Articulus 5
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : POST HÆC VIDI : ET ECCE OSTIUM APERTUM IN CŒLO.
POSTQUAM in præcedentibus capitulis B. Joannes septem Ecclesias Asiæ, præsertim earum episcopos, informavit, et per eos universam Ecclesiam; nunc totius Ecclesiæ statum, sublimitatem, decursum, generalius pleniusque prosequitur seu describit. Est autem totus hic liber mirabiliter difficilis et obscurus, etiam præ cunctis libris propheticis. Nam per imaginarias visiones ac species est descriptus, ita quod sensus litteralis ipsius est qui per similitudines et res, non qui per voces signatur. Unde et expositores variis modis hunc librum exponunt, nec aliquis plene eum intelligit : ita quod expositio-nes hujusmodi pro magna parte sunt infra certitudinem, nec aliquid certum intuentur in his, nisi ut secundum fidem sint. Hinc et ego pusillus, nil novi introducere præsumens, ea quæ ab aliis catholice dicta sunt, quantum Deus præstiterit, breviter tangam et colligam.
Post hæc vidi : et ecce ostium apertum in cœlo. Quod ait, Post hæc, ad ordinem visionis, non ad intervalla seu vicissitudinem temporis refertur, secundum Haymonem et Glossam. Eodem enim die vidit omnes visiones in libro isto descriptas, sicut superius insinuavit, dicendo, Fui in spiritu dominica die.1 Porro septem sunt visiones hujus voluminis, quarum secunda hic incipit. Itaque, Post hæc, id est, post revelationem primam hucusque protensam, vidi visione imaginaria ac intellectuali. Eadem quippe visio interior, imaginaria et intellectualis fuit : imaginaria, quia per corporalium rerum similitudines seu materiales imagines, in interiori sensu angelico ministerio formatas, fiebat; intellectualis, quia per illuminationem supernam Joannes, quid illæ species designarent, veraciter intellexit : alias non fuisset propheta, quia intelligentia est opus seu principale in visione, prout in Daniele legitur.2 — Verumtamen quod ait, Post hæc, etiam ad temporis distinctionem videtur posse referri. Quamvis enim omnia ista intuitus sit uno die, et forte una hora vel tempore breviori, non tamen simul et semel, seu eodem tempore præcise, sed quælibet visio suam habuit morulam. Simul enim non intelliguntur, nisi quæ per eamdem speciem repræsentantur. Porro hæ visiones per diversas ostensæ sunt species. Sed quia inter visionum istarum impressiones non fuit notabilis interstitio temporis, imo una alteri mox successit, dicunt expositores, non ad ordinem temporis sed visionis referendum quod ait, Post hæc.
Et ecce ostium apertum in cœlo. Per ostium istud communiter expositores intelligunt Christum, qui ait :3 Ego sum ostium ovium; per me si quis introierit, salvabitur. Quod apertum asseritur, quoniam Christus notitiam sui aperuit mundo, et ore suo aperto per se ipsum docuit homines. In passione quoque corpus ejus multis vulneribus fuit apertum, quando et unus militum lancea latus ejus aperuit.4
Insuper, Christus omnibus ad se venientibus gremium offert clementiæ, et misericordiæ suæ aperit januam, secundum quod ait : Venite ad me, omnes qui laboratis; et item, Eum qui venit ad me,5 non ejiciam foras. Hoc ostium apertum est in cœlo, id est in Ecclesia militanti, quam Christus sæpissime in Evangelio regnum cœlorum appellat, dicendo :6 Simile est regnum cœlorum decem virginibus.7 Quarum utique fatuæ quinque fuerunt : quod Ecclesiæ triumphanti nullatenus competit.
Aliqui vero dicunt, quod Joannes in isto capitulo describit majestatem Dei, qui unus est in natura, trinus in Personis : qui Christo homini Apocalypsim, seu visiones hujus libri, per se immediate revelavit seu indidit. Idcirco primo describitur ejus majestas, quantum ad eminentiam sui throni seu loci quo residere censetur. Et ita per hoc quod dicitur, Ecce ostium apertum in cœlo, datur intelligi, quod Joanni in visione imaginaria apparebat quod janua quædam aperiretur in cœlo, ut Dei omnipotentis majestas ipsi ostenderetur sub corporalium speciebus, atque ad innuendum quod desuper ipsi revelaretur status Ecclesiæ. Juxta quem modum Ezechiel dicit :8 Aperti sunt cœli, et vidi visiones Dei;9 itemque, Thronus super firmamentum, et super similitudinem throni similitudo quasi adspectus hominis desuper. Per quod Deus altissimus omnibus præsidens designatur, prout ibidem plenius dixi.
