Skip to the text

Articulus 14

EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI: ET VIDI DE MARI BESTIAM ASCENDENTEM.

PRÆCEDENTI capitulo dictum est, qualiter draco, hoc est diabolus, persequatur Ecclesiam; nunc denuntiatur, quomodo corpus et familia ejus id faciat. Et vidi de mari bestiam ascendentem. Bestia ista, est Antichristus irrationabilissime se habiturus, vel cætus reproborum bestialiter agens. Qui ascendit de mari, scilicet de sæculo nequam, de pelago iniquitatis, de profundo vitiorum, de vitiosis principibus. Vel mare designat inquietam amaramque tribum de qua Antichristus nascetur. Habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata. Per septem capita Antichristi, universitas capitaneorum seu principum ejus exprimitur. Porro, per decem cornua, universitas regnorum seu acierum ipsius expressa est. Per diademata vero significatum est, quod populos sibi adhærentes regio coronabit honore multiplicique triumpho. Et super capita, id est principes, ejus nomina blasphemiæ, id est, principes ejus pleni erunt blasphemiis contra Christum.

Et bestia quam vidi, similis erat pardo, id est varietate vitiorum atque hypocrisi perfusa ac palliata. Antichristus enim quum nequissimus sit futurus, sanctum tamen se multiformiter simulabit. Pardus autem animal est variis respersum coloribus, juxta illud Jeremiæ: Si mutare potest pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere quum didiceritis malum.1 Et pedes ejus sicut pedes ursi. Secundum Berengandum, ursus est callidissimum animal: per quod Antichristi astutia, qua homines fallet, exprimitur. Rursus, per ursum, animal pedibus conculcans ac devorans, innuitur quod Christianos avide conculcabit. Et os ejus sicut os leonis : quia in loquendo erit fidelibus crudelis ac animosus.

Et dedit illi draco, puta diabolus, virtutem suam et potestatem magnam. Quod enim per se ipsum facere non valebit, per

Antichristum implebit, qui erit velut vas et instrumentum diaboli, juxta illud in Isaia: Ego creavi fabrum sufflantem prunas, et proferentem vas in opus suum.2 Sed quum omnis potestas sit a Deo, quomodo a diabolo erit Antichristi potestas?3 Et respondendum, quod omnis potestas et virtus, quantum ad suam essentiam, est a Deo mediate vel immediate, non autem quoad suam abusionem. Ista siquidem est a voluntate creata, perversa ac defectiva. Potestas ergo diaboli est a Deo. Et quum illa sit adeo magna, ut non sit potestas super terram quæ comparetur ei, constat quod hanc potestatem communicando Antichristo, dabit ei potestatem magnam.4 Dabit enim ei scientiam naturalium rerum, et potestatem faciendi miracula, secundum Glossam. Quomodo autem facturus sit miracula, postea est tangendum. Rursus, in omnibus cooperabitur ei occulte. Verum hac potestate eatenus ille impius abutetur, ut melius a diabolo quam a Deo collata feratur.

Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem. Ipsemet Antichristus est unus seu primus inter principes suos: qui secundum Bedam, finget se occisum et suscitatum, ut Christus verus credatur. Ideo subditur: Et plaga mortis ejus curata est, id est, a morte hac simulata se resurrexisse magica arte monstrabit. Cujus rei typus in Simone mago præcessisse asseritur. Et admirata est universa terra post bestiam, id est, universi terreni et seducti, his visis, cum admiratione secuturi sunt Antichristum, tanquam verum Messiam in quo Prophetarum eloquia sint completa.

Et adoraverunt draconem, id est diabolum, scilicet in Antichristo, quem adorando ut Deum, non Deum sed dæmonem impiissimo vasculo præsidentem adorabunt, qui dedit potestatem bestiæ, utpote Antichristo, juxta sensum nunc tactum. Et adoraverunt bestiam: nam et Antichristum tanquam Dei Filium adorabunt; dicentes: Quis similis bestiæ? Putabunt enim quod nec in sanctitate, nec in sapientia, nec in potestate operandi miracula, fuit aut sit similis ei. Aut quis poterit pugnare cum ea? quasi dicerent: Non est qui ei queat resistere. Unde de Antichristo ait Apostolus: Qui extollitur supra omne quod dicitur aut colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi sit Deus.56 Verumtamen ejus ministri verba præfata formaliter dicturi non sunt, sed æquivalenter. Ipsi etenim dicent: Quis similis Christo? aut quis poterit pugnare cum eo? Verum, quoniam iste quem Christum putabunt, potius bestia quam homo aut Christus dicendus est, fertur quod dicent: Quis similis bestiæ? etc.

