seduxerunt.

Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Unde ad Timotheum dicit Apostolus: Veniet tempus in quo sanam doctrinam non recipient, sed coacervabunt sibi magistros prurientes auribus. Denique tempus loquendi, et tempus tacendi. Dum enim non speratur emendatio, sed potius formidatur induratio debilinquentis, prudens tacebit: maxime, si non sit prælatus aut judex, nec bonum commune periclitetur. Ideo dicit Psalmista: Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis. Hinc in Ecclesiastico legitur: Est tacens, qui invenitur sapiens; et est odibilis, qui procax est ad loquendum. Est autem tacens, non habens sensum loquelæ; et est tacens, sciens tempus aptum.

— Constituite in porta, id est in operatione qua itur ad ultimum finem, judicium discretionis, ut sine consilio nil agatis, et proprios actus dijudicetis, atque in omnibus pretiosum a vili secernatis. Propter quod docet Apostolus: Sine præjudicio nihil facias, in alteram partem declinando. Tale quippe judicium diligit honor regis, estque præparatio sedis ejus, et liberat a judicio supplicioque gehennæ.

In omnibus plateis, id est latis viis quæ ducunt ad mortem, planctus: quia de talibus est plangendum, et ducunt ad planctum de quo ait Salvator: Ibi erit fletus, et stridor dentium. Et in cunctis quæ foris

Jer. ix, 15.

13

II Tim. iv, 3.

Eccle. iii, 7.

Ps. xxxviii, 3.

Eccli. xx, 5, 6.

15

Ibid. xxxii, 24.

Jer. xv, 19.

I Tim. v, 21.

Ps. xcviii, 4.

Ps. lxxxviii, 15.

16

Matth. viii, 12; xiii, 42, etc. sunt, id est adulterinis delectationibus, quæ metas rationis excedunt, dicetur, Væ, væ :2526 id est, pœna atque damnatio animæ et corporis pro illis reddentur, quemadmodum scriptum est in Apocalypsi :27 Quantum in deliciis fuit, tantum date illi luctum et tormentum ;28 itemque : Væ vobis qui habetis nunc consolationem vestram, quia plorabitis et flebitis. Et vocabunt agricolam, id est proprii cordis diligentem custodem ac purgatorem, ad luctum, ut lugeat aliorum facinora ; et ad planctum piæ compassionis, eos qui sciunt plangere, id est homines internos, compunctos, misericordes, gratiam lacrimarum habentes. Hoc fit, dum vir ecclesiasticus sua exhortatione tales inducit ad lacrimandum pro piis causis, videlicet quod Deus a multis tam modice curatur, imo tam vehementer inhonoratur, quod status Ecclesiæ a pristino fervore prolabitur, quod tot mala contingunt quotidie.

Væ desiderantibus diem Domini, id est diem mortis vel futuri judicii. Hoc applicandum est incautis, et sanctis in propriis oculis, qui de sua justitia nimis confidunt, qui divinæ justitiæ rigorem non pensant, nec propriam fragilitatem efficaciter ponderantes, dicunt se mori paratos, velle dissolvi, et ad audiendam sententiam Judicis rite dispositos. Verum justus in omnibus metuit ; et quoniam nescit an amore sit dignus, merito jugiter expavescit.29 Nec tutum est faciliter tantam securitatem admittere : præsertim quia tunc erunt securi, qui modo non sunt securi ; et iterum tunc timebunt, qui jam timere nolunt. Dies Domini ista, tenebræ, et non lux, id est, amaritudine plena est talibus : qui utique fallunt se ipsos, et nequaquam effugere poterunt.

Et festivitates vestras, etc. Christianorum qui festis diebus vitiis carnis, ludis et vanitatibus vacant, et plus solito peccant, solennitates despicit Deus. Non enim veraciter solennizant, quoniam Deo reverenter non adstant, nec diem expendunt in actibus sanctis celebriter. Et non capiam odorem cœtuum vestrorum. Preces enim et hostiæ atque obsequia talium, fœtore sunt plenæ, quum oriantur ex turpissimo fonte, puta ex anima mortalibus culpis obnoxia. Talium sacrificia et cantica non respicit Deus ex parte offerentium, ut sunt singulares personæ, quamvis sacrificium novæ legis sit per se Deo gratissimum. — Aliorum moralitas innotescit ex præinductis.

Footnotes

  1. II Cor. xi, 29. ↩

  2. Ps. cxviii, 139. ↩

  3. Apoc. iii, 17. ↩

  4. Philipp. ii, 21. ↩

  5. II Tim. iii, 13. ↩

  6. Eccl. v, 8, 9. ↩

  7. Coloss. III, 2. ↩

  8. Is. LII, 2. ↩

  9. Matth. V, 4. ↩

  10. Ps. LXVIII, 10; ↩

  11. Eccle. VII, 14. ↩

  12. Rom. XV, 3. ↩

  13. Tit. III, 10, 11. ↩

  14. Joann. VI, 54. ↩

  15. Luc. XI, 10. ↩

  16. Tit. I, 16. ↩

  17. I Cor. x, 12. ↩

  18. Is. xi, 9. ↩

  19. Ps. ii, 4. ↩

  20. Prov. i, 26. ↩

  21. Sap. ii, 15. ↩

  22. Joann. xv, 24. ↩

  23. Job xii, 4. ↩

  24. Prov. xiv, 15. ↩

  25. Eccl. XVIII, 27. ↩

  26. Philipp. 1, 23. ↩

  27. Apoc. XVIII, 7. ↩

  28. Luc. VI, 24, 25. ↩

  29. Eccle. IX, 1. ↩

Chapter 11 of 16