Skip to the text

Articulus 7

EXPLANATIO CAPITULI SEXTI : ET VIDI QUOD APERUISSET AGNUS UNUM DE SEPTEM SIGILLIS.

PRÆCEDENTI capitulo dictum est, librum in dextera Dei visum fuisse, septem sigillis signatum;1 nunc de reseratione sigillorum istorum, et quid cujuslibet sigilli apertionem secutum sit, edocetur.

Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, id est primum sigillum quo clausus fuit liber hic. — Nunc incumbit ostendere quid ista sigilla designent. Qui ergo per librum intelligunt totam utriusque Testamenti Scripturam, per ista sigilla intelligunt involutiones seu obscuritates quibus Christi atque Ecclesiæ mysteria in Scripturis velantur. Sed quia probabilius visum est, ut per librum istum intelligatur increata scientia Dei, qua Deus

Ecclesiæ decursum et statum prænoscit; consequenter per septem sigilla, intelligendæ sunt occultationes quibus Deus scientiam istam ab oculis omnis viatoris abscondit. Et hæ occultationes in re aliud non sunt nisi ipsemet Deus, secretum suum abscondens ac pandens pro libito suo. Porro sigillorum apertio, est divinæ hujus scientiæ manifestatio. — Vidit ergo Joannes imaginaria visione, quod Christus librum in dextera Patris seu Dei trini ac simplicis apparentem, in manum accepit, primumque ejus sigillum aperuit. Ita, inquam, apparebat Joanni in visione præfata. Per quod intellectualiter designabatur, quod Christus præscientiam Dei de statu Ecclesiæ cœpit Joanni per angelum communicare, revelare seu aperire.

Et audivi interiori auditu, unum de quatuor animalibus dicens tanquam vocem tonitrui, id est tubaliter, auctoritative, ac terribiliter loquens: Veni, et vide. Quum per quatuor animalia quatuor Evangelistæ signentur, per animal unum seu primum quidam intelligunt Marcum, qui per leonem signatur. Leo autem in ordine quatuor animalium primo exprimitur. Quidam autem per animal primum, intelligunt apostolum Jacobum Minorem, alii evangelistam Matthæum. — Insuper, aliqui asserunt quod Sancti per quatuor animalia significati, qui in isto capitulo scribuntur affari Joannem, fuerunt tempore hujus revelationis defuncti, et quod animæ eorum in visione apparuerunt Joanni, alloquentes eumdem. Aliis magis apparet quod non ipsi veraciter apparuerunt, sed aliqua effigies eos repræsentans, angelico ministerio in vi imaginativa S. Joannis formata, sicque angelus in eorum persona ipsum affatus est. Et juxta hanc viam, non oportet eos fuisse defunctos qui hic cum Joanne loqui scribuntur. Nam infra, quartum animal, scilicet aquila, Joannem designans, inducitur ipsum affari: similiter animal secundum, scilicet Lucas, qui post hanc revelationem multis vixit diebus. Cur ergo animalia ista scribuntur allocuta Joannem, vel angelus in persona eorum, nisi propter congruentiam quamdam, ad denotandum quod tota Ecclesia (cujus vicem gerit, typum servat, personamque repræsentat Joannes) a quatuor Evangelistis informationem sortitur?

Itaque primum animal dixit: Veni spirituali appropinquatione, desiderando et advertendo divina, et vide, id est, intellige ea. Juxta quem modum ait Psalmista:2 Accedite ad eum, et illuminamini.

Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum. Sic imaginarie apparebat Joanni. Cujus rei intelligentiam seu significatum ipse angelo instruente cognovit, sed non expressit: ideo obscuritatem induxit, expositoribusque laborem reliquit. Beda et eum sequentes, per equum album intelligunt primitivam Ecclesiam, in Baptismo lotam, et super nivem dealbatam, vesteque innocentiæ decoratam.3 Alii per equum album accipiunt cœtum seu chorum Apostolorum.

