Articulus 11
EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : VÆ VOBIS, QUI OPULENTI ESTIS IN SION.
CONTRA avaritiam, voluptatem, atque lasciviam regni Juda ac Israel, loquitur Propheta in hoc capitulo. Væ temporalis captivitatis atque æternæ damnationis debetur et imminet vobis, qui opulenti estis in Sion, id est divites et divitiarum inordinati seu cupidi amatores in regno Juda : quod nomine Sion significatur, quoniam templum et palatium erant in monte Sion sita, in urbe Jerusalem metropolitana Judææ ; et confiditis in monte Samariæ, id est in fortitudine regni Israel seu decem tribuum, cujus metropolis fuit Samaria in monte locata. Interdum enim duo hæc regna pacem habuerunt ad invicem : et tunc unum confidebat in alio. Optimates capita populorum, id est principes ac judices vulgi, ingredientes pompatice domum Israel, id est, animose ambulantes in populo, ita ut cordis pompa resplendeat in incessu, quemadmodum in Isaia legitur :12 Ambulaverunt collo extento, et gradu composito incedebant pedibus suis.3
Transite in Chalanne : quæ secundum Hieronymum est civitas Persidis. Aliqui tamen per Chalanne intelligunt Babyloniam. Et videte urbem seu patriam illam, et ite inde in Emath magnam : quæ nunc Antiochia appellatur, civitas Syriæ ; et addit, Magnam, ad differentiam alterius Emath, quæ minor est, et alio nomine dicta est Epiphania, cujus regio vocatur Reblatha, in qua, ut quarto Regum describitur, Nabuchodonosor interfecit filios Sedeciæ regis Juda, cujus ibidem oculos eruit ;4 et descendite in Geth urbem Palæstinorum, id est Philistinorum, et ad optima quæque regna eorum, id est ad ceteras electas urbes prædictarum terrarum, quæ præfatis urbibus designantur ; si latior terminus eorum termino vestro est : id est, hoc considerate, utrum terra illorum major sit terra vestra. Quasi dicat, Non, ut quidam exponunt, dummodo consideretur terra Judææ secundum illam latitudinem qua primo data est filiis Israel tempore Josue, et præfata regna considerentur secundum latitudinem quam habuerunt in principio sui. Postmodum tamen dicuntur magis dilatata et fortificata quam regnum Judæorum, seu duodecim tribuum simul. Et sic ista dicuntur, ad ostendendum magnitudinem beneficii Dei, et ingratitudinem populi.
Qui separati estis, id est in præscientia Dei ab electis divisi, et a præcedentibus patribus temporaliter segregati, in diem malum, id est ad tempus afflictionis, quatenus a Chaldæis et Assyriis dira patiamini tormenta. Unde in Job libro inducitur : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet ;5 et in Psalmo, Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus.6 Et appropinquatis solio iniquitatis. Hoc tripliciter accipi potest : primo, quod regno et terra sibi concessis abusi sunt ; secundo, quod regibus propriis impiis favent in malis, idololatriam et alia vitia exercendo ; tertio, quod a regibus Assyriorum et Babylonis statim opprimendi exstiterint.
Qui dormitis in lectis eburneis, id est pretiosis de ebore factis. In quo patet, quod divitias suas non pauperibus communicabant, sed inutiliter expendere soliti erant. Et lascivitis in stratis vestris delicatis et mollibus, somno libidinem copulantes, et actum matrimonii non propter prolem ad Dei cultum educandam, vel ad reddendum debitum, sed ob turpissimam delectationem exercentes, aliisque meretriciis voluptatibus in contactu vacantes : quod prorsus damnabile est. Qui comeditis agnum de grege, id est teneras ac delicatissimas carnes agnorum de grege electorum, et vitulos de medio armenti acceptos comeditis, non necessitatem naturæ, sed voluptatem sensualitatis quærentes : quia et ista cibaria luxuriæ præbent materiam. Qui canitis ad vocem psalterii, id est, cum modulatione musici instrumenti sic dicti simul cantatis.
