Articulus 12
EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI : ET DATUS EST MIHI CALAMUS SIMILIS VIRGÆ.
Et datus est mihi Joanni (haud dubium quin ab angelo, secundum imaginariam apparitionem) calamus similis virgæ. Calamus plura significat. Interdum enim accipitur pro mensura sex cubitorum, uti apud Ezechielem, ubi angelus templum mensurans, calamum fertur habuisse in manu.1 Per calamum autem ibidem scientia seu providentia Dei omnipotentis (qua cuncta in numero, pondere et mensura constituit, atque universa metitur, cunctorum actus meritaque perpendens) signatur.2 Interdum calamus pro instrumento scriptorio accipitur, sicut in Psalmo:3 Lingua mea calamus scribæ. Itaque, secundum Berengandum et Bedam, hoc loco per calamum intelligitur evangelium quod scripsit B. Joannes; vel, ut alii dicunt, sacræ Scripturæ notitia, per quam virtutes animæ inseruntur, merita quoque et demerita hominum perpenduntur, sicut per calamum litteræ in membranis formantur. Estque calamus iste similis virgæ, quoniam corrigit vitia, Christi regnum describit, bene agentibus regnum cœleste promittit. Per eam quoque prælati gregem Domini dirigunt, peccantibus comminantur.
Et dictum est mihi ab angelo: Surge, id est, ad actum quem tibi injungo procede, in divinorum illuminationibus cresce, ad altiora et anteriora te erige. Hoc modo surgere debemus, quantumlibet stemus, sicut Apostolus profitetur:4 Ego non arbitror me apprehendisse, sed quæ priora sunt oblitus, ad anteriora extendo me ipsum.5 Et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. Templum est Ecclesia militans, seu fidelium congregatio, cui ait Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.6 Altare vero sunt perfecti et contemplativi, quorum auxilio aliorum sacrificia innituntur. Adorantes vero in templo, sunt reliqua credentium multitudo. Potest quoque de templo et altari materialibus accipi inanimatisque: sicque adorantes in templo, sunt universi Catholici. — Si templum et altare primo modo sumantur, sensus est: Metire, id est, singulorum capacitatem, perfectionem, mensuram considera, ut unicuique secundum suam capacitatem et modum, Dei verbum proponas. Alii enim et alii, aliter et aliter sunt docendi. Quod Paulus observans, ait: Sapientiam loquimur inter perfectos;7 et rursus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus;8 itemque, Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo.9 — Si autem secundo modo sumantur, sensus est: Metire templum et altare, id est, quemadmodum ecclesiæ atque altaria Christi per totum mundum sint construenda, intende, ita quod, sicut in Malachia prædictum est, in omni loco offeratur Deo oblatio munda.10 Juxta hunc modum scriptum est apud Zachariam, quemadmodum angelus veniens mensurare Jerusalem, habebat in manu funiculum mensorum.11
Atrium autem quod foris templum12 est, id est peccatores impœnitentes, præsertim hæreticos, qui vel merito vel fide sunt extra Ecclesiam, nec Christo per caritatem sunt incorporati, projice foras per excommunicationem et reprobationem, seu foris projiciendum denuntia, quia in tenebras projicientur tartareas; et ne metiaris illud, id est, ab illis avertere, nec designes eos ad Ecclesiam pertinere, aut in structura supernæ Jerusalem collocandos. Ita et Paulus loquitur Tito:13 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita.14151617 Quoniam datum est gentibus, id est, inter paganos et perfidos hi computantur, atque cum eis inferni supplicia sortientur : quibus et Christus dicturus est, Amen dico vobis, nescio vos.18 Porro Berengandus per atrium istud intellexit populum Judæorum, qui per infidelitatem extra Ecclesiam fuerunt, et tamen in cordibus Apostolorum per amorem manserunt, desiderantium conversionem eorum. Quoniam vero indurati erant, jubetur Joanni ut verbum prædicationis eis non inferat, qui gentibus comparati sunt, et manibus traditi Romanorum.