Et vox prima quam audivi, tanquam tubæ loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri cito post hæc. Per vocem istam tubalem, quæ prima fuit in hac visione, quidam intelligunt vetus Testamentum seu doctrinam propheticam, quam per illuminationem supernam audivit interiori auditu Joannes, quæ admonuit eum ascendere huc, scilicet ad Christum, spiritualemque intellectum. Hæc autem expositio videtur nimium spiritualis, nec apparet quomodo ista vox dixerit Joanni, Ostendam tibi quæ oportet fieri cito post hæc, nisi forte formaliter. Denique in die sancto Pentecostes, veniente super Apostolos Spiritu Sancto, infusa fuit Joanni excellens notitia legis et Prophetarum.10 Alii ergo per vocem hanc intelligunt inspirationem divinam.
— Sed quoniam Deus non docuit hæc Joannem immediate per se ipsum, imo nec per Christum, sed per angelum in persona Christi apparentem, aptius, ut arbitror, posset per vocem hanc angelica allocutio seu inspiratio accipi, vel ipsemet angelus Joannem interius alloquens et informans. Cur autem vox angeli quasi vox tubæ dicatur, semel jam expositum est, quum de hac voce dixit Joannes, Conversus sum ut viderem vocem quæ loquebatur mecum :11 intelligendo per vocem, vocis prolatorem. Sed et Dionysio contestante, propheticæ revelationes per angelos factæ sunt.
Itaque ait : Vox prima : quasi dicat, Eadem quam jam ante audivi. Nam quod præcessit, primum vocare solemus. Verumtamen Berengandus per vocem primam intelligit Joannem Baptistam, qui de se ipso fatetur : Ego vox clamantis in deserto.12 De quo fuit prædictum :13 Tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis. Ascende huc, id est, ad contemplationem te erige. De spirituali namque, non de corporali ascensu hoc dicitur. Et ostendam tibi quæ oportet fieri cito post hæc, id est processum, statum et tribulationes Ecclesiæ, quæ ex hoc usque in finem mundi protrahentur ac fient.
2 Et statim fui in spiritu, id est alienatus ab omni exteriorum sensuum usu, atque in ecstasi mentis, per intentissimam eorum quæ mihi ostendebantur interius considerationem. Et ecce sedes posita fuit in cœlo. Si per cœlum intelligamus militantem Ecclesiam, sedes in eo posita, est quævis congregatio devota, seu corda amore Dei accensa, in quibus Deus regnat, residet et quiescit, dicente Apostolo :14 Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Nam et anima justi, sedes est sapientiæ. Unde Scriptura asserit, Justitia et judicium præparatio sedis tuæ :15 quia videlicet per justitiæ exsecutionem atque judicii discretionem, anima Deo disponitur ut in ea residere dignetur. Si vero per cœlum intelligatur patria Beatorum, seu triumphans Ecclesia, per sedem in ea positam intelliguntur angelicæ potestates, omnesque mentes Deo beatifice perfruentes, quibus Deus sublimiter præsidens, interius cuncta disponit. Rursus, per sedem hanc, auctoritas et potestas Dei Ecclesiam gubernantis exprimitur. Deus etenim nullibi verius quam in se ipso esse et quiescere perhibetur. Postremo, quia et ipsa Ecclesia sedes est Dei, sedes in cœlo est posita, quia Ecclesia militans, quamvis adhuc in carne versetur, mente tamen cœlum inhabitat.
Et supra sedem sedens, scilicet Deus unus et trinus omnibus dominans, de quo fertur in Psalmo :16 Dominus in cœlo sedes ejus; et : Deus sedet super sedem sanctam suam.17 Quidam autem per sedentem, specialiter intelligunt Christum, de quo scriptum est : Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei.18
Et qui sedebat, similis erat adspectui lapidis jaspidis et sardii. Per adspectum jaspidis ac sardii, color eorum exprimitur. Jaspis autem viridis est coloris : qui color visum oblectat atque confortat. Sardius vero rubeum habet colorem. Hinc Berengandus et Haymo, per jaspidis viriditatem intelligunt Christi divinitatem, quæ interiorem visum summe oblectat, reficit et confortat; per sardii rubedinem, ejus humanitatem pro nobis sanguine sacro perfusam accipiunt, juxta illud :19 Quare ergo rubrum est indumentum tuum? Rursus, quoniam jaspis apparentiam aquæ habet, sardius vero ignis, Christus omnium judex, secundum Bedam, his comparatur :20 quia jam unum judicium per aquam exercuit, aliud per ignem exercebit. Albertus, per jaspidis virorem intelligit immarcescibilem felicitatis coronam, quam Christus electis donabit; per sardii ruborem, æterni ignis incendium, quod reprobis irrogabit. Alii, qui per sedentem intelligunt Deum unum ac trinum, dicunt quod imaginariæ illæ propheticæ apparitiones fiunt secundum congruentiam ad id quod per imagines designatur ac revelatur. Deus autem apparuit ut militantis Ecclesiæ gubernator, ad quam se habet ut dulcis consolator et caritatis accensor : quorum primum designat viriditas jaspidis; secundum, sardii rubor.