Consequenter Propheta mutans personam, et aliis illorum vanitatem demonstrans, adjecit : Sicut David putaverunt se habere vasa, id est instrumenta, cantici, id est musicarum modulationum : hoc est, quemadmodum David laudatur de hoc, quod in divino cultu musicis usus est instrumentis ; sic isti reputabant se laudandos de hoc, quod talia habebant ad oblectandum auditum in suis vanitatibus, ludis atque conviviis.78 Est autem idiomatis Hebræi proprietas, ut omne illud dicatur vas, quod aliquo modo continet aliud : juxta quem modum habetur in Psalmo, Et in eo paravit vasa mortis ;9 et, Ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ;10 in Jeremia quoque, Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ.11 Bibentes vinum in phialis, id est in vasis seu scyphis pretiosis, non ad reficiendum, sed deliciandum, et optimo unguento delibuti, id est uncti, non contenti oleo puro pro corporalis doloris seu laboris mitigatione, sed pretioso unguento utentes pro carnis suæ bono odore. Sicque in omnibus superfluitatem secuti sunt, divitiis abutendo. Et nihil patiebantur super contritione Joseph, id est, vastitati et destructioni populi decem tribuum non condoluerunt, vulgum despicientes tanquam jumenta. Viscera enim impiorum crudelia.
7 Quapropter nunc migrabunt, id est, ob vitia memorata statim captivi ducentur ab Assyriis seu Chaldæis, optimates principesque præfati, in capite transmigrantium, id est in principio populi capti, qui transferentur ad terram alienam: ita quod principes primi erunt inter captivos, quatenus qui primi fuerunt in culpis, sint primi in pœnis, et potentes potenter tormenta patiantur;12 et auferetur factio lascivientium, id est, finem habebit operatio lascivorum luxuriantium prædictorum.
8 Juravit, id est, irrevocabiliter statuit, Dominus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum, id est in se ipso, seu affectu et zelo interno. Non quod Deus in propria natura habeat animam, sed loquitur more et affectu humano. Nec mirum si animam habere dicatur, qui corporis membra, aures, ventrem, oculos, manus et pedes habere asseritur, per quæ divinæ efficientiæ diversitas designatur. Sic quoque ait per Jeremiam: Numquid super his non visitabo, et in gente hujuscemodi non ulciscetur anima mea? et per Isaiam, Festivitates vestras odivit anima mea. Imo alibi scriptum est: Juravit Dominus per animam suam.13 Jurat autem hoc loco Dominus, ut duros et incredulos terreat. Detestor ego superbiam Jacob, id est duodecim tribuum. Odibilis enim coram Deo et hominibus est superbia; et, Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam.141516 Propter quod in Isaia sciscitatur:17 Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Et domos ejus, id est familiam populi hujus, odi, quantum ad culpam. Odio nempe sunt Deo impius et impietas ejus.18 Et tradam civitatem Jeru- salem vel Samariam, vel generaliter civitates utriusque regni, cum habitatoribus suis manibus hostium.
9 Quod si reliqui fuerint, id est remanserint, decem viri in domo una, evadentes occulte manus Assyriorum, seu Chaldæorum, et ipsi morientur in loco suæ absconsionis, fame, fumo, seu peste. Et tollet eum, id est unumquemque defunctorum illorum, propinquus suus, qui cum eo habitavit, vel vicinus, et comburet eum, id est cadavera exstincta, ut efferat ossa de domo ad tumulum: quia præ multitudine morientium, non sibi vacabit integra corpora ferre ad monumentum. Et dicet combustor ei qui in penetralibus domus est, id est locis interioribus: Numquid adhuc est penes te aliquis mortuus, ut ejus comburam cadaver? Et respondebit: Finis est corporum mortuorum in domo hac. Et dicet combustor ei qui fuit in penetralibus domus: Tace a laude Dei, et non recorderis nominis Domini, id est, Deum non invoces, laudes, vel exprimas, nec jures per eum, sed oblivioni trade eum, qui tanta super nos mala induxit. Per hoc Propheta insinuat, quod non essent flagellis emendandi, sed obstinandi, atque ad impatientiam contra Deum movendi.
