Articulus 13
DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : HÆC OSTENDIT MIHI DOMINUS DEUS.
QUOD superius dixit Propheta de Israeliticæ plebis vastitate sine velamine, nunc metaphorice exprimit. Hæc quæ sequuntur, ostendit mihi Dominus Deus in visione imaginaria, et insuper in revelatione intellectuali, qua clare cognovi quid imaginaria illa visio prætendebat.1 Intelligentia enim est opus seu principale in visione prophetali. Et ecce fictor locustæ, etc. Primo exponam hunc locum secundum Hieronymum, quem Glossa et alii antiqui ac sancti doctores communiter assequuntur. Deinde videbitur de expositione aliorum.
Ait ergo beatus Propheta : Et ecce fictor locustæ, id est, Deus omnipotens formator locustarum, venit seu per ultionem visitavit populum regni Juda, vel Israel, aut utrumque, in principio germinantium, id est terræ nascentium, florentium et fructum producentium, serotini imbris, id est terræ nascentium quæ serotina pluvia irrigantur. Dicitur autem serotinus imber, qui fructus ad maturitatem deducit; temporaneus vero seu matutinus, qui semina jactata in terra coalescere facit. Porro Prophetæ huic in prædicta imaginaria visione apparuit, quod Deus in principio germinantium, secundum sensum jam dictum, id est verno tempore, dum omnia virent atque fructificant, locustas condidit et adduxit super terram Hebræorum. Et ecce serotinus post tonsorem regis. Littera ista est intricata, dumque Propheta brevitati studuit, obscuritatem reliquit. Sic ergo ordinanda sunt verba : Et ecce : per quod significatur magnum et considerabile esse quod subditur ; post tonsorem regis, id est post adventum prædictæ locustæ fictæ a Deo regnante, vel significante exercitum regis Assyriorum seu Chaldæorum, sicut dicetur : quæ locusta venit in principio imbris serotini, et velut tonsor seu rasor bona terræ consumpsit; venit serotinus, id est tonsor sequens tonsorem præfatum. Quem tonsorem serotinum, Septuaginta interpretes nominant bruchum : qui venit post principium imbris serotini, et ea voravit quæ non devoravit locusta. Per locustam vero ad litteram, non intelliguntur bestiolæ, sed exercitus Assyriorum, qui decem tribus devoravit pro magna parte ; per bruchum autem sequentem, exercitus Chaldæorum, qui postea duarum tribuum demolitus est regnum. Qui vero locustam et bruchum vellet ad idem regnum reducere, faciliter invenit modum, quia Sennacherib rex Assyriorum, deinde Nabuchodonosor rex Chaldæorum duas tribus est persecutus.2 Regnum vero decem tribuum cœpit vastari a Phul rege Assyriorum, deinde a Theglathphalasar, postremo a Salmanasar.3
Alius quidam hanc improbat expositionem, quia prædicti exercitus populum utriusque regni vastarunt. Sed de prædictis plagis statim subjungetur :4 Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus Deus. Exponit ergo præhabita de multitudine locustarum, ita quod Deus monstravit Prophetæ se velle locustas super terram inducere ad terræ nascentia destruenda. Tamen non fecit propter precem Prophetæ. — Sed huic dicto repugnat quod immediate subjungitur : Et factum est, quum consummasset comedere herbam terræ, dixit : Domine Deus, propitius esto. Non ergo fuit comminatio tantum, sed et veritas seu effectus, post quem secuta est Prophetæ oratio. Rursus innotescit ex dictis, et idem ait Hieronymus, quod Amos et Joel eodem tempore prophetaverunt. Quod autem apud Joelem de locusta et brucho annuntiatur, iste non solum de bestiolis, sed et de hominibus per illas significatis, exponit.5 Ergo et hoc loco idem poterit dici.6 Præterea Joel dicit terram Israel a bestiolis dictis corrosam : quomodo ergo nunc dicitur, quod comminatio præinducta non venit ad rem?
