Skip to the text

Articulus 10

EXPLANATIO CAPITULI NONI : ET QUINTUS ANGELUS TUBA CECINIT.

QUEMADMODUM statim post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem, cœpta evangelicæ legis prædicatione, hæreses oriri cœperunt; sic, secundum quosdam catholicos doctores et patres, Antichristi adventum præcursuræ sunt hæreticæ pravitates. Et inde quidam exponunt præsens capitulum. Omnes autem de hæreticis ista exponunt: sed aliqui de illis hæreticis qui in primitiva fuerunt Ecclesia; aliqui de illis qui post Arium eruperunt; Beda vero, Albertus, et alii multi, de illis qui Antichristi præcurrent adventum. Sensus autem pro magna parte redit in idem. Unde et sic exponenda est littera, ut omnibus queat aptari.

Et quintus angelus tuba cecinit1, id est, quintus ordo vel chorus prædicatorum atque doctorum, ea quæ Christi sunt fortiter prædicavit: quod tamen potissime sumitur de his prædicatoribus qui post præfatos erunt, advenientibus memoratis hæreticis Antichristi adventum præcurrentibus. Et vidi stellam de cœlo cecidisse in terram, id est quempiam hæresiarcham, seu hæresiarcharum catervam: qui ob scientiæ fulgorem stellæ vocantur, et quia plerique eorum, antequam laberentur in hæresim, quasi stellæ in Ecclesia splenduerunt, secundum Berengandum. Labuntur ergo de cœlo, id est de Ecclesia, quæ regnum cœlorum vocatur, in terram, id est ad vitam terrenam et vitiosam, atque ad eos quorum affectio in terrenis versatur. Et data est illi clavis putei abyssi, id est potestas sive industria aperiendi profunditatem, vel secretum fluctuantis amari hæretici documenti. Aqua enim doctrinam significat; abyssus vero, mortifera ac submergentia hæreticorum figmenta. Hæresiarchæ itaque per apparentem ac fictam sanctitatem, per eloquentiæ venustatem, per naturalem philosophiam, per Scripturarum inordinatam allegationem, secreta suorum pandunt atque proponunt errorum. Denique puteus abyssi dici potest intellectus hæresiarchæ, ex quo dogmata hauriuntur iniqua: et hunc puteum suum simulatores et callidi hæresiarchæ sub specie serenissimi fontis aperiunt, felque sub colore mellis propinant. Hinc subditur:

Et aperuit puteum abyssi, id est cordis sui versutias, hæreticosque errores. Et ascendit fumus putei abyssi, sicut fumus fornacis magnæ: id est, hæreticæ impietatis tenebrosus error et falsitas nubilosa, longe lateque dispersa sunt copiose, et fœtor perfidiæ coram Deo ascendit; sed et fama hæresiarchæ vulgata est: quia ut facerent sibi nomen, nova asserere præsumpserunt. Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Per solem, sicut jam dictum est, prælati atque doctores, ac superiores quique seu eminentes, quorum est alios illustrare, signantur: et talium multi, hæreticorum errore commaculantur, lumen rectæ fidei ac virtutum perdentes splendorem. Aeris vero nomine, plebs ipsa seu grex significatur, qui a prælato suscipit scientiæ lumen, quemadmodum a sole aer fulgorem.2 Plebs autem facilius etiam decipitur. Obscurantur quoque electi, dum per hæreticos diffamantur et contristantur.

Et de fumo putei exierunt locustæ super terram, id est hæretici hæresiarcharum filii sive discipuli, instar locustarum multi, et distorte incedentes per semitas tenebrarum, animo leves ac petulantes. Hi nempe ab hæresiarchis spiritualiter generantur. Et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terræ, id est, Deo permittente, potestate sibi concessa abutentur, et nocebunt, ac animas lædent improvise, acute, blandisone, sicut scorpio improvise diffundit venenum : nam vultu blanditur, et percutit cauda.

