Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : ET ANGELO EPHESI ECCLESIÆ SCRIBE.

PRÆCEDENTI capitulo dixit angelus Joanni, ut sibi ostensa Ecclesiis Asiæ scriberet;1 nunc ei insinuat quid unicuique Ecclesiarum illarum scribere debeat.

Et angelo, id est præsuli et pastori, Ephesi Ecclesiæ, qui Ephesiis præfuit, scribe. Cui idcirco primo scribitur, quia in Asia minori Ephesus fuit metropolis. Sicque episcopus ejus, tanquam metropolitanus, auctoritate et dignitate exstitit major. Unde, sicut ejus defectus aliis nocuit, sic emendatio ejus aliis ædificatoria fuit. Sacerdos autem et pontifex, præter rationes præcedenti articulo introductas, angelus nominatur, quia in terris angelicam vitam imitari tenetur : per mentis et corporis castitatem (in carne siquidem sine carne vivere, angelicum perhibetur) ; secundo, per contemplationis sinceritatem ; tertio, per gregis sui vigilantem custodiam ; quarto, per eam qua inter Deum et hominem sequester est, mediationem. Nam sicut angeli nostra obsequia offerunt Deo, orantque pro nobis, et Dei munera gratiosa nobis referunt et procurant ; ita sacerdos et pontifex gregis sui preces, vota, hostias immolat Deo, cujus gratiam impetrat populo. Quinto : nam sicut angelus superior inferiorem purgat, illuminat, perficit ; sic prælatus sibi subjectos purgare, illuminare, perficere debet.

Hæc dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, id est, episcopos septem Ecclesiarum Asiæ gratiose conservat ac dirigit : sicut præcedenti articulo plenius fuit expositum. Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum, id est Ecclesiarum. Dicitur autem Christus ambulare in medio fidelium, non hinc inde localiter progrediendo, sed corda credentium visitando, variosque in eis affectus agendo, et nunc prosperis, nunc adversis exercendo. Unde Moyses ait : Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum. Et Apostolus : Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus : Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo, et ero illorum Deus. Hoc modo Deus vadit cum suis, secundum quod Moyses orat : Si non tu ipse ambulaveris nobiscum, ne educas nos de loco isto. Jacob quoque in Genesi protestatur quemadmodum Deus fuerit socius sui itineris. Justum namque deduxit Dominus per vias rectas. Imo, in tantum ducit Deus clementissimus suos electos, corda eorum in omnibus dirigendo, clarificando, tuendo, fovendo, ut dicat vir sanctus : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me. Denique electos tenet Christus in dextera sua per prædestinationem, ambulatque in eis per donorum infusionem.

Scio per approbationem opera tua quæ ante fecisti, quia ex caritate fluxerunt, vel etiam quæ nunc agis. Si enim in bono non perseverasset, bona præterita fuissent mortificata, et omnium justitiarum ejus Deus non fuisset memoratus, sicut per Ezechielem fatetur : Si justus fecerit iniquitatem, omnes justitias ejus non recordabor. De hac approbationis scientia loquitur Paulus : Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. Et Moysi Dominus loquens : Te, inquit, cognovi ex nomine. Et laborem tuum in ministerio Dei, et cura atque regimine subditorum (de quo hortatur Apostolus : Labora sicut bonus miles Christi), laborem quoque quem habuisti resistendo hæreticis ac perversis, corporis etiam afflictionem, omnemque conatum pro vitiis exstirpandis atque virtutibus inserendis. Et patientiam tuam actualem et habitualem, qua adversa æquanimiter sustines, non admittendo inordinatam tristitiam contra aliquem, nec ad te ipsum. Patientia nempe est virtus moralis passionem tristitiæ moderans ac refrenans : quæ virtus omni Christiano potissimum necessaria est, quum per multas tribulationes oporteat nos salvari.2

Ezech. III, 20; XVIII, 24.

I Cor. VII, 3.

Exod. XXXIII, 12.

II Tim. II, 3.345

Act. XIV, 21.

Matth. V, 44; Rom. X, 20, 21.

Ps. CIX, 7.

Tob. XI, 12;

Dan. X, 12;

Act. X, 3, 4.

Apoc. I, 16.

Deut. XXIII, 14.

II Cor. VI, 16.

Exod. XXXIII, 16, 15.

Gen. XXXV, 3.

Sap. X, 10.

Ps. LXXII, 24.

Et quia non potes sustinere malos, id est, vitia eorum dissimulare et palpare non vales, quamvis naturam personamque diligas. Nam et inimicos jubemur diligere, cibare, potare, imo bonum pro malo reddere. Et Psalmista testatur : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.6 Itaque huic verbo, quo laudatur iste episcopus quia malos sustinere non potuit, non repugnat illud Gregorii, Qui malorum pravitatem æquanimiter sustinere non potest, ipse sibi per impatientiam suam testis est quia bonus non est ; illudque Augustini, Bonus non fuit, qui malos sustinere non potuit. Non enim ex aliorum malitia sive molestia frangi vel concuti debet patientia nostra. Nihilo minus illorum impietas per caritatem et zelum justitiæ est increpanda ac punienda, potissimum a prælato, et quando est spes de correctione eorum. Rursus, quidam sunt mali qui commune bonum Ecclesiæ conantur corrumpere: et isti non sunt sustinendi, sicut hæretici, dicente Apostolo, Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita.7 Alii sunt peccatores qui bonum commune corrumpere non intendunt: et isti sunt sustinendi, dum speratur eorum correctio.