Et factum est, quum consummasset comedere herbam terræ, id est, postquam in spiritu vidi et intellexi quid dicta visio significaret, et præcognovi quod prædictæ gentes vastaturæ essent utriusque regni terram ac populum, prout in visione mihi fuerat notificatum, dixi orando : Domine Deus, propitius esto, obsecro, id est, noli totum populum utriusque regni hostibus tradere, sive destruere, sed reliquiæ aliquæ salvæ fiant. Et merito oro te : nam, quis suscitabit Jacob ? id est, quis præter te poterit filios Israel ab imminente pressura eripere? quia parvulus est, id est, sæpe jam minorati sunt potestate ac numero, ab hostibusque dejecti : idcirco sua virtute non valent resistere. Misertus est Dominus super hoc, id est, plagam præfatam mitigavit placatus precibus meis ac lacrimis. Non erit, dixit Dominus Deus, id est, totum utriusque regni non destruam populum, sed reliquiæ salvabuntur. Translatis enim decem tribubus, multi ex tribubus illis remanserunt in terra Israel. Quod vero translatis duabus tribubus, quidam evaserunt Chaldæos, patet quarto Regum et in Jeremia.78
Sequitur visio alia. Hæc ostendit mihi Dominus Deus, secundum sensum prætactum. Et ecce vocavit Dominus judicium, id est sententiam suæ æquitatis, vel exsecutorem suæ justitiæ, per quem alios judicavit, puta Nabuchodonosor regem, ad ignem, dando ei voluntatem comburendi urbes Juda et Jerusalem;9 et devoravit abyssum multam, id est populum copiosissimum, qui ob suam multitudinem pelago comparatur.10 Vel sensus est, quod Chaldæi cum tanto tumultu ac strepitu terram Juda ingressi sunt, velut si ipsum mare absorberent. Sicque videtur locutio hyperbolica. Et comedit simul partem, id est, ignis iste incendit atque destruxit templum Jerusalem:11 quod fuit pars Domini, tanquam ejus deputatum obsequio. Et dixi, devote orando: Domine Deus, quiesce, obsecro, id est, cessa a pœnis istis propter sanctam tuam bonitatem ac pietatem. Dicendo autem, Quiesce, innuit quod plaga ista, sicut præcedens, fuit incepta. Quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc; sed et istud non erit, ait Dominus Deus. Omnia verba ista jam semel exposita sunt; et impleta fuerunt quando Chaldæos evaserunt multi ex regno Juda, qui ad tempus habitaverunt cum Godolia, et post cum Jeremia introierunt Ægyptum.1213
Sequitur alia visio. Hæc ostendit mihi Dominus Deus. Et ecce Dominus stans super murum litum, id est linitum, plastratum, et fortiter junctum. Apparuit autem Prophetæ in visu imaginario, quod Dominus staret supra hujuscemodi murum; sed visio ista formata fuit ministerio angeli, qui apparuit in persona Domini. Propter quod Dominus apparuisse narratur, sicut et in visione imaginaria qua Isaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum.14 Ibi enim angelus apparuit in persona Dei, secundum Dionysium.15 Et in manu ejus dextera trulla cæmentarii. Per murum litum intelligitur Judaicus populus, multiplici beneficio Dei olim roboratus et adornatus; per trullam vero seu linitionem, auxilium Dei. Et dixit Dominus ad me allocutione interna per angelum: Quid tu vides, Amos? Nomine tenus exprimit sanctum Prophetam, quasi amicum, familiarem ac notum per approbationem et prædestinationem, quemadmodum ait ad Moysen in Exodo: Te ipsum novi ex nomine.1617 Novit enim Dominus qui sunt ejus. Interrogat autem
A Dominus, non quasi ignorans, sed ut erudiat, et ad responsionem convenienter adjiciat. Et dixi: Trullam cæmentarii. Vidit enim similitudinem trullæ, et utebatur similitudine quasi re ipsa. Est autem trulla instrumentum quo murus calce linitur.
Et dixit Dominus : Ecce ego ponam, id est deponam, trullam in medio populi mei Israel, id est, auxilium meum et protectionem tollam ab eo. Non adjiciam ultra superinducere eum, id est adornare atque defendere populum istum, ducendo trullam meam prædictam super eum. Et demolientur excelsa idoli, id est, loca sublimia et profana in quibus idola colebantur, ab Assyriis destruentur; et sanctificationes Israel, id est obsequia quibus idola honorabant, seque sanctificari putabant, desolabuntur, id est, punientur et finem jam obtinebunt, quoad hoc quod in terra propria decem tribus ista ultra non facient.