Sed hoc cum priori expositione satis concordat, quia primitivæ Ecclesiæ dignissima portio fuerunt Apostoli. Porro nonnulli per equum album intelligunt cœtum primorum prædicatorum sive doctorum. Et hoc rursus redit in idem. Hi enim fuerunt Apostoli. — Hic itaque Apostolorum seu primitivæ Ecclesiæ chorus, dicitur equus, quoniam velox et agilis in prædicando, fortis in operando seu aspera sustinendo, audax in testificando; albus vero, per sanctitatis candorem. Sessor autem hujus equi, est Christus, qui in illorum cordibus tanquam magister, director et ductor jugiter præsidebat. Qui habebat arcum in manu sua, id est sacram Scripturam, et prædicationis idoneitatem in propria potestate. Congrue quoque Scriptura dicitur arcus, quia ex ea procedunt veritatis eloquia, virtutumque documenta, ut tela contra invisibiles atque visibiles hostes Ecclesiæ, et contra aciem vitiorum: de quibus telis scriptum est, Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad insulas longe, tenentes sagittam.4

Et data est ei, videlicet Christo secundum quod homo est, a Deo seu a tota Trinitate, corona, id est dignitas regia, potestas dominativa, beatitudo completa. Hæc quantum ad rem data sunt ei in incarnatione; quantum vero ad manifestationem, in resurrectione et ascensione. Hinc testatur Apostolus: Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Potest quoque per coronam intelligi fidelium multitudo, quæ eum velut corona circumdedit, ornavit, ipsi etiam tanquam capiti suo adhæsit. Hinc ait Isaias: Eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Denique, data est ei a Satanæ synagoga spinea corona, quam patienter ferendo, promeruit totius accidentalis mercedis coronam. Quidam per coronam intelligunt Christi carnem. Nam sicut coronam bajulat caput, et corona vestit caput, sic divinitas Verbi portat Christi carnem, et caro Christi vestivit divinitatem. Et de hac corona intelligi potest illud Canticorum: Egredimini, filiæ Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua.

Et exivit de medio Jerusalem seu primitivæ Ecclesiæ, quando post passionem et Spiritus Sancti missionem, Apostolos misit per mundum, sicque per potestatis suæ operationem exivit cum eis. Item exivit a Patre, et venit in mundum. Exivit itaque vincens diabolum sua profundissima humilitate, mundum sua paupertate, carnem sua castimonia, ut vinceret: nam adversarios suos suæ potestati subjecit, quosdam convertendo ad fidem et obedientiam, alios deserendo et adjiciendo damnationi per propriæ æquitatis sententiam. Propter quod ait Propheta: Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis; et item, Dominare in medio inimicorum tuorum.

3 Et quum aperuisset sigillum secundum, id est, divinæ præscientiæ secretum de futuro statu Ecclesiæ copiosius mihi Joanni elucidasset, audivi secundum animal dicens: Veni, et vide. Secundum animal, secundum ordinem quatuor animalium supra inductum, est vitulus, per quem designatus est Lucas. Qui quomodo intelligendus sit affari Joannem, jam tetigi.

Et exivit alius equus rufus, et qui sedebat super eum, datum est illi ut sumeret pacem de terra. In isto capitulo ponit S. Joannes apparuisse sibi quatuor equos: quorum primus fuit albus, secundus rufus, tertius niger, quartus pallidus: ad quos pertinent prima quatuor sigilla libri. Unde in cujuslibet sigillorum istorum apertione videtur egredi equus. Per quod datur intelligi, quod mox quum Joannes in visione imaginaria cernebat ab Agno aliquod horum sigillorum aperiri seu solvi, intuitus est equum imaginarie egredi. Per quod ei imaginaria visione præsentabatur, et simul intellectuali revelatione pandebatur, quid in statu Ecclesiæ esset venturum, seu inchoatum, pleniusque implendum. — Itaque, secundum Bedam et Albertum, sequentes in hoc Augustinum, in primi sigilli apertione per equum album ostenditur status primitivæ Ecclesiæ; in tribus autem sigillis sequentibus, triforme bellum contra Ecclesiam: ita quod in apertione secundi sigilli, per equum rufum ostenditur status Ecclesiæ tempore persecutorum ac martyrum; in apertione vero tertii sigilli, per equum nigrum, status Ecclesiæ tempore hæresiarcharum; in apertione autem quarti sigilli, per equum pallidum, status Ecclesiæ tempore hypocritarum, falsorumque fratrum. Porro in quinto sigillo ostenditur gloria triumphantium in hoc bello; in sexto autem sigillo, ea quæ fient in persecutione tempore Antichristi; in septimo, quietis æternæ initium.