Unde circa hunc locum loquitur Berengandus: De hæreticis mihi dictum videtur. Nam proximorum mala aliquando reprehendendo corrigere debemus, tempore scilicet opportuno; aliquando tolerare, ut quos correctio non emendat, patientia ad emendationem provocet. Sunt namque nonnulli qui reprehendere proximos nesciunt nisi ira accensi. Horum aliquis si non solum pro magna, verum etiam pro parva aliqua re, contra proximum commotus fuerit, tamdiu iram in corde gestat, usque dum in actibus proximi aliquid videat quod reprehendere possit. Et tunc lætus efficitur, quum reprehensionis vindictam intulerit proximo. Quod si alicui viderit displicuisse, dicit se zelo Dei id fecisse. Ad te ergo loquor, qui talis es. Cur quæris fallere Deum, qui cordium occulta considerat?8 Si zelus Dei in te est, cur oculi tui per diversa vagantur, more diabolico, desiderans potius malum videre quam bonum, desiderans in proximo videre malum quod reprehendas, non bonum unde ædificeris? Sunt etiam multi qui eos a quibus aliquam injuriam pertulerunt, etiam pro minimis culpis impatienter insectantur; eos vero quos diligunt, non solum non reprehendunt, imo tota virtute defendunt. O infelix amicitia, quæ illum quem diligit tacendo et defendendo diabolo tradit! Illum vero cui iratus est, reprehendendo a diabolo abstrahit. Hæc ille.

Et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt: hos tentasti, doctrinam eorum sapienter pensando, cum eis sollicite conferendo, opera eorum considerando. Sic enim ait Salvator: fructibus eorum cognoscetis eos.9 De quibus Romanis scribit Apostolus: Hujusmodi pseudoapostoli, non Christo, sed suo ventri deserviunt.10 Isti fuerunt hæretici qui se a Christo missos dicebant, ut Ebion, Marcion, et Cerinthus, qui tunc in Asia consurrexerunt. Et invenisti eos mendaces verbis et actibus. Et patientiam habes, vitiosam tristitiam seu turbulentiam non admittendo. Sicque non obviat huic verbo quod dictum est, Non potes sustinere malos. Et sustinuisti infestationes illorum ac persecutiones atque laborem in gregis tui defensione ab illorum infestatione, propter nomen meum, id est amore mei et propter majestatis meæ honorem, et non propter proprium emolumentum, seu bonum privatum; et non defecisti, difficultate quæ est in adversitatum perpensione succumbendo. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: In humilitate tua patientiam habe.11 Et Apostolus:1213 Benefacientes, inquit, nolite deficere.

Sed habeo adversum te pauca. Commendatione præmissa, increpationem subjungit: quam tamen sobrie promit, dicendo, Pauca. Nam in multis offendimus omnes.14 Per quod informamur, ut si quem reprehendere volumus, primo bona ejus commemorando, benevolentiam ejus captemus, et ne nimis aspere increpatio proponatur, sed magis in spiritu bonitatis, nisi forte ratio aliud postulet propter causas. Quod caritatem tuam primam reliquisti. Secundum Haymonem, non reprehenditur præsul iste ratione sui, sed quorumdam subditorum ipsius malorum. Idem videtur Beda sentire. Porro Berengandus hic ait: Multi sunt qui initio conversionis suæ in servitio Dei ferventes exsistunt, sed processu temporis tepescunt: quod præsuli Ecclesiæ Ephesi manifestum est contigisse. Alii asserunt increpationem istam dirigi ad episcopum hunc, non solum pro se, sed et pro subditis suis. Sed litteræ magis consonare videtur, quod episcopus principaliter increpatur : non quod caritatem absolute amiserit, in mortale ruendo, sed quod pristinum caritatis ardorem, et quædam opera caritatis omiserit. Jam enim dixit Dominus approbare se opera ejus, et quod non defecerit. Idcirco, dicendum quod defecit, et non defecit : defecit quidem a præfato fervore, non penitus ab amore et actibus caritatis.

Refert Lyra, quod expositores communiter dicunt episcopum istum fuisse Timotheum, quem Paulus Ephesiis præfecerat. Ego tamen in nullo expositore id legi. Reprobat etiam Lyra dictum illorum expositorum : quia ut ipse affirmat, illi ex hoc moventur quod circa tempora illa nullus excellentior Timotheo legitur Ephesiorum rexisse Ecclesiam. Fateor quod istud motivum invalidum esset. Verumtamen dicto istorum aliquid certius posset apparentiam facere. Siquidem in exordio secundæ epistolæ ad Timotheum scribit idem Apostolus : Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te ; noli erubescere testimonium Domini nostri Jesu Christi. Ubi expositores concorditer adstruunt, quod Timotheus abundantia tribulationum aliqualiter fractus fuit, ac remissius egit. Propter quod in epistola illa ad martyrium hortatur eum Apostolus. Sed quidquid de isto dicatur, incertum puto an episcopus hic increpatus fuerit Timotheus.

Memor esto itaque unde excideris, id est de quali caritatis fervore, operumque instantia, tepescendo paulatim, et tuum circa subditos officium remissius adimplendo, et age pænitentiam quod in via Dei non continue profecisti, et prima opera fac, id est, tam ferventer ac abundanter operare quæ bona sunt, sicut tempore primi tui fervoris. Sed quia remissi vicissim comminatione magis quam blanda admonitione corriguntur, subjungitur : Sin autem, id est, si ita non feceris, venio tibi cito, inferendo vindictam celeriter, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pænitentiam egeris, id est, Ecclesiam tuam tollam a te, ita quod non præeris ei, nec quiescet in te, sicut in patre et capite : secundum quod per Isaiam Dominus indigno ait prælato, Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.15