Et consurgam super domum Jeroboam filii Joas regis Israel in gladio, id est, posteritatem et familiam ejus gladio adversariorum exponam.18 Unde quarto Regum habetur, quod Sellum interfecit Zachariam filium hujus Jeroboam pronepotis Jehu, cui Dominus dixit quod filii ejus usque ad quartam generationem sederent in solio Israel.19 Quod in Zacharia prædicto impletum est: quo occiso, Sellum regnavit. Jeroboam vero non fuit occisus.
Et misit Amasias sacerdos Bethel, id est urbis sic dictæ, et aurei vituli in ea repositi, ad Jeroboam regem Israel. Eratque Amasias iste, secundum Hieronymum, pontifex sacerdotum idololatrarum, ideo audenter mittit legatos ad regem. Dicens: Rebellavit contra te Amos, id est, tibi inobediens est, idololatriam reprobando quam jubes exerceri, in medio domus Israel, id est in medio decem tribuum, quas pro viribus suis avertit ab idolis. Amasias iste cupidus oblationum quæ vitulis immolabantur, suam malitiam dissimulat, de injuria regi oblata principaliter dolere se fingens, et regem ad persequendum Prophetam provocare desiderans. Forte enim non audebat per se malum facere Amos, quoniam multi de populo confluxerunt ad eum. Unde pro eo quod nostra translatio continet, Rebellavit contra te Amos, Septuaginta transtulerunt, Congregationes contra te facit Amos, id est, populum contra te incitat. Non poterit terra sustinere universos sermones ejus, id est, tanta minatur et vaticinatur, quod populus regni Israel non poterit ea tolerare, nisi per violentiam compellatur: quemadmodum Salomon ait, Non arguas derisorem, ne oderit te.20 Et teste Chrysostomo, odium incurrit, qui criminosos redarguit. Hinc Amasias videns se argui, succensus est odio contra Prophetam. Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam. In hoc mentitus est Amasias. Amos enim non dixit, Jeroboam, sed domum ejus gladio dandam. Et in hoc Amasias tenet speciem invidorum et callidorum discordiam seminantium, imo et adulatorum. Hi enim recitando verba aliorum, aliquid miscent de proprio, et aliter repetunt quam dictum est: per quod mutuam amantium caritatem inficiunt, quemadmodum scriptum est:21 Qui alio sermone repetit, separat fœderatos. Et Israel, id est populus decem tribuum, captivus migrabit de terra sua, id est, ad Assyrios perducetur. Verum est quod Amos prædixit hoc.
Et dixit Amasias ad Amos. Utrum verba sequentia dixerit Amasias ad Amos ex parte Jeroboam, an ex se ipso, non habeo certum. Hieronymus tamen manifeste testatur, quod Jeroboam nihil ad verba Amasiæ respondit, vanissima legationis suæ verba contemnens. Sic ergo nihil respondit, quia aliunde agnovit quod Amasias falsa mandavit, vel quia ipsum Amos reputavit quasi arrepticium et insanum, et verba ejus frivola, reputatione indigna. Qui vides, id est tu Amos, videns, id est propheta. Qui enim nunc appellatur Propheta, olim dicebatur Videns, ut legitur primo Regum. Vocat itaque Amasias Amos prophetam, vel irrisorie, quemadmodum quarto Regum servi Ochoziæ dixerunt Eliæ:22 Homo Dei, hæc dicit rex.23 Vel propter multitudinem populi audientis sanctum Amos, non audet apertam irrogare injuriam. Vel loquitur blande, quatenus facilius inclinet ipsum Amos ad ea quæ suggerit. Gradere, id est, vade hinc, fuge in terram Juda, id est ad populum duarum tribuum, ubi Prophetæ Dei libentius audiuntur, quum ibi sit templum et cultus Dei. Vel ideo dicit hoc, quoniam natus fuit hic Amos de terra Juda, ad quam pertinuit Thecue civitas Amos. Et comede ibi panem:24 ibi enim datur a populo sustentaculum vitæ Prophetis; vel, pasce ibi pecora tua, et vive. Quasi dicat: Rex tibi minatur, ideo consulo tibi ut fugias. Et prophetabis ibi populo tuo. Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, id est urbs electa a rege ad vacandum cultui dei nostri, quo sanctificamur, videlicet aurei vituli, et domus regni est, id est regiam domum seu palatium habens.
