Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI QUINTI: ET VIDI IN DEXTERA SEDENTIS SUPER THRONUM.
Et vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. Quidam hunc librum in aliquibus locis tot modis exponunt, ut expositionis multiplicitas confusionem, obscuritatem, atque fastidium parere videatur. Hinc planius procedendo, et quantum Deo agente potero, juxta litteram permanendo, id quod ordini litteræ magis convenire apparet, inducam. Jam autem satis præhabitum est, quod in isto volumine decursus ac status Ecclesiæ a tempore Christi vel Apostolorum usque in finem sæculi describatur.
Vidit ergo Joannes imaginaria visione in dextera sedentis super thronum, id est Dei omnipotentis toti Ecclesiæ præsidentis, librum scriptum intus ac foris, et septem sigillis signatum. Sic namque in imaginaria visione apparebat Joanni, quod hujuscemodi librum videret, quemadmodum etiam Ezechiel asserit: Vidi, inquiens, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris.1 Quemadmodum ergo in visione Ezechielis per librum imaginaria repræsentatione visum, scriptum, expositum et comestum, designatur eorum cognitio quæ Deus Ezechieli per angelum revelavit, quæ et in Ezechielis libro conscripta sunt; ita hoc loco per librum Joanni ostensum, intelligitur notitia vel scientia eorum quæ Joanni de ipso Ecclesiæ statu fuerant revelanda: quæ et nunc in hoc Apocalypsis volumine sunt descripta. Qui liber intus et foris scriptus apparuit, scilicet ab utraque parte, vel in ambobus lateribus, ad innuendum quod valde multa mysteria contineret, et sensibus redundaret; item,
D quod quædam obscura, et aliqua clara haberet; imo et aliqua de præsenti militanti Ecclesia, et aliqua de futura vita nondum nobis patente, sed quasi intus scripta sive inclusa servaret. Porro quid septem designent sigilla, infra Deo implente dicetur. Nunc vero in tantum tangatur quod tot sigillorum signatio difficultatem, obscuritatem, pretiositatem sententiarum libri hujus significat.
Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, id est sententias hujus libri exponere, et solvere signacula ejus, id est causas difficultatis ejus amovere, ut quæ latent, patescant? Quidam hunc angelum dicunt fuisse Gabrielem, qui fortitudo Dei interpretatur. Potius tamen apparet quod fuerit angelus Joanni in Christi persona apparens, eumque de omnibus his informans, secundum quod superius dicebatur.2 Denique angelus iste tam tubaliter inquisivit quis librum hunc aperiret, quatenus mentem Joannis ad horum advertentiam provocaret, atque sciendi hæc desiderio inflammaret. Non enim ex ignorantia interrogavit. Clamavit quoque voce tam grandi, ad insinuandum quod magna prorsus exsisterent quæ erant scripta atque pandenda.
Et nemo poterat in cælo, id est nullus angelorum, neque in terra, id est nullus viatorum, neque subtus terram, id est nullus eorum qui sub terra sunt, scilicet mortuorum, vel dæmonum, ut quidam exponunt: quod tamen improprie (ut arbitror) sonat. Idcirco per eos qui sub terra sunt, potius designari videntur defuncti salvandi qui in locis purgatoriis sunt, vel angeli boni qui ad eorum consolationem descendunt. Aperire librum, id est horum scientiam elucidare, neque respicere illum, id est secreta ejus comprehendere aut rimari.
Quidam per librum istum, utriusque Testamenti Scripturam intelligunt; per angelum vero fortem, patres veteris Testamenti. Sed hanc Scripturam sancti angeli intelligunt, aperireque possunt; Prophetæ quoque ea quæ de Christo prædixerunt, ejusque mysteria sibi ostensa, intellexerunt, quum intelligentia sit opus in visione.3 Insuper sanctus iste Joannes, quando in die Pentecostes Spiritum Sanctum suscepit, utriusque Testamenti Scripturas atque mysteria eminenter cognovit.4 Hinc per librum istum, potius arbitror designari horum secretorum notitiam secundum quod est in mente divina, cujus scientiam incomprehensibilem esse constat; vel certe hanc ipsam notitiam secundum quod Christo homini fuit revelata atque infusa, quia in tanta plenitudine nulli alteri communicatur. Sicque liber iste visus est in dextera Dei, ad innuendum quod in pia ac gratiosa Dei virtute consistat, cui et quantum velit aliis hæc secreta manifestare.