Alii vero aliam considerationem assumunt, putantes omnia ista quæ in quinque sigillorum apertionibus visa sunt, ad imperatores Romanos Ecclesiæ persecutores debere referri: ita ut per equum rufum et ejus sessorem, intelligatur populus Romanus et Nero imperator ei præsidens: qui propter sanguinem fidelium quem fu-

Apoc. IV, 7.5

Hebr. u, 9.

Is. LXII, 3.

Joann. XIX, 2.

Cant. III, 11.

Marc. XVI, 15.

Joann. XVI, 28.

Ps. XLIV, 6.

Ps. CIX, 2. derunt, per equum rufum ejusque sessorem, signantur. Insuper, per equum nigrum et ejus sessorem, intelligunt populum Romanum et Titum imperatorem: qui nigro equo signati sunt, quoniam Judæos ad tantam calamitatem duxerunt, quod fame fuerant denigrati. Per equum pallidum et ejus sessorem, accipiunt populum Romanum et Domitianum imperatorem. Per apertionem quinti sigilli, dicunt manifestum statum ac persecutionem Ecclesiæ a Trajano; per apertionem sexti sigilli, persecutionem Ecclesiæ sub Diocletiano. Septimi vero apertionem sigilli referunt ad tempus hæreticorum.

Verum, contra hoc multa possent induci: Primum, quod isti expositores nituntur revelationes S. Joannis exponere secundum processum ac ordinem temporis, ut quæ primo sunt scripta, prius credantur impleta, nec eadem sæpius iterentur. Hoc autem omnino incertum est, præsertim quum liber iste propheticus sit, et instar prophetalium procedat voluminum, in quibus temporis ordo non observatur sicut in historialibus libris, et in quibus etiam sæpe eadem tractantur, sicut in Isaia, Jeremia, Ezechiele clarissimum est videre. Quoties nempe de Sennacherib regis Assyriorum dejectione Isaias prophetat? Quoties Jeremias atque Ezechiel de vastatione Jerusalem per Chaldæos vaticinantur? — Præterea, qua ratione per equum rufum et ejus sessorem populus Romanus ac Nero signantur, alii quoque imperatores præfati significari dicerentur. Omnes enim in effusione sanguinis christiani, rufi ac cruenti fuerunt, maxime Diocletianus. At vero quod dicunt de Tito, non videtur ad propositum pertinere. Titus enim non fuit Ecclesiæ persecutor, sed infidelium Judæorum; et antequam obsedit Jerusalem ac Judæam, Christiani qui morabantur ibidem, ex angelica admonitione inde egressi fuerunt, et regnum Agrippæ (qui fuit confœderatus Romanis) inhabitaverunt, quemadmodum vir disertissimus Eusebius testatur. Præterea ex præhabitis innotescit, ea potissime in horum sigillorum apertura Joanni ostensa, quæ ante latebant vel futura erant. Titus autem ante hanc revelationem vastavit Judæos et obiit. Nam Domitianus frater ejus imperavit post eum. — Postremo, his quæ hoc loco scribit Joannes de quatuor equis, similia pro magna parte sunt quæ apud Zachariam leguntur. Scribit enim ibidem ille, quemadmodum viderit quatuor quadrigas egredientes, in quarum prima fuerunt equi rubei, in secunda equi nigri, in tertia albi, in quarta equi varii et fortes.6 Et secundum Hieronymum et alios doctores, ibidem per quatuor quadrigas et earum equos, in colore quadriformiter variatos, intelliguntur quatuor regna et reges eorum: sic tamen ut per eosdem equos, plures reges ejusdem regni signentur. Idcirco et hoc loco probabile est, omnes Romani imperatores cruentos Ecclesiæ persecutores, ejusdem scilicet regni reges aut imperii, per equum rufum significari.

