Articulus 9
EXPLANATIO CAPITULI OCTAVI : ET QUUM APERUISSET SIGILLUM SEPTIMUM.
OCTAVUM capitulum quidam incipiunt in hoc verbo, Et quum aperuisset; quidam in eo quod post pauca subjungitur, Et vidi septem angelos.1
Itaque : Et quum Agnus habens clavem scientiæ, in quo sunt omnes sapientiæ thesauri, aperuisset sigillum septimum, id est, se ipsum ultimumque libri ostensi sigillum secretum præscientiæ Dei de statu Ecclesiæ plenius enodasset, et quid in fine sæculi Antichristo perempto futurum esset, insinuasset, factum est silentium in cælo, id est quies et pax in Ecclesia, quasi media hora, id est modico tempore.2 Per quod figurabatur, quod Antichristo deleto, Ecclesia erit in pace, et libere prædicabit : quod tamen non diu durabit, quoniam cito veniet ad judicium Christus. Unde Beda hic ait : Post interitum Antichristi aliquantula requies futura creditur in Ecclesia, de qua Daniel ita prædixit : Beatus qui exspectat, et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque. Quod exponens Hieronymus : Beatus, inquit, qui interfecto Antichristo, supra mille ducentos nonaginta dies, id est tres semis annos, dies quadraginta quinque præstolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus.3
Et vidi septem angelos. Hic, secundum Albertum, incipit tertia visio. Et de angelis istis infra sigillatim tractatur. Per quos quidam intelligunt septem hæresiarchas, Arium, Macedonium, Pelagium, etc. Quibus quod subditur non videtur bene congruere, stantes in conspectu Dei, et datæ sunt illis septem tubæ : nisi forte dicatur, quod etiam alibi Satan legitur adfuisse inter filios Dei, et coram eo stetisse.4 Hinc Berengandus, Haymo, Beda, et alii multi, per septem angelos intelligunt prædicatores evangelicæ legis universos, quia frequenter et maxime in libro isto, per septenarium universitas denotatur.5 Quibus divinitus datæ sunt septem tubæ, id est, cuilibet data est efficacia prædicandi, et sermo idoneus : quæ tubæ nomine exprimuntur, juxta illud Isaiæ, Quasi tuba exalta vocem tuam ;6 et illud Osee, In gutture tuo sit tuba.
Et alius angelus venit, et stetit ante altare. Quoniam hic jam alia visio est ostensa Joanni, dicunt doctores catholici, hoc loco statum et cursum Ecclesiæ plenius quasi a principio demonstrari atque conscribi. Unde per angelum istum intelligunt Christum, qui est magni consilii Angelus, et per incarnationis mysterium venit in mundum, stetitque ante altare, id est in conspectu Ecclesiæ, quæ secundum Berengandum et Bedam altare vocatur. Vel altare est ara crucis, in qua ipse summus sacerdos sacrificavit Deo Patri se ipsum. Sed et mensa in qua cœnavit et primam Missam celebravit, corpus suum et sanguinem consecrando, atque discipulis porrigendo, nonne altare rite vocatur? Vel stetit ante altare illud sublime in patria : quia licet esset in terra visibiliter, in cœlo tamen erat veraciter, et per clarissimam contemplationem adstitit Patri. Habens thuribulum aureum in manu sua. Thuribulum aureum quidam exponunt corpus Christi immaculatum, ex quo Deus odo-rem suavitatis accepit; alii, corda Apostolorum atque credentium, quæ erant in manu, dispositione, directioneque Christi. Potest nihilo minus per thuribulum istud intelligi sanctissima conversatio seu meritum Christi, splendore sapientiæ et caritatis ardore ornata, quæ thuribuli proprietates et actus implevit, sicut paulo post dicetur.
