Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : POST HÆC VIDI QUATUOR ANGELOS STANTES.

Apoc. vi, 12 et seq.

QUONIAM ea quæ in fine præcedentis capituli sub sexti sigilli reseratione descripta sunt, ad Antichristi persecutiones ac tempora sunt relata, convenientius reor, ex ipso textus tenore, connexione et forma, etiam quæ sequuntur, ad prædicta referre. Subditur enim : Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram. Itaque quæ nunc dicuntur, ostensa sunt ei post ea quæ præcedenti capitulo scripsit, tanquam implenda dum implebuntur quæ sexti sigilli apertionem concernunt. Nondum enim de septimi sigilli apertura disseruit. Denique tempore Antichristi, satellites ejus in principalibus mundi partibus, plagis seu regnis, tenebunt dominium, nec evangelicæ legis prædicatores permittent verbum Dei disseminare.

Est itaque sensus : Post hæc vidi quatuor angelos, id est quatuor dæmones, secundum Haymonem. De quibus Paulus : Nescitis, inquit, quia et angelos judicabimus ? Et rursus : Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, etc., poterunt nos separare a caritate Dei. Alii per quatuor angelos intelligunt sæculi principes. Stantes super quatuor angulos terræ, in quatuor partibus mundi habentes dominium, si de terrenis principibus intelligatur. Si autem de spiritibus malis, sensus est quod et ipsi in locis impiorum consistunt. Quemadmodum autem regnis præsident angeli boni, ita apponuntur eis et angeli mali. Tenentes quatuor ventos terræ, id est vitæ spiraculum auferentes credentibus, et suo dominatu omnia præfocantes, ne flarent super terram, id est, ne

1 Cor. vi, 3. Rom. viii, 38, 39. fidelibus pacifice vivere concederetur. Per hanc metaphoricam locutionem innuitur, quod ad tantam angustiam impii illi perducent Ecclesiam, ut respirare vix queat. Rursus, venti terræ dicuntur prædicatores, qui audientium corda refrigerant, spiritualis vitæ flatum infundunt, nubem obumbrantis gratiæ afferunt. Itaque præfati angeli tenebunt quatuor ventos terræ, id est, prædicatores totius Ecclesiæ impedient ne flent super terram, id est, ne verbum Dei hominibus prædicent. De quo flatu in Canticis dicitur : Veni, Auster, perfla hortum meum. Neque super mare, id est in insulis maris, et his qui occupantur in aquis multis, neque in ullam arborem, id est in eos qui habitant in locis arboribus consitis. Vel arbores sunt homines, secundum quod ait Salvator : Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum ; aut facite arborem malam, etc.

Et vidi alterum angelum, ascendentem ab ortu solis, id est ab oriente, habentem signum Dei vivi. Per hunc angelum quidam intelligunt Jesum Christum, qui est magni consilii Angelus, visitavitque nos oriens ex alto ; et ascendit, id est, sublimiter venit et gloriose innotuit, ab ortu Solis æterni, ex corde Patris altissimi, ex summo cœlo, ubi est nunquam deficiens, ubi sol intelligentiæ mentibus oritur Beatorum. Hic habuit signum Dei vivi, scilicet crucis vexillum. Habuit quoque signum quod vere missus esset a Deo, et quod esset Deus verus, secundum quod ait : Opera quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me. — Verumtamen per angelum istum potius arbitror in-

Cant. iv, 16.

Ps. cvi, 23.

Matth. xii, 33.

Is. ix, 6, juxta LXX. Luc. i, 78.

Joann. v, 36. telligendum angelicum spiritum divinitus missum, prout infra in textu tangi videtur. Deus enim per angelos disponit Ecclesiam. Qui angelus in visione imaginaria videbatur Joanni quasi ab oriente conscendere, atque in altiora volare, sicque in sublimi stans, ea quæ subsequuntur, clamare. Habuit autem signum Dei vivi, quia in eo certum videbatur indicium quod esset de curia summi Regis, et angelus sanctus, non malus sicut prædicti. Præterea angeli sancti subinde cum crucis vexillo apparuisse leguntur. Sed et signum istud intelligi potest potestas refrenandi ac compescendi ferociam malignorum spirituum.