Itaque Augustinum, Bedam, Albertum sequendo, aperto secundo sigillo, exivit alius equus rufus. Sic apparebat Joanni in imaginaria visione. Et est sensus, quod per illum equum ac ejus sessorem, sibi tunc revelabatur status Ecclesiæ tempore persecutorum, qui a tempore Neronis cœperunt Ecclesiam generaliter persequi. Unde per equum rufum exprimitur multitudo ministrorum principum persecutorum: per cujus sessorem, intelligitur multitudo dominorum illorum crudelium qui per martyrum occisionem sanguinarii exstiterunt. Huic multitudini principanti data est potestas qua abutitur in persecutione justorum, sicut et Christus dixit Pilato: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi desuper datum esset.7

Datum itaque seu permissum est ei sumere pacem de terra, id est fideles in terra peregrinantes terrere, turbare, inquietare, occidere, secundum quod Christus prædixit: Trademini a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et eritis odio omnibus hominibus propter me.8 Hoc a tempore Neronis usque ad Constantini conversionem duravit. Abstulit ergo electis pacem temporis et exteriorem quietem, non pacem pectoris aut æternitatis. Et ut se invicem interficiant. Fideles enim, ut dictum est, ab infidelibus, etiam valde propinquis, familiaribus et amicis, occidebantur : quod in Sanctorum legendis et chronicis satis describitur. Propter quod præmonuit Christus :9 Tradet autem frater fratrem in mortem. Et datus est illi gladius magnus, id est grandis potestas occidendi fideles. Romanis enim imperatoribus persequentibus Christianos data desuper fuit monarchia, sed abusi sunt ea, et sibi subditos ac faventes spiritualiter peremerunt, ad tot scelera ac sacrilegia eos trahendo.

Et quum aperuisset sigillum tertium, id est, ulteriorem, majorem et extensiorem futurorum notitiam mihi revelare cœpisset, librum increatæ scientiæ mihi plenius exponendo seu aperiendo, audivi tertium animal dicens : Veni, et vide. Tertium animal habens faciem quasi hominis, Matthæum significat. Cujus anima vel effigies, seu angelus in ejus persona, dixit Joanni : Veni, et vide.

Et ecce equus niger, id est hæreticorum caterva vitiis denigrata, atque a lumine veritatis maxime aliena, dæmonibus coæquata; et qui sedebat super eum, videlicet hæresiarcharum, qui errorum inventores errantiumque rectores fuerunt, caterva seu multitudo, ut Arius, Manichæus, Photinus, habebat stateram in manu sua. Per stateram, quam hæreticorum doctores in manu, operatione seu usu habent, intelligi potest simulata illa justitia qua se alios posse ponderare, eorumque opera mensurare præsumunt. Unde Salvator : Attendite, inquit, vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium.10 Rursus, statera est sacra Scriptura, qua cognoscitur quanti ponderis sit spiritus, quemadmodum per stateram perpenditur quanti ponderis sit corpus. Hanc hæretici pro se allegant, dolose proponunt, false exponunt, doctores se jactant, secundum eam se vivere asserunt. Denique, ut hi qui volunt aliquid emere, in statera ponderant illud, sitne dignum pretio, an non; ita hæresiarchæ eos quos sibi acquirere atque decipere intendunt, prius per considerationem acutam ponderant, an graves sint an leves, docti vel simplices, virtuosi an ad ruinam proclives.

Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium, id est angeli exsistentis inter hæc animalia, ita quod vox ista de throno seu Ecclesia sonat : Bilibris tritici denario uno, et tres bilibres hordei denario uno, et vinum et oleum ne læseris. Bilibris est mensura seu vas continens duas libras : per quam hoc loco signatur ecclesiastica congregatio, utrusque Testamenti doctrinis imbuta, gemina caritate fundata, duobus ex populis adunata. Porro per triticum, quod est optimum granum, prælati perfecti ac prædicatores expressi sunt, quorum est alios spiritualiter ac saporose reficere. Itaque bilibris tritici, est collectio eminentium personarum Ecclesiæ. Hæc empta est denario uno, scilicet pretio sanguinis Christi, sicut ait Apostolus : Empti estis pretio

