Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : ET VIDI ALIUM ANGELUM FORTEM, ETC.

QUEMADMODUM tactum est, quidam conati sunt librum istum exponere de statu et tribulatione Ecclesiæ secundum processum et ordinem temporum sub evangelica lege, a tempore Apostolorum seu primo Christi adventu, usque ad persecutionem Antichristi finemque sæculi.1 Talem quoque expositionem ex historiis et chronicis extrahunt, et usque ad tempus suum quo taliter hæc exposuerunt, pretendunt. Denique quidam eorum satis subtiliter applicant historias hujusmodi ad hujus libri tenorem. Et quod duobus præcedentibus capitulis de septem angelis tuba canentibus scriptum est, de angelis Satanæ seu pessimis hominibus, scilicet hæresiarchis atque eorum sequacibus, interpretantur : per primum horum angelorum intelligentes Arium, qui Patrem et Filium et Spiritum Sanctum persona et natura distingui mentitus est. Pro cujus intolerabilis condemnatione erroris congregata fuit sancta synodus Nicæna trecentorum decem et octo episcoporum. Per secundum, intelligunt Macedonium, qui Patrem et Filium unius esse naturæ concedens, Spiritum Sanctum creaturam esse affirmare præsumpsit, sequens in hoc Lactantium, qui hoc ipsum asseruit, teste Hieronymo. Contra hujus Macedonii perfidiam, collecta fuit synodus Constantinopolitana, centum quinquaginta episcoporum. Porro, per tertium angelum accipiunt Pelagium hæresiarcham, qui contra articulum fidei de gratia Spiritus Sancti, dixit hominem propria potestate sine gratia, scilicet ex puris naturalibus, posse meritorie agere, nec peccatum priorum parentum transfundi in posteros. Per quartum, intelligunt Eutychen hæresiarcham

A Constantinopolitanum, asserentem in Christo esse unam dumtaxat naturam, ex unione naturæ divinæ et humanæ resultantem. Per quintum angelum intelligunt Valentem imperatorem, qui de conjugis suæ consilio in Arianam lapsus est hæresim. Per sextum autem, Laurentium, qui ad Papatum inordinate tendebat. Sub his angelis impiis factæ sunt graves persecutiones fidelium, præsertim sub primo et ejus fautoribus, scilicet Arianis. De septimo autem angelo dicetur postea.2 — Verumtamen contra expositiones has, quædam superius breviter sunt objecta.3

Insuper, quod præsenti nunc elucidando capitulo scribitur, Et vidi alium angelum fortem, descendentem de cœlo, amictum nube, et iris erat in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tanquam columna ignis, exponunt de Justino seniore imperatore Constantinopolitano, qui fuit vir christianissimus atque piissimus, et contra Arianorum mendacia fidei zelo succensus. Hanc autem expositionem non prosequor, præsertim quum in commento cujusdam nunc satis noti contenta sit, et quia superioribus non satis concordat, nec antiquis ac solidis expositoribus Augustino, Haymoni, Bedæ, Berengando, etc., consonare videtur. Illos ergo sequendo, dicendum quod descriptis Ecclesiæ persecutionibus, nunc consolatio ponitur ex descriptione mysteriorum Christi. Nempe in libro isto, sicut in ceteris libris propheticis, sæpius de eodem fit et repetitur sermo, sub alia ac alia forma, et cum additione, majoreque explanatione.

Itaque per hunc angelum fortem, descendentem de summo utique cælo, juxta illud, summo cœlo egressio ejus, haud dubium quin per Incarnationis mysterium, intelligitur Christus magni consilii Angelus, sicut superius declaratum est plenius.4 Amictum nube, id est carne assumpta, peccato non aggravata, per quam, pluviam gratiæ, sapientiæ et sanguinis nobis diffudit. Unde in Isaiæ prophetia dicitur : Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Ægyptum.5 Et iris erat in capite ejus, id est, caritatis et reconciliationis indicium atque clementia in ipso apparuit. Id namque iris desi-gnat, juxta quod Dominus ait : Arcum meum ponam in nubibus cœli, et erit signum fœderis inter me et terram.6 Et facies ejus erat ut sol.7 Hoc supra tractatum est plenius, ubi habetur : Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.