Et datum est ei os loquens magna, id est, præsumptuose se verbis magnificabit. Os autem quo loquetur, habebit a Deo, abusionem vero a semetipso et a diabolo. Et blasphemias: nam Jesum Christum dicet fuisse Antichristum. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos: qui faciunt annos tres ac medium. Tanto enim tempore blasphemare, regnare ac prævalere divinitus permittetur. Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, id est contra Deum, blasphemando unigenitum Filium ejus Jesum Christum.7 Qui enim non credit in Filium, mendacem facit Patrem;8 et, Qui non confitetur Filium, nec Patrem habet: ut in prima Joannis epistola legitur. Et ipsemet Christus testatur: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.9 Potest quoque hoc loco nomine Dei, Filius, qui est verus Deus et vita æterna, intelligi.10

Aperiet itaque os suum in blasphemias contra Deum, blasphemare nomen ejus, dicendo quod Christus fuit seductor et mendax, et tabernaculum ejus, id est Ecclesiam, scilicet omnes sanctos qui in Jesum Christum crediderunt, quos omnes dicet deceptos atque damnatos. Ideo subditur: et eos qui habitant in cœlis, id est Apostolos et martyres, quos dicet perisse.

Et datum, id est a Deo permissum, et a diabolo inspiratum, est illi facere bel-11 lum cum sanctis, id est contra sanctos, et vincere illos. Nam Christianos constantes corporaliter perimet. Unde in Daniele legitur : Tradentur sancti in manus ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.12 Plures etenim sub ejus tyrannide martyrio coronabuntur. Quorum triumphus, secundum Gregorium, gloriosissimus erit : quia non ipsi, sed persecutor eorum miraculis coruscabit. Et data est illi potestas in omnem tribum, [et populum,] et linguam, et gentem. Ex omni enim natione, tribu ac populo aliqui, imo et plurimi ei subdentur, ut videatur impleri in eo quod de Christo prædictum est per Danielem : Omnes populi, tribus, et linguæ servient ei.13

Et adoraverunt eum omnes qui habitant in terra, id est quidam de omnibus, vel omnes terreni et reprobi. De quibus loquitur Jeremias :14 Recedentes a te, Domine, in terra scribentur. Vel ideo ait, Omnes, quoniam tam multi eum adoraturi sunt, ut eorum comparatione alii videantur pauci aut nulli. Verumtamen multi solo timore eum adorabunt ore tenus, non ex corde. Quorum non sunt nomina scripta in libro vitæ Agni, id est, qui prædestinati non sunt, nec scripti in libro vitæ gloriæ, quam Agnus nobis promeruit secundum quod homo, et quam auctoritative præstat ut Deus. De hoc libro supra dictum est plenius.15 Qui occisus est ab origine mundi : vel dispositive, vel præfigurative, quia in Abel occisione, Christi fuit figurata occisio (propter quod asserit Augustinus, quod Christus fuit in Abel occisus, et in Prophetis exhonoratus);16 rursus, quoniam passio Christi hoc egit implenda seu futura, quod facit impleta atque præterita. Omnes enim qui in Christum ante ejus adventum crediderunt, per ejus fidem salvati sunt. Christus ab origine mundi, scilicet a tempore Adæ, occisus est virtualiter, quoniam virtute suæ passionis et ipsi protoplasti parentes salvati sunt.