Et data sunt ei incensa multa, id est spiritualia holocausta, videlicet orationes Sanctorum ignitæ, quas fideles offerunt Christo mediatori, ut meritis suæ sacratissimæ in mundo hoc conversationis perficiantur, atque a Deo Patre seu Trinitate exaudiantur. Sicque conversatio seu meritum Christi sortitur rationem thuribuli, quia sicut in thuribulo ignis et thus simul ponuntur, ut odor suavis erumpat, ita in conversatione ac merito Christi preces fidelium actusque fundantur, ut coram Deo suaviter redolescant. Ut daret, id est, Patri offerret, tanquam advocatus ac mediator, non ut Verbum Genitori æquale, de orationibus Sanctorum [omnium], quia incensa ista sunt de numero orationum quas devoti per Christum immolant Deo, juxta illud:7 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; super altare aureum, id est super conversationis suæ meritum, vel super corpus suum ac corporis sui passionem, ut scilicet horum dignitate atque virtute, orationes Sanctorum sortirentur effectum. Denique, teste Apostolo, Christus interpellat pro nobis.8 Et Joannes dicit: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum;9 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Quod est ante thronum Dei, id est in approbatione et beneplacito ejus, sicut ad Filium locutus est Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.10
Et ascendit fumus aromatum, id est odor seu grata acceptio, de orationibus Sanctorum, quæ sunt fragrantissima coram Deo aromata, de manu angeli, id est virtute, interpellatione, et merito Christi, qui preces suorum immolat Patri, cujus vultui nunc apparet, pro nobis ostendens ei quam pro nobis assumpsit naturam, et quid in ea pro nobis fecit ac pertulit.11 Ideo subditur, coram Deo.
Et accepit angelus, id est Christus, thuribulum aureum, id est corpus suum incontaminatum, vel conversationem suam sanctissimam, eam pro nobis Patri allegando ac offerendo, seu ostendendo; et implevit illud de igne altaris, id est donis, fervore et gratia Spiritus Sancti, qui altaris (id est Ecclesiæ) ignis est. Nam et Christo homini dedit Pater seu Trinitas Spiritum non ad mensuram.12 Et ipsemet Christus opera sua in summa caritate exhibuit et effecit. Et misit in terram ignem istum seu gratiam et ardorem Spiritus Sancti. Nam de plenitudine Christi accepimus omnes.13 Qui ait:14 Ignem veni mittere in terram. Misit quoque corpus suum in terram, scilicet in sepulcrum, et de-relinquens illud in Sacramento Ecclesiæ cunctis fidelibus ad refectionem salutis, ad caritatis indicium, ad perpetuam rei memoriam. Sed et conversationem suam nobis in exemplum reliquit, sicut scriptum est: Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus.15 Et facta sunt tonitrua et voces, id est sublimia ac mediocria documenta, et fulgura16, id est coruscantia signa, prout supra magis expositum est, et terræ motus magnus, id est grandis admiratio habitatorum terræ, aliis pœnientibus, aliis obstinatis et conversos vexantibus.
Quamvis autem expositio ista sit vera atque catholica, aptius tamen videtur ut angelus iste intelligatur angelicus spiritus Ecclesiæ præsidens, scilicet Michael, quia nunc princeps exstat Ecclesiæ, sicut olim Synagogæ.17 Iste Ecclesiam visitat, et ante ejus altare stat, habens thuribulum aureum, id est caritatem præcipuam ad fideles, per quam eorum spiritualia sacrificia colligit, Deoque affert. Cui dantur incensa multa, quando Ecclesia ejus suffragia petit, suasque preces per manus illius Deo offerri precatur. Quod et ille diligenter exsequitur, offerens preces et actus fidelium super altare aureum illud cœleste in patria, super quod Beati laudes et preces offerunt Domino. Insuper accipit angelus iste thuribulum suum aureum, quia caritatem suam extendit ad nos, illudque implet igne præfati altaris, se ipsum ad nos amandos inflammans, vel precibus suis ac nostris ardorem sanctæ caritatis nobis a Deo obtinens ac reportans. Ideo sequitur: Et misit in terram, id est, corda fidelium hoc igne caritatis succendit: quo facto, fiebant tonitrua, voces et fulgura, quia tunc corda prædicatorum, prælatorum sive doctorum confortata sunt atque idonea facta ad prædicandum et ad miraculose agendum.