Et civitatem sanctam, puta Ecclesiam Dei : de qua Paulus testatur, quod Christus elegit sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam;19 cujus mysteria in novem ultimis Ezechielis capitulis justo describuntur sermone;20 calcabunt mensibus quadraginta duobus, id est annis tribus cum dimidio. Tanto enim tempore dicitur Antichristus regnaturus, secundum quod Daniel ait :21 Per tempus, et tempora, et dimidium temporis : per tempus, intelligens annum; per tempora, duos annos; per dimidium temporis, medium annum : quibus Christiani atrocissime opprimentur.
Et dabo duobus testibus meis, videlicet Enoch et Eliæ, copiosissima gratiæ dona, virtutem et constantiam contra Antichristum, sapientiam et eloquentiam convertendi Judæos, fortitudinem patiendi martyrium; et prophetabunt, contra Antichristi perfidiam fortiter prædicando, ejusque ruinam prænuntiando, diebus mille ducentis sexaginta, id est tribus annis cum medio, vel circiter (aliqui enim dies deficiunt; sed in talibus computationibus Scriptura non solet vim facere de modico), amicti saccis, id est pœnitentialibus, asperis, abjectis, humilibus indumentis, ut sicut verbis, ita et habitu pœnitentiam prædicent. — Denique, quod horum testium unus consistat Elias, Christus in Evangelio protestatur;22 et in Malachia dicitur :
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis;23 et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Quod vero Enoch sit alter, elicitur ex eo quod in Genesi legitur, videlicet quod tulit eum Deus, et in Ecclesiastico, quod translatus est in paradisum.2425
Hi sunt duæ olivæ, id est arbores fructuosæ : qui olivæ vocati sunt, quoniam caritate ac pietate, unctioneque Spiritus Sancti sunt pleni; et duo candelabra, id est fidelium luminaria, qui donis sapientiæ, scientiæ, intellectus, consilii, intra se lucent, aliisque per ea verbis et exemplis lucebunt. Et sicut candelabrum super se positum gerit lumen, et adsistentes per illud illustrat; sic isti Christum, qui vera lux est, in corde portabunt, et per eum plurimos illuminando docebunt.26 In conspectu Domini terræ stantes, id est, Deo placentes, ejus imperio prompte obedientes, et se ipsos coram Deo sollicite custodientes, sicut Elias nondum translatus dicere consuevit : Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.2728 Huic autem verbo consonat quod in Zacharia habetur. Quum enim Zacharias dixisset ad angelum, Qui sunt istæ duæ olivæ?29 responsum est ei : Isti sunt duo filii olei (sive, splendoris, secundum quod Aquila transtulit), qui adsistunt Dominatori universæ terræ.30 Quod ibidem ad litteram de Jesu sacerdote magno sive pontifice, et Zorobabel principe Judæorum dicitur.
Et si quis voluerit eis nocere, id est a prædicationis officio impedire, terrere, ligare; ignis, id est virtus, gratia, sermo ignitus, verbum igneæ prædicationis, exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum, id est, rationabiliter superabit, confundet, damnandos ostendet. Dabit enim eis Christus os et sapientiam, cui non poterunt resistere adversarii eorum omnes.31 Nam et id Eliæ ante translationem suam collatum est, juxta illud Ecclesiastici : Surrexit Elias quasi ignis, et verbum illius quasi facula ardebat.32 Et si quis voluerit3334 eos lædere in corpore, sic oportet, divina justitia exigente, eum occidi in anima. Omnis nempe qui gladium accipit, gladio perit:35 quoniam alium persequendo impie, aut occidendo, animam suam peccando mortaliter perimit. Quod maxime evenit dum quis justos infestat. Uniuscujusque etenim culpa, malitia, crudelitas, in proprium redundat auctorem; magisque, imo incomparabiliter amplius, nocet sibi quam alteri, dum alter patientiam servet, nec Deum offendat. Ideo Salomon loquitur:36 In insidiis suis capientur iniqui;37 et, Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Hi habent potestatem claudendi cœlum, ne pluat diebus prophetiæ eorum; et potestatem habent super aquas, convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga, quotiescumque voluerint. Circa hoc loquitur Berengandus: Legimus Eliam oratione clausisse cœlum, et iterum aperuisse, sed et Moysen aquas in sanguinem convertisse.38 Non ergo putandum est Eliam minorem virtutem habere, quum ad explendum suæ prædicationis officium venerit, quam habuit eo tempore quo inter homines conversatus est, sed potiorem.39 Ex quo sequi videtur quod Elias et Enoch tunc miracula sint facturi: quod et quidam concedunt.