Denique, secundum Berengandum, quod dicitur, Ab origine mundi, referri potest ad illud quod dictum est, Non sunt scripta : ut sit sensus, quod hi quorum nomina non sunt scripta ab origine mundi, adoraturi sunt Antichristum. — Iterum ait circa hunc locum : Difficile videtur, ut in tam brevissimo tempore, id est in tribus annis et dimidio, omnes gentes sibi subjicere, et ad suam culturam genus humanum Antichristus possit, præter paucos electos, perducere. Erunt enim multi electi, sed in comparatione infidelium valde paucissimi. Verumtamen potest fieri, ut primo omnes gentes suæ ditioni subjiciat, postea vero in superbiam elatus, se pro Deo coli instituat. Nam, sicut mihi videtur, in tribus annis et dimidio, persecutionis tempus tantummodo comprehenditur, in quo et per se et suos discipulos, et per ostensionem signorum, tota virtute laborabit ut culturam deitatis omnes homines sibi impendant. Hæc Berengandus. Faciet autem bellum contra sanctos, blandiendo, terrendo, Scripturas allegando, mirabilia operando, ut probet se Christum. — Præterea multi quærunt, cur Deus talia fieri sinat, ut scilicet genus humanum Antichristus tam pessime fallat. Verum duabus ex causis Deus ista permittet. Nam, sicut ipse dicit in Evangelio, In illis diebus refrigescet caritas, et abundabit iniquitas multorum. Propter hoc digni erunt a Deo relinqui, et tam pessimo homini subjici, secundum illud ad Thessalonicenses :17 Revelabitur ille iniquus, cujus est adventus in omni seductione iniquitatis, his qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent : ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.18 Unde in Job quoque legitur :19 Deus regnare facit hominem hypocritam, propter peccata populi. Rursus, permittet Deus hæc fieri, propter probationem electorum suorum : ut sicut aurum probatur per ignem, ita et illi in persecutione Antichristi probentur, juxta illud in Daniele :20 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi aurum probabuntur plurimi. — Præterea si quæratur, an aliqui electorum ab Antichristo fallentur : dicendum, quod Antichristo occiso, multi eorum quos decepit, efficaciter pœnitebunt, quos constat electos. Hinc quod ait Salvator, Erit tribulatio magna, ita ut in errorem ducantur, si possibile est, etiam electi :21 intelligendum est, quod non poterunt finaliter decipi.

Si quis habet aures, audiat, id est, ista diligenter advertat. Ubicumque in Scripturis hoc dicitur, signum est quod notabile, vel obscurum, diligenterque pensandum sit quod profertur.

Qui in captivitatem duxerit, id est, Antichristus et ejus exercitus, qui Christianos corporaliter captivabunt, et multos spiritualiter capient, eos suis erroribus implicando, et dæmonum captivitati subjiciendo, in captivitatem vadet, id est, dæmonum vinculis impietatisque propriæ funibus irretietur.22 Ligatis ergo manibus et pedibus, in exteriores tenebras projicietur.23 Quod et de omnibus violentis captivatoribus accipi potest, in quibus illud Proverbiorum completur : Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.24 Qui in gladio occiderit, oportet eum in gladio occidi. Simile est quod ait Salvator : Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit.25 Sive enim materiali gladio alium corporaliter quis occidat injuste, sive spirituali gladio pestiferæ persuasionis aut scandali animam ejus necaverit, gladio divinæ sententiæ est damnandus : imo propria impietate quam gladio committit, animam suam mortaliter lædit ac perdit.

Hic est, id est, in harum tribulationum æquanimi perpessione consistit, patientia, cujus est in adversis inordinatam auferre tristitiam, et fides, id est credulitas, sanctorum, quorum fides in hoc constans et integra comprobatur, quod nec adversis concutitur : quod est contra eos qui ad tempus credunt, ac laudabiliter agunt, sed tempore tentationis succumbunt, et Deum relinquunt.26

Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. Hæc bestia est cœtus principalium ministrorum, utpote prædicatorum, Antichristi : qui de terra, id est de vita terrena, et temporalium rerum opulentia, erigentur in altum elationis. Et habebat duo cornua similia Agni : quia sicut in Christum crediderunt quidam ex Judæis, et quidam ex gentibus, ita et in Antichristum ex utroque populo credituri sunt plurimi. Acies autem istorum, cornua nuncupantur. Denique, tam Antichristus quam iste cœtus ipsius, Christo similes apparebunt, per simulatam sanctitatem et miraculorum operationem. Et loquebatur sicut draco, verba blasphema, infectiva ac diabolica proferendo. Nam et diabolus per Antichristi prædicatores, sicut per ipsum, loquetur.