Rursus, ne episcopus iste ex increpatione hac exasperetur vel ab aliis contemnatur, a Domino commendatur. Sed hoc habes bonum, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. Secundum Augustinum, libro de Hæresibus, Nicolaus iste fuit unus de septem diaconis primis.16 Qui quum culparetur quod uxorem suam, quæ pulcherrima erat, nimis zelaret, volens se de hoc excusare, dixit : Non curo quid faciat ; qui vult, utatur ea. Unde ut dicitur, transiit in usum communem. Quod factum imitati sunt aliqui. Thomas in Summa contra gentiles affirmat, quod Nicolaus prædicavit mulieres debere esse communes, sicut et cetera bona exteriora, quæ in primitiva Ecclesia erant communia.17 Porro in Scholastica historia dicitur, quod Nicolaus iste vixit sancte et caste ; sed volens se excusare de vitio zelotypiæ, dixit coram Apostolis : Ecce uxor mea ; qui vult, eam accipiat : non intendens per hoc eam communicare, sed se excusare. Verum incontinentes, verbum ejus in pejus interpretantes, dixerunt uxores debere esse communes, et id Nicolaum dixisse. Et isti vocati sunt Nicolaitæ, contra quorum errorem et opera vitiosa prædicavit hic Ephesiorum antistes.

Qui habet aurem, scilicet interiorem, puta mentem capacem, audiat auditu corporali, si eum habuerit, atque mentali, id est, diligenter advertat, quid Spiritus dicat Ecclesiis, id est, Spiritus Sanctus, de quo ait Salvator :18 Spiritus blasphemia non remittitur hominibus. Vel, Spiritus, id est Deus trinus et unus.19 Spiritus enim est Deus. Et Apostolus ait :20 Dominus spiritus est. Hunc modum loquendi Christus in Evangelio habet, dicendo : Qui habet aures audiendi, audiat.21 Et ad Ezechielem222324

Dominus ait :25 Domus Israel aures habent ad audiendum, et non audiunt.

Vincenti cuncta adversa per patientiam, et perseveranti usque in finem, dominanti animo suo, superanti mundi vanitates, carnales affectus, diabolica tentamenta, dabo edere de ligno vitæ, id est, mei ipsius beatifica fruitione reficiam eum, quod est in paradiso Dei mei, id est in patria Beatorum, in loco voluptatis deificæ, in Ecclesia triumphanti. Christus autem secundum quod homo, Deum suum nominat cœlestis paradisi dominatorem. Christus vero lignum vitæ vocatur, secundum quod de sapientia Salomon loquitur : Lignum vitæ est omnibus apprehendentibus eam. Ipse siquidem est viride lignum, et fructuosissima arbor, a qua vita gratiæ, vitaque gloriæ emanavit, qui suis electis immortalitatem concedit. Qui licet ubique sit per divinitatis naturam, et in Ecclesia militanti per sacramentalem præsentiam, in regno tamen cœlesti proprie et aperte consistere dicitur, ubi facie ad faciem cernitur. Cui ait Psalmista : Adimplebis me lætitia cum vultu tuo ;2627 et, Satiabor quum apparuerit gloria tua.28 Hoc præmium etiam Christus spondet, dicendo : Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.

His verbis universi fideles ad patientiam atque constantiam animantur. Patet quoque ex his, quod ea quæ uni episcopo vel uni Ecclesiæ, cunctis episcopis Ecclesiisque scribuntur, sicut et Christus in Evangelio ait :29 Quod vobis dico, omnibus dico.30 Unde et supra jubetur Joanni, ut scribat et mittat Ecclesiis : et tamen hic jubetur angelis Ecclesiarum scribere, quia episcopus est principalis pars suæ Ecclesiæ, et quod ei dicitur, omni Christiano dicitur, qui ejusdem defectibus subditur. Hinc præinductis verbis omnes episcopi, prælati, et subditi, qui a pristino caritatis fervore prolapsi sunt, admonentur pœnitentiam agere, et ad priorem fervorem ac agilitatem in sanctis operibus sine dilatione reverti. Quod tamen prælatis omnibus summe necessarium exstat.

Consequenter dirigitur sermo ad Smyrnæorum Ecclesiæ præsulem. Et angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe. Hæc dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit, scilicet Jesus Christus : de quo verba ista ante scripta sunt atque exposita.31 Scio, id est, attendo, approbo, remunerare dispono, tribulationem tuam, id est molestias quas ab hæreticis et tyrannis, a rebellibus et perversis, imo et ab invisibilibus hostibus sustines, non solum in te ipso, sed et in populo tibi commisso, quorum tribulatio tuam auget, quibus in prosperis congratularis, in adversis compateris, et paupertatem tuam in temporalibus rebus, quia et tua pauperibus erogasti, et infideles te ac tuos spoliasse creduntur; sed dives es, id est, in spiritualibus opulentus, virtutibus, quæ sunt veræ divitiæ animi, plenus. Divitiæ enim salutis, sapientia et scientia.32 Et minimum bonum gratiæ ac virtutum, præstantius est cunctis terrenis divitiis. Denique, quanto quis Dei amore perituras divitias amplius spernit, eo in anima exuberantius locupletatur, sicut in B. Francisco ostensum est ; et quanto quis temporales divitias diligentius quærit, eo in anima exstat pauperior.

Et blasphemaris, id est, blasphemus vocaris, vituperaris, contemneris, ab his qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ, id est congregatio ad diabolum pertinens. Isti fuerunt Judæi secundum carnis propagationem, non secundum virtutum imitationem, nec secundum nominis sui interpretationem. Judæi enim confitentes interpretantur ; isti autem Christum negabant. De quibus ait Apostolus : Videte Israel secundum carnem.33 Hinc non fuerunt digni Judæi vocari ; secundum quod incredulis Judæis ait Salvator : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.34 Quasi dicat : Quum ejus virtutes non imitemini, non estis digni ejus filii nuncupari. Ideo subdit :35 Vos ex patre diabolo estis.