Et septem angeli qui habebant septem tubas (quid per angelos istos eorumque tubas signetur, pro viribus dictum est), præparaverunt se ut tuba canerent, id est, ad prosequendum prædicationis officium sibi injunctum, se idoneos exhibuerunt, se humiliando, in Dei ope sperando, juste vivendo, ut quod prædicaturi erant, primo implerent, exemplo Christi, qui cœpit facere et docere.1819
Et primus angelus tuba cecinit. Per primum angelum tuba canentem, primus prædicatorum Ecclesiæ ordo, videlicet Apostolorum chorus tubaliter prædicans, designatur. Et facta est grando et ignis mixta sanguine. Hoc accipi potest in bono, quantum ad electos atque conversos; et in malo, quantum ad infideles, duros et reprobos. Juxta primum sensum, per grandinem quæ percutit, verba Apostolorum, quæ corda pravorum arguendo percutiebant et convertebant, intelliguntur; per ignem, amor et gratia Spiritus Sancti; per sanguinem, cruor Christi pro hominibus fusus. Hi ergo verbo Dei percussi, et Spiritus Sancti igne inde succensi sunt. Quæ grando et ignis mixta sunt sanguine, id est, virtute dominicæ passionis dabantur et operabantur. Porro, juxta sensum secundum, per Apostolorum prædicationem reprobi majorem damnationem promeruerunt, verbis Dei non obediendo: sicque facta sunt eis grando et ignis mixta sanguine, id est tempestas atque incendium infernale pro sanguinolentis et carnalibus eorum operibus. At vero Beda venerabilis hunc assumit sensum, quod per Apostolorum prædicationem hæ pœnæ infernales innotuerunt hominibus: ita ut per grandinem intelligatur frigus inferni; per ignem, ardor ipsius. Ab aquis enim nivium ad calorem nimum transient, et usque ad inferos peccatum illorum, ut Job ait.20 Præter hunc et alius non inconveniens sensus accipi potest, quod scilicet ex Apostolorum prædicatione facta est grandis tempestas et ignis æmulationis in mundo, ad quæ consecuta est sanguinis copiosa effusio, quibusdam credentibus, aliis contradicentibus et credentes necantibus.
Et missum est in terram totum istud, secundum Glossam, scilicet grando, ignis, et sanguis: id est, hominibus ista denuntiata sive illata sunt, electis quidem salubriter, secundum primam expositionem, reprobis vero damnabiliter, scilicet ad damnationem eorum, juxta expositionem secundam.
Et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fœnum viride combustum est. Sacra Scriptura multiplicem sensum habere asseritur, non idcirco dumtaxat quoniam litteraliter, tropologice, allegorice et analogice explanatur; sed ideo quoque quia in ea vicissim sensus litteralis est multiplex, secundum Augustinum. Cujus ratio est, quia interdum sensus litteralis Scripturæ non est qui per verba, sed qui per res verbis designatas exprimitur. Res autem hujusmodi, diversas sortitæ sunt proprietates et actus : ideo juxta hoc, sensus litteralis multiplicatur. Sic autem est in loco præsenti. Præterea, quod per terram, habitantes in terra significantur, certissime constat. Quod etiam per arbores intelligantur homines, liquet ex eo quod ait Salvator : Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.21 Quod demum nomine fœni homines innuantur, pandit sermo propheticus, dicens : Vere fœnum est populus.22 Insuper per tertiam partem istorum, scilicet terræ, fœni ac arborum, intelligenda est pars valde magna eorum.23 — Itaque, tertia pars terræ, id est hominum inferiorum ac subditorum, et arborum, id est majorum ac prælatorum, et omne fœnum viride, id est homines in quibus floret juventus, et humor carnalitatis, ac mundi prosperitas, combusta sunt, id est consumpti : quidam salubriter, esse culpæ amittendo, juxta Sapientis sententiam, dicentis, Verte impios, et non erunt ;24 quidam infeliciter, damnationem incurrendo : prout grando, ignis, et sanguis dupliciter exponuntur. Quod autem grandinis nomine verbum Dei possit intelligi, hinc constat quod per Jeremiam Dominus loquitur :25 Numquid non verba mea sunt quasi malleus conterens petram ?
