Skip to the text

Articulus 2

PROSECUTIO EXPLANATIONIS HUJUS CAPITULI PRIMI, AB EO LOCO QUO AIT : EGO JOANNES FRATER VESTER.

P ROOEMIO, titulo, ac salutatione præmissis, ponit narrationem, et materiam libri hujus tangit sub quadam communitate. Ego Joannes frater vester natura, religione atque Baptismatis regeneratione. Frater quoque, quia de eisdem protoplastis parentibus secundum carnem, et de eodem Deo secundum animam, juxta illud Malachiæ : Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Iterum frater, quia ejusdem matris, puta Ecclesiæ, filius ; et ratione materiæ, juxta illud in Job : Ecce me sic-

Malach. x, 10.

Job xxxiii, 6. tus sum. Discipulos itaque suos ac filios nominat tantus pater atque Apostolus fratres, dans humilitatis exemplum, ut prælati in humilitate permaneant, et se quasi unum de grege existiment, juxta illud Ecclesiastici : Rectorem te posuerunt? noli extolli ; esto in illis quasi unus ex ipsis.

Eccl. XXXII, 1.

Et particeps in tribulatione, id est in persecutionibus propter Christum illatis, vobis conformis : tunc enim Domitiani persecutio totam infestavit Ecclesiam ; et regno, id est cœlestis patriæ præmio, vobis et mihi parato (qui enim socii sunt tribulationis propter Christum, socii erunt

II Cor. I, 7. consolationis in regno cœlesti cum Christo), vel in regno militantis Ecclesiæ, cujus membrum sum ego, sicut et vos; et patientia, sine qua tribulatio ad regnum non duceret, nec prodesset: patientia, inquam, in Christo Jesu, id est secundum voluntatem ejus et ad honorem ipsius, a quo vera patientia datur: de quo ait Psalmista, Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea;1 et, Quoniam tu es patientia mea, Domine.2

Fui in insula quæ vocatur Patmos, propter verbum Dei, id est Unigenitum Patris, vel propter prædicationis instantiam, et testimonium Jesu, id est propter testificationes quibus quotidie testificabar Jesum esse regem Messiam, omnium creatorem ac salvatorem. Hac nempe de causa missus est in exsilium Patmos a Domitiano. Fui in spiritu, id est mentis excessu seu ecstasi, utpote ab exterioribus sensibus alienatus, et ad divina vehementer ac supernaturaliter elevatus, quemadmodum in imaginariis simul et intellectualibus visionibus Prophetarum fieri consuevit. Unde Ezechiel: Statim, inquit, fui in spiritu. In dominica die, qui est dies divinorum occupationibus deputatus, plus quam ceteri dies. — Sicque verbis prætactis tangitur congruentia revelationis desuper factæ S. Joanni, ex parte loci ac temporis: Loci, in eo quod ait, Fui in insula Patmos. Locus enim ab aliorum habitatione semotus, quanto quietior, tanto contemplationi, revelationi orationique aptior. Temporis vero, dum addit, In dominica die. Denique, quum liber iste sit de visionibus, quibus secundum Albertum Magnum, virum subtilissimum atque doctissimum, non est de facili credendum, S. Joannes plura tangit per quæ verba sua credibilia fiunt. Propter quod etiam Beda disseruit: Personam, locum, tempus, causamque visionis insinuat, ne carnali phantasmate putaretur illusus.

Et audivi interiori, non corporali, auditu, post me vocem magnam tanquam tubæ dicentis, id est tubalem, angelicam, alta, magna et mystica significantem. Per quod angeli loquentis idoneitas ad sui officii exsecutionem innuitur. Simile huic est illud Ezechielis: Audivi post me vocem commotionis magnæ.34 Sed cur ait, Post me, et non potius, Intra me (quemadmodum Zacharias, Angelus, inquit, loquebatur in me), vel, Supra me?5 Respondet Berengandus: Quasi post nos est quod ignoramus. Post se Joannes vocem audivit, quia mysteria quæ tunc ei revelata sunt, nondum perfecte cognoverat. Profecerunt enim Apostoli et Prophetæ in revelationibus divinorum. Quæ vox tubæ assimilatur: nam sicut per tubam ad pugnam homines provocantur, ita per verba libri hujus, fideles ad prælia contra peccata, diabolum, ac persecutorum insaniam, invitantur ac animantur. Verumtamen aliqui dicunt, quod ista per angelum revelata, fuerunt Joanni antea manifesta: quod intelligi potest quantum ad aliqua principalia, et in quodam communi. Propterea etiam ait, Post me, quoniam angelus a contemplatione divinorum vocavit eum ad considerationem actuum humanorum. Nam et prælati ab apice contemplationis quodammodo retrahuntur, dum ad subditorum curam et providentiam revocantur. Insuper de hac voce tubali Haymo scribit: Vox quam audit Joannes, bene tanquam vox tubæ dicitur, quæ ab interioribus sine strepitu sonum accipit quem promit exterius, quia ille sine sono vocis prius audivit in corde, quod postea exterius sonuit in voce. In visionibus quippe imaginariis, omnia per similitudines rerum geruntur ac repræsentantur.