Alii asserunt quod Ecclesia, durante rabie Antichristi, non coruscabit miraculis, quod item Elias et Enoch tunc potestate hac non utentur. Ideo ista spiritualiter interpretantur, ut dicantur potestatem habere claudendi cœlum ne pluat super terram, quoniam tantæ virtutis et familiaritatis sunt apud Deum, ut queant quibusdam pluviam gratiæ et rorem benedictionis cœlestis orando acquirere, aliis autem justo zelo punitionem condignam desuper imprecari. Rursus, per cœlum Ecclesia designatur, quam poterunt claudere, ne documentorum fluenta influat habitatoribus terræ. Poterunt etiam aquas, id est rivos doctrinarum suarum, in sanguinem, id est in peccatum, convertere, reprobis prædicando, qui ex prædicatione audita, dum eam non implent, gravius condemnantur. Vel aquæ sunt hæreticorum doctrinæ, juxta illud, Aquæ furtivæ dulciores sunt:40 quas convertent in sanguinem, eorum errores reprobando, et morte æterna dignos monstrando. Habent etiam potestatem percutere terram omni plaga, quotiescumque voluerint, id est adversa et ultiones habitatoribus terræ divinitus procurare, verbum prædicationis indignis subtrahere, sicut ad Moysen Dominus dixit: Constitui te deum Pharaonis.41 Denique Ecclesia virtute clavium potest claudere cœlum ne pluat, quoniam dona gratiæ non infunduntur his quos Ecclesia juste non absolvendos judicat; potestque terram percutere omni plaga, per excommunicationis sententiam juste prolatam.
B
Et quum finierint testimonium suum, id est prædicationem qua Jesum esse Christum contestabuntur, bestia, id est Antichristus irrationabilissimus, blasphemus et ferox (de qua in Daniele plura leguntur), quæ ascendit de abysso, id est de tenebroso suo latibulo, quo se bonum et justum simulabit, utpote de calliditate sua atque hypocrisi:42 qui et nascetur de excæcato populo Israel, et de hoc sæculo nequam mari magno ascendet ad apertam tyrannidem usurpatumque regnum. Sed et abundantia impietatis ac diabolicæ cooperationis caligo, abyssus sunt unde hæc bestia scandet. Faciet adversus eos bellum verbis, factis, signis, corporalium suppliciorum inflictionibus. Variis enim modis Antichristus persuadebit, se verum Christum esse. Et vincet illos non ratione, sed violentia, quia interimet eos, sicut subjungitur: et occidet eos.434445
Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, id est irreverenter insepulta manebunt ad terrorem fidelium, quæ spiritualiter vocatur Sodoma et Ægyptus. Per civitatem hanc magnam, quidam intelligunt ipsam Jerusalem, eo quod subditur: ubi et Dominus illorum crucifixus est, scilicet Christus, Dominus Eliæ et Enoch ac omnium Prophetarum. Sed con-
C
D tra hoc arguit Berengandus: quia Jerusalem, in qua passus et crucifixus est Christus, funditus sit destructa, et ea quæ pro illa constructa est, in alio sita est loco; et quoniam tempore Berengandi a Christianis civitas illa habitabatur, ideo non diceretur Sodoma et Ægyptus; itemque quia in libro isto, per civitatem magnam intelligitur Babylon, civitas diaboli, ex omnibus reprobis constans. Hinc per civitatem hanc, quidam intelligunt generaliter infidelium Antichristi satellitum collectionem, inter quos isti sunt occidendi: quæ congregatio ob vitiorum abominabilitatem, et mentis caliginem, Sodoma et Ægyptus spiritualiter appellatur, quemadmodum Petrus in prima sua Canonica Romam nominat Babylonem.46 Ægyptus autem, caligo seu tenebræ, Sodoma vero, muta vel cæcitas, interpretantur. Impii autem a Dei laudibus