Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI SEXTI.

VÆ vobis, qui opulenti estis, id est avariter divites, in Sion, id est populo christiano, qui speculando divina dicitur Sion, quod interpretatur speculatio. Istis, nisi pœniteant, imminet væ æterni supplicii, Christo testante: Possibilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum.12 Quod certum est dici de avaris divitibus, terrena magis quam cœlestia quærentibus atque amantibus. Affectus ergo, non ipsa res, reprobatur. Qui enim volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli.3 Ceterum in utroque Testamento multi electi et justi opulenti fuerunt, quemadmodum de se ipso Job ait:4 Ego quondam ille opulentus. Sed hi impleverunt illud Psalmistæ:5 Divitiæ si affluant, nolite cor apponere; et illud Apostoli ad Timotheum: Divitibus hujus sæculi præcipe, non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere.6 — Denique alia quædam opulentia est, non vera, sed præsumpta, qua vani, arrogantes et præsumptuosi arbitrantur se ceteris justiores ac sapientiores, gratia plenos, meritis abundantes; qui sperant in multitudine divitiarum suarum, quum tamen re vera sint pauperrimi atque miserrimi, semetipsos fallentes ac pereuntes, quibus sub persona unius dicitur in Apocalypsi: Dicis, Quia dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus. Non ergo arbitremur nos apprehendisse, nec putemus nos aliquid esse; sed cum metu, timore et tremore nostram operemur salutem.

Optimates capita populorum, id est prælati ac principes populi christiani, religiosi et sæculares, ingredientes pompatice domum Israel, id est animose inter inferiores et subditos conversantes, imo et materialem ecclesiam cum tumore superbiæ ingredientes, magis ut videamini quam Deum devote precemini. O quam multi sunt jam tales, qui se in cogitatione sua extollunt velut taurus, nec attendunt quod scriptum est: Quid superbit terra et cinis? Verum quid de unoquoque tali ait Scriptura? Si ascenderit, inquit, usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.

Transite in Chalanne, etc., id est, omnium sectarum et superstitiosarum religionum terras et regna adspicite; et videte si fuit aliquando secta aliqua in tantum divulgata, dilatata, et confortata, sicut religio christiana. Non utique: in omnem enim terram exivit, et in fines orbis terræ processit. Unde in Isaia inducitur: finibus terræ audivimus laudes et gloriam Justi; et in Daniele, Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.

Qui separati estis in diem malum, id est ab electis divisi, ita quod in die infernalis vindictæ, sempiterna recipietis tormenta. Hoc omnibus reprobis competit, qui non manent in ecclesiastica unitate mystici corporis Christi; sed a Christo capite per culpam divisi, non recipiunt vitam gratiæ et motum virtutum ab eo. Qui in die judicii separabit electos a reprobis loco et præmio, sicut separat pastor agnos ab hœdis. Denique alia est separatio bona ac appetenda, de qua ad Hebræos dicit Apostolus, loquens de Christo, Segregatus a peccatoribus; et de se ipso Paulus, Segregatus in Evangelium Dei. Et appropinquatis per consensum et opera mala, solio iniquitatis, id est diabolo, qui est rex super omnes filios superbiæ: de quo dicit Salvator, Venit ad me princeps mundi hujus.

Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Hoc plane cum versu sequenti de luxuriosis atque gulosis, qui bestiis decies millies turpiores deteriorioresque sunt, convenienter accipitur. Et maxime competit magnatibus sæculi, carnalibusque prælatis, qui quanto abundant divitiis, tantum se exponunt deliciis. Quo contra dicit Apostolus: Non in comessionibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis; sed induimini Dominum Jesum. Qui canitis ad vocem psalterii. Hoc convenit his qui musicis instrumentis utuntur in choreis et epulis, ut carnalis affectus et vanitas inflammetur in eis. De quibus scriptum est in Job: Tenent tympanum et chorum, et gaudent ad vocem psalterii. Verum, ut in Ecclesiastico legitur: Vinum et musica lætificant cor; et super utraque dilectio sapientiæ. Et iterum: Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam; et super utraque lingua suavis.

Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti; et nihil patiebantur super contritione Joseph. Hoc de pastoribus verificatur, qui pascunt se ipsos, non gregem dominicum, operientes se lana ovium, et lac earum edentes, ipsas vero oves Christi non custodientes ab invisibilium hostium morsibus. Imo videntes quod sibi commissi quotidie peccant, de-

Matth. xxv, 32.

Hebr. vii, 26.

Rom. i, 1.

Job xli, 25.

Joann. xiv, 30.

Rom. xiii, 13, 14.

Job xxi, 12.

Eccli. xl, 20.

Ibid. 21.

Ezech. xxxiv, 2-6.

Ps. li, 9.

Apoc. iii, 17.

Philipp. iii, 13.

Galat. ii, 6; vi, 3.

Philipp. ii, 12.

Eccli. vi, 2.

Ibid. x, 9.

Job xx, 6, 7.

Ps. xviii, 5.

Is. xxiv, 16.

Dan. vii, 14. teriorantur, et a dæmonibus absorbentur, non dolent nec auxiliantur, quum et ipsi similiter pereant. Quocontra Salomon ait: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera;78 et Paulus, Ego, inquit, libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris. Sed et princeps pastorum: Ego, inquit, sum pastor bonus; et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ; et animam meam pono pro ovibus meis.9 Insuper multi sunt principes et prælati, pleni privato amore, qui subditorum suorum temporalibus persecutionibus, corporalibus nocumentis atque penuriis ac prædationibus non compatiuntur, sed voluptatibus et vanitatibus æqualiter vacant, quasi contritio domus Joseph (id est Ecclesiæ Christi per Joseph significati) non pertineret ad eos. Et tamen de manu pastorum requiret Dominus sanguinem pereuntium subditorum. Contra hujusmodi præsidentes loquitur Dominus copiose per Ezechielem.10

Quapropter nunc migrabunt, id est, statim ad infernum ducentur, in capite transmigrantium, id est in principio damnatorum qui per eorum negligentiam perierunt. Tales enim præsidentes sunt primi in pœnis, et omnium damnatio retorquetur in eos. Et auferetur factio lascivientium, id est, voluptas lubricorum mox finietur, atque gehennali ardore ulciscetur.

Juravit Dominus: Detestor ego superbiam Jacob, id est omnium Christianorum, quorum est vitia supplantare, et domos ejus odi, id est, congregationes arrogantium sperno. Ideo Tobias jubet filio suo:

Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo animo dominari permittas:11 in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio.12 Humiliemur igitur sub potenti manu Dei, quia ut dicitur in Isaia, Dies Domini super omnem superbum, et excelsum, et arrogantem;13 et humiliabitur. Hinc in Numerorum libro fertur: Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo:14 verbum enim Domini contempsit. Et tradam civitatem, id est ecclesiam hujusmodi superborum, cum habitatoribus suis, id est his qui manent in vitiis, manibus dæmonum. Quod si reliqui fuerint decem viri superbi in domo una, et ipsi morientur morte culpæ in via, et morte miseriæ in gehenna. Nullus enim talium manus Omnipotentis potest evadere. Et tollet eum propinquus suus: unus enim perversus, malo exemplo interimit alium. Et qui virtuosum pertrahit ad peccata, comburit ossa ipsius: virtutes enim significantur per ossa. Quidam interea ita incorrigibiles sunt, et ita indurantur dum castigantur a Deo, ut vix possent nomen Dei audire, vel ejus honorationem videre, cupiuntque omnes averti ab ipso, sicut ipsi aversi sunt. Quibus convenit quod subjungitur: Dicet: Tace, et non recorderis nominis Domini.