Quod vides, id est ea quæ nunc tibi revelo, et me monstrante intelligis, scribe ad informationem fidelium, in libro; et mitte septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. De quibus Ecclesiis, et quomodo per eas universæ Ecclesiæ designentur, jam dictum est in præcedenti articulo.6 Ephesum, id est, ad fideles in Epheso metropoli Asiæ minoris mitte hunc librum. Sic quoque mitte ad Smyrnam, et Perga- mum, et Thyatiram, et Sardis, et Philadelphiam, et Laodiciam. Ista sunt nomina septem civitatum Asiæ quarum Ecclesiis præsidebat Joannes. Interpretationem civitatum istarum, et quomodo per eas ceteræ Ecclesiæ designantur, omitto, quia non videtur magni momenti.

Et conversus sum spirituali conversione, adspiciendo ad eum quem post me audivi; vel, Conversus sum, aciem mentis a contemplatione supernorum ad horum advertentiam dirigendo. Præterea, quia in visione imaginaria videbatur Joanni quod post tergum suum vox loqueretur ad eum, etiam in eadem imaginatione sibi apparuit quod retrospiceret ad loquentem. Ut viderem visione mentali, et diligenter adverterem, vocem quæ loquebatur mecum allocutione interna, quæ exteriori non percipiebatur auditu. Solet tamen visus pro omni sensu accipi. Unde in Exodo habetur: Populus videbat voces, id est tonitrua.7 Vel, Viderem vocem, id est vociferantem tubaliter, scilicet angelum.

Et conversus ad alloquentem me, vidi septem candelabra aurea. Quid autem per ea significetur, in fine hujus capituli dicitur.8 Significant enim septem Ecclesias Asiæ, imo per eas totius Christianitatis Ecclesias, septemplici dono Spiritus Sancti splendentes. Dicitur autem Ecclesia per assimilationem quamdam candelabrum, quoniam super se portat lumen clarissimum, scilicet Christum, et munera ejus, quæ sunt splendiflua lumina mentis, puta gratiam gratificantem, virtutes ac dona, eorumque actus, qui beatitudines appellantur et fructus. Istud quoque candelabrum dicitur aureum, vel propter caritatis ardorem et sapientiæ salutaris fulgorem, vel propter martyrum sanguinem, et fidelium quotidianam persecutionem, tribulationem ac mortificationem. Iterum, Ecclesia aureum candelabrum nuncupatur, quia per Scripturarum notitiam lucida, per caritatem et gratiam pretiosa, per patientiam solida, per obedientiam ductilis, per prædicationem sonora, per perseverantiam longa, per spem erecta, per fidem in Deo fundata. Huic autem visioni Joannis simile est quod Zacharias ait:9 Vidi candelabrum aureum totum, et lampas super illud. Ubi per candelabrum aureum allegorice, hic autem litteraliter, designatur Ecclesia, sicut ibidem exposui.

Et in medio septem candelabrorum aureorum, id est Ecclesiarum, vidi similem filio hominis, id est angelum in specie humana, vel potius in persona Christi, quem repræsentavit. Quod autem angelus Christi personam gerens, visus est in medio candelabrorum istorum, id figuravit quod Christus est in medio electorum fidelium, secundum quod ait:10 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum; et denuo, Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.11 Propter quod in Isaia scriptum est: Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel.