Et secundus angelus tuba cecinit, id est chorus, ordo seu cœtus discipulorum, quos Apostoli a suis sedibus ad loca diversa prædicandi gratia direxerunt, vel in certis urbibus ordinaverunt episcopos, quales fuerunt excellentissimi patres ac prædicatores, Dionysius, Polycarpus, Ignatius. Et ecce tanquam mons magnus igne ardens, id est diabolus per superbiam elevatus : cui dicitur, Quis tu, mons magne, coram Zorobabel?26 In quo est ignis invidiæ, fervor totius impietatis. Unde, secundum Dionysium, in diabolo est amens furor. Missus est in mare, id est, in corda incredulorum amara et inquieta, ingressus est, ut per eos evangelicæ prædicationi resisteret. Nam, ut Dionysius scribit, audientes Græci crucem prædicari et resurrectionem ex mortuis, lato ore riserunt, et tyranni exacerbati fuerunt. Et facta est tertia pars maris, sanguis, id est, valde magna pars gentilium fidem recipientium, sunt occisi. Et mortua est tertia pars creaturæ, quæ habebat animam in mari : quia ut dictum est, in hoc mari magno, quod est sæculum nequam, multi istorum sunt trucidati; alii vero, qui vel non crediderunt, vel credentes vexaverunt, spiritualiter mortui sunt. Itaque nomine creaturæ intelligitur homo, testante Servatore, Prædicate Evangelium omni creaturæ; et Apostolo dicente, Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur.2728 Et tertia pars navium interiit, id est rectorum et prælatorum Ecclesiæ, quorum est alios per hoc mare turbulentissimum ad salutis vehere portum. Tunc namque episcopi, aliique principales inter fideles, primi trahebantur ad mortem.
Et tertius angelus tuba cecinit, id est, ordo sanctorum doctorum, qui cessante persecutione Ecclesiæ a tyrannis, contra insurgentes hæreticos tubaliter prædicavit, et Scripturas vere exposuit, scilicet Hieronymus, Augustinus, Ambrosius. Et cecidit de cœlo, id est de Ecclesia, stella magna, id est quivis hæresiarcha, vel hæresiarcharum caterva vel cœtus, qui ob scientiæ eminentiam, sanctitatisque apparentiam, stellæ vocantur. Nam et tales ab apostolo Juda, sidera errantia vocantur.29 Et quidam per stellam istam intelligunt Pelagium hæresiarcham, qui fuit valde litteratus et monachus. Ardens sicut facula. Hi enim flamma proprii sensus et igne ambitionis vehementer accensi fuerunt. Et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum, id est, corda multorum, etiam baptizatorum, infecit ac perturbavit; imo et fontes aquarum, doctores videlicet et prælatos, a quibus rivi scientiæ ad subditos profluunt, partim subvertit. Nam multi episcopi ac prælati per hæresiarchas fuerunt corrupti. Et nomen stellæ dicitur Absinthium, quia maxima amaritudo, tristitia, et dolor generabatur electis ex cujuscumque hæresiarchæ perversissimis documentis.30 Et facta est tertia pars aquarum absinthium : idque dupliciter. Nam qui consenserunt hæresiarchis, facti sunt similes eis; et appellantur Absinthium, propter amaritudinem vitiorum quibus contra catholicos sæviebant. Ceteri autem fideles, propter hæreticorum impudentiam et errores, simpliciumque pereuntium seductionem, amare planxerunt. Et multi homines mortui sunt de aquis, id est de hæresiarcharum doctrinis, sive discipulis, quia amaræ factæ sunt aquæ, id est, Spiritus Sancti dulcedinem perdiderunt, et felle falsitatis ac pravitatis infectæ sunt. Unde et quosdam catholicorum corporaliter occiderunt.