Et clamavit voce magna, id est, grandi auctoritate præcepit, quatuor angelis quibus datum, id est permissum, vel etiam divina justitia exigente concessum est nocere terræ et mari, id est persecutionem inferre fidelibus, in provinciis ac insulis hinc inde manentibus, dicens: Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, id est, ultra non attentetis vexare fideles (qui per terram, mare et arbores, sicut expositum est, designantur), sicut fecistis, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum, id est, quoadusque ego et angeli sancti mihi cooperantes, crucis vexillo fideles ab infidelibus discernamus, vel prædestinatos ad fidem convertendos notemus, eorumque conversioni cooperemur. Quibus verbis instruimur, quod licet Deus permittet Antichristum ad tempus regnare, cito tamen malitiæ ejus satellitumque ipsius finem imponet, ita quod angeli sancti dæmonum quoque tunc compescent sævitiam, ne Christianos omnino exstinguant, nec electorum conversionem ad Christum impediant.

Quidam vero, ut Berengandus et Beda, exponunt hæc pro tempore primi adventus Christi, quando quatuor principalia regna mundi perfida erant, et homines variis modis vexabant, postea quoque evangelicæ legis prædicationem impedire conata sunt. Quorum pravitatem compescuit Christus, suosque protexit ne eorum quis impediret salutem. Imo ante suam nativitatem ex Virgine, voluit pacem esse in mundo, cunctis subjectis Romano imperio. Quamvis autem istud catholice dictum sit, non tamen videtur expositio ista ad præcedentia atque sequentia esse connexa. Neque enim in primo Christi adventu impleta sunt quæ mox subduntur. — Alii referunt istud ad tempora Constantini imperatoris, cujus temporibus dicunt fuisse quatuor persecutores præcipuos in diversis provinciis, quos dicunt hic per quatuor angelos tenentes quatuor ventos signari. Et per angelum ascendentem ab ortu solis, æstimant Constantinum imperatorem notari, cujus virtute prædicti persecutores a Christianorum infestatione repressi sint. Verumtamen ejus tempore impletum non est quod de signatione servorum Dei in frontibus suis subjungitur, nisi secundum spiritualem intelligentiam, secundum nominum interpretationem acceptam. Sequitur enim de numero signandorum et jam in Dei præscientia signatorum.

Et audivi numerum signatorum signo Dei in fronte, ut dictum est, centum quadraginta quatuor millia ex omni tribu filiorum Israel, ita quod omnes simul accepti, tot fuerunt seu erunt. Ex qualibet enim tribu erunt duodecim millia. Quumque duodecim tribus sint, signati ex omnibus tribubus istis pariter sumpti constituunt numerum memoratum. Nam in fine, Antichristi detecta perfidia, omnes tribus Israel convertentur ad prædicationem Eliæ, multo utique plures quam hic taxantur.12 Unde per numerum istum determinatum indeterminatus exprimitur, propter perfectionem numeri hujus, quemadmodum expositores satis declarant.

Ex tribu Juda, duodecim millia signati, id est, duodecim millia hominum ex hac tribu signabuntur signo crucis fide suscepta; ex tribu Ruben, duodecim millia signati, etc. Convenienter a tribu Juda incepit, quia ex ea nati sunt reges, et quoniam

Judas inter fratres suos robustissimus fuit, ut primo Paralipomenon legitur;3 potissimum autem, quia de semine ejus natus est Christus.4 Omittit autem tribum Dan, quia de ea, ut dicitur, Antichristus nascetur. Duodecim tamen nomina tribuum ponit: nam tribum Manasse et tribum Joseph distinguit, quum tamen Manasses filius fuerit Joseph.5 Similiter tribum Ephraim non expressit: cujus secundum quosdam, est ratio, quia Jeroboam primus rex decem tribuum Ephratæus, populum Israel ad idololatriam traxit.6 Alii asserunt, per tribum Joseph tribum Ephraim designari.