Et pedes ejus tanquam columna ignis. Per pedes intelliguntur affectiones. Sanctæ autem et fervidæ affectiones, sunt quasi columna ignis, quoniam ardent in se, et aliis exemplariter lucent : quod Christo maxime competit. Certum est autem quod sicut corpus pedibus, sic spiritus moveatur affectibus. Ideo quoque Christi pedes quasi columna ignis apparuerunt : quoniam ipse in cunctis suis operibus immaculatus permansit, nec terram calcando labem incurrit; imo in extremis ac infimis actibus suis corporalibus, sicut sunt manducare, bibere, etc., in pleno caritatis fervore, sapientiæ quoque splendore actualiter mansit stabilis indesinenter. Præterea, pedes Christi sunt prædicatores virtuosi, præsertim Apostoli, qui ejus nomen ubique tulerunt, quemadmodum de Paulo loquitur :8 Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus. Hi ergo habent pedes ut ignis columnam, caritate fervendo, et sapientia illustrando, imo et alios inflammando, et fideles caritative portando, prout Paulus commemorat, dicendo :9 Petrus, Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnæ esse.

Et habebat in manu sua libellum apertum.10 Sic enim in imaginaria visione apparuit : et per libellum hunc significabatur evangelica Christi doctrina, verbis parva, sensuum vero majestate permaxima. Unde et Isaias prædixit :11 Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram.12 Hunc libellum Christus præsertim aperuit, quando per Spiritus Sancti infusionem in die sancto Pentecostes, corda Apostolorum de lege evangelica plene instruxit, quando item proprio ore sermocinatus est mundo. Præterea, ante jam dixit Joannes : Vidi in dextera sedentis super thronum, librum signatum sigillis septem;13 et vidi Agnum; et venit, et accepit librum de dextera sedentis super thronum; quumque aperuisset librum, etc. Itaque, quod ibi per librum signatum est, hoc hic per librum apertum, diversis respectibus insinuatur, utpote quia æterna Dei præscientia de statu, decursu, tribulatione Ecclesiæ latuit homines, quousque per Christum eis est reserata. Ideo, quia jam de septem sigillorum libri illius apertione præhabitum est, merito scribitur angelus iste libellum in manu apertum habere. Sed quum liber iste sit æternæ atque immensæ præscientiæ Dei designativus, cur modo libellus vocatur? Respondendum, quia per comparationem ad plenitudinem præscientiæ et notitiæ rerum in mente divina, permodicum est quidquid hominibus revelatur.

Et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram : id est, tam habitantibus in insulis maris, quam eis qui in arida commorantur, Christus per discipulos Evangelium prædicavit : imo et proprio ore aliqualiter id implevit, ad mare Tiberiadis et civitates maritimas prædicando, quando et subinde in navicula stetit in mari.1415 Berengandus per pedem dextrum intelligit novum Testamentum; per sinistrum, vetus; per mare, gentiles, in quibus erat profunditas ignorantiæ et errorum; per terram, Judæos, qui per legem et Prophetas erant exculti. Per hoc itaque, quod in visione ista apparuit angelus Christum repræsentans, quasi ponens pedem dextrum super mare, signatum est quod evangelicam legem proposuit gentibus per Apostolos Christus;16 per hoc vero, quod sinistrum pedem posuit super terram, significabatur quod Judæis vetus tradidit Testamentum. Præterea, quia ut dictum est, per pedes Christi, ejus Apostoli exprimuntur (dextrum vocamus, quod jucundum ac prosperum est; sinistrum, quod adversum); tunc Christus pedem dextrum posuit super mare, quando relictæ olim gentilitati per Apostolos prospera nuntiavit, quod scilicet ad bona gratiæ et gloriæ esset electa: prout in Actibus Paulus testatur, dicendo, Ecce convertimur ad gentes.17 Ubi mox subditur:18 Audientes autem gentes, gavisæ sunt. Sinistrum autem pedem posuit super terram, id est super carnales et induratos Judæos, quando eisdem per Apostolos prænuntiavit quod relinquendi essent ac perituri, secundum quod Paulus dicebat:19 Notum vobis sit, quia gentibus missum est hoc salutare Dei.