D Porro in visione Ezechielis, Deus sedens in throno, videtur in similitudine electri velut adspectus ignis.21 Et ibidem per splendorem electri, quod aurei igneique coloris est, providentia et sapientia Dei designatur. Hinc ergo hoc loco per sardii igniformem ruborem, divina sapientia ; per jaspidis vero virorem, incommutabilitas, decor ac dignitas divinæ naturæ, quæ æternaliter ejusdem vigoris est, vel etiam assumptæ humanitatis, quæ in resurrectione refloruit, intelligi potest.22
Et iris erat in circuitu sedis. Sicut in Genesi legitur, Dominus dixit ad Noe: Arcum meum ponam in nubibus cœli, et erit signum fœderis inter me et inter terram.23 Itaque per irim seu arcum, clementia et fœdus amicitiæ Dei ad Ecclesiam insinuatur. Sic enim dilexit mundum, ut unigenitum Filium suum daret ei;24 et pro eo, Isaia testante, Puer natus est nobis, filius datus est nobis.25 Itaque, Iris erat in circuitu sedis, id est Ecclesiæ seu electorum: qui thronus sunt Dei, quoniam misericordia Dei et pactum amicitiæ ejus circumdat, munit, tuetur Ecclesiam. Misericordia enim Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Similis visioni smaragdinæ. Smaragdus est lapis viriditatis clarioris ac plenioris quam jaspis. Est enim nimiæ atque gratissimæ viriditatis, in tantum ut intuentium animos in admirationem convertat. Quod ergo iris, in qua tripartitus color apparet, visioni seu colori smaragdi assimilatur, designat quod misericordia, gratia et dilectio Dei ad Ecclesiam, sit electis admirabilis, summe accepta, evidentissime cognita, confortativa et consolatoria. Unde per irim evangelica lex, quæ est lex amoris et gratiæ, potest intelligi. De qua per Jeremiam loquitur Dominus: Feriam domui Israel et domui Juda pactum novum. Rursus, per arcum seu irim designatur quod Deus omnibus elementis, eorumque impressionibus et alterationibus dominetur.26
Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super thronos viginti quatuor seniores sedentes. Secundum Berengandum, per viginti quatuor seniores in libro hoc, interdum patres veteris Testamenti, interdum patres novi Testamenti, aliquando simul utrique significantur. Nunc autem per eos, secundum dictum Berengandum, signantur patres veteris Testamenti; et per sedilia viginti quatuor, insinuantur viginti quatuor libri veteris Testamenti, in quorum lectione ac meditatione, quasi in sedibus, veteres Sancti a laboribus curisque sæculi quiescebant.
Sed quum secundum hunc expositorem, per sedem intelligatur Ecclesia militans, cujus decursus ac status hoc libro describitur, non videtur quod patres veteris Testamenti, tempore hujus revelationis, dicti sint esse in circuitu Ecclesiæ militantis, qui jam ad triumphantem Ecclesiam in Christi ascensione erant translati: nisi forte dicantur esse in circuitu Ecclesiæ, eam suis præsidiis muniendo, non ad ejus numerum pertinendo. Quod si dicatur, nondum apparet quod tunc in libris veteris Testamenti seu eorum lectione ac meditatione quiescebant, quando jam non per fidem, sed per speciem cognoscebant. Omnis enim Scriptura novi ac veteris Testamenti, ad fidei obscuram spectat notitiam, quum juxta Apostolum, per speculum in ænigmate cognoscamus.27 — Quod si quis dixerit, per Ecclesiam jam signari universos fideles a principio mundi usque ad ultimum electorum qui nascetur in mundo, sicut Gregorius in parabola evangelica de vinea tangit, hoc rursus non approbatur. Nunc enim describitur Ecclesiæ status prout a Synagoga distinguitur, utpote prout a Christi adventu et evangelicæ legis prædicatione, seu novo Testamento, sumpsit exordium. Et quamvis illud quis diceret, nihilo minus tempore hujus revelationis patres veteris Testamenti extra statum et ordinem militantis Ecclesiæ fuerunt. — Porro, si per sedem auctoritas et potestas trini ac simplicis Dei intelligatur, non inconvenienter patres veteris Testamenti in circuitu sedis hujus ac sedenti assedisse feruntur, qui jam tempore hujus prophetiæ ad patriam devenerunt, et cum angelicis mentibus Regi gloriæ adsistebant. Sed tunc in præfatis sedilibus non sederunt.