Et omnem potestatem prioris bestiæ, scilicet Antichristi, faciebat in conspectu, id est in præsentia, beneplacito vel nomine ejus. Mirabilia enim quæ ope diaboli faciet Antichristus, faciet et iste cœtus prædicatorum ejus : qui non omnes erunt semper in corporali ejus præsentia ; sed ubique discurrentes, in ejus nomine et virtute operari se fatebuntur. Et fecit terram et, pro id est, inhabitantes in ea, adorare bestiam primam, scilicet Antichristum, cujus curata est plaga mortis, id est, qui a morte simulate finget se suscitatum, ut patuit. Ad hoc namque prædicatores Antichristi tendent, ut universos inducant ad credendum quod ipse sit Filius Dei. Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de cœlo descendere. Quod dupliciter explanatur : Primo, quod sicut diabolus per se ipsum Deo permittente fecit ignem materialem descendere, qui oves sancti Job puerosque consumpsit, ita in fine Antichristus et ejus ministri ope diaboli facient ignem corporalem de cœlo aerio cadere.2728 Quem utique ignem diabolus naturali virtute atque industria facile producere poterit. Secundo, quod sicut Christus discipulis in specie ignis Spiritum Sanctum misit, ita et Antichristus prædicatoresve ejus, igne desuper veniente, dicent Spiritum Dei super credentes in ipsum descendere.29 In terram in conspectu hominum.30

Et seducet habitantes in terra propter, id est per, signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, id est, quæ in nomine vel præsentia Antichristi factura est, cooperante diabolo: sicut et magi Pharaonis eo præsente arte magica non parva mirabilia operari leguntur.31 Unde Christus prædixit:32 Surgent pseudoprophetæ, et dabunt signa magna. Dicens, videlicet ista bestia secunda, seu chorus, ordo et cœtus prædicantium Antichristum, habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, id est, Antichristo se conforment vel eum depingant, atque in imaginibus suis adorent: sicut Christiani habent in ecclesiis imaginem Christi. Hoc forte jubebunt. Quæ habet plagam gladii, id est, quæ fuit occisa, et vixit. Secundum apparentiam enim, non in veritate, occidetur atque resurget, sicut de Simone mago narratur. Tamen quod ait, Quæ habet plagam gladii, quidam exponunt, quod cicatrices vulnerum in se ad hominum deceptionem ostendet.

15

Et datum est illi, id est, bestiæ huic prædicatrici Antichristi a Deo permissum est, ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ. Si per imaginem bestiæ intelligatur statua Antichristi, sensus est, quod arte magica facient prædicatores isti statuas Antichristi verba formare: non quod statuæ veraciter sint loquentes, sed spiritus maligni per eas, quemadmodum in idolis paganorum. Si autem per imaginem bestiæ intelligantur conformantes se Antichristo, sensus est, quod quasi spiritum prophetiæ atque scientiæ eis præstabunt, veniente in istos se Antichristo conformantes, non Spiritu Sancto, sed diabolico, per quem prophetandi ac prædicandi officium usurpabunt. Et faciet bestia prædicans Antichristum, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, scilicet statuam Antichristi, seu ipsum in ea, occidantur potestate sæcularium principum Antichristo credentium.

16

Et faciet omnes, pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos: non simpliciter omnes, sed de omnibus plures, vel omnes seductos; habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis. Hoc forte corporaliter sic erit, ut scilicet ad discernendum credentes in Antichristum ab aliis, faciant eos certo signo aut figura notari. Vel character Antichristi est conformitas seu imitatio vitæ doctrinæque ejus: quæ in manu dextera ac frontibus, id est opere manifesto, et oris confessione seu mentis manifestatione, ab Antichristianis habebitur. Et ne quis possit emere vel vendere, nisi qui habuerit characterem bestiæ, aut nomen ejus, ut eum confiteatur seu prædicet, atque ab ipso appellationem aliquam sortiatur, secundum quod nos a Christo Christiani vocamur, aut numerum nominis ejus, id est, de numero sit credentium Antichristo. Vel per numerum nominis ejus intelliguntur opera secundum doctrinam Antichristi multipliciter adimpleta. Itaque Christiani tunc velut excommunicati vitabuntur, et mutuo emere ac vendere non licebit aperte, nisi signatis charactere Antichristi.