Et clamavit voce magna, quemadmodum quum leo rugit. Christus enim affectuosissime ac seriosissime prædicavit, dæmones impiosque perterruit, et cum summa auctoritate ac efficacia est locutus. Diffusa est enim gratia in labiis ejus.20 De quo et adversarii ejus compulsi sunt dicere: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.21 Sed quomodo stare hæc possunt, quum apud Isaiam prophetam de Christo prædictum sit, quod et Matthæus allegat, Non clamabit, nec audietur foris vox ejus?2223 Et respondendum, quod per hoc non nisi irrationabilis passionatusque clamor aufertur a Christo, sicut et Paulus hortatur: Omnis amaritudo, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.24

Et quum clamasset, Evangelium prædicando, locuta sunt septem tonitrua voces suas, id est, universi prædicatores ejus, præsertim Apostoli atque eorum discipuli (qui septenario exprimuntur, propter illius numeri perfectionem et mysteria, et quoniam septiformi gratia Spiritus Sancti erant repleti), ex Christi commissione, prædicationis voces effundere sunt exorsi. Nam et ante passionem misit Apostolos et septuaginta duos discipulos evangelizare;25 post passionem vero loquens Apostolis, Euntes, inquit, in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.26 Prædicatores autem sancti, propter verborum suorum efficaciam et terrorem, tonitrua appellantur.

Et quum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, juxta sensum præhabitum, scripturus eram, id est, putavi ac præparavi me conscribere eas, sicut supra ab angelo sancto audivi: Quod vides, scribe in libro.27 Et audivi vocem de cælo dicentem per inspirationem internam, quæ vox ab angelo est formata: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere. Quod ait, Signa, potest esse nomen et verbum. Si nomen, sensus est: Signa, id est voces præfatas, quæ signa sunt rerum, non scribas. Si autem sit verbum, quod magis apparet, sensus redit in idem: Signa, id est, absconde, et sub secreto claude, ea quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere seu omnibus pandere. Hoc ideo dicitur, quia non omnia omnibus competunt, nec christianæ fidei mysteria cunctis sunt passim pandenda, quum dicat Salvator: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis.2829 Propter quod Paulus de se quasi de alio loquens:30 Audivit, inquit, arcana verba, quæ non licet homini loqui; et rursus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ista ergo secretiora christianæ31 sapientiæ documenta, non sunt sapientibus et perfectis, sed imperfectis et injustis celanda, ut pateant probis, lateant improbos. Hinc Danieli locutus est angelus: Signa librum, et claude sermonem usque ad tempus statutum.32

Et angelus quem vidi stantem super mare cum dextro pede, et super terram cum sinistro (ut dictum est), levavit ma- num suam ad cælum, gestum habitumque jurantis assumens; et juravit per Viventem in sæcula sæculorum, scilicet per Deum æternum, totius vitæ opulentissimum et incommutabilem vividissimum fontem, qui creavit cælum, id est omnes orbes cœlestes, et ea quæ in eo sunt, scilicet angelos et Beatos, solem et lunam et astra, et terram, et ea quæ in ea sunt, et mare, et ea quæ in eo sunt: quia tempus amplius non erit. Quomodo autem tempus amplius non erit, subjungitur. Sed in diebus vocis septimi angeli, quum cæperit tuba canere, id est fortiter prædicare, consummabitur, id est, ad effectum ducetur seu perficietur, mysterium, id est secretum, Dei, quod in fine mundi præsignavit implendum, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas, qui tam in veteri quam in evangelica lege fuerunt, atque de Christi mysteriis, consummationeque sæculi, et retributione finali noscuntur locuti. Omnes quippe Apostoli et ceteri quidam discipuli in novo Testamento, spiritu fulserunt prophetico: sicut et S. Dionysius, qui huic B. Joanni in Patmos relegato misit epistolam in qua et de ejus reditu ad Ephesum prophetavit.