Alii ergo per viginti quatuor seniores, veteris ac novi Testamenti sanctos patres intelligunt, ut Beda et Haymo, qui propter duodecim Apostolos atque duodecim Patriarchas, a quibus spiritualiter sive corporaliter nati sunt, viginti quatuor describuntur.28 Unde, sicut apud Matthæum per duodecim sedes in quibus ad judicandum sessuri dicuntur Apostoli, universitas sedium ac perfectorum qui in eis ad judicandum sedebunt, exprimitur, propter duodenarium numerum Apostolorum eorumque dignitatem, quorum filii, universi sunt Christiani;29 ita hoc loco, per viginti quatuor sedes, universitas Sanctorum utriusque Testamenti, quibus judiciaria communicatur aliquo modo potestas, innuitur: sicque per numerum determinatum indeterminatus numerus denotatur. Verum, contra hoc videtur præinducta instantia quantum ad patres veteris Testamenti, procedere: nisi forte quis dicat, quod Joannes hoc loco more prophetico ponit tempus præsens pro præterito, quantum ad Sanctos Mosaicæ legis.
Alii ergo per viginti quatuor sedes intelligunt universas evangelicæ legis cathedrales ecclesias, et per totidem seniores, earum episcopos: et hoc, propter concordantiam novi Testamenti ad vetus. Nam primo Paralipomenon scriptum est, quemadmodum David divinum cupiens cultum augere, constituit viginti quatuor sacerdotes, successive per hebdomadas in templo ministrantes.30 Et sic rursus per numerum determinatum indeterminatus exprimitur. Interdum siquidem septenario, quandoque denario, subinde centenario, aliquando millenario, nonnunquam et aliis numerorum speciebus, universitas designatur, secundum varias considerationes, numerorumque proprietates vel perfectiones. Sed quia præfati viginti quatuor sacerdotes a David dispositi, non erant pontifices, imo sub pontifice: apparet quod per eos convenientius universitas sacerdotum evangelicæ legis exprimeretur; per sedes autem, eorum potestas et gratia, seu virtus et merita eis collata, in quibus velut in sedibus spiritualiter conquiescunt. Dicuntur quoque ista sedilia et eorum sessores esse in circuitu sedis, puta Ecclesiæ, quia eorum est alios ab antiquo hoste cunctisque veræ salutis adversariis tueri.
Verumtamen ista atque similia, solum probabiliter sentio: plenam certamque notitiam Deo, et his quibus ipse revelare dignatur, committens; nec aliorum atque majorum meorum, quorum comparatione nihil sum, dicta in aliquo reprehendens.
Circumamicti stolis albis: quia, ad litteram, albis tempore sacrificii induuntur, castitate quoque corporis et mentis puritate debent fulgere; et in capitibus eorum coronæ aureæ: sunt enim regale sacerdotium, et rectores fidelium. Porro in Scripturis, per caput mens, per aurum sapientia exprimi solet. Aureas ergo in capitibus suis habent coronas, quia mentes eorum dono sapientiæ decorantur. Vel coronæ istæ sunt merita quibus futuræ beatitudinis promeruerunt coronas.
Et de throno, id est de Ecclesia militanti, quæ sedes est Dei, procedebant fulgura, puta miracula: quæ instar fulguris terrent atque illuminant, sicut scriptum est, Timebunt, qui habitant terminos terræ, a signis tuis.31 Et in Evangelio sæpius legitur, quomodo turbæ visis Christi prodigiis timuerunt.3233 Fulgura etiam sunt comminationes futuri judicii et pœnarum inferni. Et voces, id est prædicatio mediocris et simplex: sicut de se ipso loquens commemorat Apostolus, Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non solidum cibum.34 Unicuique enim proponendum est verbum Dei secundum suam capacitatem.
Et tonitrua, id est prædicatio sublimis, sonora, profunda. Unde in Evangelio Christus quosdam Apostolorum filios tonitrui nuncupavit.35 Et alibi sermo divinus testatur: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum Dei;36 et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri? Tonitrua sunt verba Joannis:37 In principio erat Verbum; et Verbum caro factum est. Et illud quod Paulus dicit: Audivi arcana verba, quæ non licet homini loqui;3839 itemque, Sapientiam loquimur inter perfectos.40
Et septem lampades ardentes ante thronum, id est in conspectu Ecclesiæ, et ante oculos fidelium interiores, vel potius in mente ipsorum. Quid autem significant lampades ardentes, ipse subdendo exposuit: qui sunt septem spiritus Dei, id est septem dona Spiritus Sancti, quibus mens velut lampadibus illustratur ac inflammatur. Vel septem spiritus Dei, intelligendi sunt omnes angeli sancti, quorum ministerio corda fidelium irradiantur et accenduntur. Unde et superius dicebatur: septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.41
Et in conspectu sedis, id est Ecclesiæ militantis, quæ thronus est Dei, tanquam mare vitreum, id est Baptismatis sacramentum: in quo submergitur exercitus vitiorum, sicut in mari Rubro exercitus Ægyptiorum;42 quod instar vitri pellucidum est, animasque clarificat; per quod, velut per vitrum, splendor Solis justitiæ mentem subintrat; simile crystallo ratione sui effectus. Ab omni enim culpa ac pœna emundat, omnium virtutum atque donorum speciositatem inducit, ita ut evolet qui ipsum suscepit, nisi aliunde fœdetur. Rursus crystallo, quod ex nimia congelatione non fluit neque resolvitur, assimilatur Baptismus ob sui effectus soliditatem. Nam indelebilem characterem imprimit: unde nec iteratur. — Quidam per mare vitreum simile crystallo, intelligunt Pœnitentiæ sacramentum, in quo esse debet fons lacrimarum.