I Cor. vi, 20. magno. Vel, denarius est vita seu merces beata in patria, quæ in Evangelio per denarium significatur diurnum.11 Hoc nummo digna censetur Ecclesia, et pro eo obtinendo redempta est et renata in Christo. Insuper nomine hordei, inferiores, rudiores, et subditi exprimuntur. Tres vero bilibres hordei, sunt tota hæc fidelium multitudo, in fide superdignissimæ Trinitatis vivens : quæ licet inferior sit gradu, dignitate, aut merito, eodem tamen pretio est redempta, et ad eamdem beatitudinem ordinata. Ideo quum tantæ æstimationis sint apud Deum fideles, clamat angelus, ne lædantur malo exemplo, vel ne corporalis afflictio eis spiritualiter noceat, videlicet ne succumbant, imo per adversa proficiant et salventur; item, ne corporaliter plus quam Deus permittit, ab aliquo molestentur. Per vinum autem et oleum intelliguntur, qui quasi medio modo inter istos se habent, vel medium statum tenent : qui propter devotionis fervorem, et mentis in Deo jucunditatem, significantur per vinum; per oleum vero, propter pietatem et animi bonitatem. Tales præcipue sunt religiosi, qui similiter non sunt lædendi.

Potest quoque verborum horum hic esse sensus, quod vox illa Dei prædixerit fideles majores atque minores in tantum a persecutoribus esse vilipendendos, ut pro uno denario traderent multos, vixque alicujus valoris eos haberent, juxta id quod in fine dicturi sunt : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est?12 Unde quum pretiosi sunt coram Deo, per vinum et oleum designantur; et persecutori omni præcipitur ne eos lædat modis prætactis.

Et quum aperuisset sigillum quartum, secundum sensum de aliorum sigillorum apertione inductum, audivi vocem quarti animalis, videlicet aquilæ, per quam Joannes significatur, cujus vice locutus est angelus ad eumdem, personam Ecclesiæ repræsentantem, dicentis : Veni, et vide.

Et ecce equus pallidus, id est hypocritarum et fallacium fratrum cœtus; et qui sedebat super eum, id est quicumque principalis et ductor illorum, nomen illi Mors: quia et ipse in anima mortuus est, aliorumque animas subvertendo occidit. Hic equus est pallidus, quoniam designati sunt per eum, qui caritate et sapientia, quasi aurum se fulgere fingunt, sed simulatione pallescunt, insuper exterminant facies suas, ut pareant hominibus jejunantes.13 Et infernus sequebatur eum, id est, æterna pœna morientem talem mox comitatur. Sed et multi diaboli currunt post eum, et suæ dolositatis sunt comites et consortes. Et data est illi potestas super quatuor partes terræ: quia in omni loco Ecclesiæ, hypocritarum ac seductorum genus consistit, estque ubique in falsis fratribus periculum. Nam vir fratrem suum venatur ad mortem;1415 atque in omni angulo terræ inveniuntur, qui proximum a Deo avertere, et ad vana convertere moliuntur. Ideo subditur : interficere gladio, id est sermone venenato : nam gladius in labiis eorum;16 fame, id est subtractione alimoniæ verbi Dei ac sacramentorum, et bestiis terræ, id est carnalibus et irrationabilibus concupiscentiarum vitiorumque motibus, vel crudelibus prælatis atque principibus, per quos multi spiritualiter corporaliterque necantur, et morte, id est alio quovis modo nocendi ac perimendi in corpore sive in anima.

Et quum aperuisset sigillum quintum, juxta sensum præhabitum, vidi subtus altare, id est in secretario laudis æternæ, quod est sublime altare triumphantis Ecclesiæ; vel, Subtus altare, id est sub Christi custodia et quiete : Christus enim uno modo altare vocatur, in quo et super quod cuncta quæ immolamus, offerre debemus, videlicet in fide et caritate ipsis; animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium quod habebant, id est animas martyrum qui occisi sunt eo quod Christum prædicaverunt sive confessi sunt. Has animas earumque gloriam vidit Joannes in spiritu, eo modo quo vidit et angelum secum loquentem. Omnia enim hæc per quasdam effigies sibi præsentabantur.