Et respondit Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta. Hoc, secundum Hieronymum et Glossam, est humilitatis, quod se negat prophetam. Sed quum humilitas non in falsitate, sed in veritate fundetur, sicut amor in cognitione, quo modo intelligendum est hoc, præsertim quum nequaquam sit mentiendum? Ad hoc Glossa respondet, quod non semper Spiritus Sanctus administrat prophetiam Prophetis, sed ad tempus. Et tunc recte dicuntur prophetæ, quum illuminantur. Quod ergo ait, Non sum propheta, intellexit modo, ut sit sensus: Non sum propheta, id est, actualiter tactus non sum spiritu prophetiæ.
Huic autem dicto alii quidam objiciunt: primo, quia in utroque Testamento Prophetæ vocantur, non solum qui actu tanguntur, sed etiam qui tangi consueverunt spiritu prophetiæ; secundo, quia ut subditur, Amos quando hæc verba protulit, statim prædixit Amasiæ per spiritum prophetiæ, quid esset passurus. Hi itaque dicunt, quod sicut Amasias ironice dixit ad Amos, Qui vides, sic Amos respondet ironice, vel ironiæ sibi illatæ, Non sum, inquiens, propheta, videlicet talis qualem me reputas, qui putas me falsum prophetam, pro temporali commodo prophetantem. — Sed istis objicitur, quod Amos sub eadem serie sermonis et uno verborum contextu adjecit, Et non sum filius Prophetæ, etc., quod utique seriose assertiveque dicitur. Præterea præinductæ duæ instantiæ fieri possent contra verba Joannis Baptistæ, qui sacerdotibus et Levitis quærentibus, Prophetæ es tu?25 respondit : Non sum.
Est itaque respondendum, quia ut Thomas et alii dicunt, prophetia non dicit donum habituale, sed actuale. Ideo responsio Glossæ jam assignata, conveniens est, et quod primo objicitur, faciliter solvitur. Propheta enim dicitur dupliciter, scilicet ab actu et usu seu habitu. Sed Amos loquitur de Propheta primo modo. Rursus verba Sanctorum, quibus se ipsos profunde humiliant, pie interpretanda sunt, et sufficit quod secundum aliquam considerationem verificantur, quamvis absolute vera non sunt, ut quum ait Salvator in Psalmo :
Ego autem sum vermis, et non homo;26 Paulus quoque, Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus.27 Ad secundum argumentum dicendum, quod homo actualiter non intelligit nisi unum, secundum Philosophum. Ideo quando Amos dicebat, Non sum propheta, non in eodem momento actualiter intuebatur quod postea dixit. Et forte jam dudum audivit a Domino quod post verba hæc prænuntiavit Amasiæ. Postremo, translatio Septuaginta interpretum habet : Non eram propheta. Et tunc facilius solvitur dubium istud, quia refertur ad tempus præcedens revelationes sancto Amos infusas.
Et non sum filius Prophetæ. Unde nec pater hujus Amos ponitur in principio seu titulo libri præsentis. Qui enim in titulis Prophetarum ponuntur ut patres vel avi, erant prophetæ secundum regulam Hebræorum. Sed armentarius ego sum, id est pastor pecorum, scilicet ovium. Secundum Hieronymum, et secundum Glossam, fuit pastor pecorum aliorum : in quo patet paupertas Prophetæ. Vellicans sycomoros, id est frondes sycomori discerpens ad pecorum pastum. Sycomorus vero est arbor quæ dicitur rubus, afferens mora quæ famem pastorum depellunt, et folia esuriem pecorum. Et tulit me Dominus, id est, in prophetam clementer assumpsit, atque ad loca hæc destinavit, quum sequerer gregem, quem in deserto Thecue pavi; et dixit Dominus ad me : Vade et propheta ad populum meum Israel. Quasi dicat
Amos : Quum ego ex tam vili servitio ad tam sublime officium Deo miserante promotus sum, obedire debeo Deo magis quam tibi aut alicui homini. In quibus verbis humilitas et obedientia Prophetæ commendatur, qui ad altiora promotus, non erubuit prioris status declivitatem.