8

9

10

Nihil horum timeas quæ passurus es, id est corporales afflictiones, et varias impugnationes. Sic enim hortatus est Christus: Nolite timere eos qui occidunt corpus. Et alibi dicitur: Quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescet? Porro, qui Deum sibi adsistere æternumque præmium dare paratum considerat, potest dicere cum Psalmista: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? et, Non timebo millia populi circumdantis me.

Matth. x, 28.

Is. li, 12.

Ps. xxvi, 1.

Ps. iii, 7.

Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, id est, suggerente diabolo, aliqui de grege tuo ab infidelibus incarcerabuntur. Potestque nomine carceris quælibet tribulatio designári. Ut tentemini, id est, patientia vestra per adversa probetur, et aliis ad ædificationem innotescat: juxta illud, Tanquam aurum in fornace probavit justos Dominus; et, Vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis. Et habebitis tribulationem diebus decem. Per hoc intelligi potest, quod tribulatio hæc diebus decem durius sæviebat. Sic enim Berengandus exponit. Alii per decem dies intelligunt totum tempus vitæ præsentis, in quo in decem præceptis exerceri debeamus; et quia frequenter per numerum determinatum, indeterminatus exprimitur: sicut in Psalmo, Memor fuit testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes; et in Job, En decies confunditis me.

Sap. iii, 6.

Eccli.36

Ps. civ, 8.

Job xix, 3.

Esto fidelis, id est constans in fide atque justitia, usque ad mortem inclusive: sicut sanctus Job ait, Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Hinc in Ecclesiastico dicitur: Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te; et rursum, Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Debemus autem Deo fidelitatem immobiliter observare. Et dabo tibi coronam vitæ, id est præmium essentiale Beatorum in patria: quod aurea

Ibid. xxvii, 5.

Eccli. iv, 33.

Ibid. v, 12. dicitur, et mentem coronat reginamque efficit, ac omnem mortis occasum excludit. De quo fertur in Psalmo: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso; et alibi: Accipient justi regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Huic verbo consonat illud Jacobi: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Itaque perseveremus usque in finem: qui enim in finem perseveraverit, Christo testante, salvus erit. Qui perfectus est, amore boni perseverat in bono: occidi potest, flecti non potest. Qui imperfectus, saltem amore præmii perseveret. Non enim sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Hinc Hebræos monet Apostolus, dicens: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei Jesum, ut non fatigemur animis nostris.

Ps. xx, 4.

Sap. v, 17.

Jacob. i, 12.

Matth. x, 22; xxiv, 13.

Rom. viii, 18.

Hebr. xii, 1-3.

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Hoc nunc expositum.37 Qui vicerit ea quæ adversantur saluti, ac displicent Deo, non lædetur a morte secunda, id est a damnatione æterna, seu pœna inferni, quæ infra mors secunda vocatur. Potest quoque per mortem secundam intelligi culpa, quæ animam lædit ac perimit. Porro, secundum Albertum, peccatum recte mors dicitur: quoniam, sicut mors corporalis separat animam a corpore, ab amicis, a divitiis, a visu, imo ab omni corporeo sensu; sic peccatum separat mentem a Deo, ab angelis cunctisque Sanctis, a spiritualibus divitiis, a visu interno ac ceteris spiritualibus sensibus. Rursus, mors animæ, puta peccatum, morti corporis assimilatur in multis. Nam primo corpus distemperatur, deinde infirmatur, postea moritur, hinc effertur, sepelitur, lapide operitur, novissime a vermibus consumitur. Sic anima primo distemperatur per malam affectionem, infirmatur per noxiam delectationem, moritur per consensum, effertur per opera, sepelitur per con

Apoc. xxi, 8. suetudinem malam, operitur lapide per obdurationem, ignibus vermibusque gehennæ torquetur in finem.

Præterea advertendum, quod memoratum Smyrnæ pontificem quidam affirmant fuisse B. Polycarpum, et Judæos incredulos in urbe illa morantes, excitasse persecutionem contra Polycarpum et ejus discipulos, inflammando gentiles contra hos Christianos. In qua persecutione multi Christianorum fuerunt occisi, sanctusque Polycarpus in ignem projectus: ubi quum non læderetur, tandem gladio cæsus, migravit ad Christum.

Consequenter ad præsulem Pergamensis Ecclesiæ sermo dirigitur. Et angelo Ecclesiæ Pergami scribe. Hæc dicit qui habet rhomphæam ex utraque parte acutam, scilicet Christus: de quo supra dicebatur, De ore ejus procedebat gladius ex utraque parte acutus: quod ibidem expositum est. Per quod utique insinuatur rigor divini judicii, quamque horrendum sit incidere in manus Dei viventis. Quidam autem per rhomphæam intelligunt sacram Scripturam, quæ vitia resecando, mentem ad cœlestia acuendo, intima cordis penetrando, animam a rebus sæcularibus desideriisque carnalibus occidendo, acuta vocatur; et, ex utraque parte acuta, propter duo Testamenta, quorum scripturæ hæc agunt. Hinc de Christo dicitur: Ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum.

Scio ubi habitas, scilicet in quali oppido atque consortio. Quasi dicat: Hoc te laudabiliorem ampliorique præmio efficit dignum, quod inter tam pravos non relinquis justitiam. Difficilius etenim est inter perversos juste vivere, quam inter devotos. Ubi sedes est Satanæ, id est infidelium hominum multitudo, in quorum cordibus manet diabolus. Et tenes nomen meum, id est, fortiter prædicas, confiteris, exaltas, et christiano nomine dignum te exhibes, christiformiter conversando; et non negasti fidem meam, timore persecutorum, vel molestia impugnationum. Et in diebus illis quibus inter illos moratus est, Antipas testis meus fidelis fuit in urbe hac, qui occisus est apud vos ab infidelibus Pergami, ubi Satanas habitat in vasis suis pravis hominibus. Unde in Evangelio ait Salvator, quod immundi spiritus ingressi hominem, habitant ibi. Constat virum istum, qui ceteris omissis, tam solenniter a Domino commemoratur et commendatur, singularis sanctitatis atque constantiæ exstitisse. Qui dicitur testis Christi, quoniam verbo, facto, et sanguinis sui effusione testimonium perhibuit veritati fidei christianæ. Martyr autem Græcè, Latine dicitur testis.

