Articulus 13
EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : ET APERTUM EST TEMPLUM DEI IN CŒLO.
SECUNDUM explanationem antiquorum doctorum, catholicorumque patrum, Augustini, Bedæ, Haymonis, Berengandi, et item eos sequentis Alberti, frequenter in isto volumine S. Joannes, quum persecutiones Ecclesiæ a tyrannis, ab hæreticis, a falsis fratribus, vel ab Antichristo eidem inferendas descripsit, ab exordio rursum resumit, et Christi mysteria sub aliis verbis, plenius eminentiusque describit. Verum, ut sæpe nunc tetigi, quidam conati sunt librum istum de diversis Ecclesiæ eventibus secundum temporis processum ac ordinem explanare : de quorum expositione quid appareat, subinde prætactum est.1 Quantum etiam in hujus capituli expositione videantur hi a textus tenore recedere, paulo post tangam. Solidorum ergo doctorum illorum sententiis inhærendo, procedam.
Et apertum est templum Dei in cœlo. Templum Dei, uno modo est Christus ut homo, seu corpus ipsius, secundum quod ait :2 Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.34 Hoc autem dicebat de templo corporis sui, ut evangelista Joannes exponit. Hoc templum apertum est, id est manifestatum, effusum, paratum, in cœlo, id est Ecclesia militanti, cui per Evangelistarum doctrinam, Apostolorum prædicationem, miraculorum operationem, ac cetera christianæ fidei argumenta innotuit Christus, qui et se ipsum ei aperuit per largifluam gratiarum suarum infusionem, cunctis quoque apertum seu paratum se exhibet, qui pœnitenti ac humili mente ad ipsum confugiunt. Rursus, templum Dei est Ecclesia, quæ aperta, id est divinorum illustrationibus reserata, ablato velamine legalium figurarum; aperta quoque, quia publice Deum colit, et Christum libere confitetur: cujus itaque cor apertum est ad suscipienda charismata Spiritus Sancti, in cœlo, id est in conversatione cœlesti, sicut Apostolus adstruit:5 Nostra conversatio in cœlis est. Et visa est arca testamenti ejus in templo ejus. In arca Moysis, ut dicitur ad Hebræos, fuerunt tabulæ Moysis, virga Aaron quæ fronduerat, et manna.6 Per arcam itaque quidam intelligunt Christum: in quo est sapientia et doctrina, per tabulam designata; virga correctionis et directionis, ac potestas, quæ significabantur per virgam Aaron; manna quoque pietatis, consolationis, refectionisque nostræ. Est itaque sensus, quod per oculum fidei et gratiam contemplationis, in templo Ecclesiæ militantis Christus a fidelibus sit conspectus, postquam se ipsum eis aperuit. Diversis itaque respectibus Christus vocatur templum Dei, et arca testamenti novi, cujus ipse est institutor. Beda vero per arcam intelligit corpus Christi, in quo velut in auro mundo consistit divinitas.
Porro Berengandus per templum Dei intelligit Christiferam Mariam, in qua velut in templo, Christus tot mensibus requievit, atque in mente ipsius semper gratiosissime habitavit; per arcam vero, Christum qui ex ea carnem assumpsit. Dicitur autem Virgo beata, aperta, in quantum ex ea Christus visibiliter prodiit, quamvis uterus ejus virgineus clausus permanserit. Postremo, apertum est templum Dei in cœlo, quando in primitiva Ecclesia testamentum, lex, Scriptura, et status Synagogæ, spiritualiter intellecta, clare cognita, veraciterque adimpleta fuerunt. Tunc quoque arca testamenti ejus visa est in templo ejus, quando Spiritu Sancto edocente, innotuit Christianis quod juxta spiritualem intelligentiam arca illa, scilicet Christus, seu evangelica ejus doctrina, in templo Dei vero, vivo et rationabili, scilicet in ecclesiastica congregatione, manneret.