Ecce Dominus percutiet et domum majorem, id est multitudinem prælatorum ac principum injuste præsidentium, ruinis, id est, penitus deseret eos perire, gratiam subtrahendo in via, et gloriam in patria. Talium enim peccata quum sint gravissima, extrema ultione plectuntur frequenter. Et domum minorem, id est, subditos percutiet, scissionibus, id est plagis paternæ correctionis, ne penitus pereant, sed per flagella temporalium tribulationum in æternum salventur. Tales enim interdum purgantur per adversitates et damna quæ eis a superioribus, potentibus ac divitibus infliguntur. Exiguo quippe conceditur misericordia; sed judicium durissimum in his qui præsunt, peragitur.15 Vel domus major, sunt reprobi; domus vero minor, electi. Reprobi autem prorsus intereunt, electi vero per multas tribulationes ac tentationes exercitati, reformantur et beatitudinem sortiuntur.

Numquid currere queunt in petris equi? id est, prædicatores velut equi per fervorem caritatis veloces ac agiles, in cordibus induratis habere non possunt processum. Unde oportet ut Deus auferat cor lapideum, præstetque carneum.16 Aut arari potest in bubalis? id est, per crudeles rebellesque homines, corda aliorum disponi non possunt ad receptionem seminis, quod est verbum Dei. Tales enim magis obesse quam prodesse consueverunt.17 Idcirco necesse est prælatum atque doctorem esse benignum, et Deo subjectum. Potest quoque trahi ad sensum oppositum, ita quod equi, id est adversariæ potestates indomitæ, non possunt currere seu proficere in petris, id est in cordibus per virtutes firmatis, quæ dicere valent cum Paulo :18 Neque mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei. Quoniam convertistis in amaritudinem judicium. De hoc dicta sunt multa. Omnes autem iniqui, Deum naturaliter dulcem, faciunt sibi ipsis severum. Qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Hoc dicunt, qui se propria industria, potestate aut studio jactant ad magna promotos, et aliis sapientiores, potentiores, ditiores, aut sublimiores effectos : qui non attendunt quod omne bonum a Deo donetur, et quod ex se ipsis non habeant nisi defectibilitatem et vitia;19 quod item nihil periculosius est, majusque reprobationis indicium, quam in hac vita in omnibus bonis sæculi prosperari, a Deo non castigari, nec humiliari. Quæ si pensarent, nequaquam præsumerent, sed timerent, scientes quod cui plus donatum est, plus requiretur ab eo.20

Ecce ego suscitabo super vos, dicit Dominus, gentem. Gens ista, sunt dæmones, quos Deus permittit tentando prævalere superbis et præsumptuosis, in suis viribus inaniter infeliciterque sperantibus. Unde de diabolo ait Salvator in Evangelio :21 Inimicus homo hoc fecit. Et conteret vos ab introitu Emath, id est ab exordio iniquitatis vestræ, quæ velut murus inter Deum et vos separat, et bonum a vobis prohibet : Emath enim murus seu murata interpretatur; usque ad torrentem deserti, id est aquas tribulationis inferni ab omni gratia derelicti. A culpa enim, quæ tollit esse gratiæ, usque ad pœnam, quæ aufert esse gloriæ, pertrahuntur iniqui.

Footnotes

  1. Matth. XIX, 24; ↩

  2. Luc. XVIII, 25. ↩

  3. 1 Tim. VI, 9. ↩

  4. Job XVI, 13. ↩

  5. Ps. LXI, 11. ↩

  6. 1 Tim. VI, 17, 18. ↩

  7. II Cor. xii, 15. ↩

  8. Prov. xxvii, 23. ↩

  9. Joann. x, 14, 15. ↩

  10. Ezech. iii, 20; xxxiv, 2 et seq. ↩

  11. Tob. iv, 14. ↩

  12. I Petr. v, 6. ↩

  13. Is. ii, 12. ↩

  14. Num. xv, 30, 31. ↩

  15. Sap. vi, 7, 6. ↩

  16. Ezech. xi, 19; xxxvi, 26. ↩

  17. Luc. viii, 11. ↩

  18. Rom. viii, 38, 39. ↩

  19. Jacob. i, 17. ↩

  20. Luc. xii, 48. ↩

  21. Matth. xiii, 28. ↩

Chapter 13 of 16