Vestitum podere, id est veste sacerdotali usque ad talos dependente. Unde Sapiens asserit: In veste poderis quam habebat Aaron, totus erat orbis terrarum;12 et magnificentia tua, Domine, in diademate capitis illius erat scripta. Per vestem hanc Beda intelligit sacerdotium Christi, summi sacerdotis Ecclesiæ, qui Apostolos fecit sacerdotes, et in ara crucis semetipsum immolavit pro nobis. Alii per poderem intelligunt Christi humanitatem, vel carnem in qua humiliavit se usque ad mortem, deditque se pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, secundum Apostolum ad Ephesios.1314 Unde de vestimento hoc angeli Christum sciscitati sunt ascendentem:15 Quare rubrum est indumentum tuum? Alii per poderem intelligunt totam Ecclesiam, usque ad finem sæculi permanentem, qua Christus quasi vestimento cingitur ac ornatur, quum sit mysticum corpus ipsius. De qua vestitione in Isaia recolitur:16 His omnibus quasi ornamento vestieris. Postremo, quum poderis sit vestis linea, quæ communiter dicitur alba, potest per eam Christi innocentia puritasque illibata intelligi.

Et præcinctum ad mamillas zona aurea. Per hanc præcinctionem suam Christus docet atque insinuat, cor esse restringendum ab indiscreto scrutinio divinorum. Juxta quod Salomon ait: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum;17 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. In Ecclesiastico quoque legitur: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.18 Præterea contemplandum, quod in veteri Testamento prohibetur ipsa luxuria, in novo autem concupiscentia inordinata.19 Idcirco in Daniele legitur Dominus apparuisse præcinctus ad renes, per quod restrictio carnis innuitur;20 in novo autem Testamento, scilicet loco præsenti, apparuit Dominus ad mamillas præcinctus, per quod restrictio cordis insinuatur. Aurea autem zona caritatem designat, per quam mentem in Deo ligatam tenemus, et ab illicitis refrenamus. Porro, secundum Bedam, mamillæ sunt duo Testamenta; zona aurea, chorus Sanctorum, seu multitudo fidelium unanimi caritate Deo adhærens, et Testamenta quibus spiritualiter nutritur, complectens, et servans (ut docet Apostolus) unitatem spiritus in vinculo pacis.21 Apparuit ergo angelus ad mamillas præcinctus, ad innuendum quod Christus Ecclesiam sibi connexam, per utriusque Testamenti fovet Scripturas. Possumus etiam convenienter asserere, ideo ad mamillas zona aurea præcinctum, quoniam pectus Christi caritate plenissimum est atque ornatum, et suis fidelibus intime copulatum.

Caput autem et capilli ejus erant candidi tanquam lana alba, et tanquam nix. Caput Christi, est ejus divinitas, vel superior animæ portio, ab omni labe peccati, instar lanæ albæ ac nivis, immunis. Per capitis quoque albiformem candorem, antiquitas seu æternitas, ac immortalitas majestatis Christi ostenditur. Unde in Daniele scribitur: Antiquus dierum sedit;22 capilli capitis ejus quasi lana munda. Per capillos autem designantur fideles ex Christo spiritualiter geniti in esse gratiæ ac virtutum: qui sunt oves ad dexteram collocandæ, et Christo capiti proxime inhærentes;23 qui Christi munditiam ac sanctimoniam imitantur, et loti ab eo, super nivem dealbantur.24 Quibus Petrus in prima sua scribit Canonica: Secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et vos sancti in omni conversatione sitis.25 At vero, sicut lana est alba, mollis et calefactiva, sic isti sunt albi per cordis munditiam, molles per docilitatem ac mititatem, habentes cor carneum, ad susceptionem devotionis aptissimum, calefactivum propriæ mentis ac proximorum per infusum sibi divinum amorem.26 Nix vero est frigida: ita et ipsi concupiscentiæ carent fervore, et frigidi sunt a mundi hujus amore.

Et oculi ejus tanquam flamma ignis. Nam visus Christi clarissimus, acutissimus calidissimusque consistit, dicente Apostolo: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.27 Mens etenim Christi plena est zelo æquitatis ac sapientia. Per hoc quoque ostenditur, quod Christi adspectus valde terribilis erit injustis. Unde custodes sepulcri, viso angelo, cujus adspectus erat ut fulgur, facti sunt velut amentes et mortui.28 Oculi insuper Christi vocantur septem dona Spiritus Sancti, quæ fuerunt et sunt in anima Christi. De quibus scriptum est: Super lapidem unum septem oculi sunt. Lapis enim angularis est Christus.2930 Oculi isti, in anima Christi lucent et ardent ut flamma.31 Quidam per oculos Christi, intelligunt Apostolos, prædicatores, doctores, quorum est aliorum corda illuminare ac inflammare.

Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Per quod datur intelligi, quod finis Christi in sæculo isto, per amarissimam passionem fuit, cujus et pedes clavis transfixi, conformati sunt aurichalco. Haymo autem et Beda per pedes intelligunt Christianos in fine sæculi tempore Antichristi: qui erunt extremi et ultimi, sicut pedes sunt extremum et ultimum corporis. Isti similes erunt aurichalco, quod est æs per ignem et plura medicamina perductum ad auri colorem. Sic illi per acerbissimas persecutiones exercebuntur, ac perducentur ad plenum caritatis fulgorem. Ideo subditur, Sicut in camino ardenti, id est tribulatione ingenti. Qui etiam aurichalco potius quam auro assimilantur, quia etsi primis Ecclesiæ Sanctis similes sint futuri in perfectione virtutum, non tamen ita splendebit aut innotescet eorum perfectio per miracula, sicut priorum Sanctorum.

Et vox illius tanquam vox aquarum multarum, id est, eloquentia ejus sonora atque magnifica fuit. Per quod loquentis auctoritas designatur, sicut et supra per tubam. Sed quia per aquas populi exprimuntur, ideo vox ejus quasi vox aquarum multarum auditur, quoniam gentes quam plurimæ fidem Christi amplexæ sunt. Unde Berengandus: Per vocem aquarum multarum, multitudo gentium quæ ad fidem Christi cucurrit, signatur. Et Beda: Vox, inquit, confessionis, prædicationis et laudis, non in Judæa tantum, sed in diversis populis resonat, juxta illud in Isaia: finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Quod autem hujusmodi vox deceat Christum, patet per illud Ezechielis: Audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei. Rursus, vox Christi tanquam vox aquarum multarum asseritur, quoniam ipse est fons opulentissimus, ex quo flumina gratiarum procedunt, fluenta sapientiæ derivantur, rivi virtutum nascuntur.

Et habebat in dextera sua stellas septem. Stellæ hæ, sunt episcopi seu pastores præfatarum Asiæ Ecclesiarum: qui stellæ dicuntur, quia illuminant subditos, et in Christo (tanquam in firmamento fixæ et altæ) sunt collocati, magna etiam potestate ac influentia præditi. Unde in Daniele legitur: Qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellæ in perpetuas æternitates fulgebunt.32 Denique, sicut candela ponitur super candelabrum, ita episcopus super Ecclesiam; et ut stella orbem cœlestem, sic prælatus dignus ornat Ecclesiam. Stellæ istæ ad dexteram sunt Christi: quia ejus gratioso auxilio jugiter innituntur, sine quo nil meritorie operantur (secundum quod ait: Sine me nihil potestis facere); et quia in spiritualibus Christi bonis atque internis consolationibus, quæ nomine dexteræ designantur, quiescunt; item quia in die judicii stabunt ad dexteram. Nunc quoque in cœlis sunt per amorem et vitæ imitationem. Denique de ipsa Ecclesia dicitur Christo: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. Episcopi autem tanquam successores Apostolorum, sunt principalis pars hujus Ecclesiæ.

Et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat, id est sententia justi judicii nimis durissima reprobis, et verbum asperrimum, scilicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Vel gladius iste est evangelica doctrina Christi, vitia resecans, partem carnalem occidens, homines mutuo carissimos ab invicem propter Deum corporaliter dividens. Unde ait: Non veni pacem mittere, sed gladium; et Psalmista, Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. In Isaia quoque loquitur Christus ut homo: Posuit Dominus os meum quasi gladium acutum.

Præterea advertendum, quod angelus Joanni apparens in specie Christi, repræsentavit Christum ut sacerdotem ac judicem. Idcirco enim podere videbatur vestitus et canos habens, quia ad sacerdotem ac judicem canities atque ætatis maturitas pertinent condecenter. Nempe, væ terræ cujus princeps puer. Ad judicem vero gladium certum est pertinere. Verum in Canticis, ubi Christus describitur ut sponsus, ad quem spectat juventus, capilli ejus nigri dicuntur. Berengandus per gladium istum intelligit Christianos qui in fine contra Antichristi errores prædicando pugnabunt.

Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Christus enim est lux mundi, et clarius omni creato: qui et ante passionem

Joann.xv, 5.

Matth.xxv, 33.

Ps. XLIV, 10.

Matth. xxv, 41.

Ibid. x, 35.

Ibid. 34.

Ps. XLIV, 4.

Is. XLIX, 2.

Eccle. x, 16.