Et præceptum est illis, id est, Deo agente prohibiti sunt, ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem, sed tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis.3 Per fœnum, inferiores, fragiles et incipientes; per viride, mediocres et proficientes; per arbores, majores atque perfecti, sunt designati : quibus Deo jubente hæretici non queunt nocere in anima, quando electi sunt, quoniam Dei gratia conservantur. Homines vero signum Dei in suis frontibus non habentes, sunt qui caritatem et opera fidei non habent, qui justo Dei judicio falli ac disperire sinuntur, quemadmodum ait Apostolus : Mittet illis Deus spiritum erroris, ut credant mendacio, eo quod veritatis caritatem non receperunt. Et Christus testatur :4 Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum.5

Et datum est illis, id est hæreticis a Deo præordinatum, ne occiderent eos, puta præfatos fideles, morte perfidiæ vel naturæ. Nam etsi aliquos Christianos, non tamen universos, occidere permittentur. Sed ut cruciarent eos, id est, corporaliter persequerentur, mensibus quinque, id est per omne tempus vitæ præsentis, quæ propter quinque sensus in quibus agitur, et quinque ætates quibus extenditur (quæ sunt, infantia, pueritia, adolescentia, juventus et senectus), per quinque menses designatur. Beatus Gregorius facit sex ætates in homine. Nam ultimam bipartitur, vocans posteriorem ejus partem, decrepitam, ut sex ætates hominis sex ætatibus mundi conformet. Itaque permittit Deus in sæculo isto catholicos ab hæreticis tribulari, sicut Apostolus loquitur :6 Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Et cruciatus eorum, id est pœna a perfidis inflicta fidelibus, erit ut cruciatus scorpionum quum percutit hominem, id est, talis erit qualis est pœna quam sustinet a scorpione percussus : quia ut tactum est, acute, improvise, et venenate nocebunt.

Et in diebus illis, quibus hæretici sic vastabunt Ecclesiam, et variis modis eam irreverenter tractabunt, plurimosque decipient, quærent homines mortem corporalem, dicentes cum Paulo : Infelix ego homo!7 quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut scilicet sint cum Christo, nec tantam enormitatem conspiciant, sicut et Moyses Domino ait : Obsecro ut occidas me, ne tantis afficiar malis.8 Et non invenient eam. Et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis : quoniam Deus pro ampliori eorum profectu, atque propter inferiorum custodiam, conservabit eos in vita. Itaque in tribulatione gravissima constitutus, potest appetere mortem corporalem ut viam ad vitam beatam, et cum conditione saltem implicita, in quantum scilicet Deo placuerit. Sic enim Elias et Tobias animas suas tolli rogabant a corpore.910 Paulus quoque : Supra modum, inquit, gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere.11

Et similitudines locustarum similes equis paratis in prælium. Non ait, Locustæ, sed, Similitudines locustarum, ad innuendum quod omnia ista in imaginaria visione sibi ostensa sunt. Itaque, Similitudines locustarum, id est hæretici, similes erant equis ad pugnam paratis, id est, cum fervore et impetu procedentes, sine

Dei timore ac discretione. Et sicut equi non sua ratione, sed sessoris impulsu aguntur in bellum, ita doctores pestiferi diabolico spiritu agitati feruntur contra Ecclesiam. Et super capita earum, tanquam coronæ similes auro, id est, signa victoriæ præferent. In mentibus quoque eorum qui spiritualiter capita nuncupantur, sæcularis sapientiæ fulgor, imo et Scripturarum quædam cognitio refulgebit. Verumtamen, quoniam vera et salutari sapientia carent, nec ipsas Scripturas recte intelligunt, sed subvertunt; non coronæ aureæ, sed tanquam coronæ auro similes, in eorum capitibus describuntur. Et facies earum sicut facies hominum. Hoc ideo dicitur, quia hæresiarchæ et quidam eorum sequaces, frequenter sunt ingeniosi seu cautelosi. Per faciem equidem ratio designatur. Ad insinuandum ergo quod rationabiles quodammodo esse videntur (nam et naturalis rationis argumentis se muniunt), dictum est, Facies earum sicut facies hominis. Et sicut in facie hominis sunt os, per quod eloquentia; nasus, quo discretio; oculi, quibus sapientia et mansuetudo seu modestia designatur: ita hæresiarchæ, eloquentes, prudentes, discreti inaniter apparebunt.

Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Per capillos capitis, cogitationes affectionesque cordis signantur. Quum ergo hæretici cogitationibus affectionibusque carnalibus, mollibus, instabilibus, effeminatis repleti sint, recte instar feminarum criniti feruntur. Et dentes earum sicut dentes leonum: id est, quidquid simulationis et fictæ pietatis assumpserint, tamen re ipsa sævissimi erunt, et animas dilaniabunt, atque consumptas in diaboli corpus trajicient. Rursus, quemadmodum dentes leonum fœtorem emittunt, sic isti per diffamiam fœtidi erunt, et vitiis coram Deo fœtentes. Et habebant loricas sicut loricas ferreas, id est indurata contra veritatem præcordia, et varia errorum suorum munimenta, undique contra catholicos se armantes. Et vox alarum, id est insolentia verborum, seu strepitus exercituum earum, sicut vox [curruum] equorum multorum currentium in prælium. Quo datur intelligi, quod nullam habent in loquendo verecundiam, garruli et procaces, quorum sermo serpit ut cancer. Præterea, quod per alas significantur exercitus, patet per illud Isaiæ: Erit extensio alarum ejus (utpote regis Assyriorum), implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel.

Et habebant caudas, id est fautores et turmas post se currentes, similes scorpionum, id est pungitivas, crudeles, procaces. Qui enim alium sequitur adulando, juvando, hortando, cauda vocatur, Isaia dicente: Propheta docens mendacium, cauda est. Et aculei, id est industriæ decipendi, blasphemiæ, scandala, et tormenta quæ infligunt Catholicis, erant in caudis earum: quia his jaculis feriunt et occidunt quamplurimos. Et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Permittuntur enim decipere reprobos, temporaliterque affligere justos. Cur autem per menses quinque totum tempus præsentis vitæ exprimatur, jam patuit.

Et habebant super se regem angelum abyssi, id est diabolum, qui in impiis regnat, juxta illud Job: Ipse est rex super omnes filios superbiæ. Impii autem, secundum quod Isaias profatur, sunt quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Quemadmodum autem quidam angelici spiritus præsident singulis hominibus, scilicet quilibet uni, et quidam eorum præsident regnis, ut hi qui sunt de supremo ordine infimæ hierarchiæ; sic et quilibet homo unum habet exercentem diabolum, et regnis certi adversantur diaboli. Nam et de quolibet ordine angelorum aliqui lapsi creduntur. Cui nomen Hebraice Abaddon, quod interpretatur exterminans, seu disperdens, Græce autem Apollyon, Latine autem habet nomen Exterminans: et hoc ab effectu suæ malitiæ. Nam per se ipsum et suos ministros indesinenter conatur fideles exterminare, 1 Petr. v, 8. hoc est extra fines seu terminos Ecclesiæ12

II Tim. u, 17.13

Is. viii, 8.

Ibid. ix, 15.14

Job xli, 25.

Is. lvi, 20.

1 Petr. v, 8. militantis ac triumphantis statuere, et vera beatitudine, quæ rationalis creaturæ finis est, spoliare. Ponitur autem nomen diaboli in tribus linguis præcipuis, per quas ceteræ dantur intelligi: quia hæc scripta sunt ad totius profectum Ecclesiæ ex variis linguis collectæ, quatenus universis diaboli innotescat proprietas, qui et in omni lingua multos exterminavit. De quibus Sapiens loquitur: Ab itinere justo abierunt in exterminium.15

Væ unum abiit, id est, una harum trium tribulationum modo descripta est, et tempore suo finem habebit; et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc, id est, duæ prægraves tribulationes post illam sequentur sub tuba sexti et septimi angeli.