Sed habeo adversum te pauca emendatione digna: quia habes illic, scilicet inter tuos, tenentes doctrinam Balaam, qui consilio Balaam æquivalenter consentiunt, qui docebat Balac regem Moabitarum, mittere scandalum, id est offendiculum oculorum et occasionem peccandi, coram filiis Israel. Nam suggerente Balaam ariolo, Balac misit feminas speciosas prope filios Israel, ut earum pulchritudine tracti, in luxuriam ruerent, atque de sacrificiis idolorum comederent. Ideo subditur: edere de sacrificiis idolorum, et fornicari. De hoc in Psalmo: Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, id est, hæreticos quosdam inter tuos esse permittis, nec eos expellis, seu idonee reprobas, qui instar Balaam docent cum illegitimis commisceri, asserentes mulieres debere esse communes: sicut dictum est plenius supra de erroribus Nicolaitarum. De talibus quoque in Canonica Judæ habetur: Væ illis qui via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt; hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, semetipsos pascentes, arbores infructuosæ, bis mortuæ, despumantes suas confusiones: quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.

Similiter pœnitentiam age, id est, sicut episcopo Ephesi jussi, sic jubeo tibi pœnitentiam agere; vel, similiter, id est sic-

Luc. xi, 26.

Num. xxv, 1, 2; xxxi, 16.

Ps. cv, 28.38

Judæ 11-13.

Apoc. i, 16.

Hebr. x, 31.

Malach. iii, 2. ut et isti decepti. Nam pari reatu tenetur, qui peccat, et qui peccantem, quum potest et debet, non corripit, vel peccare permittit. Si quo minus feceris, id est, nisi pœnitueris, veniam tibi cito, id est, per castigationem districtam te visitabo, vel ante mortem, vel in morte seu in judicio generali, quod comparatione futuræ perpetuitatis mox erit, et pugnabo cum illis errantibus, quos reprimere negligis, id est, contra illos disceptabo, in gladio oris mei, id est per sententiam damnationis et per judiciariam potestatem, eosque damnabiles esse convincam. Itaque, tu cum illis peribis nisi pœnitentiam egeris. Quo patet quam periculosa sit cura animarum, quum pastor damnetur nisi oves errantes pro posse reduxerit, diligenter instruxerit, seriose arguerit, et quantum valet represserit. Vel : Pugnabo cum illis in gladio oris mei, id est, te de statione tua amoto, meliorem in tuo loco substituam, per cujus verba adversarios veritatis dejiciam, ac deceptos reducam.

Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Istud frequenter repetitur. Et quoties clausula hæc in hoc loco, vel alibi in Scripturis inseritur, signum est notabile, magnum, aut mysticum, salubre, omni quoque advertentia dignum esse quod dicitur. Vincenti passiones et vitia, tentationes et cuncta adversa, dabo manna absconditum, id est refectionem internam, consolationem occultam, panem cœlestem. De quo in Evangelio legitur : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Vel manna absconditum, est ipsemet dulcissimus Dominus Jesus, cujus figura fuit manna filiis Israel præstitum. Unde ait Judæis : Non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum. Ego sum panis vitæ. Hunc panem dat nobis Deus, seu ipsemet Christus, in via per quemdam dulcem prægustum, per contemplationem et spem, per quotidianam appropinquationem; in patria autem per plenariam communicationem ac beatificam refectionem. Denique

Luc. xiv, 15.

Joann. vi, 32, 48.

A Christus suo corpore et sanguine nos in præsenti exsilio fovet, consolatur, ac reficit, tanquam per gratiæ instrumentum, gratiæ veraciter contentivum. Per divinitatem vero nos alit, tanquam per principale, objectale, beatificativum edulium.

Manna insuper istud, absconditum fertur : quia secundum divinitatem Christus est incomprehensibilis, juxta illud Isaiæ, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator; et quia nunc per fidem ambulamus, atque per speculum in ænigmate cognoscimus.3940 In Sacramento etiam non parum absconditur, nec a carnalibus ejus sapor percipitur, sed devotis, dicente Propheta : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ! Similiter de sapientia scriptum est : Abscondita est ab oculis omnium viventium, nec invenitur in terra suaviter viventium. Trahitur autem sapientia de occultis. Unde, secundum Berengandum : Manna absconditum dicitur, quia sapientia Dei superbis absconditur, humilibus autem revelatur, Christo dicente : Confiteor tibi, Domine Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Et dabo ei calculum candidum, id est corpus incorruptionis gloria in futuro refulgens, secundum Bedam. Sicque per manna potest intelligi præmium essentiale, et per calculum præmium accidentale. Sed et ipsemet Christus, qui est pretiosissima margarita pro qua cuncta spernuntur, splendidissimusque carbunculus in tenebris lucens easque fugans, candidus calculus appellatur, qui per humilitatem se parvum exhibuit, electorum vero corda suo splendore perfudit. Rursus, per calculum candidum, intelligi potest aureola martyrum : nam ad martyrium verbis his Christus suos milites animavit. Sicut enim per lapidem pretiosum, præmium essentiale seu aurea; ita per calculum candidum, puta carbunculum, præmium accidentale atque aureola intelligitur.