Cant. v, 11.

Joann.viii, 12.

Apoc. xvii, 15.

Is. xxiv, 16.

Ezech. i, 24.

Joann. vii, 37, 38. in transfiguratione visus est vultu radiare ut sol, et cum admirabili fulgore apparuit Joanni. Quidam autem per solem intelligunt Ecclesiam, quantum ad statum suæ glorificationis post generalem resurrectionem, quando, Christo testante, justi fulgebunt ut sol in regno Patris eorum. Porro, quod ait, In virtute sua, potest referri ad Christum, qui sua virtute ita splendebat; vel ad solem, cujus virtus illuminativa, hora meridiana maxime demonstratur. Quemadmodum autem a sole cuncta sidera ac reliqua corporalia clarificantur, sic a Christo, æterno sole justitiæ ac sapientiæ, omnes electi irradiantur, et signatum est super nos lumen vultus ejus.

Et quum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus. Totum istud in imaginaria visione fiebat. Est autem homini naturale, ut in talium insolitorum adspectu ex sua fragilitate debilitetur, resolvatur, et obstupescat, quemadmodum Daniel ait ad angelum: Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium; sed et halitus meus intercluditur. Unde Prophetæ, visis mirabilibus Dei, communiter se corruisse fatentur. Tres quoque Apostoli quum Christum transfiguratum adspicerent, corruerunt in terram. Cecidit quoque Joannes per humilitatem, et Christi majestate conspecta, propriam parvitatem magis perpendit. Ex quo etiam casu innuitur, quod quanto quis Divinitatis sublimitatem clarius cernit in via, tanto plus videt se ab ejus comprehensione deficere, nec posse se aciem mentis in ejus claritatem, secundum quod in se ipsa est, figere: sicque profundius se ipsum humiliat, et Deo altissimo reverentialius se prosternit.

Et posuit dexteram suam super me, dicens. Sic enim in imaginaria visione Joanni apparuit. Per quod datur intelligi, quod spiritualiter eum consolabatur, confortavit, erexit. Noli timere immoderanter ex majestatis meæ metuendo et inconsueto adspectu. Juxta hunc modum dictum est Ezechieli: Fili hominis, sta supra pedes tuos. Et ingressus est in me spiritus, et dixit: Ne timeas.33 Et Jeremias ait: Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, etc. Daniel quoque similitudinem manus ad se perhibet missam, quæ se confortavit.34 Ego sum primus et novissimus: eo sensu quo jam dixit, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.35 Quælibet autem divina Persona, dici potest prima atque novissima; et omnes simul, sunt unus primus et unus novissimus: quia in hac superbeatissima Trinitate nihil est prius aut posterius, et ipsæ tres Personæ, sunt omnium rerum unum primum principium, et unus ultimus finis, sicut sunt unus Deus, unus creator, una natura. Et sum vivus vita divina et increata, vita quoque creata humana, et fui mortuus secundum naturam assumptam, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum.3637 Christus enim resurgens ex mortuis, jam ultra non moritur. Quasi dicat: Quum talis ac tantus sim, debes mihi congratulari tanquam carissimo Domino cui in passione condoluisti, non formidare. Ex his confunduntur omnes qui Christum puram creaturam esse mentiti sunt. Tunc enim primus non esset.

Et habeo claves mortis et inferni. Qui clavem domus habet, quem vult intromittit, quem vult ab ingressu repellit. Christus itaque claves mortis et inferni habere se asserit, quia quem vult a morte peccati ac pœnis inferni misericorditer eripit vel præservat, et quem vult juste relinquit atque condemnat. Unde claves istæ, sunt judiciaria Christi potestas, virtus et sapientia. Si autem infernus pro loco quo patres sancti detinebantur accipiatur, sic Christus de inferno quosdam in resurrectione eduxit. Propter quod in Osee loquitur:38 Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Et in Sapientia: Tu, Domine, vitæ et mortis habes imperium.39 Itemque alio loco: Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.40 Præfatam autem potestatem etiam Ecclesiæ suæ Christus proportionaliter communicavit, quum Spiritum Sanctum insufflando in Apostolos, locutus est :4142 Quorum remiseritis peccata, remittentur eis;43 et quorum retinueritis, retenta erunt.