Et sextus angelus tuba cecinit, id est, sextus ordo seu chorus prædicatorum valide prædicavit: quod de prædicatoribus illis accipitur qui instante Antichristi adventu, Ecclesiæ filios præmunire studebunt, secundum Haymonem, Bedam, Albertum. Et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei. Omnia ista in imaginaria visione ostendebantur Joanni per angelum, qui verba, effigies, atque imagines in interiori sensu Joannis formavit. Itaque per vocem istam quam audivit in spiritu, designatur concors totius Ecclesiæ sensus, prædicatio vel doctrina. Porro altare aureum appellatur Ecclesia, seu fides et caritas ejus, secundum quod plenius dictum est.16 Quatuor cornua, sunt quatuor Evangelia, vel quatuor principales virtutes, vel universi doctores ac prædicatores Ecclesiam in quatuor mundi partibus protegentes: ex quibus omnibus unanimis prædicatio oritur, ut contra Antichristum et ejus fallacias prædicetur. Est quoque altare hoc ante oculos Dei, quia acceptum est cuncta cernenti. Oculi enim Domini super justos;17 et, Beneplacitum est Domino in populo suo.18

Itaque, Audivi vocem dicentem sexto angelo, qui habebat tubam, id est memorato ordini prædicatorum tempore suo fortiter prædicaturo: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Per hos quatuor angelos quidam intelligunt dæmones; alii, principes sæculi infideles, qui omnes dicti sunt quatuor, propter quatuor plagas terræ principales, in quibus demorantur et regnant. Insuper, per Euphraten, sæculum nequam, procellosum ac fluctuans designatur: in quo angeli isti ligati sunt, quoniam divina virtute eorum refrenatur crudelitas, ne juxta libitum suum queant nocere. Hos igitur angelus iste solvet, id est, solvendos denuntiabit, quia tunc plus solito desævire, tentare et persequi permittentur.

Et soluti sunt quatuor angeli, id est, adversarii isti tempore suo Ecclesiam impugnare sinentur, qui parati erant, id est erunt (loquitur enim de futuro quasi præterito, consuetudine prophetali, propter certitudinem veritatis), in horam, et diem, et mensem, et annum, id est, indefesso animo parati erunt continue, seu omni temporis sui spatio, persequi justos. Verumtamen Haymo per horam intelligit medium annum, per alia tria, tres annos, quibus Antichristi durabit tyrannis. Ut occiderent tertiam partem hominum, id est plurimos valde. Et tertia pars terræ combusta est, id est multitudo habitatorum terræ, igne impietatis seu duritia tribulationis consumpta. Multos enim spiritualiter periment, quos a Christi fide et cultu avertent; quos autem avertere nequierint, corporaliter lædent.

Et numerus equestris exercitus istorum quatuor angelorum Satanæ, est vicies millies dena millia. Hic rursus, sicut et supra frequenter, ponitur numerus determinatus pro indeterminato, quasi innumerabilis multitudo tunc persecutura est Christianos.19 Vicies autem, est bis decies, hoc est vicesies. Porro, ut ait Berengandus, quemadmodum Deus habet equos suos, scilicet prædicatores, qui eum per universum orbem deportaverunt; ita habet diabolus equos suos, id est omnes impios, super quos sedet, et ad perpetranda diversa scelera impellit. Denique hæresiarcharum discipuli, dicuntur eorum equi; omnes quoque ministri principum iniquorum equi eorum vocantur, dum eis ad mala agenda infeliciter obsequuntur. Et audivi numerum eorum, id est, angelo loquente et edocente, percepi ac intellexi numerum hujus equestris exercitus, et quid significaret.