Porro Berengandus per mare vitreum simile crystallo, intelligit novum Testamentum. In hoc etenim mari tria insinuantur, videlicet mare, et vitrum, item crystallum.43 Per mare ergo, historia; per vitrum, moralis intelligentia, in qua velut in speculo, homo quidquid in se vitiosum est perspicit; per crystallum, quod cunctis gemmis splendidius est, radiosque splendoris emittit, spiritualis intelligentia designatur, quæ obscura quæque Scripturarum elucidat, mentes spiritualium sensuum flammis illuminat, et quosdam Dei ac cœlestis patriæ amore succendit. Denique, secundum eumdem venerabilem patrem, in templo Salomonis mare æneum fuisse legimus, in quo lavabantur sacerdotes, antequam accederent ad hostias offerendas. Æris vero splendor quadam nigredine cito obnubilatur. Per mare itaque æneum lex Moysis designatur, quæ fulgorem spiritualis intelligentiæ, litteræ nigredine obscurat. Et sicut æs si lima teratur, splendor ejus aperitur; ita et spiritualis intelligentia, quæ litteræ superficie obscuratur in lege, si a fidelibus viris diligenter discutiatur, per Dei gratiam manifestatur. In hoc ergo mari sacerdotes lavabantur: quia per sacrificia et quasdam observationes legales, quædam peccata veteris populi delebantur.
Et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc, ut asserit Berengandus, secundum historiam stare non potest: neque enim tam parvus numerus ambitum sedis et medietatem ejus potuit obtinere. Sed spiritualiter intelligenda sunt. Hæc quatuor ergo animalia in hoc libro, non semper quatuor Evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiæ qui eorum doctrinam sequuntur, designant. Huic assertioni etiam Beda et Albertus subscribunt. Ait enim Beda, per quatuor animalia in hoc libro, non semper quatuor Evangelistas intelligi, sed quandoque Ecclesias. Et Albertus ait, quod per quatuor animalia, omnes prædicatores, et præcipue quatuor Evangelistæ, signati sunt. Dicuntur autem prædicatores quatuor animalia, quia de quatuor Evangeliis eorum prædicatio sumitur. — Itaque sensus est: Et in medio sedis, id est in sustentatione Ecclesiæ, seu inter fideles, et in circuitu sedis, id est in protectione atque custodia Christianorum, quatuor animalia, id est universi doctores et prædicatores, consistunt, quorum est gregem dominicum ab omni animarum munire dispendio: qui pleni sunt oculis ante et retro, id est Scripturarum sententiis, et consideratione præteritorum ac futurorum.
Verumtamen, quoniam teste Gregorio super Ezechielem, et secundum plurimorum doctorum consonam assertionem, per quatuor animalia quatuor Evangelistæ notantur: dicendum, quod ipsi suis prædicationibus ac doctrinis seu evangelicis libris usque in præsens Ecclesiam Christi sustentant, custodiunt ac defendunt. Unde et spiritualiter ambiunt eam.
Nihilo minus huic expositioni difficultatem facit quod subditur: Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. Qui enim animalia ista Evangelistas interpretantur, per faciem hominis Matthæum accipiunt, qui primus est in ordine Evangelistarum, et primus Evangelium scripsit, secundum Hieronymum. Quum ergo hoc loco animal habens faciem quasi hominis, tertio loco ponatur, non videtur per ipsum significari Matthæus.