10 Quia ecce Dominus mandavit, id est, prænuntiavit, vel fieri jussit, seu voluntatem hostibus inspiravit, et percutiet, id est, Assyriis virtutem percutiendi donabit, domum majorem, id est populum decem tribuum, ruinis, id est omnimoda demolitione, ita quod non reducentur, sed usque in finem mundi capti tenebuntur; et domum minorem, id est regnum duarum tribuum, percutiet per Chaldæos, scissionibus, id est quibusdam fracturis, quæ post septuaginta annos reparabuntur.19 Scissio enim recuperatur potius quam ruina. Per quod distinctio utriusque captivitatis innuitur.2021
11 Numquid currere queunt in petris equi? quasi dicat: Contra naturam hoc est, ut equi currant in saxis, quia non cedunt currenti, nec dividuntur faciliter. Aut ara-
10
11
12
13 ri potest in bubalis? id est, boves silvestres, quum sint feroces atque indomiti, non possunt ligari ad arandum in aratro. Cur autem hoc dixerit, subditur: Quoniam convertistis in amaritudinem judicium: id est, quum bruta servent suam naturam, vos contra naturam egistis, judicium subvertendo, et ad amaritudinem innocentes perducendo, quemadmodum per Ezechielem Dominus ait: Mœrere fecistis justum, quem ego non contristavi; et fructum, id est delectationem seu operationem, justitiæ, ex sua natura suavem, convertistis in absinthium, id est in magnam amaricationem: quia vos ipsi in vitiis justitiæ contrariis, amaris, et pœnam promerentibus occupati fuistis, et alios propter justitiam persequendo, ad amaritudinem induxistis. Vel sensus est, secundum Hieronymum, quod suis peccatis Deum naturaliter dulcem et pium ad iracundiam provocaverunt, et ejus judicium contra se exacerbaverunt, quemadmodum scriptum est: Exacerbastis eum qui fecit vos, Deum æternum.
Qui lætamini in nihili, id est aureis vitulis seu idolis, de quibus scriptum est in libro Esther: Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt. Vel, In nihili, id est mendaciis et vana gloria mundi. Hinc in Isaia habetur:22 Confidunt in nihili, et loquuntur vanitates. Idolum enim, secundum Apostolum, nihil est:23 non quoad materiam, sed quantum ad id quod esse putatur. Qui dicitis jactanter: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? id est, imo propria potestate sortiti sumus excellentiam, potentiam et gloriam mundi, seu reges, quibus ventilavimus hostes.24 Quod autem per cornua intelligantur reges, patet in Apocalypsi et Daniele.25
Ob hanc igitur præsumptionem: Ecce ego, qui superbos humilio, suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus exercituum, id est, o domus major et domus minor, seu regnum utrumque, gentem Assyriorum super decem tribus, et Chaldæorum super duas; et conteret, id est destruet, vos diversis temporibus, ab introitu Emath, id est a principio terræ promissionis ex una parte, usque ad torrentem deserti, id est usque ad finem terræ istius ex alia parte. Porro torrens deserti, secundum Hieronymum, est rivus Nili de eremo veniens, et mare intrans in Emath. Per Emath vero Glossa intelligit Antiochiam, quæ est in principio Terræ sanctæ.
Ezech. XIII, 22.
Deut. IX, 18; XXXII, 16.
Baruch IV, 7.
Esther XIV, 11.
Footnotes
-
Eccli. XVIII, 27. ↩
-
Philipp. I, 23. ↩
-
Is. III, 16. ↩
-
IV Reg. XXV, 6, 7. ↩
-
Job XXI, 30, 20. ↩
-
Ps. LIV, 21, 22. ↩
-
II Reg. VI, 15; ↩
-
I Par. XIII, 8; XV, 16, etc. ↩
-
Ps. VII, 14. ↩
-
Ps. LXX, 22. ↩
-
Jer. L, 25. ↩
-
Sap. VI, 7. ↩
-
Jer. V, 29. ↩
-
Is. I, 14. ↩
-
Jacob. IV, 6; ↩
-
I Petr. V, 5. ↩
-
Jer. LI, 14. ↩
-
Sap. XIV, 9. ↩
-
Eccli. x, 7. ↩
-
Prov. xii, 10. ↩
-
Cf. Is. LXVI, 1, 2. ↩
-
Is. LIX, 4. ↩
-
1 Cor. VIII, 4. ↩
-
Apoc. XVII, 12; ↩
-
Dan. VII, 24; VIII, 21-23. ↩
Chapter 12 of 16