Et ita vidi equos in visione imaginaria atque prophetica, quod scilicet isti veritatis adversarii hæretici, fuerunt mihi ostensi tanquam diabolorum mancipia. Et qui sedebant super eos, id est dæmones hæresiarchis ac hæreticis præsidentes, vel hæresiarchæ et principes persecutores suis discipulis ac ministris dominantes, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulfureas. Per loricam hoc loco exprimitur quæcumque armatura spiritualis contra fidei ac virtutum sinceritatem, seu cordis duritia. Vel proprie lorica est injustitia, sicut et lorica bonorum exstat justitia, secundum illud Pauli: Induti loricam justitiæ. Istæ loricæ sunt igneæ, propter ardentem persequendi affectum, et propter ignem iræ atque furoris persecutorum. Et hyacinthinæ, id est cœlestis cujusdam apparentiæ erunt, quoniam magnam boni ac veri speciem sibi assument, secundum quod diabolus transfigurat se in angelum lucis. Hyacinthus autem cœlestem habet colorem. Vel, hyacinthinæ, id est fumeæ, secundum Haymonem et Bedam, eo quod oculum mentis obtenebrabunt, quemadmodum fumus oculos corporales. Sulfureæ quoque scribuntur, quia per falsitatem, impietatem, blasphemiam contra Christum procedent.

Ephes. vi, 14.

II Cor. xi, 14.

Et capita equorum, id est dæmones, hæresiarchæ atque tyranni, impiorum istorum capitanei, erant tanquam capita leonum, id est, superbi erunt, feroces et devoratores fidelium; et de ore ipsorum procedebat ignis, id est sermo invidiosus et rabidus, seu sententia occisionis contra fideles, et fumus, id est verba ventosa, vanitatisque vapor instabilis, et sulfur, id est blasphemiæ fœtor. Etenim sic loqui, imprudentibus, non sapientibus competit, juxta illud Job: Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?

Job xv, 2. dent, deinde multos inficient; stabilitos vero in fide et gratia, corporaliter tribulabunt. Potestas enim equorum, id est hominum impiorum istorum, in ore ipsorum est, id est sermone jactantiæ; vel, in ore, id est hæresiarcha eorum magistro, qui est tanquam os discipulorum suorum, pro quibus effatur; et in caudis eorum, id est ministris eos sequentibus; vel, in caudis, id est officio astutiisque eorum. Ideo subditur: Nam caudœ eorum similes sunt serpentibus, propter calliditatem, et quia falsitatum venenis erunt repleti, habentes capita, id est magistros ac principes mendaciorum ac vitiorum; et in his nocent, id est, auctoritate, virtute, suggestione capitum horum vastabunt Catholicos.

Et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis, id est pagani atque idololatræ, qui pro fide persecutionem passi non sunt, neque egerunt pœnitentiam de operibus manuum suarum, ut non adorarent simulacra aurea, et argentea, et œrea, et lapidea, [et lignea, quœ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,] id est, de idololatria sua se non emendaverunt; et non egerunt pœnitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis, quibus occulte læserunt, neque a fornicatione, neque a furtis: omnes, inquam, hi simul peribunt. Estque hic modus loquendi detruncatus seu decurtatus, in quo aliquid subintelligere et supplere oportet.

Luc. xiii, 3, 5.

Footnotes

  1. Apoc. viii, 12. ↩

  2. Tob. xii, 12. ↩

  3. * nisi ↩

  4. Matth. XXIV, 12. ↩

  5. II Thess. II, 10. ↩

  6. I Cor. XI, 19. ↩

  7. Rom. VII, 24. ↩

  8. Num. XI, 15. ↩

  9. III Reg. XIX, 4; ↩

  10. Tob. III, 6. ↩

  11. II Cor. I, 8. ↩

  12. I Petr. v, 8. ↩

  13. II Tim. ii, 17. ↩

  14. vers. 5. ↩

  15. Sap. III, 2. ↩

  16. In Apoc. VIII, 3. ↩

  17. Ps. XXXIII, 16. ↩

  18. Ps. CXLIX, 4. ↩

  19. Apoc. VII, 4 et seq. ↩

Chapter 11 of 24