Scribe ergo quæ vidisti, et quæ nunc tibi ostendi, et opera mea quæ te cernente egi, cum hominibus conversando in terra, et quæ sunt, id est, quæ nunc in Ecclesia peraguntur, et quæ fideles quotidie patiuntur, et quæ oportet fieri cito post hæc præsentia, quæ per decursum temporum fient in populo christiano, potissime tempore Antichristi, videlicet tribulationes justorum ex hoc usque in finem sæculi eventuras.44 Itaque, Scribe et expone sacramentum septem stellarum, id est sacrum secretum, sive mysterium quod designant (ubi aliud videtur, aliudque intelligitur), quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea.

Porro, quid stellæ istæ significant, angelus pandit : Septem stellæ, angeli sunt, id est, septem episcopos seu prælatos repræsentant, septem Ecclesiarum Asiæ : juxta modum præhabitum. Et quomodo illæ septem Ecclesiæ universas designant Ecclesias, ita hi septem angeli seu prælati cunctos Ecclesiarum prælatos sive pontifices. Quum enim angelus nuntius interpretetur, episcopi, qui a Deo sunt destinati ac ordinati ut voluntatem præceptaque Dei nuntient, recte angeli sunt vocati. Imo quum in Malachia, non tantum episcopus, sed et sacerdos angelus nuncupetur : constat episcopos, qui sacerdotum sunt principes, congruentius angelos dici. Sic enim scriptum est illic : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.45 Denique, juxta divinum Dionysium, supremum ordinis inferioris, cum infimo ordinis superioris præcipuam habet convenientiam, et interdum nomen unius transit ad alium. Quum ergo angelus proprie sit nomen cœlestium spirituum infimi chori seu ordinis, episcopus vero supremum quid sit in ecclesiastica hierarchia, convenientiam magnam sortiti sunt, et unum nomine alterius designatur. — Et septem candelabra, scilicet aurea, septem Ecclesiæ sunt : secundum sensum et rationes præhabitas. Nam et prælati subditorum facultatibus sustentantur, sicut candelæ a candelabro.

B

Totus vero hic liber obscuritatibus et metaphoricis locutionibus plenus est; sed quædam ab angelo exponuntur, ut per ea detur nobis introitus ad intelligentiam aliorum : quæ idcirco ab ipso non exponuntur, ut studiosis detur occasio bonæ exercitationis, et Spiritus Sancti illuminationem indesinenter efflagitent, et ne sanctum canibus detur, ne scilicet mysteria Ecclesiæ propalentur indignis.46 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est.47

C

Footnotes

  1. Ps. lxi, 6. ↩

  2. Ps. lxx, 5. ↩

  3. Ezech. iii, 12. ↩

  4. Ezech. iii, 12. ↩

  5. Zach. i, 9, 13, etc. ↩

  6. vers. 4. ↩

  7. Exod. XX, 18. ↩

  8. vers. 20. ↩

  9. Zach. IV, 2. ↩

  10. Matth. XVIII, 20. ↩

  11. Matth. XXVIII, 20. ↩

  12. Sap. XVIII, 24. ↩

  13. Ephes. V, 2. ↩

  14. Philipp. II, 8. ↩

  15. Is. LXIII, 2. ↩

  16. Is. XLIX, 18. ↩

  17. Prov. xxv, 27. ↩

  18. Eccl. III, 22. ↩

  19. Matth. V, 27, 28. ↩

  20. Dan. X, 5. ↩

  21. Ephes. IV, 3. ↩

  22. Dan. VII, 9. ↩

  23. Matth. XXV, 33. ↩

  24. Ps. I, 9. ↩

  25. I Petr. I, 15. ↩

  26. Ezech. XI, 19. ↩

  27. Hebr. IV, 13. ↩

  28. Matth. XXVIII, 3, 4. ↩

  29. Zach. III, 9. ↩

  30. Act. IV, 11; ↩

  31. Ephes. II, 20. ↩

  32. Dan. xii, 3. ↩

  33. Jer. 1, 9. ↩

  34. Dan. x, 10. ↩

  35. vers. 8. ↩

  36. Rom. vi, 9. ↩

  37. Joann. xiv, 6. ↩

  38. Osee xiii, 14. ↩

  39. Sap. xvi, 13. ↩

  40. I Reg. ii, 6. ↩

  41. I Reg. ii, 6. ↩

  42. Jer. i, 9. ↩

  43. Joann. xx, 23. ↩

  44. Baruch. u., 38. ↩

  45. Malach. ii., 7. ↩

  46. Matth. vii, 6. ↩

  47. Tob. xii, 7. ↩

Chapter 3 of 24