Et facta sunt fulgura, id est præclara miracula, quæ instar fulgurum timorem incutiunt, ad virtutis splendorem deducunt, et causant stuporem, et voces et tonitrua, id est prædicationes, laudationes, pœnarum commemorationes, magnæ et parvæ, altæ et submissæ, difficiliores et minus difficiles, et grando magna, id est persecutionum tempestas. Statim nempe misso desuper Spiritu Sancto, facta sunt ista in Christi Ecclesia, quando Apostoli orsi sunt prædicare, Christum laudare, incredulis pœnam æternam minari, miraculis coruscare.7
Et signum magnum apparuit in cœlo, id est in Ecclesia, scilicet mihi Joanni, cui subscriptum signum seu imaginaria visio monstrabatur.8 Secundum Albertum, hic incipit quarta visio hujus libri. Unde et multi asserunt, hic esse exordium duodecimi capituli.
Consequenter quod fuerit signum istud, subjungitur. Mulier amicta sole. In hac etenim quarta visione status Ecclesiæ describitur, sub figura mulieris parientis, in qua labores atque victorias Ecclesiæ aperit, et præmia digna se rependere Christus demonstrat. Itaque mulier amicta sole, est Ecclesia militans, quæ in Baptismo induit Christum sapientiæ atque justitiæ solem, juxta illud ad Galatas:9 Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Denique in pœnitentiali emendatione seu mentis conversione induimus Christum, secundum quod ad Colossenses hortatur Apostolus: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum.10 Imo quanto plus in Christi imitatione proficimus, tanto plus eum induimus. Ideo namque ait Apostolus:11 Induimini Dominum Jesum Christum. Quemadmodum autem vestis corpus tegit, ornat, ab incommodis protegit, et calefacit: sic Christus sol justitiæ animam tegit, ejus peccata per gratiam sacramentorum operiendo; ornat, virtutes et dona Sancti Spiritus infundendo; protegit, tentationes et vitia propellendo; calefacit, Dei et proximi caritatem præstando.
Et luna sub pedibus ejus. Per lunam, ob suam continuam variationem, mundialium rerum instabilitas, seu terrena opulentia, vel mundus ipse fallax et labilis designatur. Quum ergo Ecclesia terrena ista despiciat, calcet, transcendat, recte sub pedibus, id est affectibus ejus luna esse asseritur. Rursus per pedes Ecclesiæ, inferiores possunt intelligi. Quum ergo ad tales pertineat temporalium dispositio, luna, id est mutabilia ac defectiva sub Ecclesiæ pedibus ordinantur. Propter quod ad Corinthios ait Apostolus: Sæcularia judicia si habetis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia constituite ad judicandum.12 — Circa hunc locum loquitur Berengandus: Quia luna noctem illuminat, melius videtur ut per lunam, sacram Scripturam intelligamus, sine cujus lumine in nocte hujus sæculi per vias rectitudinis incedere non valemus. De hoc lumine Psalmista dicit:13 Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Mulier ergo lunam sub pedibus suis habuisse visa est, quia Ecclesia gressus mentis suæ in præceptis divinarum Scripturarum figens, ad cœlestia tendere novit.
Et in capite ejus corona stellarum duodecim. Sive per caput Ecclesiæ intelligatur Christus, de quo ait Apostolus, Ipse est caput corporis Ecclesiæ;14 sive ipsa mens Christianorum, eo modo quo principale alicujus rei, caput ejus vocatur; sive primitiva Ecclesia, secundum quod principium rei, caput ejus asseritur: per coronam stellarum duodecim, intelliguntur duodecim Apostoli eorumque doctrina et opera, qui Christo tam proxime adhæserunt ut capiti corona, juxta illud Ecclesiastici: Circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano.15 His sanctis Apostolis, velut splendidissimis stellis, fulgorem sapientiæ ardoremque caritatis mittentibus, ornabatur Ecclesia: quorum doctrina ac imitatione decorantur animæ christianæ in mente. Nihilo minus per coronam stellarum duodecim, intelligi potest ornamentum duodecim fructuum Spiritus, quos ad Galatas ponit Apostolus, duodecim quoque virtutum moralium.16 Quomodo autem hæc verba (quæ ad litteram de Ecclesia militanti dicuntur, sicut sequentia verba testantur) de beata Christifera Virgine possint exponi, Bernardus in quodam sermone pulcherrime docet.