17

Hic sapientia est, id est, in consideratione seu cognitione mysterii quod sequitur, sapientia magna consistit. Qui habet intellectum illuminatum a Deo, ut possit mente vivaci divina penetrare mysteria, computet numerum bestiæ, id est annos pertinentes ad Antichristum, ut numeri hujus agnoscat mysterium; vel, Numerum bestiæ, id est litteras nominis ejus. Numerus enim hominis est, id est, numerus iste respicit Antichristum, qui erit veraciter homo, non diabolus, ut aliqui putaverunt, nec Deus, ut quidam tunc æstimabunt. Et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex, scilicet anni. Vel sensus est, quod litteræ nominis Antichristi ta-

18 lem numerum signant, scilicet 666. Quasi dicat: Conjungat litteras quæ talem numerum signant, et habebit nomen bestiæ, scilicet Antichristi.

Circa quod scribit Berengandus: De hoc numero multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt in quorum litteris hic numerus invenitur. Tamen, si aliquod ex his nominibus Antichristus possideat, prævidere non potuerunt. Sed de re tam incerta nil audeo definire. Quis enim scit, si nomen quod a parentibus ei imponetur, numerum istum contineat? Hæc Berengandus. — Porro Albertus de loco isto obscurissimo subtiliter scribens, sequitur Bedam. Et ait Albertus, quod Apocalypsis, scilicet liber iste, primo a Joanne scriptus est Græco sermone. Ideo secundum modum Græcorum hic numerus nominis hominis accipiendus est. Græci autem per litteras significant numeros, secundum quod in alphabeto Græco ponuntur: ita quod prima eorum littera scilicet Alpha, significat unum; secunda, duo; tertia, tria: sicque usque ad decimam litteram, scilicet iota, quæ decem significat. Sequens autem post eam, signat viginti, et quæ hanc sequitur, signat triginta, et ita usque ad centum. Sequens demum post hanc, significat ducenta. Et sic procedendo usque ad mille. Itaque, secundum Bedam et Albertum, nomen Græcum, in quo litteræ præfatum numerum designantes contentæ sunt, est TEITAN, quod interpretatur gigas: quod nomen sibi Antichristus assumet, quasi omnibus fortior eminentiorque consistat, jactans se esse eum de quo fertur in Psalmo:33 Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Numerus autem hujus nominis est, sexcenti sexaginta sex, id est, talem numerum litteræ nominis hujus important. T enim designat trecenta; E, quinque; I, decem; T, trecenta; A, unum; N, quinquaginta: quæ simul faciunt 666. Simile huic, secundum Albertum, est, si juxta Latinos dicamus pro uno vocabulo, DICLUX, quod competit Antichristo, qui unicuique imperabit: Dic lux, id est, dic me esse lucem veram. In hoc autem nomine præfatus numerus invenitur. Nam apud nos, significat quingenta; I, unum; C, centum; L, quinquaginta; V, quinque; X, decem: quæ simul numerum præfatum constituunt. De hac re plura conscribit Albertus.

Securius autem Berengandum sequor. Nam locus iste obscurissimus est omnino. — Et aliqui per numerum istum, tot annorum curricula intelligenda existimant.