Et in calculo nomen novum scriptum,

Is. xlv, 15.

II Cor. v, 7;41

Ps. xxx, 20.

Job xxviii, 21.

Matth. xi, 25.

Ibid. xiii, 46. quo beatus vocabitur, et filius Dei per dona gloriæ censebitur. Recipiendo enim hunc calculum, sortietur et nomen novum, in calculo ipso relucens, ut perfecte glorificatus et duplici stola indutus dicatur. Quod nemo scit per notitiam experimentalem, plenariam seu formatam, nisi qui accipit ipsum. Quid enim sit Deo sic frui, ita beatificari, ita per similitudinem donorum gloriæ Dei filius esse et appellari, nunc perfecte cognoscere non valemus, dicente Apostolo : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.42 Vel per nomen istud, intelligitur ipsemet Christus nomine designatus, ut sit sermo de nomine nominato. De quo legitur : Non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri.43 Christus autem tanquam purissimus amator, ac liberalissimus dator, dando dona gratiæ et gloriæ, simul cum illis præstat se ipsum : quem nemo novit nisi qui per caritatem ipsum suscepit, loquendo de cognitione formata. Siquidem qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, ab apostolo Joanne, imo a Spiritu Sancto, mendax vocatur.44

Berengandus per calculum candidum intelligit Evangelium, et per nomen in eo scriptum, illud quod legimus, In principio erat Verbum, etc.45 — Quidam episcopum istum Pergami asserunt fuisse S. Carpum.

Consequenter ad episcopum Ecclesiæ Thyatirensis dirigitur sermo. Et angelo Thyatiræ Ecclesiæ scribe. Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tanquam flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco. Hoc totum semel expositum constat.46 Novi opera tua virtuosa, quæ approbo, et fidem vivam, formatam, rationibus credendorum ornatam, et purificatæ mentis intelligentia decoratam, quæ est fides secundum statum perfectum, et caritatem, qua Deum et proximum amas, et ministerium, id est officii exsecutionem in actibus episcopatus ac sacerdotii, et patientiam tuam inter tot aspera, et opera tua novissima plura prioribus, ita quod in bonis actibus abundanter crevisti.

Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit prophetem, docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis. Fuit itaque in Ecclesia hujus antistitis mulier, quæ, vel proprio nomine dicta est Jezabel, vel propter parem impietatem cum Jezabel uxore quondam Achab regis Israel, de cujus pravitate tertio Regum habetur, sic dicta fuit.47 Dicuntque aliqui, quod fuit uxor hujus episcopi. Unde, secundum Albertum, alia translatio habet : Habeo adversus te, quod sinis uxorem tuam Jezabel. Et ita audacius dixit se esse prophetissam, tanquam antistitis, et quidem tam sancti antistitis, conjugem. Idcirco etiam dixit se prophetissam, ut dum crederetur inspirata divinitus, facilius ejus doctrina susciperetur. Docuit ergo fallaciter, et docendo induxit fideles ad fornicationem carnalem, eo modo quo Nicolaitæ; vel ad fornicationem spiritualem, quæ est cum dæmonibus, dum rebus caducis magis quam Deo altissimo inhæretur. Non autem docuit idololatriam corporalem, secundum Bedam, quia tunc non potuisset se fingere prophetissam. Dicit quoque Albertus, quod per mulierem hanc, scilicet ejus imitatione sive exemplo, introducta fuit perfidia Mahometi, qui etiam finxit se esse prophetam. Porro, per idolothyta intelliguntur, quæ idolis immolata seu consecrata fuerunt : de quibus manducare licet, secundum Apostolum, quando fit sine scandalo proximi, et non in venerationem idolorum;48 sed mulier ista docuit illud passim licere.

Sed mirum videtur quod episcopus iste tantæ perfectionis, tam grande malum permisit. Ad quod Haymo respondens : Nulla, inquit, ratio permittit ut iste hoc vitio notetur, quem Dominus tanta laude prosequitur; sed a corpore electorum convertit sermonem ad partem reproborum, quæ in doctoribus intelligitur qui sua negligentia prædicta mala in Ecclesia esse sinunt. Alii tamen de episcopo isto verba inducta exponunt. Et potuit fieri quod episcopus in aliis occupatus, pravitatem feminæ hujus non satis advertit, vel ejus culpam non tam cito, vel tam efficaciter increpavit ut debuit.

Et dedi illi tempus, ut pœnitentiam ageret. In quo misericordia Dei ostenditur. Omnipotens enim est patiens redditor, nec animas vult perire.4950 Et non vult pœnitere a fornicatione sua quam docet et facit, præteritam deplorando, et futuram vitando. Unde impletum est in muliere hac illud Job :51 Deus dedit illi locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in peccatum. Sed quia tanto districtior est Dei vindicta, quanto longanimior atque clementior fuit exspectatio sua, subjungitur : Et ecce mitto eam in lectum, id est, gravi languore eam visitabo, et per mortem corporalem mittam eam ad mortem ac lectum infernalem, ubi sepultus est dives.52

Et qui mœchantur cum ea, id est, ejus doctrinis ac vitiis participant, vel ei miscentur, in tribulatione maxima erunt, ita quod dira morte consumentur, deinde æterna supplicia patientur, nisi pœnitentiam egerint ab operibus suis, imo et ab affectionibus suis, verbis, et cogitationibus : quæ omnia, actus et opera hominis frequenter in Scriptura dicuntur. Hinc in Evangelio Christus ait :53 Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Et in Ecclesiastico habetur :54 Nisi pœnitentiam egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Et filios ejus, id est imitatores qui præ ceteris ei in vitiis conformantur : propter quod non solum participes, sed et filii ejus vocantur; interficiam in morte, formaliter, scilicet ipsa morte, id est insanabili plaga, vel morte gehennæ, quæ est mors secunda damnatioque perpetua.55