Et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciatur ut pariat. Per ventrem seu uterum, in novo ac veteri Testamento mens sive memoria interdum ad litteram, sicut ostensum est, designatur. Nam et in Psalmo Pater loquitur Filio:17 Ex utero ante luciferum genui te. Ecclesia ergo habet in utero, id est, mente concepit, et jugi memoria tractat conversionem animarum ad Deum. Diligit etenim omnes; et quos amore complectitur, Deo unire conatur. Clamat quoque parturiens, quia orando ac prædicando, et se ipsam multipliciter affligendo, filios spirituales producit, quos ad esse gratiæ et Dei amorem perducit: sicut quibusdam scribit Apostolus, Per Evangelium in Christo Jesu ego vos genui;18 itemque alibi, Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis.19 Et cruciatur, id est, aliorum errori compatitur, de peccatorum perversitate affligitur, se ipsam, ut pro eis exaudiatur, orationibus, vigiliis, jejuniis, disciplinis exercet; ut pariat, id est, ad Deum quosdam convertat, de filiis sæculi atque diaboli filios Dei efficiat. Hoc omnis prædicator, prælatus et pastor debet implere, ut subditos suos seu proximos semper in memoria habeat, pro eis ad Dominum clamet, se quoque præfatis modis affligat, quatenus eis gratiam desideratam queat a Domino obtinere. Quod Apostolus se fecisse protestans, ait:20 Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis. Et rursus ad gentes :21 Libenter impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. In Actibus quoque loquens Ephesiis : Per triennium, ait, non cessavi quotidie cum lacrimis monens unumquemque vestrum.2223 Et visum est aliud signum in cœlo : quod ipse Joannes visione consueta intuitus est in cœlo, id est in Ecclesia, ubi inter fideles discurrit inquietissimus inimicus, qui ut leo rugiens circuit, quærens quem devoret.24 Deinde ponitur signum istud. Et ecce draco magnus et rufus, id est diabolus : qui alios inficiendo tentationum veneno, callide circumveniendo, in se ipso igne malignitatis ardendo, dicitur draco; et magnus, non virtute, sed pravitate, vel etiam potestate (non est enim potestas super terram quæ comparetur ei) : rufus vero, quia ut dicit Salvator, Ille homicida erat ab initio;25 et invidia ejus mors introivit in orbem terrarum; nec aliud sitit nisi sanguinem animarum, id est vitam caritatis et gratiæ eis auferre.
Habens capita septem, id est septem spiritus nequam, juxta illud, Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus nequiores se;2627 septem quoque capitalia vitia, et septem spiritualia nocumenta, contraria septem donis Spiritus Sancti. Berengandus per septem capita ista, intelligit universitatem reproborum, quibus ad aliorum deceptionem diabolus utitur.28 Et cornua decem. Per cornua quandoque reges seu principes, interdum regna seu acies designantur.29 Unde in Daniele scriptum est : Decem cornua quæ vidisti, decem reges sunt. Et primo Machabæorum habetur : Bacchides erat in dextero cornu. Ubi per cornu, exercitus ad bellandum dispositus explicatur. Itaque per decem cornua, universi reges, principes, et acies hujus exprimuntur draconis. Quemadmodum enim septenario, ita et denario universitas designatur, eo quod septem diebus omne tempus evolvitur; et numeri qui sequuntur denarium, sunt quædam replicationes ipsius. Et in capitibus suis septem diademata. Habuit enim draco septem capita, et in quolibet unum diadema, quod est signum regiæ potestatis, indiciumque triumphi. Ipse quippe est princeps hujus mundi, et rex super omnes filios superbiæ. Itaque ad innuendum quod omnibus his dominetur atque prævaleat, septem diademata in suis visus est habere capitibus.
Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cœli. Potest per caudam diaboli, ejus dolositas accipi, per quam innumerabilem multitudinem angelorum hominumque fefellit. Ita exposuit Beda. Berengandus autem per caudam, quæ finis est corporis, Antichristum intelligit, qui plurimos in Ecclesia instar stellarum fama atque scientia resplendentes, decepturus non ignoratur.30 Iterum per caudam diaboli, intelliguntur spiritus maligni principem suum sequentes, plurimosque fallentes. Rursus, quoniam animalia turpitudinem suam cauda operiunt, potest per caudam diaboli, multitudo hypocritarum falsorumque exprimi fratrum, per quos diabolus suam tegit et exercet malitiam. Quod autem per tertiam partem, non illud semper quod præcise tertia pars est, sed magna quædam pluralitas insinuetur, præhabitum est :3132 sicut et medium non semper vocamus quod æqualiter distat ab extremis, sed illud quoque quod mediat seu comprehensum est inter extrema, quemadmodum Tyrus scribitur in medio maris sita.33 Et misit eas in terram, id est, spiritualiter interfecit, terrenorum amore involvit, in perditionis foveam jecit, vel in aerem caliginosum, quantum ad dæmones, qui et frequenter ad homines tentandi causa a principe suo mittuntur.34
Et draco stetit ante mulierem, id est, diabolus omnibus modis adversabatur Ecclesiæ, juxta illud Genesis :35 Inimicitias ponam inter te et mulierem. In Zacharia quoque Satan stabat a dextris Jesu, ut adversaretur ei.36 Quæ erat paritura, id est aliquos in Christo regeneratura seu conversura. Non enim infructuosi sunt ejus labores, quibus pro aliorum conversione desudat.37 Ut quum peperisset, filium ejus devoraret, id est, sibi per peccatum incorporaret, gratia atque virtutibus spoliatum. Hoc enim summe conatur, intendit, desiderat, ut renatos et conversos avertat, perimat, damnet.
Et peperit filium masculum. Quidam per feminam, B. Mariam; per filium masculum intelligunt Christum, cui mox na-to per Herodem insidiatus est dæmon. Sed quia (ut patuit) hoc loco per mulierem non intelligitur ad litteram S. Maria, sed Ecclesia; per filium masculum intelligi puto cœtum fortium et virtuosorum Christianorum, ut per singulare intelligatur plurale: quod in isto volumine sæpius agitur, ut patet in his quæ de septem angelis sunt prædicta. Isti ob animi robur fideique constantiam, quibus diabolo prævalent, vir masculus nuncupantur. Qui recturus erat gentes in virga ferrea, id est in rigore disciplinæ, ac vigore justitiæ. Tales namque idonei sunt alios gubernare. Quomodo autem illud perfectis et electis conveniat, dictum est plenius. Et raptus est filius ejus ad Deum, id est, cœtus fidelium perfectorum sub divinæ protectionis umbra quievit, et mente ad Deum erectus est.
Et mulier fugit in solitudinem. Insidiante dracone per se et angelos tenebrarum ac ministros peccati, Ecclesiæ Dei, illa hominum vitavit tumultus omnemque inquietudinem terrenorum et mentis, et intravit secretum pœnitentiæ locum. Quum omni tempore persecutionum insectarent tyranni famulos Christi, frequenter ad loca solitaria confugerunt. Quod et postea innumerabiles eremitæ ac monachi fecisse noscuntur, implentes illud Psalmistæ: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Ubi habebat locum paratum a Deo, qui ait per Osee: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Illic enim specialiter visitat Deus suos electos: quia quo amplius propter Deum ab humano consortio, alloquio et tumultu fuerint separati, eo ad divinam allocutionem, illustrationem, tranquillitatem, sunt aptiores. Unde et Christus dixit Apostolis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Denique illic ipsemet Deus est locus eorum, quia in ipso quiescunt, collocantur, et commorantur. Propter quod orat vir sanctus: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum. Ut ibi pascat illam, orantem: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; diebus mille ducentis sexaginta. Per hos dies (qui faciunt annos tres et medium), secundum Bedam, signatur totum tempus Christianitatis, seu evangelicæ legis, quoniam tanto tempore Christus prædicavit: qui Ecclesiam suam quotidie multiplici reficit pane, scilicet sacramentali, pane lacrimarum, confortationis, consolationis, pane bonæ operationis. Virtutes quoque et dona, panes sunt animæ.