Et nunc audi verbum Domini tu, Amasia, qui vetas me vaticinari hoc loco. Tu dicis mihi : Non prophetabis super Israel, id est populo decem tribuum, et non stillabis super domum idoli, id est, verba prophetiæ non fundes, sicut nubes stillat guttas, Israeliticæ plebi idola veneranti.
Propter hoc, hæc dicit Dominus, id est, propter hanc tuam prohibitionem mereris audire ac pati quæ dicam : Uxor tua in civitate Bethel fornicabitur, non sponte, sed ab Assyriis urbem ingressis violabitur, atque invita stuprabitur, te cernente, nec prohibere valente; et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, id est, ab Assyriis trucidabuntur, et gravius punientur quam alii, quia et tuis consenserunt peccatis gravissimis. Et humus tua, id est terra quam possides, funiculo metietur, id est, ab hostibus mensurabitur, et alienis in certas partes dividetur ac dabitur. Rex enim Assyriorum, translatis decem tribubus, misit ad terram earum gentiles, qui eam possederunt, ut legitur quarto Regum. Et tu in terra polluta morieris, id est in regione Assyriorum vitiis idololatriæ plena;28 et Israel captivus migrabit de terra sua : ut dictum est sæpe.
Dicit hoc loco Hieronymus : Non est tantus dolor in filia stuprata, quantus in uxore polluta; nec tantus dolor in uxore violata, quantus in filiis trucidatis. Maritus uxorem mallet interfici, quam pollui. Grandis dolor incredibilisque ignominia, quando maritus in media civitate, cunctis præsentibus, uxoris injuriam prohibere non potest. — Denique ex his patet insuperabilis fortitudo, justitia, fiducia atque constantia sancti Prophetæ, qui pontificem tam districte tamque audacter corripuit, implens quod jubet Salvator :29 Nolite timere eos qui corpus occidunt.
Moraliter docemur ex isto capitulo, quod Dominus ad instantiam servorum suorum minas remittit, miseretur et salvat eos pro quibus oratur. Et sicut Amasias correptus, studuit regem contra corripientem incitare; sic multi impatientes dum corripiuntur, contra correptores faciunt querelas, apud prælatos vel principes diversa crimina objicientes, et correptores a se repellentes. Horum uxor, id est caro, fornicatur, dum rationi reluctans, sensualitati substernitur, concupiscentiisque deservit. Filii quoque eorum et filiæ, id est actus et passiones, in gladio tentationis cadunt, damnationem promerendo; et ipsi in terra polluta, id est corpore vitioso ac sordido, moriuntur.
Footnotes
-
Dan. x, 1. ↩
-
IV Reg. XVIII, XIX; XXIV, XXV. ↩
-
IV Reg. XV, 19, 29; XVII, 3-6. ↩
-
vers. 3. ↩
-
Joel 1, 4. ↩
-
Ibidem. ↩
-
IV Reg. XXV, 12, 22; ↩
-
Jer. LII, 16. ↩
-
IV Reg. xxv, 22-26; ↩
-
Joel I, 4. ↩
-
IV Reg. xxv, 9. ↩
-
IV Reg. xiv, 16. ↩
-
Jer. xI, 5-7. ↩
-
Is. vi, 1. ↩
-
III Reg. xu, 29. ↩
-
Exod. xxxiii, 17. ↩
-
II Tim. II, 19. ↩
-
II Tim. xv, 10. ↩
-
II Tim. x, 30. ↩
-
Prov. IX, 8. ↩
-
Prov. XVII, 9. ↩
-
I Reg. IX, 9. ↩
-
IV Reg. I, 11. ↩
-
Amos I, 1. ↩
-
Joann. 1, 21. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
1 Cor. xv, 9. ↩
-
IV Reg. xvii, 24. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
Chapter 14 of 16