Postremo, quemadmodum quidam per bestiam de mari ascendentem, de qua in hujus capituli principio agitur, intelligunt filium Chosroæ regis Persarum; et quæ de bestia ista jam dicta sunt, exponunt de persecutione Ecclesiæ illata a filio Chosroæ: ita per aliam bestiam ascendentem de terra, de qua in sequenti hujus parte capituli dictum est, intelligunt Mahometum legislatorem Sarracenorum;34 et quæ de bestia ista conscripta sunt, exponunt de persecutione Ecclesiæ a Mahometo et suis eidem illata. — Hæc autem expositio videtur a littera in pluribus discordare, præsertim quoad ea quæ de Mahometo dicuntur: quod diligenter inspicientibus textum et hujusmodi expositionem, reor satis posse constare. Neque enim post filium Chosroæ admirata est universa terra, nec adoravit eum, nec ipse suscepit potestatem in omnem populum et tribum et linguam et gentem, nec adorabant eum omnes reprobi qui inhabitant terram: quæ omnia de bestia ascendente de mari scribuntur. Similiter Mahometo non competit quod de alia bestia ascendenti de terra prædictum est, quod scilicet omnem potestatem prioris bestiæ fecit in conspectu illius, quodque fecit habitantes in terra adorare bestiam primam. Non enim Mahometus coram filio Chosroæ exercuit potestatem ipsius filii Chosroæ, nec induxit habitatores terræ ad adorandum filium Chosroæ; nec etiam Mahometus fecit ignem de cœlo descendere, nec angelum sanctum; nec per signa mundum seduxit, imo armis prævaluit: secundum quod ipsemet asserit Deum sibi dixisse, quod non permisit eum miracula facere. Similiter reliqua non proprie videntur Mahometo competere.

Verum, ut dicitur, Scriptura cereum habet nasum : hinc diversis diversimode applicatur. Ego tamen nullius catholicorum dicta catholice introducta infirmare intendo, neque in his aliquid pertinaciter assero. Solet autem inquiri, an Antichristus et ejus ministri facient vera miracula. Et apparet quod non, quum dicat Psalmista : Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus.35 Apostolus quoque loquens de Antichristo : Cujus est, inquit, adventus in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus.36 Oppositum vero patet ex dictis. Facturi sunt enim signa magna. — Et respondendum, quod propriissime loquendo de mirabilibus atque miraculis, utpote secundum quod sunt effectus totum naturalem rerum cursum, legem, virtutem et ordinem transcendentes, sic Deo dumtaxat competit vera operari miracula. Si vero de miraculis et mirabilibus communius extensiusque loquamur, puta ut sunt effectus inconsueti et miri solitum rerum cursum et ordinem excedentes, et præter naturalem modum producti; sic tamen ut in rebus creatis sit naturalis causalitas, capacitas seu potestas ad hujusmodi effectus se extendens : sic cooperante diabolo, miracula seu mirabilia facient : quæ tamen vocantur mendacia ratione finis, quia ad homines decipiendos ordinabuntur et fient. Aliqua quoque erunt omnino mendacia, apparentia sive phantastica, et in præstigiis tantum, ut si ea quæ primo modo miracula nuncupantur, se operari jactent.

Footnotes

  1. Jer. xiii, 23. ↩

  2. Is. LIV, 16. ↩

  3. Rom. XIII, 1. ↩

  4. Job XLI, 24. ↩

  5. II Thess. ii, 4. ↩

  6. II Thess. ii, 4. ↩

  7. I Joann. v, 10. ↩

  8. I Joann. u, 23. ↩

  9. Joann. v, 23. ↩

  10. I Joann. v, 20. ↩

  11. I Joann. ii, 23. ↩

  12. Dan. vii, 25. ↩

  13. Ibid. 14. ↩

  14. Jer. xvii, 13. ↩

  15. In Apoc. III, 5. ↩

  16. Gen. IV, 8. ↩

  17. Matth. XXIV, 12. ↩

  18. II Thess. II, 8-11. ↩

  19. Job XXXIV, 30. ↩

  20. Sap. III, 6. ↩

  21. Matth. xxiv, 21, 24. ↩

  22. Dan.xu,10. ↩

  23. Matth. xxii, 13. ↩

  24. Prov. v, 22. ↩

  25. Matth. xxvi, 52. ↩

  26. Luc.viii, 13. ↩

  27. Job 1, 16. ↩

  28. Job i, 16. ↩

  29. Act. II, 1-4. ↩

  30. Dan. xii, 10. ↩

  31. Exod. VII, 11, 12, 22; VIII, 7. ↩

  32. Matth. XXIV, 24. ↩

  33. Ps. XVIII, 6. ↩

  34. vers. 11. ↩

  35. Ps. lxxi, 18. ↩

  36. II Thess. II, 9. ↩

Chapter 15 of 24