Consequenter ostenditur, quod angelica præsidia adsint Ecclesiæ. Plures enim nobiscum sunt, quam contra nos. Et factum est prælium magnum in cælo, id est in Ecclesia militanti ubi jugiter virtuosi contra mundum et carnem, diabolumque confligunt. Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone. Michael, qui est princeps Ecclesiæ, de supremo ordine infimæ hierarchiæ, videlicet de choro Principatum, esse creditur. Itaque angeli ejus, sunt angeli sancti eo inferiores, singulis hominibus præsidentes, et in gubernatione Ecclesiæ cooperantes eidem. Hi præliantur cum dracone, id est contra diabolum pro Ecclesia et singulis filiis ejus, orando, mentem illustrando, salubria inspirando, a diabolicis tentationibus eruendo, illorum sævitiam et potentiam reprimendo.
Et draco pugnabat et angeli ejus, scilicet angeli tenebrarum, qui cum suo principe corruerunt. Imo, secundum Bedam, hoc loco angeli ejus, non solum spiritus maligni, sed et homines dæmonum laqueis irretiti intelliguntur: qui si aliorum damnationi seu transgressioni cooperentur, nonne veraciter angeli Satanæ sunt
Marc. VI, 31.
Ps. LXX, 3.
Matth. VI, 11.
IV Reg. VI, 16.
7
5 16.
6 enim
Ps. LIV, 8.
Osee II, 14.
B
C
D dicendi? Hi itaque pugnant contra Ecclesiam, id est re et nomine Christianos, ut eos a via æquitatis avertant. Estque prælium istud adeo grave, ut dicat Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates.38 Potissime autem bellum istud incepit a tempore prædicationis evangelicæ legis, quia tunc de innumerabilium hominum cordibus ubique terrarum expellebatur diabolus, secundum quod Christus passione instante prædixit: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.39 Denique dæmones contra angelos sanctos pugnant, quia ut valent, eis resistunt, semperque impedire atque destruere moliuntur quod illi operantur in nobis. — Quidam præfatum prælium in cœlo factum, exponunt de dissensione angelorum in exordio ante confirmationem bonorum, quando aliqui Lucifero consenserunt, alii dissenserunt; tuncque expulsi sunt impii, forte ministerio stantium.
Et non prœvaluerunt draco cum suis, contra angelos sanctos et Ecclesiam angelorum ope protectam. Electos enim finaliter supplantare non queunt, et renitentibus eis, gentilitas ad fidem conversa est. Neque locus inventus est eorum amplius in cœlo, id est in Ecclesia, quantum ad eos quorum conversatio est in cœlis:40 qui acquiescunt Paulo dicenti, Nolite locum dare diabolo;41 et Jacobo admonenti, Resistite diabolo, et fugiet a vobis.42 De cujus ejectione de cordibus fidelium electorum, subjungitur:
Et projectus est, id est, Spiritus Sancti virtute, angelica ope, libero arbitrio concurrente et cooperante, per conversionem suam ad Deum, de credentium corde expulsus est, draco iste magnus, cujus venter animarum pereuntium damnatione non satiatur, magnus pravitate, non bonitate, et magnus propria æstimatione, quia superbus;43 serpens antiquus, ob calliditatem sic dictus, et quia per serpentem loquens, hominem vicit:44 qui vocatur antiquus, non quod proprie esse ejus tempore mensuretur, quum sit incorporeus spiritus, sed quoniam ab initio mundi fuit et impius exstitit, habens nocendi consuetudinem, experientiam, artem; qui vocatur diabolus, quasi deorsum fluens, et duo, videlicet corpus et animam, mordens, et Satanas, qui interpretatur adversans, quia nostræ incessabiliter inimicatur saluti; qui seducit universum orbem, id est multos ubique terrarum. Multi enim sunt reprobi et terreni. Et quis est, qui etsi electus sit, non tamen aliquando seductus est, tentante diabolo? Verum ante Christi adventum, totum pene orbem vehementer seduxit, omnibus ad idololatriam tractis; sed per Apostolorum prædicationes fallaciæ ejus sunt reseratæ. Projectus est in terram, id est in infernum, vel in reproborum corda terrena, vel in terram, ad litteram. Quum enim immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa.45 Unde ad Dominum loquitur:46 Circuivi terram, et perambulavi eam. Et angeli ejus cum eo missi sunt, id est de electorum corde depulsi, atque in ima detrusi. De qua re omnes virtuosi in Ecclesia triumphanti ac militanti lætati sunt, et Deo gratias cecinerunt, secundum quod subditur:
Et audivi vocem magnam in cœlo dicentem. Ista fuit vox angeli sancti qui ista demonstravit Joanni. Potestque per cœlum intelligi Ecclesia militans et triumphans. Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: id est, hominibus ad veritatem conversis, dæmonibusque dejectis, facta est a Deo in animabus credentium, salus, seu beatitudo in spe, et virtus infusa, seu gratia ac fortitudo, contra adversarias potestates, et regnum Dei, id est regnatio Dei Patris seu Trinitatis in mentibus electorum, in quibus ante regnavit diabolus; vel, Regnum, id est, populus christianus talis per gratiam est effectus, ut merito regnum Dei vocetur, et Deus altissimus in ipso regnare ac habitare dignetur. Sed et potestas Christi ejus nunc facta est, id est manifestata in adversariorum prostratione, et prædestinatorum illuminatione. Rursus, Potestas ejus, id est, potens atque magnificus ejus effectus impletus est, puta mundi conversio ad tam arduam legem, tamque incomprehensibilem fidem, quod omni miraculo mirabilius est. Juxta hunc sensum, et increata Dei salus ac virtus facta nunc est, quantum ad manifestationem, quoniam per prædicta, beatitudo et excellentia Dei mundo innotuit.
Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, id est diabolus semper intentus quomodo hominum peccata coram Deo allegando, possit obtinere licentiam magis tentandi, nocendi, perimendi, atque tartareas miserias inferendi. Ecce angelus sanctus homines vocat fratres, tanquam futuros concives, et per dona gloriæ sibi conformandos, ac in natura intellectuali saltem quantum ad genus consortes, itemque ab eodem Creatore immediate manantes. Qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Quum enim sit plenus invidia, semper paratus est mala commemorare, et Dei justitiam ad ultionem inducere, quantum in se est. Accusat quoque, id est, accusabiles facit, quando ad vitia pertrahit.
Et ipsi vicerunt illum, puta diabolum accusatorem, propter sanguinem Agni, id est virtute et merito passionis Christi, ob quam datur electis virtus et gratia prævalendi, et propter verbum testimonii sui, id est per confessionem et prædicationem nominis Christi, quibus ei coram hominibus testimonium perhibuerunt; vel, Propter verbum testimonii sui, id est per adimpletionem verborum Christi, quibus testatus est nobis quid credere, quid facere, quid vitare debemus; et non dilexerunt animas suas usque ad mortem, id est, nec se ipsos, nec animas suas carnaliter dilexerunt, imo salubriter oderunt, abstrahendo sibi delectabilia vitæ præsentis, et asperis mortisque periculis se pro
A Deo ac justitia exponendo. Hoc est odium bonum, de quo ait Christus: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.47 Imo sic odire, est vere diligere. Nempe, quum diligere sit alicui bonum velle, ille vere se diligit qui summum et incommutabile bonum, scilicet Deum, desiderat, et omnia quæ ad illius boni adeptionem necessaria sive accommoda sunt, amat; quæ vero ab illo impediunt, odit, puta delicias carnis, honores, vanitates, et cuncta quæ lege prohibentur divina. Et quia hujusmodi quandoque bona sunt apparenter, delectabilia et jucunda, idcirco talia sibimet denegando, dicitur quodammodo se odire, quia vult sibi mala pœnalia, et non vult sibi bona carnalia. Istud tamen, ut dixi, est vere diligere. Et qui carnali amore se diligunt, vere se odiunt. Ea etenim quærunt et amant quæ suæ adversantur saluti, quibus animas suas gravissime lædunt, Deum amittunt, et diabolo attinent.