Et clamabant voce magna, id est plurimum affectuosa, dicentes : Usquequo, Domine, sanctus et verus, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra, id est de persecutoribus nostris? Hæc beatæ animæ, divinæ æquitati penitus conformatæ, zelo justitiæ, non appetitu ultionis, nude precantur. Quod enim id liceat, per id constat quod Christus ait in Evangelio : Deus non faciet vindictam servorum suorum clamantium ad se die ac nocte?17 Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Hinc subditur : Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ, id est unicuique præmium essentiale, quod est gloria animæ; et dictum est illis, id est a Deo responsum, ut requiescerent tempus adhuc modicum, id est, patienter præstolarentur, et interim corpora eorum in sepulcris quiescerent usque ad diem judicii: quod modicum est comparatione durationis futuri sequentisque sæculi; donec impleatur numerus conservorum eorum, qui nunc in militanti Ecclesia Deo ministrant, vel concivium suorum qui cum ipsis in cœlis Deo deserviunt, et fratrum eorum qui interficiendi sunt sicut et illi pro fide occubuerunt. Multi enim sub Antichristo circa finem sæculi occidentur. Et tamdiu durabit hujus mundi decursus, quousque electorum numerus compleatur. Unde per fratres possunt intelligi martyres, propter ampliorem mutuo similitudinem; per conservos vero, confessores.

Itaque in hujus sigilli apertione, plenius declarata est S. Joanni gloria quiescentium in Christo, et consolatio eorumdem, futurumque martyrium plurimorum in Ecclesia militanti. Sed quum Sancti in patria nil precentur nisi quod obtinent, animarum istarum oratio fuit a Domino exaudita, quia nec ipsi aliter appetierunt fieri ultionem, quam Deo placeret. Ex his etiam probantur animæ ante futuram resurrectionem beatificari. Iterum, innotescit ex his quam stulta fuerit hæresis dicentium, impios in die judicii precibus electorum salvandos, quum ex hoc loco ac Evangelio pateat quod Sancti optant postulantque justam vindictam.

Et vidi quum aperuisset sigillum sextum, magis ac magis revelando mihi divinæ scientiæ de statu Ecclesiæ sacramentum: et ecce terræ motus factus est magnus. Ista de novissima sub Antichristo persecutione acerrima exponuntur. Loquitur autem Joannes more prophetico de futuro quasi præterito, propter certitudinem prophetiæ. Tunc igitur erit magnus terræ motus, id est maxima inquietudo, turbatio, motio habitantium in terra.

12

A Erit enim tunc tribulatio qualis non fuit a principio, ut proprio ore contestatus est Christus, qui et per Danielem id ipsum prædixit.1819 Et sol factus est niger: id est, Christus sol justitiæ tunc majestatem suam minus solito declarabit, nec coruscabit per servos suos miraculis; diffamabiturque nomen ipsius, et blasphemiis ipse inhonorabitur maximis vehementer; tanquam saccus cilicinus, qui est obscuri coloris, et vilis putatur. Quidam per solem intelligunt doctores Ecclesiæ, qui tunc per sapientiam non lucebunt ut ante, nec fulgebunt prodigiis. Et luna tota facta est ut sanguis: id est, Ecclesia plus solito sanguinem fundet, atque ab impiis sanguinolenta seu peccatrix dicetur.

Et stellæ cœli ceciderunt super terram: id est, qui in Ecclesia splendidi videbantur, timore et acerbitate persecutionis illius a fide recedent, quidam veraciter, quidam simulate seu apparenter; aliqui quoque simulata sanctitate et miraculis Antichristi fallentur; sicut ficus emittit grossos suos quum vento magno movetur: tunc enim grossi, id est primi temporis fructus arboris fici, ex vento impellente mox cadunt in terram.

Et cœlum recessit: id est, Ecclesia tunc prædicationem suam abscondet, nec publice more solito apparere, Christumque colere et laudare audebit, nisi aliqui valde perfecti seu deprehensi; sicut liber involutus, id est signatus et clausus. Nam, sicut hujusmodi liber quid intus contineat non ostendit; sic Ecclesia tunc filiis suis, non extraneis, se manifestabit. Unde Beda hic ait: Sicut liber involutus mysteria quidem intus, sed foris non apparentia, continet; sic et tunc Ecclesia suis tantum cognita, persecutionem discrete vitans recedet, ut ab extraneis abdita non videatur. Et omnes montes et insulæ moti sunt de locis suis: id est, magni ac eis in insulis subditi, a facie tyrannidis Antichristi vel corporaliter fugient, vel ab ecclesiastica unitate ac fide recedent: sic tamen ut sit distributio pro generibus singulorum, quoniam quidam de omnibus movebuntur.