obmutescunt, excæcataque mente ad inferos præcipiti properant gradu. Verumtamen de hac re nihil affirmo. Neque enim certum habeo an sancti isti in Jerusalem occidentur. Argumenta quoque Berengandi faciliter solverentur, præsertim quum Jerusalem modo constructa sit ubi crucifixus est Dominus, ita quod locum illum intra se continet: de qua civitate nunc agitur penes qualitatem ejus pro tempore Antichristi. Si vero civitas magna intelligatur sæculum nequam, seu congregatio iniquorum, palam quod in ea occisus sit Christus.
Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus, videlicet multi ex omnibus istis, corpora eorum per tres dies et dimidium, in plateis jacentia; et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Et inhabitantes terram, id est terreni ac vitiosi satellites Antichristi, gaudebunt [super illos] et jucundabuntur, anima et corpore gloriando de illorum occisione, et munera mittent invicem in signum pacis et gaudii, quoniam hi duo Prophetæ cruciaverunt eos qui habitabant super terram, id est amatores terrenorum, contra eorum carnalia desideria prædicando, æternam damnationem eis minando, contra eorum magistrum Antichristum efficaciter edocendo. Et post tres dies et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos, id est, Deo ministrante, animam suam quisque eorum recepit, et resuscitatus est. Et steterunt supra pedes suos; et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos jam suscitatos per divinam potentiam. Increduli enim, quo de eorum occisione magis gavisi sunt, eo de eorum suscitatione amplius doluerunt, formidantes ea omnia fore implenda quæ illi fuerunt comminati.
Et audierunt Enoch et Elias jam suscitati, vocem magnam de cœlo, dicentem eis: Ascendite huc. Hæc fuit vox angeli, in Dei seu Christi persona loquentis. Et ascenderunt in cœlum in nube eos obumbrante, sicut et Christus ascendit.47 Loquitur autem de futuro per modum præteriti, more prophetico. Et viderunt illos inimici eorum, scilicet infideles. Quemadmodum loquitur Berengandus, an hæc secundum historiam implebuntur, hominibus quidem incognitum est, Deo autem nota sunt omnia. Multi tamen doctores adstruunt, hæc litteraliter adimplenda.
Et in illa hora, quando ascendere visi sunt, factus est terræ motus magnus: quia tunc vel circiter terra movebitur, seu habitatores ejus variis affectionibus agitabuntur; et decima pars civitatis cecidit: quia circa hoc tempus multi de Antichristi ministris simul cum ipso peribunt. Civitas itaque hæc, est congregatio impiorum, quæ est civitas diaboli. Et occisa sunt in terræ motu nomina hominum septem millia. Per numerum istum determinatum, exprimitur indeterminata multitudo servorum Antichristi qui in præfata tempestate peribunt. Et reliqui, qui cum illis non perierunt, in timorem missi sunt, id est, divinæ æquitatis judicium ex consideratione tantæ ultionis mox expaverunt, et dederunt gloriam Deo cœli, ei de sua evasione regratiantes, nec aliquid boni sibi ipsis de cetero adscribentes. Multi etenim ab Antichristo seducti, visa hac ultione, convertentur, et gratias agent immensas.4849
Væ secundum abiit, id est, media de istis tribus gravioribus tribulationibus (de quibus supra dictum est, quæ ad trium ultimorum angelorum de septem præfatis angelis tubicinium pertinent) suo tempore sub Antichristo celeriter finietur;50 et ecce væ tertium veniet cito, videlicet pressura atque angustia hominum, ex consideratione finalis judicii imminentis.