Propterea, lætamini, cœli, et qui habitatis in eis. Si per habitatores cœli intelliguntur Beati, quomodo cœli dicuntur lætari? Quidam ergo per cœlos intelligunt angelos superiores; et per habitatores eorum, angelos inferiores, qui in superioribus habitant in quantum ab eis illustrationes suscipiunt. Verumtamen, et si orbes cœlestes quis dixerit non esse animatos, dicuntur tamen laudare, benedicere, lætari, materialiter saltem, in quantum intuentibus præbent lætandi, benedicendi, laudandi materiam. Sed quum Beati habitent omnes in uno cœlo, puta empyreo, quomodo nunc pluraliter dicitur, Qui habitatis in eis? Et respondendum, quod in Scripturis frequenter ponitur numerus pluralis pro singulari. Porro, hoc loco per cœlos intelligi possunt Ecclesia militans et triumphans, omnes quoque particulares Ecclesiæ, et mansiones ac chori cœlestes, qui invitantur lætari de electorum salvatione et dæmonum superatione. Gaudium enim est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.48
Væ terræ et mari, id est habitatoribus provinciarum ac insularum, obstinatione in malo duris, firmis et aridis, vitiorumque fluxu instabilibus, quia descendit ad vos diabolus. Expulsus enim ab electis, atrocius supplantare conatus est ceteros. Habens iram magnam, videlicet grandem ac inflammatum appetitum nocendi, seu vindicandi se de hoc quod a pristinis habitaculis suis expellitur, in quo superbissimus reputat sibi injuriam fieri; sciens quod modicum tempus habet nocendi: vel quia omne tempus præsens, respectu durationis futuræ brevissimum perhibetur; vel quia eorum quos tentare molitur, brevis omnino est vita, et quia indesinenter cernit propinquare diem judicii.
Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, juxta sensum nunc introductum, persecutus est mulierem quæ perperit masculum, id est Ecclesiam, quæ mater est cœtus fidelium robustorum. Non enim cessat diabolus persequi et tentare credentes: imo, secundum Bedam, exsecrabili astutia diabolus, quanto fortius ab Ecclesia dejicitur, tanto pertinacius eam persequitur. Nam et de Christo scriptum est: Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus.49 Est autem Ecclesia sponsa Christi per fidem et caritatem, mater per prædicationem, soror per naturæ conformitatem, et uxor per bonorum operum inhæsionem. Et datæ sunt a Spiritu Sancto, mulieri, id est Ecclesiæ, duæ alæ aquilæ magnæ, id est devotio orationis, et sinceritas contemplationis, quibus altissime volat præ cunctis generationibus mundi, sicut et aquila ceteris avibus volat sublimius. Quidam per duas alas, duo Testamenta, seu duo caritatis præcepta, vel activam contemplativamque vitam, accipiunt. Ut volaret in desertum in locum suum, id est in solitudinem jam præfatam, ubi alatur per tempus, et tempora, et dimidium temporis (per tempus annum, per tempora duos annos, per dimidium temporis medium annum, hic et in Daniele significari jam patuit;50 quomodo autem Ecclesia per tantum temporis a Christo in solitudine nutriatur, in isto articulo dictum est), a facie serpentis, id est a venenata tentatione callidissimi hostis, quem vincere nisi ad Christum confugiens nequit.51
Et misit serpens ex ore suo, id est ex corde suo nequissimo, aquam tanquam flumen post mulierem, id est impetum persecutionum, abundantiam tentationum, seu copiam persequentium populorum, post Ecclesiam.52 His namque eam infestat, quantumlibet ad secreta confugiat. Imo, quo seriosius ad Deum se erigit, eo ille malignantius eam insequitur. Et adjuvit terra mulierem, id est, perfectiores quique in terra morantes, vel angeli ad homines custodiendos transmissi, pro Ecclesia fortiter oraverunt, ejusque hostibus per arma justitiæ restiterunt. Terra quoque est S. Maria, de qua loquitur Isaias, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem;53 atque Psalmista, Terra nostra dabit fructum suum.54 Ipsa autem est fidelissima Ecclesiæ advocata. Et aperuit terra os suum, preces ad Deum fundendo, et absorbuit flumen quod misit serpens ex ore suo, id est, sua virtute ac prece machinationes diaboli prorsus exstinxit, gratiamque patientiæ contra eas Ecclesiæ procuravit.