Ista objectio, quam aliqui ponderant, non videtur mihi alicujus momenti: Primo, quoniam teste B. Gregorio, Hieronymo, multisque sanctis doctoribus, quemadmodum apud Ezechielem, ita et hoc loco per præfata animalia Evangelistæ signantur. Ezechiel autem faciem hominis ponit primo loco, et per eam ibidem significatur Matthæus. Similiter hic non obstat variatio ordinis: nam diversis respectibus idem alicui præponitur, aut postponitur. Hinc, ut Haymo ait, Ezechiel primo ponit hominem, secundo leonem, tertio vitulum, quarto aquilam, servans historiæ ordinem: quoniam primo, natus est Christus ut homo; secundo, terribiliter prædicans vocem emisit ut leo; tertio, in passione oblatus est ut vitulus; postremo, ascendit in cœlum ut aquila. Porro Joannes primo ponit leonem, quoniam Christus jam surrexit a mortuis, cujus resurrectioni fides præsertim innititur: ideo Joannes tanquam testis resurrectionis, primo expressit leonem.
Quamvis autem prætacta Gregorii expositio, qua per hominem Matthæus, per vitulum Lucas, etc., insinuatur, communis sit; aliqui tamen Sanctorum aliam habuerunt considerationem. Nam, sicut hic retulit Beda, B. Augustinus per leonem intellexit Matthæum, quoniam regiam Christi prosapiam in exordio evangelii sui conscripsit; per vitulum autem Lucam, quoniam sacerdotalem Christi originem scripsit, ut fertur, et Hilarius tangit; per hominem Marcum, quoniam ceteris jam prætactis omissis, humanos Christi actus conscribit; per aquilam vero omnes Joannem intelligunt, ob sensuum sui evangelii sublimitatem. Præterea, ut recitat Berengandus, quidam aliter moti, per leonem ut dictum est, Matthæum; per vitulum vero, Marcum, propter eloquii simplicitatem; et per hominem intellexerunt Lucam, quoniam humanam Christi generationem est plenius prosecutus: videlicet, quemadmodum angelo nuntiante conceptus sit, qualiter natus, in præsepio collocatus, circumcisus, in templo oblatus, in eodem, duodecim habens annos, inventus.
Aliqui demum per quatuor animalia ista, quatuor patriarchales Ecclesias intelligi volunt: Primam, videlicet Jerosolymitanam, per leonem, propter constantiam Apostolorum ac primitivæ illius Ecclesiæ; secundam, scilicet Antiochenam, per vitulum, propter obedientiam qua primi illius Ecclesiæ filii parati fuerunt Apostolis obedire; tertiam, utpote Alexandrinam, per hominem, quia in ea a principio fuerunt doctissimi viri; quartam, puta Constantinopolitanam, per aquilam, quia in ea fuerunt viri per contemplationem elevati. Sed hoc Jerosolymitanæ Ecclesiæ multo sublimius competit, quando in ea fuerunt Apostoli, et primi Christi discipuli apostolicæ perfectionis viri, qui omnes in contemplationis gratia prorsus omnibus præfulserunt.
Finaliter, per quatuor animalia, quatuor Evangelistas hic designatos opinor, quanquam per ea etiam Christus et membra ejus, scilicet viri christiani, queant intelligi, sicut Gregorius eleganter edocuit. Fuit enim Christus homo in nativitate, vitulus in passione ac obedientia, leo in prædicatione ac resurrectione, aquila in contemplatione et ascensione. Sic et quilibet Christifidelis, homo est rationem sequendo; vitulus, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo;44 leo, spiritualiter resurgendo, et hostibus suæ salutis fortiter ac magnanimiter reluctando; aquila, cœlestium contemplationibus insistendo, orationi, devotioni, laudi divinæ vacando.
Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas. Alæ Sanctorum sunt virtutes, quibus in alta conscendunt. Quoniam ergo senarius numerus est perfectus, et per ipsum frequenter perfectio designatur, ideo quodlibet animal sex alas habere asseritur: quia in uniuscujusque Evangelistæ libro omnium virtutum perfectio edocetur, ac novæ legis doctrina perfectionaliter continetur. Rursus, sex alæ Sanctorum sunt lex naturæ, lex Moysis, doctrina prophetica, lex evangelica, apostolica documenta, et catholicorum patrum instructio seu generalium conciliorum statuta. His alis homines virtuosi per amorem et contemplationem ascendunt, et ad proximorum ædificationem descendunt. Volant quoque ad dexteram, gratias agendo in prosperis; item ad sinistram, per patientiam in adversis. Præterea Seraphim quæ Isaiæ apparuerunt, sex alas habebant.45 Hinc et animalia ista sex alis alata feruntur, quoniam per Evangelistarum doctrinam ad angelicam perfectionem beatitudinemque pertingitur. Iterum, per sex alas, sex species contemplationis (secundum quod quidam eas assignant) intelligi possunt. — Quæritur, cur hoc loco animalia sancta sex alas habere scribantur, quum apud alium Prophetam quatuor pennas habere commemorentur.46 Huic quæstioni respondere difficile arbitror, nisi quis contendat mysterium animalium horum Joanni evidentius atque sublimius revelatum fuisse, quam illi.