Et septimus angelus tuba cecinit, id est septimus ordo prædicatorum, qui Antichristo dejecto instanter diem judicii imminentem insinuabit, et retributionem electorum nunc proximam esse. Et factæ sunt voces magnæ in cælo, scilicet in Ecclesia militanti ac triumphanti, dicentes cum ingenti gratiarum actione et gaudio: Factum est regnum hujus mundi Dei nostri et Christi ejus, id est, multitudo hominum in quibus tempore Antichristi regnavit diabolus, et qui erant filii hujus mundi, nunc Antichristo oppresso cum multis suorum, ad Deum Patrem et Jesum Christum, ab eo secundum naturam assumptam spiritualiter unctum, conversa est, pertinetque ad Patrem et Filium, nec dubium quin æque ad Spiritum Sanctum, et regnabit in eis Deus et Christus ejus in sæcula sæculorum. Tunc enim totus pene mundus ad Christum convertetur, secundum doctores. Unde angelus loquitur Danieli: Regnum autem et potestas quæ est subter omne cœlum, tradetur populo sanctorum;51 qui et obtinebunt illud usque in sæculum sæculorum.
Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis. Per seniores hos intelligi possunt hoc loco, tam præcellentes in Ecclesia militanti, quam triumphanti, imo et omnes Beati. De quibus senioribus et significatione eorum ac sedibus dictum est plenius supra.52 Sedes autem quas habent in patria, sunt quies et mansio illa cœlestis. Sedent Beati in patria in divino conspectu, id est, suavissime requiescunt, Creatoris faciem beatifice intuendo, eique cum omni reverentia adsistendo. Ceciderunt in facies suas, Deo humillime se prosternentes, ejusque superimmensam altitudinem admirantes. Et adoraverunt Deum, dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, pro beneficio tantæ clementiæ qua homines de Antichristi erroribus eruisti et convertisti, imo et pro universis beneficiis tuis, scilicet donis naturæ, gratiæ et gloriæ; qui es, qui eras, et qui venturus es. Quomodo istud intelligendum sit, et de Deo uno ac trino, itemque specialiter de Christo accipi possit, diffuse tractatum est.53 Qui accepisti virtutem tuam magnam, id est, invariabili tua potestate quam æternaliter habes, in reproborum damnatione electorumque salvatione evidenter ac recenter nunc usus es, eamque plus solito nunc demonstrasti in effectibus misericordiæ atque justitiæ tuæ; et regnasti in cordibus electorum, dæmonibus et peccatis depulsis: quæ corda electorum tuæ voluntati nunc subdidisti, humiliterque servire fecisti.
Et iratæ sunt gentes, scilicet reprobi, obstinati, qui nec Antichristo occiso pœnitentiam agent, et de principis sui dejectione dolebunt; quia advenit ira tua, id est hora justæ tuæ vindictæ, qua et gentes in tantum excæcari permisisti, digna quoque pro tot malis tormenta infliges, et tempus mortuorum judicari, id est, tempus advenit quo mortui judicentur. Tempus etiam advenit reddere mercedem servis tuis Prophetis, et Sanctis, et timentibus nomen tuum filiali timore, id est universis electis, sive qui gratia prophetali fulserunt, sive qui sine ea virtuose vixerunt, pusillis et magnis, id est perfectis et minus perfectis, prælatis et subditis, superioribus et inferioribus. Non enim est personarum acceptor Deus. De quo Sapiens ait:5455 Pusillum et magnum ipse fecit, et æqua est illi cura de omnibus. Iterum tempus advenit exterminandi eos qui corruperunt terram, id est separandi iniquos a consortio electorum, ut sint extra fines electæ Ecclesiæ, qui habitantes in terra spiritualiter infecerunt, læserunt et peremerunt, puta se ipsos et proximos, impie conversando, scandalizando, falsa docendo, fallaciter consulendo.56 Itaque istud est tubicinium septimi angeli, scilicet exterminatio reproborum in die judicii.