Et scient omnes Ecclesiæ ex effectu meæ justitiæ, quia ego sum scrutans corda et renes, id est intime cernens, diligenter discutiens, usque ad unguem dijudicans desideria et opera carnis, quæ nomine renum signantur, et cogitatus affectionesque cordis ; et dabo unicuique vestrum secundum opera sua, ita quod nullum bonum dimittam irremuneratum, nullumque malum impunitum.56 Hæc idem per Jeremiam dicit : Ego Dominus, inquiens, scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique juxta vias suas, et juxta fructum adinventionum suarum.57 Quod et in Psalmo cantatur.58 Verumtamen, nomine scrutationis quandoque datur intelligi inquisitio quædam de re ignota vel nota aliqualiter, ut noscatur certitudinaliter. Sicque Deo non competit, et juxta hoc scriptum est : Numquid sicut dies hominis, dies tui, ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris?59 Præterea, quum ratio meriti atque demeriti magis consistat in actibus interioribus, potissime voluntatis, quam exterioribus, qui rationem virtutis aut vitii ab interioribus sortiuntur, quum Deus dicitur unicuique redditurus secundum opera sua, per opera intelliguntur actus interiores et exteriores, ita ut et passiones sub nomine actus comprehendantur. Unde quod actus interior opus dicatur, patet ex eo quod in Evangelio loquitur Christus Judæis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.60

Vobis autem fidelibus meis dico, et ceteris qui Thyatiræ estis, id est cunctis qui estis in domo episcopi, et in tota urbe hac commorantes : Quicumque non habent doctrinam hanc impiissimæ Jezabel, id est, ei non acquieverunt, et qui non cognoverunt per approbationem altitudinem Satanæ, id est superbias atque astutias diaboli, filiorumque ejus hæresiarcharum, Ebionis, Cerinthi, ac Marcionis, quemadmodum dicunt; non mittam super vos aliud pondus, id est, ego non imponam vobis observationem legalium, quam Petrus apostolus vocat importabile pondus, quemadmodum hæretici jam præfati dixerunt, et me missurum asseruerunt.61 Docuerunt enim legalia cum Evangelio observanda, ita quod Deus mitteret hoc pondus super cervices discipulorum, ultra pondus evangelicæ legis.6263 Tamen id quod habetis tenete, id est, evangelica documenta firmiter observate, quæ jam dudum accepistis, donec veniam, id est usque ad mortem, quando vos visitabo, et perseverantes de via ad patriam elevabo.

Et qui vicerit : secundum sensum jam sæpe inductum; et qui custodierit usque in finem opera mea, id est, sine reprehensione et macula exhibuerit opera mihi placita, et mea virtute peracta, in omnibus custodite, circumspecte, caute, sollicite, timorate se habens, dabo illi potestatem super gentes. Sancti enim, secundum Apostolum, de hoc mundo judicabunt.64 Quibus et Christus promisit :65 Sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Unde in libro Sapientiæ scriptum est :66 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis. Nam simul cum Christo judicabunt, et ejus sententiam approbabunt. Et reget eas in virga ferrea, id est in rigore justitiæ;67 vel, cum damnationis sententia mittet seu diriget eas ad finem eis debitum, puta ad pœnas inferni. Et tanquam vas figuli confringentur, non esse, sed omne bene esse, perdendo.68 Denique, Sancti in patria potestatem sortiti sunt subveniendi viatoribus, et gratiam boni regiminis eis procurandi, impiosque torquendi.

Vel : Qui custodierit usque in finem opera mea, id est, in bonis actibus stabilis manserit, et vere ac efficaciter in bono perseverare decreverit, dabo illi potestatem super gentes, id est, aliis eum præficiam, tanquam dignum prælatum, aliosque docere idoneum. Et reget eas in virga ferrea, id est constanti inflexibilique justitia, vel in evangelica lege seu rigore disciplinæ; et tanquam vas figuli confringentur a sua duritia, amittendo non esse naturæ, sed propriæ perversitatis et libertatis irrefrenatæ, secundum quod Salomon ait : Verte impios, et non erunt.69 Hæc est salubris confractio, qua quis vincit se ipsum, et frangit proprium animum : quod est abnegare se ipsum. Quod qui fecerit, dicere potest illud Apostoli : Vivo autem, jam non ego;70 vivit vero in me Christus.

Sicut et ego accepi a Patre meo potestatem præfatam, acceptione æterna secundum quod Deus, et acceptione temporali secundum quod homo. Omnia enim Filius habet a Patre, juxta illud :71 Omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt; itemque : Mea omnia, tua sunt; et tua, mea sunt.72 Et in ipso incarnationis instanti, prælata est humanitas Christi omni creaturæ, et data est ei tunc omnis potestas in cœlo et in terra, videlicet potestas judiciaria, sacerdotalis, ac regia, miraculorumque operativa, auctoritas quoque jubendi angelis bonis ac malis, propter hypostaticam suam unionem cum Verbo;73 sed quantum ad manifestationem, dicitur ista potestas Christo in resurrectione collata. Unde ipse tunc dixit : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Porro, hæc verba in Psalmo de Christo ad litteram scripta sunt, ubi Pater ait ad Filium secundum formam servilem, Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam :74 quæ, secundum hanc eorum introductionem, de membris ipsius exponuntur.