Et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber, absconderunt se in speluncis et in petris montium; et dicunt montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, id est Dei omnipotentis, qui unus est et trinus, et ab ira Agni, videlicet Christi secundum naturam assumptam, in qua judicium exsequetur. Totum istud uno modo exponitur de Christianis, qui tunc ab Antichristi ferocia se abscondent diversis ac secretis latibulis, et præ vehementi angustia, quasi per excessum loquentes, precantur ut a montibus et petris operiantur, et abscondantur a facie sedentis super thronum, id est, persecutionis acerbitatem, quam Deo permittente seu ordinante sciunt grassari in populo christiano, effugiant. Juxta quem modum scriptum est: Dicent montibus, Cadite super nos;20 et collibus, Operite nos. Quod et Christus tempore passionis testatus est peccatores esse dicturos.21 Præterea per montes et petras a quibus quærunt operiri et abscondi, quidam intelligunt majores et perfectiores, quorum consilio, auxilio precibusque inferiores et minus perfecti quærent juvari, defendi, salvari, ne Christo veniente sint imparati, sed fixi reperiantur in fide. Plerique per montes et petras intelligunt Sanctos in patria confirmatos in bono, instar petrarum et quasi montes præcelsos, quorum suffragia tunc isti postulabunt. — Secundo hic locus exponitur de reprobis, qui die judicii imminente, se quærent abscondere, et iram Dei evadere.

Quoniam venit dies magnus iræ ipsorum, scilicet sedentis in throno et Agni, id est tempus gravissimæ persecutionis a Deo et Christo permissæ, quæ patientibus atque timentibus quasi ira Dei videbitur, quamvis ira proprie Deo non competat, qui electos suos ex amore potius et pietate quam ex ira, in præsenti flagellat, ut emendentur aut perficiantur. Et quis poterit stare, id est constans in fide manere tempore tantæ persecutionis? Nullus utique propria virtute. Erit enim tunc tentatio tanta, ut in errorem ducantur etiam, si fieri potest, electi.

B Matth. xxiv, 24.

Postremo, quod dictum est, Sol factus est niger, et luna ut sanguis, et stellæ cœli ceciderunt, et cœlum recessit, etc., puto adhuc aliter posse intelligi. Siquidem S. Joannes volumine isto prophetali, sequitur modum loquendi Prophetarum. Est autem consuetudo Prophetis, ut quum gravem aliquam hominibus vastitatem denuntiant, luminaria cœli asserant immutari: quia videlicet hominibus in mœrorem dejectis ad solatium non relucent, quibus omnia sunt amara, et ipsa etiam lux consistit odibilis. Et juxta hunc sensum verba hic posita, in Prophetis quoque inveniuntur conscripta. Et primo, ut aliqua commemorentur, apud Joelem dicitur: Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum;22 itemque, Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem.23 Item apud Isaiam: Complicabuntur sicut liber cœli.24 Sic et in Ezechiele, quum Dominus Pharaonis clades prædiceret: Operiam, inquit, quum exstinctus fueris, cœlos, et nigrescere faciam stellas; omnia luminaria cœli mœrere faciam super te.25

Footnotes

  1. Apoc. v, 1. ↩

  2. Ps. XXXIII, 6. ↩

  3. Ps. L, 9. ↩

  4. Is. LXVI, 19. ↩

  5. vers. 1. ↩

  6. Zach. vi, 1 et seq. ↩

  7. Joann. xix, 11. ↩

  8. Luc. xxi, 16, 17. ↩

  9. Matth. x, 21. ↩

  10. Matth. vii, 15. ↩

  11. Matth. xx, 2. ↩

  12. Sap. v, 4,5. ↩

  13. Matth. vi, 16. ↩

  14. II Cor. xi, 26. ↩

  15. Mich. vii, 2. ↩

  16. Ps. LVIII, 8. ↩

  17. Luc. xviii, 7, 8. ↩

  18. Dan. xii, 1. ↩

  19. Matth. XXIV, 21. ↩

  20. Osee x, 8. ↩

  21. Luc. xxiii, 30. ↩

  22. Joel. II, 10; III, 15. ↩

  23. Ibid. II, 31. ↩

  24. Is. XXXIV, 4. ↩

  25. Ezech. XXXII, 7, 8. ↩

Chapter 8 of 24