Et ego flebam multum, quoniam nemo, id est nullus præfatorum, dignus inventus est aperire librum, nec videre illum: secundum sensum prætactum. Potuit tamen aliquo modo videri, quum Joannes dicat se eum vidisse. Sed scientiam increatam, vel animæ Christi infusam, nullus horum potuit penetrare. In quibus utique verbis pandit Joannes, quanto fervore optavit horum notitiam, ac futurum Ecclesiæ decursum et statum agnoscere, ita quod vere cum Daniele et plus quam Daniel, vir desideriorum possit vocari.5
Et unus de senioribus dixit mihi, me consolando. Nempe tam sancto dolori ac fletui consolatio debebatur, quia post fletum virtutis Deus consolationem infundit, docente Christo:67 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ne fleveris tam amare; ecce vicit leo de tribu Juda, id est Christus: qui dictus est leo propter fortitudinem, regiam dignitatem ac imperterritum animum;8 ortusque est de semine Juda per David; qui moriendo mortem destruxit, atque in resurrectione victor apparuit. Hic vicit diabolum, ejus vasa diripiendo, ejusque potentiam debilitando.9 Unde passioni jam proximus, dixit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.10111213 Insuper spoliavit infernum, captivam duxit captivitatem, et per patientiam omnia superavit adversa. Radix David : quia de radice ipsius David, secundum assumptam naturam, descendit, sicut prophetatum fuerat : Egredietur virga de radice Jesse. Christus quoque secundum suam divinitatem, fuit origo, radix ac fundamentum David et omnium. Rursus, Christus est radix David, id est radix ad David secundum carnis propaginem pertinens. De qua radice fideles quasi virgulta nascuntur; imo et ipsa Ecclesia tanquam oliva, arbor ac vinea fructuosa, est nata. Aperire librum, et solvere septem signacula ejus, id est, Christus, quoniam victor surrexit, potens est tibi libri hujus mysteria revelare, et quidquid scire cupis ostendere, ita quod increata Dei cognitio futurorum ac secretorum, per ipsum tibi secundum tuam capacitatem nunc patefiet. Christo quippe etiam secundum formam assumptam, competit omnem mentem creatam purgare, illuminare, perficere ex plenitudine sibi collata.
Notandum, quod per unum seniorum qui Joanni ista locutus est, quidam Matthæum apostolum, quidam Petrum archiapostolum putant expressum, qui tempore hujus revelationis jam sub Nerone per martyrium migravit ad Dominum. Probabilius autem loqui videntur, qui omnia ista per eumdem angelum Joanni revelata affirmant, qui tamen in vi imaginativa Joannis, diversarum personarum formavit effigiem. Sicque in illorum persona sermo dirigebatur interno affatu ad hunc Sanctum.
Consequenter prosequitur quomodo Christus aperuerit librum. Et vidi : et ecce in medio throni et quatuor animalium et seniorum, id est in medio militantis Ecclesiæ, quæ sedes est Christi, ad quam Evangelistæ ac ceteri pertinent Sancti : nam et secundum Berengandum, per thronum et quatuor animalia ac seniores, una Ecclesia cum cunctis suis ordinibus designatur ; stantem Agnum, scilicet Christum : de quo ait præcursor Baptista, Ecce Agnus Dei; et de quo item Jeremias, Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Agnus namque propter innocentiam, mansuetudinem, obedientiam, et immolationem vocatur. De quo et Isaias prædixit: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Christus itaque in medio Ecclesiæ visus est a Joanne. Nam et hoc spopondit : Ecce, inquiens, ego vobiscum sum omnibus diebus. Præterea Christus dicitur in medio fidelium ambulare, in quantum dona sua eis distribuit; et in throno sedere, ut omnium princeps ac judex : nunc vero dicitur stare, quasi paratus juvare certantes. Tanquam occisum : quia revera ante fuit occisus, et nunc quasi occisus apparuit cum cicatricibus vulnerum, quum indubitanter ad immortalem resurrexerit vitam.