Et in circuitu, id est per totum corpus suum (sicut et Ezechiel vidit):47 unde alia translatio habet, Ante et retro; et intus plena sunt oculis, id est considerationibus sapientialibus et Scripturarum sententiis, Creatoris ac creaturarum notitiis: quia in omnibus circumspecte se habent, reverenter ad Deum, exemplariter ad proximum, discrete ad se ipsos; præterita recolunt, præsentia pensant, futura provident; et ipsi Evangelistæ non sibi dumtaxat, sed toti Ecclesiæ Christi providerunt. Nec fuit quidquam in congerie actionum eorum, quod oculo directionis careret. Quod et sapientibus et virtuosis competit, secundum quod ait Salvator:48 Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Unde et nos in omnibus oculati esse debemus, nec aliquid sine prudenti consideratione peragere, prout Salomon loquitur: Palpebræ tuæ præcedant gressus tuos; et Apostolus, Sine præjudicio (id est prævio judicio) nihil facias;49 et in Ecclesiastico, Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.50
Et requiem non habebant. Sancti enim in hac vita variis tribulationibus exercentur, nec modo corporalem pausationem libenter admittunt, ut in futuro æternaliter conquiescant. Reprobi vero in hoc sæculo pacem suam carnalem et requiem quærunt, quibus æterna tribulatio imminet. Requiem quoque animalia non habebant, quoniam Evangelistæ, et universi qui eorum doctrinam sectantur, a Dei laudibus, orationibus ac bonis operibus non cessaverunt, neque desistunt.51 Oportet enim, Christo testante, semper orare, et non deficere, juxta Davidicam professionem: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.52 Ideo subditur: die ac nocte, id est congruis horis dierum ac noctium, in prosperis et adversis, clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui dicentia erat ante omnia ab æterno, et qui est invariabiliter in ipso æternitatis instanti atque momento, et qui venturus est, id est, æternaliter erit, et in judicio suam æquitatem ac potestatem monstrabit, venturusque est omnium justissimus remunerator. Istud supra plenius fuit expositum.53 Huic autem cantico simile est et illud angelicum: Clamabant alter ad alterum:54 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum. Itaque Ecclesia militans in laudibus Creatoris se triumphanti conformat, tanquam ventura ad illam, et sine fine Deum cum ea feliciter laudatura. Porro, in eo quod ter, Sanctus, profertur, superbeatissimæ Trinitatis mysterium commendatur; unitas vero divinitatis, per id quod singulariter subditur, Dominus Deus omnipotens.
Est autem Deus gloriosus et summus essentialiter sanctus, tanquam in sui ipsius natura vere purissimus, supermundissimus, lux immensa, sapientia infinita, virtus fontana: a quo omnis sinceritas derivatur; in quem solum per naturam culpa cadere nequit, quum ipse sibi ipsi sit finis, et a nullo dependeat. Quo autem quis sanctior est, eo fœditatem peccati plus detestatur. Quum autem Deus adorandus ac benedictus sit sanctitatis omnifarie infinitæ, constat quod detestatione immensa abominatur turpitudinem culpæ. Si igitur ei placere, uniri, conformari optamus, deformitatem peccati tota mente odiamus, vitemus, purgemus. Non enim habitabit juxta eum malignus, nec permanebunt injusti ante oculos ejus.55 Adde, quod quantumcumque quis in sanctitate profecerit, si ad divinæ mentis sanctitatem se conferre contenderit, obscurum et maculatissimum se proclamabit.