Qui autem hoc loco per duodecim tribus intelligunt universos fideles (qui Patriarcharum fidem et opera imitando, spiritualiter eorum filii nuncupantur, juxta illud Apostoli: Si enim vos Christi, ergo semen Abrahæ estis), mysticam intelligentiam penes nominum interpretationem accipiunt.7 Judas enim interpretatur confessio.8 Idcirco per tribum Juda, omnes qui Christum veraciter confitentur, et propria quoque mala confiteri non renuunt, intelliguntur. Porro Ruben interpretatur videns filium, vel videns in medio, vel filius visionis.9 Ejus itaque tribus sunt, qui visioni contemplationis insistunt, et in medio laqueorum se positos cernunt. Ex tribu Gad, duodecim millia signati. Per Gad, qui interpretatur accinctus, intelliguntur qui virtutibus contra peccata armantur.10 Ex tribu Aser, duodecim millia signati.11 Per Aser, qui interpretatur beatus, significantur qui evangelicarum beatitudinum possessores consistunt, et futuram prægustare beatitudinem nunc merentur. Ex tribu Nephthali, duodecim millia signati.12 Per Nephthali, qui latitudo interpretatur, hi qui caritate extenduntur ad omnes, significantur. Ex tribu Manasse, duodecim millia signati. Per Manassen, qui oblivio interpretatur, signati sunt qui inferiorum ac volubilium obliviscentes, divinorum meditationibus suam semper replere et occupare nituntur memoriam.13

Ex tribu Simeon, duodecim millia signati. Per Simeonem, qui audiens mœrorem interpretatur, sunt intelligendi qui ex passionis Christi memoria salubri conficiuntur mœrore, etiam ex desiderio patriæ, ex contemptu propriæ culpæ, ex proximorum ruina, et ex proficiendi affectu.14 Ex tribu Levi, duodecim millia signati. Per Levi, qui additus dicitur, exprimuntur qui bona bonis accumulant, et observantiæ præceptorum observantiam consiliorum adjiciunt.15 Ex tribu Issachar, duodecim millia signati. Per Issachar, qui merces interpretatur, dantur intelligi qui meritis abundare satagunt, præmiique intuitu fortiter agunt.16 Ex tribu Zabulon, duodecim millia signati. Per Zabulon, qui habitaculum fortitudinis interpretatur, signati sunt qui perseverantes in bonis, in Deo quasi in firmissima terra quiescunt.17 Ex tribu Joseph, duodecim millia signati. Per Joseph, qui interpretatur augmentum, expressi sunt qui spiritualibus divitiis quotidie augmentantur.18 Ex tribu Benjamin, duodecim millia signati.19 Per Benjamin, qui filius dexteræ interpretatur, figurati sunt qui Deum sibi gratiose ac pie adsistentem sortiti sunt, atque in ejus dextera collocabuntur.

Sed quia post Antichristi interitum, et generalem Judæorum conversionem, mox beatitudo æterna præstabitur, congruenter de triumphante Ecclesia subditur: Post hæc vidi in spiritu turbam magnam, quam dinumerare nemo, id est nullus homo viator, poterat (Beatis vero in patria numerum electorum concivium suorum constare probabile est), ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum, id est coram majestate divina: cujus thronus quandoque Ecclesia militans, quandoque Ecclesia triumphans, interdum Christi humanitas, interdum anima justi, interim cœlum empyreum, nonnunquam ipsamet Dei auctoritas ac potestas vocatur: sicque nunc potissimum sumitur. Dicuntur autem Sancti stare coram Deo, et ante eum, non quasi Deus non sit intra eos, qui omnia implet ac penetrat;20 sed humano more loquuntur Scripturæ, morem gerentes infirmitati intelligentiæ nostræ. Stant itaque ante thronum, tanquam vultui majestatis intenti, ejusque obsequio cum inæstimabili reverentia indesinenter parati. In conspectu Agni, quia de Christi humanitate speciali gaudio reficiuntur: cui etiam secundum naturam assumptam, reverenter subduntur. Amicti stolis albis, id est candidissimis incontaminatisque gloriæ vestimentis, puta duplicibus stolis, beatitudine animæ et corporis, præmio essentiali et accidentali, sicut scriptum est: Propterea in terra sua duplicia possidebunt;21 et palmæ, id est victoriæ suæ indicia, in manibus eorum.

Et clamabant voce magna, scilicet amorosa, jucunda, devota: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, id est, uni trinoque Deo sit summa, æterna et infinita felicitas, omnisque gloria ei attribuatur, et quidquid salutis in nobis est, ab ipso profluxit. Hoc congratulando dicunt, quia sic est; non orando ut sit: sicut quum dicimus, Laudate eum, omnes angeli ejus.22 Et Agno, id est Christo secundum quod homo est. Aliter tamen competit salus Christo ut homini, quam superbenedictæ Trinitati. Siquidem, secundum quod homo est, causa est nostræ salutis instrumentalis et meritoria; habetque felicitatem creatam finitam, sed majorem quam ceteri universi simul accepti.

Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium, id est hominum beatorum in cœlo glorificatorum, scilicet Evangelistarum et præcipuorum Patrum Ecclesiæ, qui ut dictum est, per quatuor animalia et seniores expressi sunt. Loquitur autem Joannes de istis, secundum quod ipsi in visione apparuit, et pro statu futuro in patria. Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas. Sic in imaginaria visione apparebat Joanni. Quo significatur, quod angeli sancti Deo spiritualiter atque humiliter prosternuntur, eique de hominum triumpho et gloria regratiantur. Et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, id est, sic sit, et vere sic est, sicut sancti isti homines sunt locuti: Salus Deo nostro, etc. Nam dicendo, Amen, hominum laudem confirmaverunt, divinæque majestatis honorationi congratulari se monstrant. Denique addunt:

Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum, Amen: id est, ista omnia Deo nostro conveniunt seu debentur. Ipsi benedictio, id est laudatio, impendatur; ab omnibus benedictus cognoscatur et commendetur. Ipsi claritas, pulchritudo, sinceritas, nobilitas competit, in quo nulla est macula, nulla imperfectionis aut defectibilitatis admixtio. Deus enim lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ:23 qui in se ipso immensa prorsus claritate venustus est. Ipse quoque sapientia est, et omnis virtutis origo: cui omnes mentes bene dispositæ, intimo regratiantur affectu; et optare debemus ut ei ab omnibus sempiterna gratiarum actio exhibeatur; cui soli honor latriæ debetur. Ipse est virtus virtutum, Sanctus Sanctorum, omni virtute sine mensura conspicuus, cujus fortitudo seu omnipotentia finem non habet. Hoc angelicum canticum mente et ore devotissime frequentemus; nuncque pro viribus vitam inchoemus cœlestem, psallendo Deo jugiter in cordibus nostris, semper gratias referentes eidem, et confitentes ex animo quod a digna ac plena gratiarum actione deficimus in immensum.24

Et respondit, id est, ad animæ meæ admirationem seu dispositionem convenienter locutus est, unus de senioribus mihi in visione apparentibus. Et dixit mihi, non quasi ignorans, sed me instruere volens: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis, qui jam unus illorum es, et regnas in patria.25 Sicut Zacharias angelo, ita Joannes seniori huic respondit: quem aliqui putant Petrum fuisse apostolum, qui tempore hujus revelationis triumphavit cum Christo.

Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione.26 Per multas enim tribulationes oportet nos ingredi regnum Dei. Et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni, id est opera interiora et exteriora, quæ sunt mentis et corporis spiritualia indumenta. Vel stolæ sunt, corpus quo anima vestitur, et anima qua corpus ornatur. Has stolas ab inquinamento peccati mundaverunt in sanguine Agni, id est in fide et imitatione, in virtute et merito passionis Christi. Unde non ait, Rubricaverunt, sed, Dealbaverunt, ad innuendum quod de spirituali dealbatione sit sermo; itemque, quod omni carent immunditia culpæ, quæ nigredini comparatur. Præterea aliqui dicunt, hæc de solis martyribus dici. Beda vero et alii multi exponunt de cunctis beatis hominibus. Nam et aliqui confessorum, longum, magnum ac durum in mundo duxerunt martyrium, sicut Hieronymus, et beatissimi eremitæ.

Ideo sunt ante thronum Dei, id est, Deo facie ad faciem fruuntur, et serviunt ei cultu latriæ, scilicet laudatione, adoratione, gratiarum actione, die ac nocte, id est sine interruptione in ipsa æternitate, omne tempus dierum ac noctium complectente, in templo ejus, puta in patria ac triumphanti Ecclesia. Verumtamen infra dicit Joannes, Templum non vidi in ea, scilicet in civitate cœlesti:27 quod quomodo intelligendum sit, ibidem Deo implente dicetur. Hæc servitus, quietissima atque dulcissima merces est servitutis præsentis laboriosæ. Et qui sedet super thronum, id est Deus omnipotens, trinus et simplex, habitat super illos, id est, in eis per dona gloriæ indesinenter quiescit; et desuper possidet eos, gubernatque immediate per se ipsum, non dirigendo eos in finem adipiscendum, sed conservando immobiliter in fine adepto.