Et quartus angelus tuba cecinit, id est ordo vel cœtus doctorum, qui contra negligentiam et peccata fidelium, præsertim pastorum, loquuntur. Olim namque, quando vigebant hæretici, erant valde sancti episcopi; postea autem reddita undique pace, cœperunt prælati negligentius agere, et quadam securitate torpere. Unde et subditi inferioresque delapsi sunt. Et percussa est tertia pars solis, id est prælatorum, qui debent instar solis lucere, et calorem amoris divini in aliorum corde producere: quibus ait Salvator, Vos estis lux mundi.31 Isti verbis divinis percussi, reprehensi, notati sunt. Et tertia pars lunæ, id est congregationis ecclesiasticæ illis subjectæ, a quibus est illustranda, et tertia pars stellarum, id est religiosorum ac inferiorum prædicatorum, quibus ornatur Ecclesia sicut cœlum astris. Ita ut obscuraretur tertia pars eorum : nam ex prælatorum, potissime episcoporum, ruina et impia vita, inferiores isti passi sunt magnam divinæ illustrationis et gratiæ minorationem, splendoremque sanctitatis et famæ perdiderunt nitorem; et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. Per diem contemplativi, per noctem activi et in pœnitentiæ actibus constituti signantur. Horum grandis pars claritatem gratiæ amiserunt, ita quod sicut tenentur, proximis suis non lucent exemplo, fama, doctrina, consilio atque auxilio: quandoquidem maximum malum Ecclesiæ est, negligentia superiorum, et consequens inde casus inferiorum, ac dissolutio atque carnalitas religiosorum multorum. Juxta hunc modum sumendi diem et noctem, fertur in Psalmo: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.32
Et vidi in imaginaria visione, et audivi, id est, angelo edocente percepi ac intellexi (unde istud Videre et Audire, realiter idem sunt), vocem unius aquilæ volantis per medium cœlum. Per aquilæ hujus effigiem, quam in interioribus S. Joannis angelus sanctus formavit, ipsemet Joannes horum scriptor ac denuntiator figurabatur. Porro per medium cœlum, Ecclesiæ protensio insinuatur. Et dicentis voce magna, id est seriosa et affectuosa : Væ, væ, væ habitantibus in terra, id est viatoribus, præsertim terrena amantibus. Dicitque ter, Væ, ad ampliorem exaggerationem, clarioremque mentis suæ expressionem, conformans se consuetudini Prophetarum, qui instante magno periculo vocem doloris significativam ter exprimere consueverunt, quemadmodum Joel, Jeremias, Ezechiel: in quorum libris subinde sic scribitur, A, a, a, diei Domini, vel aliquid tale;333435 et in Zacharia, O, bis repeatitur.36 De ceteris vocibus trium angelorum qui erant tuba canituri : id est, toties dixit, Væ habitantibus, etc., propter acerbitatem tribulationum denuntiandarum sub vocibus trium angelorum sequentium. Jam enim quinque angelorum buccinatio est descripta, restat trium. Itaque, si per Væ intelligatur pœna damnationis æternæ, vel malum culpæ, referenda erunt hæc væ ad ipsos persecutores justorum, seu reprobos. Si vero temporalem afflictionem designet, poterit ad electos, qui multipliciter affliguntur, referri. Unde et ad innuendum triplex malum, dicit ter, Væ. Est enim peccatum, temporalis vexatio, æterna damnatio.
Postremo, quæ dicta sunt, ad nostram possent informationem converti, ut scilicet discamus et studeamus continuis atque ardentibus orationibus insudare, quum tanta sit orationis virtus et dignitas ut angelicis manibus recipiatur, ac in cœlum mox deferatur, faciatque suavem coram Deo odorem. Et qualiter cetera nobis valeant coaptari, perfacile reor.
Footnotes
-
Job 1, 6; II, 1. ↩
-
Coloss. II, 3. ↩
-
Osee VIII, 1. ↩
-
Dan XII. 12. ↩
-
Is. IX, 6, juxta LXX. ↩
-
Is. LVIII, 1. ↩
-
Ps. cxl, 2. ↩
-
Rom. viii, 34. ↩
-
1 Joann. ii, 1, 2. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩
-
Hebr. ix, 24. ↩
-
Joann. iii, 34. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
1 Petr. ii, 21. ↩
-
Apoc. iv, 5. ↩
-
Dan. x, 21; xii, 1. ↩
-
Act. 1, 1. ↩
-
6 vers. 2. ↩
-
Job xxiv, 19. ↩
-
Matth. vii, 19. ↩
-
Is. XI, 7; ↩
-
1 Petr. I, 24. ↩
-
Prov. XII, 7. ↩
-
Jer. XXIII, 29. ↩
-
Zach. IV, 7. ↩
-
Rom. I, 20. ↩
-
Marc. XVI, 15. ↩
-
Judæ 13. ↩
-
Matth. vii, 19. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Ps. xviii, 3. ↩
-
Ezech. iv, 14; xx, 49. ↩
-
Jer. i, 6; xiv, 13; ↩
-
Joel. i, 15; ↩
-
Zach. u, 6. ↩
Chapter 10 of 24