Et dabo illi stellam matutinam, id est me ipsum, secundum quod infra dicitur : Ego sum radix David, stella splendida et matutina.75 Iterum : Dabo illi stellam matutinam, id est, angelum sanctum suæ vitæ custodem, socium habebit in gloria, eritque sicut angelus Dei, atque in cœlo empyreo matutina stella figetur.76 Quod enim angeli sancti stellæ sint matutinæ, beato Job Dominus pandit, dicendo :77 Ubi eras, quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Vel stella matutina, est lucidissima illa contemplatio divinorum.

Denique, sicut prædictum est, quidquid in istis capitulis ad præsules Asiæ scribitur, cunctis prælatis, imo et partim universis Christianis denuntiatur. Defectus itaque propter quos antistites illi reprehenduntur, omnis prælatus seu Christianus in se et suis debet corrigere, si de eis sibi conscius fuerit. Virtutes quoque de quibus illi laudantur, exsequi debet. Unde si quis primæ caritatis fervorem, et pristinæ devotionis alacritatem reliquerit, memor sit unde exciderit, et pœnitentiam agat, ne quum spiritu cœperit, carne consummetur et pereat. Quum enim in eodem statu homo non maneat, qui non proficit, deficit; et qui negligit modica, paulatim penitus evacuatur, nisi sollicite se emendet. Propter quod tali dicitur : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Etenim timor filialis et castus, qui est fuga mali culpæ, ab omni abstrahit Divinitatis offensa, a torpore atque ignavia, secundum illud dictum Salomonis : Qui timet Deum, nihil negligit. Præterea, si quis prælatus in grege sibi commisso percipiat aliquos esse pestiferos, perversa docentes, et scandalizantes pusillos, trahentes ad carnis inquinamenta vel spiritualia vitia, omnem mox diligentiam ac laborem apponat ut tantum malum exstirpet, animarum subversores corripiat, excludat, devitet, si se emendare noluerint.7879

Consideremus solerter quanta sit pietas Dei, quantum nostram optet salutem, quomodo nunc minando pœnas, nunc promittendo jucunda, satagat nos a vitiis revocare, ad virtutes inflammare, ad beatitudinem sublimare. Non parvi pendamus gratiam Dei, nec providentiæ ejus simus ingrati. Alioqui omnia cooperabuntur nobis in malum; et quanto majora et plura sunt ejus beneficia, tanto enormiora erunt nostra facinora, et duriora supplicia.

[Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.]

Footnotes

  1. Apoc. i, 11. ↩

  2. I Cor. VIII, 3. ↩

  3. Tob. XII, 12; ↩

  4. Matth. V, 44; ↩

  5. Rom. XII, 20, 21. ↩

  6. Ps. CXIX, 7. ↩

  7. Tit. III, 10. ↩

  8. Ps. VII, 10. ↩

  9. Matth. VII, 16. ↩

  10. Rom. XVI, 18. ↩

  11. Eccli. II, 4. ↩

  12. Eccl. VII, 4. ↩

  13. II Thess. III, 13. ↩

  14. Jacob. III, 2. ↩

  15. Is. xxii, 19. ↩

  16. Act. vi, 5. ↩

  17. Act. iv, 32. ↩

  18. Matth. xu, 31. ↩

  19. Joann. iv, 24. ↩

  20. II Cor. iii, 17. ↩

  21. Matth. xiii, 9. ↩

  22. II Tim. i, 6, 8. ↩

  23. Matth. xiii, 9. ↩

  24. Matth. xii, 31. ↩

  25. Ezech. xii, 2. ↩

  26. Ps. xvi, 15. ↩

  27. Ps. xv, 11. ↩

  28. Joann. xiv, 21. ↩

  29. Marc. xiii, 37. ↩

  30. Apoc. i, 11. ↩

  31. Apoc. i, 17, 18. ↩

  32. Is xxxiii, 6. ↩

  33. 1 Cor. x, 18. ↩

  34. Joann. viii, 39. ↩

  35. Ibid. 44. ↩

  36. xxvii, 6. ↩

  37. vers. 7. ↩

  38. vers. 6. ↩

  39. I Cor. xiii, 42. ↩

  40. I Cor. xiii, 12. ↩

  41. II Cor. v, 7; ↩

  42. 1 Cor. II, 9. ↩

  43. Act. IV, 12. ↩

  44. 1 Joann. II, 4. ↩

  45. Joann. I, 1. ↩

  46. Apoc. I, 14, 15. ↩

  47. III Reg. XVI, 31; XVIII, 4; XIX, 2; XXI, 5 et seq. ↩

  48. 1 Cor. X, 19 et seq. ↩

  49. Eccl. v, 4. ↩

  50. II Petr. III, 9. ↩

  51. Job xxiv, 23. ↩

  52. Luc. XVI, 22. ↩

  53. Luc. XIII, 3. ↩

  54. Eccl. II, 22. ↩

  55. Apoc. XXI, 8. ↩

  56. Job XXIV, 12. ↩

  57. Jer. XVII, 10. ↩

  58. Ps. VII, 10. ↩

  59. Job X, 5, 6. ↩

  60. Joann. VI, 29. ↩

  61. Act. XV, 10. ↩

  62. Eccli. II, 22. ↩

  63. Eccli. v, 4. ↩

  64. 1 Cor. vi, 2. ↩

  65. Matth. xix, 28. ↩

  66. Sap. iii, 8. ↩

  67. Ps. ii, 9. ↩

  68. Ibidem. ↩

  69. Prov. xii, 7. ↩

  70. Galat. ii, 20. ↩

  71. Joann. xvii, 7. ↩

  72. Ibid. 10. ↩

  73. Matth. xxviii, 18. ↩

  74. Ps. ii, 8. ↩

  75. Apoc. xxii, 16. ↩

  76. Matth. xxii, 30. ↩

  77. Job xxxviii, 4, 7. ↩

  78. Job xxvii, 4. ↩

  79. Job xiv, 2. ↩

Chapter 4 of 24