Non esurient neque sitient amplius, secundum quod in esurie ac siti defectus atque pœnalitas includuntur: jugiter tamen appetent eum in quem et angeli desiderant prospicere.28 Satiabitur ergo et omnino implebitur in bonis desiderium cordis eorum, ita quod contentantur.29 Neque cadet super illos sol, id est fervor persecutionis, neque ullus æstus diræ adversitatis vel anxietatis; quoniam Agnus, qui in medio throni est, id est inter Beatos, et omnium corda inhabitans, reget eos, id est, confirmatos tenebit in bono, ita quod amplius errare, peccare, labi aut pati non poterunt, et deducet eos ad fontes vitæ aquarum, id est, plenitudine sapientiæ, exuberantia gaudiorum, inundantia æternalium divitiarum, eos sine fine reficiet et potabit, juxta quod scriptum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos, quoniam apud te est fons vitæ.30 Fontes enim aquarum vitæ, sunt ipsa infinita sapientia Dei, immensa ejus opulentia, plenitudoque jucunditatis ipsius. Quæ omnia quamvis in Deo sunt unus simplicissimus fons, tamen ob diversitatem effectuum seu donorum, pluraliter nominatur: sicut et misericordia Dei in se una est, quæ frequenter plurali numero designatur. De hoc fonte ad plenum potantur Beati, juxta illud:31 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. In quibus impletur quod Dominus per Prophetam dicit: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium.32 — Quod autem hic dictum est, apud Isaiam fere eisdem verbis exprimitur, ubi habetur: Non esurient neque sitient amplius, et non percutiet eos æstus et sol, quia misserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.3334

Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. Ecce quam dulce verbum, quam familiarem se exhibet Deus in patria his qui pie lacrimantur, atque salubriter compunguntur in via! Quam felix lacrima quam Creatoris clementissimi manus absterget!35 Ideo ait Salvator: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Hoc ipsum est quod Propheta prædixit:

Præcipitabit, inquiens, Dominus mortem in sempiternum, et auferet lacrimam ab omni facie. Nonne stultissimi ac vanissimi probantur, qui propter hujus brevissimæ vitæ ac immundissimæ carnis delicias, tanta se beatitudine privantur?3637 Quibus loquitur et Christus : Væ vobis qui ridetis, quia plorabitis et flebitis ; væ vobis divitibus, qui nunc habetis consolationem vestram.

Footnotes

  1. Matth. XVII, 11. ↩

  2. Malach. IV, 5, 6; ↩

  3. 1 Par. v, 2. ↩

  4. Matth. 1, 3-16. ↩

  5. Gen. xli, 50, 51. ↩

  6. III Reg. xi, 26; xu, 20, 26 et seq. ↩

  7. Galat. iii, 29. ↩

  8. Gen. xxix, 35. ↩

  9. Ibid. 32. ↩

  10. Gen. xxx, 11. ↩

  11. Ibid. 13. ↩

  12. Ibid. 8. ↩

  13. Gen. xli, 51. ↩

  14. Gen. xxix, 33. ↩

  15. Ibid. 34. ↩

  16. Gen. xxx, 18. ↩

  17. Ibid. 20. ↩

  18. Ibid. 24. ↩

  19. Gen. xxxv, 18. ↩

  20. III Reg. xi, 26; xii, 20, 26 et seq. ↩

  21. Is. LXI, 7. ↩

  22. Ps.CXLVIII, 2. ↩

  23. 1 Joann. I, 5. ↩

  24. Ephes. v, 19, 20. ↩

  25. Zach. IV, 5, 13. ↩

  26. Act. xiv, 21. ↩

  27. Apoc. xxi, 22. ↩

  28. 1 Petr. 1, 12. ↩

  29. Ps. cu, 5. ↩

  30. Ps. xxxv, 9, 10. ↩

  31. Ps. xlv, 5. ↩

  32. Is. lxvi, 12. ↩

  33. Is. xlix, 10. ↩

  34. Ibid. xlix, 10. ↩

  35. Matth. v, 5. ↩

  36. Is. xxv, 8. ↩

  37. Luc. vi. 25, 24. ↩

Chapter 9 of 24