Habentem cornua septem, id est omnium regum atque regnorum potestates, juxta illud : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei; potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur. Item in Psalmo : Adorabunt eum omnes reges terræ, omnes gentes servient ei. Berengandus, per septem cornua, omnes electos intelligit, qui regnum Dei vocantur, et per septem mundi ætates distinguuntur. Et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei. Itaque oculi isti sunt septem dona Spiritus Sancti, quæ spiritus, id est spirituales influxus, appellantur. Missi in omnem terram, id est per totam Ecclesiam fidelium animabus infusi. Istis donis plena est anima Christi. De quibus sermo propheticus loquitur : Super lapidem unum oculi septem sunt. — Sed quia per oculum intellectus exprimitur, possunt per septem oculos universæ angelicæ mentes, quæ propter cognitionis eminentiam oculi nominantur, intelligi : quæ ad Ecclesiam custodiendam ac gubernandam mittuntur, sicut Apostolus adstruit : Nonne omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter
Joann. I, 29.
Jer. XI, 19.
Is. LIII, 7.
Matth. XXVIII, 20.
Dan. VII, 14.
Ps. LXXI, 11.
Zach. III, 9.
Hebr. I, 14.
Ps. LXVII, 19; Ephes. IV, 8.
Is. XI, 1. eos qui hereditatem capiunt salutis? Qui omnes sunt in manu Christi, sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum.14
Et venit, et accepit de dextera sedentis in throno librum. Sic nempe in imaginaria visione apparebat Joanni, quod Christus homo ad Patrem in throno sedentem accedens, librum præfatum de dextera ejus acciperet. Simile et in Daniele scriptum est: Adspiciebam in visione noctis; et ecce quasi Filius hominis veniebat, et ad Antiquum dierum pervenit.15 Per hoc igitur quod vidit Joannes, figurabatur quod Christus ut homo, a Patre, imo a tota superfelici Trinitate, omnem suam scientiam efficaciamque aperiendi librum sortitus sit: non tunc quando Joannes hæc vidit, sed a primo incarnationis momento. Sed nunc ista monstrantur illi, ut videat se per Christum mediante angelo edocendum.
Et quum aperuisset librum, divina secreta ac statum Ecclesiæ ac Scripturarum mysteria reserando, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, id est primi doctores ac prælati et sacerdotes Ecclesiæ, prout in præcedentibus plenius dictum est, ceciderunt coram Agno, ei humiliter gratias de tantæ illuminationis beneficio referentes.16 Quum enim fideles in Asia, deinde et ceteri, revelationem hoc libro contentam a Christo per angelum et Joannem suscepissent, in Domino sunt gavisi. Habentes singuli citharas et phialas aureas. Per citharam, carnis mortificatio, quæ in auribus Dei bene sonantem facit harmoniam, exprimitur. Porro, per phialas aureas, quæ latæ ac lucidæ sunt, mentes devotæ per caritatem dilatatæ, per sapientiam clarificatæ, signantur. Plenas odoramentorum, quæ sunt orationes Sanctorum. Exponit hoc loco se ipsum, ut per hoc in aliis ad expositionem mysticam manuducamur. Hæc itaque odoramenta, sunt spiritualia, puta orationes Sanctorum istorum, quas pro se ipsis ac aliis fundunt, et sicut incensum coram Deo ascendunt, eique suaviter redolent, et per eas bonus odor Christi Deo efficimur, multo amplius quam per sacrificia legis, quorum odorem Deus toties legitur odoratus:17 quod non est aliud nisi quod ea propter devotionem offerentium acceptavit.181920
Et cantabant canticum novum, id est ad evangelicam pertinens legem, et de humani generis innovatione tractans, novaque gesta continens, dicentes: Dignus es, Domine Deus, Jesu Christe, qui in una persona est verus Deus verusque homo, accipere librum et solvere signacula ejus, id est præfata mysteria fidelibus elucidare, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo, id est ad gloriam Dei, qui unus ac trinus est, in sanguine tuo, id est pretiosi tui sanguinis effusione. Ex quo sequi videtur quod Christus sua passione libri hujus acceptionem meruit ac revelationem: quem tamen, ut dictum est, ab incarnationis exordio sumpsit ac novit.