Et quum darent illa quatuor animalia gloriam, et honorem, et benedictionem, id est, quatuor Evangelistis verbis et scriptis per mundum Christi mysteria et evangelicam legem disseminantibus, per quod glorificabant, honorabant, ac benedicebant, sedenti super thronum, id est Deo præsidenti Ecclesiæ, et propria auctoritate omnibus dominanti, viventi in sæcula sæculorum, id est æternaliter, quum ipse sit per essentiam vivens et vita, totiusque vitæ superopulentum principium; procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, id est, universi sacerdotes, prædicatores ac patres novi Testamenti Deo se profunde humiliarunt ac paruerunt, et adorabant Viventem in sæcula sæculorum, scilicet Deum verum, cui soli cultus latriæ est impendendus, non idolis. Quo datur intelligi, per Evangelistarum prædicationem idololatriam pro maxima parte destructam, secundum quod Propheta vaticinatus est, dicens:56 In die illa, dicit Dominus, disperdam nomina idolorum de terra.57 Et mittebant coronas suas ante thronum, id est, Deo altissimo humiliter gratissima mente adscripserunt quidquid sapientiæ ac virtutum, quidquid victoriæ de hostibus suæ salutis obtinuissent, non in se sed in Domino gloriantes, dicentes:58
Dignus es, Domine Deus noster: omnium utique Deus per creationem et præsidentiam omnipotentem, in cujus ditione cuncta sunt posita;5960 specialiter autem Deus noster, per singularia beneficia tua super nos, atque per nostram devotionem ad te; accipere gloriam, et honorem, et virtutem, id est, ut tibi a cunctis gloria, honor, omnisque virtus attribuatur, seu impendatur, vel adscribatur, et omnia ad tuam gloriam ordinentur; non proprius, sed tuus semper honor quæratur; tu solus virtuosus, omnipotens, per te sufficiens, omnis quoque virtutis collator, ab omnibus prædiceris: sicut Psalmista ait, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam;6162 et Apostolus, Soli Deo honor et gloria.63 Quia tu creasti omnia, qui solus es ens per essentiam, et alia universa sunt entia per participationem. Creavit autem Deus omnia, vel totaliter quantum ad id quod sunt, vel quoad primordialem materiam, vel quantum ad eorum primarias causas. Et propter voluntatem tuam6465 erant, non antequam crearentur, sed quod ex eo instanti ex quo creata sunt, erant, et usque in præsens perseverant, tuæ est liberrimæ voluntatis: propter quam, seu ex qua, et secundum quam, creata sunt libere, non per modum naturalis emanationis, vel de necessitate naturæ, sicut radius procedit a sole; imo potius eo modo quo dona procedunt a dante, et artificiata ab artifice. Propter quod dicit Apostolus: Deus operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ.66 Et de increata Sapientia dicit quidam: Omnium est enim artifex, omnem habens virtutem.67
Vel sic: Propter voluntatem tuam erant, id est, secundum voluntatem tuam per complacentiam fuerunt æternaliter, quantum ad esse ideale in increata tua arte ac dispositione seu prædestinatione, juxta illud: Quod factum est, in ipso vita erat;68 et creata sunt, de esse ideali procedendo ad esse propriæ speciei et exsistentiæ actualis, tunc et taliter, quando et qualiter tibi supergloriosissimo Creatori complacuit, quemadmodum vestis seu domus est in mente artificis antequam in opere fiat. Propter quod septimo Primæ philosophiæ Aristoteles ait, quod domus est a domo, et sanitas a sanitate: domus videlicet materialis et sanitas corporalis, a domo et sanitate quæ sunt in conceptu artificis per intelligibile esse. Itaque, quoniam omnia profluxerunt a Deo, omnia ad eum sunt referenda, ut unde exeunt flumina, revertantur. Et de omnibus atque in omnibus exhibenda sunt Deo honor, gloria et virtus, tanquam principio et fini absolute perfecto.
B
Footnotes
-
Apoc. 1, 10. ↩
-
Dan. x, 1. ↩
-
Joann. x, 9. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Matth. xi, 28. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Matth. xxv, 1. ↩
-
Ezech. 1, 1. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Act. II, 1-4. ↩
-
Apoc. 1, 12. ↩
-
Joann. 1, 23. ↩
-
Luc. 1, 76. ↩
-
I Cor 11, 17. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 15. ↩
-
Ps. x, 5. ↩
-
Ps. XLVI, 9. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
-
Is. LXIII, 2. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Ezech. 1, 27. ↩
-
I Cor. III, 17. ↩
-
Gen. IX, 13. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Jer. XXXI, 31. ↩
-
I Cor. XIII, 12. ↩
-
Ps. CII, 17. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
1 Par. xxiii, 4-19. ↩
-
Ps. lxiv, 9. ↩
-
Marc. iv, 49; v, 15. ↩
-
Matth. ix, 8; ↩
-
1 Cor. iii, 2. ↩
-
Marc. iii, 17. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Joann. i, 1, 14. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
-
II Cor. xii, 4. ↩
-
I Cor. II, 6. ↩
-
Apoc. I, 4. ↩
-
Exod. XIV, 27, 28. ↩
-
II Par. IV, 2-6. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Is. vi, 2. ↩
-
Ezech. 1, 6. ↩
-
Ezech. 1, 18; x, 12. ↩
-
Matth. vi, 22. ↩
-
Prov. iv, 25. ITim. v, 21. ↩
-
Eccli. xxxii, 24. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Ps. xxxiii, 2. ↩
-
Apoc. 1, 4. ↩
-
Is. vi, 3. ↩
-
Ps. v, 6. ↩
-
Zach. xii, 2. ↩
-
Zach. xiii, 2. ↩
-
Jer. ix, 23, 24. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Esther xiii, 9. ↩
-
Ps. cxii, 1, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
1 Tim. 1, 17. ↩
-
1 Tim. i, 17. ↩
-
Apoc. i, 4. ↩
-
Ephes. 1, 11. ↩
-
Sap. vii, 21, 23. ↩
-
Joann. 1, 3, 4. ↩
Chapter 6 of 24