At vero quod dictum est, Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, etc., specialiter accipi potest de Christo : qui virtutem suam tempore passionis quasi deposuit, eam non demonstrando, juxta illud Habacuc, Ibi abscondita est fortitudo ejus;57 sed in resurrectione, sanctorum de inferno eductione, ascensione, et Spiritus Sancti missione, accepit eamdem, omnipotentiam suam palam ostendens; et regnavit per fidem, caritatem et gratiam, in cordibus eorum qui præordinati fuerunt ad vitam æternam.58 Hunc autem versiculum, etiam nos ubertim Christo grata mente cantemus, et de universis beneficiis ejus, gratias cum pura caritate, veraque obedientia referamus. — Postremo pensandum quod illi qui asserunt Eliam et Enoch ante alios resurrecturos, dicunt quod eorum resurrectio erit tunc gloriosa, et ex speciali privilegio per anticipationem præstanda est eis. Quum vero asseritur quod omnes simul resurgent, dicunt hoc secundum communem legem intelligendum. — Quantum præterea in hujus capituli expositione quidam a forma textus recedat, dum ista secundum temporis cursum et ordinem exponere nititur, et per duos testes præfatos, Silverium Papam et alium quemdam Dei servum intelligendos putat, omni intuenti satis reor patere. Neque enim hi duo leguntur fuisse prophetæ, nec ita occisi sunt quod corpora eorum insepulta jacere visa sunt, nec post tres dies et dimidium, a morte sunt suscitati.
Footnotes
-
Ezech. xi, 5. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Ps. xliv, 2. ↩
-
Philipp. vii, 13. ↩
-
Philipp. iii, 13. ↩
-
1 Cor. vii, 17. ↩
-
1 Cor. vii, 6. ↩
-
Ibid. vii, 1. ↩
-
Hebr. v, 12. ↩
-
Malach. i, 11. ↩
-
Zach. vii, 1. ↩
-
Malach. iii, 1. ↩
-
Tit. vii, 10. ↩
-
Tit. iii, 10. ↩
-
Zach. ii, 1. ↩
-
1 Cor. ii, 6. ↩
-
1 Cor. iii, 17. ↩
-
Matth.xxv, 12. ↩
-
Ephes. v, 27. ↩
-
Ezech. xi-xlviii. ↩
-
Dan. xii, 7. ↩
-
Matth.xvii, 11. ↩
-
Malach. iv, 5, 6. ↩
-
Eccli. xliiv, 16. ↩
-
Gen. v, 24. ↩
-
Joann. i, 9. ↩
-
III Reg. xvii, 1; xviii, 15. ↩
-
III Reg xvii, 1; ↩
-
Zach. iv, 11. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
Eccli. xlviii, 1. ↩
-
Eccli. xliv, 16. ↩
-
Ezech. xl-xlviii. ↩
-
Matth. xxvi, 52. ↩
-
Prov. xi, 6. ↩
-
Eccle. x, 8. ↩
-
Jacob. v, 17, 18. ↩
-
Exod. vu, 20. ↩
-
Prov. ix, 17. ↩
-
Exod. vu, 1. ↩
-
Dan. vu. ↩
-
Dan. vii. ↩
-
Exod. vii, 1. ↩
-
Exod. vii, 20. ↩
-
1Petr. v, 13. ↩
-
Act. 1. 9. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
I Petr. v, 13. ↩
-
Apoc. vii, 13. ↩
-
Dan. vii, 27, 18. ↩
-
In Apoc. iv, 4. ↩
-
In Apoc. i, 4, 8. ↩
-
Sap. vi, 8. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
Apoc. viii, 13. ↩
-
Habac. III, 4. ↩
-
Act. XIII, 48. ↩
Chapter 13 of 24