Itaque advertendum, quod secundum Damascenum, humanitati Christi ratione suæ hypostaticæ unionis cum Verbo, data est et competit ab incarnationis instanti plenitudo gratiæ ac sapientiæ, potestas quoque atque prælatio super omnem creaturam:21 ita quod quidquid Deus scit scientia visionis, quæ est de exsistentibus secundum quamcumque differentiam temporis, scit etiam anima Christi a primo suæ creationis momento. Nihilo minus corporis sui glorificationem, exaltationem, judiciariam dignitatem, dicitur sua passione ac humiliatione promeruisse, quamvis hæc ratione præfatæ unionis ei competerent.22 Unde quod nunc dicitur Agnus dignus accipere librum et solvere ejus signacula quia occisus est, intelligendum est quantum ad manifestationem hujus acceptionis: sicut et Agnus ipse Christus Dominus est post passionem contestatus, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra:23 quia tunc cœpit potestas hæc manifestari. Verumtamen aliqui dicunt, quod solutionem signaculorum libri, videlicet revelationem mysteriorum ejus, Christus sua passione promeruit, sicut et corporis sui glorificationem.
Itaque, Redemisti nos ex omni tribu et lingua, et populo et natione. Hoc dupliciter exponitur: Primo, quod ipsa Ecclesia ex omnibus istis constet sive collecta sit, juxta illud: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.24 Secundo, quod fideles, præsertim electi, ex omni tribu, lingua et populo ita redempti sunt Deo, quod alii multi ejusdem populi, linguæ ac tribus, relicti et reprobi sunt: secundum quod Lucas ait, Crediderunt quotquot præordinati erant ad vitam.25 Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Hoc ipsum supra scriptum est atque expositum. Et regnabimus super terram, id est, corpori nostro dominabimur, ejus carnalitatem ac passiones frenando: juxta quod ait Salvator, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.2627 Denique Christo servire, regnare est, et ingenuitas summa, quemadmodum beatissima protestata est Agatha. Quid enim est Christo servire, nisi diabolo, mundo, carni ac propriæ voluntati victorialiter dominari? Quemadmodum namque vitiosi sunt servi diaboli, sic virtuosi sunt domini ejus. Vel, quia non dicunt, Regnabimus in terra, sed, Super terram:28 exponi potest quod dicitur, Super terram, id est in cælo. Sed et cœlum, terra viventium appellatur. Imo, quum sint verba quatuor animalium et seniorum, per quos prælati, doctores et sacerdotes intelliguntur, exponi potest de præsidentia qua isti inferiores gubernant.29
Præterea, quoniam angeli sancti humanum genus, tanquam sibi in intellectuali perfectione simile, diligunt, ejusque salutem desiderant; et quoniam per hominum salvationem, eorum instauratur ruina, præmium quoque et gaudium accidentale augetur:30 idcirco salvationi hominum congratulati sunt, sicut subjungitur. Et vidi, id est, spiritualiter intuitus sum, et audivi interiori auditu, vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, id est per gyrum totius Ecclesiæ: quam angeli sancti circumeunt, custodiunt, protegunt, sicut et dæmones eamdem circumeunt ad devorandum.
Et erat numerus eorum millia millium, id est pene innumerabilia millia. Siquidem per hunc maximum numerum innumerabilis eorum multitudo exprimitur: quæ etsi Deo sit certa, viatoribus tamen innumerabilis exstat. Hinc vox illa admirantis: Numquid est numerus militum ejus? Hic autem, secundum Berengandum et alios, fit sermo de angelis ad hominum custodiam destinatis, qui de inferioribus consistunt ordinibus: nisi quis dicat, omnium cœlestium ordinum spiritus ad externum mitti obsequium: quod S. Dionysio non concordat. — Si ergo tantus est numerus angelorum Ecclesiam custodientium, quantus est numerus universorum, præsertim quum juxta divinum Dionysium, quanto in cœlestibus hierarchiis chorus seu ordo est altior, tanto plures in se angelicos continet spiritus? Hinc asserit S. Thomas, quod sicut cœlestia corpora excedunt inferiora quasi incomparabiliter in magnitudine, ita angelici spiritus in multitudine. Propter quod ait Daniel: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.31