Et iratus est draco in mulierem, id est contra Ecclesiam, quod eam superare nequivit, et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, id est filios ejus imperfectiores tentare. Dum enim perfectos dejicere nequit, ad imperfectos expugnandos convertitur. Qui custodiunt mandata Dei, puta Decalogum. Unde loquitur Christus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.55 Et habent testimonium Jesu, id est, fide et opere testimonium perhibent Christo, ejus se famulos ostendendo.56 Et stetit super arenam maris, id est, in hominibus vanis et levibus, incompactis et infructuosis conquievit, et principatum obtinuit, qui sunt tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.5758
Postremo, quidam hunc librum secundum temporis processum ac ordinem exponentes, præscriptam tribulationem Ecclesiæ exponunt de persecutione Christianorum a Chosroa rege Persarum, quem dicunt hoc loco ad litteram appellari draconem magnum, serpentem antiquum atque diabolum. Quod prima facie non habet apparentiam magnam, quum in tota Scriptura canonica alibi tale nil inveniatur, quamvis in Ezechiele Pharao draco magnus vocetur.59 Nec Chosroæ competit proprie quod sequitur: Qui seducit universum orbem. Per masculum autem quem mulier peperit, intelligunt Heraclium imperatorem, qui contra Chosroam Deo juvante prævaluit. Per Michaelem quoque quidam ad litteram intelligit imperatorem præfatum: quod qualem apparentiam habeat, diligenti lectori committo. Multa autem possent huic expositioni opponi, sed melius arbitror pertransire. Neque enim Apocalypsis in locis obscuris certitudinaliter intelligi potest, nisi per revelationem divinam. — Legi etiam in cujusdam commento, quod secundum omnes expositores, per draconem et angelos ejus intelligatur Chosroa et suus exercitus. Hoc verbum indiget pio intellectu, quum nec Augustinus, nec Beda, nec Haymo, nec Berengandus, nec Glossa, neque Albertus, ita exponunt.
Footnotes
-
Cf. VI, 4; et art. XI, init. et vers. 7. ↩
-
(cap. 11.) ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Joann. II, 19. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Hebr. IX, 4. ↩
-
Act. II. ↩
-
1 (cap. 12.) ↩
-
Galat. III, 27. ↩
-
Coloss. III, 9, 10. ↩
-
Rom. XIII, 14. ↩
-
1 Cor. vi, 4. ↩
-
Ps. cxviii, 105. ↩
-
Coloss. i, 18. ↩
-
Eccl. i, 13. ↩
-
Galat. v 22, 23. ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
1 Cor. iv, 15. ↩
-
Galat. iv, 19. ↩
-
Rom. ix, 2 3. ↩
-
Eccli. i, 13. ↩
-
II Cor. xii, 15. ↩
-
Act. xx, 31. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Matth. xii, 45. ↩
-
Job xli, 25. ↩
-
Dan. vii, 24. ↩
-
Act. ii. ↩
-
A cap. 12.) ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
1 Mach. ix, 12. ↩
-
Sap. ii, 24. ↩
-
Gen. iii, 15. ↩
-
Zach. iii, 1 ↩
-
cap. 12.) i h. xxvi la 32. ↩
-
Ephes. vi, 12. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Ephes. iv, 27. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Job xx, 20. ↩
-
Gen. iii, 1-6. ↩
-
Matth. xii, 43. ↩
-
Job i, 7; ii, 2. ↩
-
Joann. xii, 25. ↩
-
Luc. xv, 10. ↩
-
Luc. IV, 13. ↩
-
Dan. XII, 7. ↩
-
vers. 6. ↩
-
* [ut eam faceret trahi a flumine,] ↩
-
Is. XLV, 8. ↩
-
Ps. LXXXIV, 13. ↩
-
Matth. XIX, 17. ↩
-
Apoc. I, 2, 3; ↩
-
Ps. i, 4. ↩
-
Ps. 1, 4. ↩
-
Ezech. xxix, 3. ↩
Chapter 14 of 24