Itaque, quod angelus iste jurando asseruit quia tempus ultra non erit, refertur ad sæculi consummationem: quia peracto finali judicio, cessabit motus primi mobilis, cujus motus mensura est tempus; cessabitque tunc motus cœlestium corporum, ac transmutatio elementorum. Porro, si tempus sumatur secundum quod dicitur mensura motus rerum mutabilium, manebit quantum ad reprobos in inferno, juxta illud: Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.33 Unde et Beda hic ait: Erit utique, ut ait Psalmus, tempus impiorum in æternum; sed mutabilis sæcularium temporum varietas, in novissima tuba cessabit. Haymo quoque ait, quod in Beatis tunc tempus non erit, sed in reprobis. Si vero objiciatur id quod divinus sermo quodam loco testatur, dicendo, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato:34 dicendum quod verbis illis non temporalis vicissitudo, sed perpetuitas patriæ designatur. — Ex his vacillare videtur expositio exponentis hæc de Justino imperatore, et quæ infra dicentur de septimo angelo, de Justino imperatore, filio filii Justini præfati: non enim tunc tempus cessavit. Nec Justino illi seniori competit quod hic de angelo super mare stante asseritur, quod juravit quia tempus ultra non erit, etc.

Et vocem audivi iterum loquentem mecum, et dicentem. Per vocem hanc intelligitur interna allocutio angeli qui jam paulo ante dixit Joanni:35 Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere, etc. Per quem angelum, quidam intelligunt angelum qui in persona Christi Joanni ista ostendit ac dixit, secundum quod supra dicebatur*. Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare et super terram, id est, Scripturarum novæ legis intelligentiam sume a Christo.36 Quidam putant hoc dictum Joanni in persona Apostolorum, ad innuendum quod omnes Apostoli a Christo instructi sunt; vel in persona futurorum prædicatorum, qui docebuntur a Christo. Verius tamen reor, ut in persona propria Joanni hoc dictum credatur: vel ut Scripturarum mysteria profundius contemplaretur, clarusque cognosceret; vel ut futura Ecclesiæ adversa, cursum et statum plenius nosceret; vel ut prædicationis officium ad Ephesum reversus resumeret; vel certe ad insinuandum quod post istam revelationem in Asia Evangelium esset scripturus.*

Et abii ad angelum stantem super mare et terram, puta ad Christum, dicens ei ut daret mihi librum, id est, horum notitiam mihi infunderet. Videbatur autem Joanni in imaginaria visione, quod ista corporaliter agerentur; sed intellectualiter Deo per angelum edocente cognovit quid significarent. Itaque mente studiosa veritatisque avida, animo obedienti ac prompto, spirituali approximatione accessit.

Et dixit mihi: Accipe librum et devora illum, id est, divinorum ac futurorum notitiam diligenter assume, memoriter retine, spiritualiter mastica, mentis visceribus imprime. Verbum etenim Dei cibus est animæ. Et faciet amaricari ventrem tuum, id est memoriam tuam seu mentem : quæ animæ venter est, juxta illud divini eloquii, Fili, accipe sapientiam, quæ pulchra tibi erit, quum in ventre tuo eam acceperis;37 et illud Joannis, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.38 In revelatione enim præfata cognovit Joannes quanta passura esset Ecclesia : idcirco ei compassus est, et amaritudine bona repletus; amaricata quoque est anima ejus, quia tot Christianos vidit in hæreses et alia vitia ruituros. Quemadmodum et Ezechiel quum librum sibi oblatum se devorasse describeret, addidit, Abii amarus in indignatione spiritus mei :39 quæ videlicet fuit indignatio virtuosa contra iniquorum peccata, quam Apostolus Corinthiis scribens connumerat bonis affectibus ex tristitia quæ secundum Deum est consequentibus.40 Insuper, Faciet amaricari ventrem tuum, id est inferiorem animæ tuæ portionem, et corporalem naturam, quando cognitionem libri hujus cœperis effectui mancipare, prædicando et operando, ac multipliciter in Dei vinea laborando. Sed in ore tuo erit dulce sicut mel, id est, in ipsa divinorum revelatione, primo delectationem in intellectu habebis. Veritatis namque consideratio dulcis est ex sua natura; nec delectationi quæ est in considerando, opponitur tristitia. Delectabile ergo est animæ divinitus illustrari, regi, doceri. Sed quia nonnunquam in tali revelatione seu consideratione monstrantur dura et mala, idcirco in attendendo effectus qui consequuntur, amaritudo seu dolor mox generatur.

Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum; et erat in ore meo tanquam mel dulce. Istud totum modo expositum est. Unde et Psalmista decantat :41 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. In visione autem apparebat

Joanni quod ista corporaliter fierent, sed eorum significationem intellexit. Et quum devorassem eum, ruminando quæ mente percepi, amaricatus est venter meus : secundum intellectum nunc introductum.

Et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare, id est futura prænuntiare ac evangelizare, et Scripturas sacras interpretari verbo vel scripto, populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. His verbis angelus prænuntiavit Joanni, quod de exsilio esset Ephesum reversurus, atque ibidem ac locis circumjacentibus prædicaturus. Sed quum reversus non nisi in Asia prædicasse legatur, quomodo populis, et gentibus, et linguis, multisque regibus prædicavit seu prophetavit? Et respondendum, quod verbo vel scripto eis locutus est mediate vel immediaté; et quoniam ea quæ scripsit in libro isto, et in Evangelio post Apocalypsis hujus descriptionem conscripto, omnes Christianos concernunt. Dubium quoque non est quin diversarum regionum ac provinciarum Christiani ad Ephesum, causa videndi et audiendi tam sublimem Apostolum, copiose confluxerint, præsertim quum post reditum a Patmos tot vixerit annis, usque ad Trajani imperatoris tempora perseverans.

Postremo, secundum Berengandum, præcipitur Joanni ut librum accipiat, id est, Christi divinitatem consideret, et Evangelium inde conscribat. Devoravit autem hunc librum, quum scientiam Evangelii a Christo suscepit. — Præinductæ insuper revelationi Joannis de libro accipiendo ac devorando, consonat illud in Ezechiele : Fili hominis, comede volumen istud.42 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo, et factum est in ore meo quasi mel dulce. — Hoc quoque pensandum, quod cunctis devotis verbum Dei in meditatione et auditione dulcescit; sed venter eorum ac sensualitas amaricantur et affliguntur, dum secundum verba Dei operantur, et carnem suam cum vitiis et concupiscentiis per abstinentias, vigilias, disciplinas, solitudines, lacrimas, crucifigunt.43

Footnotes

  1. In Apoc. vi, 4. ↩

  2. Apoc.xi, 15. ↩

  3. Cf. viii, 2. ↩

  4. Ps. xviii, 7. ↩

  5. Is. xix, 1. ↩

  6. Gen. ix, 13. ↩

  7. Apoc. i, 16. ↩

  8. Act. ix, 15. ↩

  9. Act. ii, 1-4. ↩

  10. Galat. ii, 9. ↩

  11. Is. x, 23; ↩

  12. Rom. ix, 28. ↩

  13. Apoc. v, 1, 6-8. ↩

  14. Matth. iv, 13 et seq.; ix, 35; ↩

  15. Joann. vi, 1 et seq.; xxi, 1 et seq. ↩

  16. Is. ix, 6, juxta LXX. In Apoc. vii, 2; viii, 3. ↩

  17. Act. xiii, 46. ↩

  18. Ibid. 48. ↩

  19. Act. xxviii, 28. ↩

  20. Ps. XLIV, 3. ↩

  21. Joann. vii, 46. ↩

  22. Matth. xii, 19. ↩

  23. Is. xlii, 2; ↩

  24. Ephes. iv, 31. ↩

  25. Luc. x, 1. ↩

  26. Marc. XVI, 15. ↩

  27. Apoc. i, 11. ↩

  28. Matth. vii, 6. ↩

  29. Matth. vii, 6. ↩

  30. II Cor. xii, 4. ↩

  31. I Cor. iii, 1. ↩

  32. Dan. xii, 4. ↩

  33. Ps. LXXX, 16. ↩

  34. Is. LXVI, 23. ↩

  35. vers. 4. ↩

  36. *alias secundum quod primo dicebatur capitulo. ↩

  37. Prov. xxii, 18. ↩

  38. Joann. vii, 38. ↩

  39. Ezech. iii, 14. ↩

  40. II Cor. vii, 11. ↩

  41. Ps. cxviii, 103. ↩

  42. Ezech. iii, 1-3. ↩

  43. Galat. v, 24. ↩

Chapter 12 of 24