Voce magna, id est jucundissima et vehementer affectuosa, dicentium: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem: id est, rationabile est, justum et opportunum, ut omnia ista Christo adscribantur, convenire seu inesse dicantur, eique competere manifestentur. Accipit ergo ista a nobis, quando laudamus et confitemur ei ista inesse seu convenire. Ipse quippe est virtus et sapientia Patris, Unigenitus Dei, et verus Deus. Fortitudo quoque creata ei maxima est collata secundum quod homo. Benedicimus autem Christo benedictione laudis, et benedicit nobis benedictione consecrationis seu sanctificationis, munera gratiæ infundendo. De qua benedictione ait Apostolus: Sine ulla contradictione, quod minus est, a majore benedicitur.32333435 Et omnem creaturam quæ in cælo est, id est, universos Sanctos dignus est possidere et subjectos habere, etiam secundum naturam assumptam, et quæ super terram, et quæ sub terra, id est homines viatores et damnatos, imo et cuncta creata, et quæ sunt in mari, et quæ sunt in aere, id est pisces et aves. Unde ad Christum maxime pertinet illud Davidicum : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres cœli et pisces maris.36 Hinc alius Propheta testatur, quod Antiquus dierum, videlicet Pater æternus, dedit Christo potestatem, honorem et regnum.37
Omnes, id est angelos universos et militantis Ecclesiæ seniores ac filios, audivi dicentes sedenti in throno, id est Deo excelso uni ac trino, et Agno, id est Christo secundum naturam assumptam : Benedictio laudis et gratiarum actionis, et honor latriæ, seu hyperduliæ quantum ad Christi humanitatem, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum. Hæc competunt Deo, et hæc ei ab omnibus adscribi optare, et ejus perfectioni ac beatitudini congaudere debemus.
Et quatuor animalia dicebant, Amen, divina præconia confirmando, et de laude ac excellentia Dei cordialissime exsultando. Quod et Evangelistis præcipue competit. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, Deo omnipotenti mente et corpore se humiliter prosternendo : quod et quotidie agunt electi fideles ; et adorabant Viventem in sæcula sæculorum, scilicet Deum, qui essentialiter vita est : in quo idem sunt vivens, vita et vivere. Cujus vita tantæ est eminentiæ, ut ejus respectu nullum aliorum vivens dicatur, quia ab illius vitæ puritate, felicitate ac plenitudine, distat in infinitum. Juxta quem modum solus Deus dicitur bonus, solus ens, solusque sapiens. Ab hoc Vivente primo, fontano, purissimo, cujus vita in se ipsa mundissima est, nobilissima, deliciosissima, invariabilis, infinitis divitiis plena, profluit omnis vita : vita vegetativa, vita sensitiva, vita secundum locum motiva, et intellectiva ; vita naturæ, vita gratiæ, vita gloriæ.
Denique ex prædictis patet consensus militantis ac triumphantis Ecclesiæ in laudibus Dei, et quantum omnes Sancti regratiati sunt Christo pro beneficiis ejus, præsertim quod suo nos sanguine liberavit. Hinc ergo et nos debemus Deum indesinenter, cordialiter, concorditerque laudare, beneficia Christi, potissimum ejus salutiferam passionem, incessabiliter menti nostræ proponere, gratias agere, imitari ac obedire.
Footnotes
-
Ezech. ii, 9. ↩
-
In Apoc. u, 1. ↩
-
Dan. x, 1. ↩
-
Act. u, 1-4. ↩
-
Dan. ix, 23; x, 11, 19. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Tob. u, 22. ↩
-
Tob. i, 3, 6, 16. ↩
-
Tob. xii 29. ↩
-
Joann. xii, 31, 32. ↩
-
In Apoc. iii, 1. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
Act. ii, 1-4. ↩
-
Ps cxxii, 2. ↩
-
Dan. vii, 13. ↩
-
In Apoc. iv, 4. ↩
-
II Cor. ii, 15. ↩
-
Gen. viii, 21; ↩
-
Exod. xxix, 25; ↩
-
Lev. i, 9; etc. ↩
-
Coloss. i, 19. ↩
-
Philipp. ii, 8 et seq. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Ps. xxi, 28. ↩
-
Act. xiii, 48. ↩
-
1 Job xxv, 3. ↩
-
Matth. v, 4. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Apoc. 1, 6. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
1 Dan. vii, 10. ↩
-
1 Hebr. vii, 7. ↩
-
Hebr. vii, 7. ↩
-
Cor. i, 24. ↩
-
Apoc. i, 6. ↩
-
Ps. viii, 8, 9. ↩
-
Dan. vii, 13, 14. ↩
Chapter 7 of 24