Articulus 15
EXPLANATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ET VIDI, ET ECCE AGNUS STABAT.
DENUNTIATIS gravissimis Ecclesiæ persecutionibus, decuit consolatorium aliquid interponi : et hoc præsenti agitur loco, ubi de Christo ejusque plebe electa et gloriosa tractatur.
Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia. Per montem Sion, quidam hic intelligunt Ecclesiam militantem, alii triumphantem. Sed quantum capere valeo, utrumque dici nil prohibet. Itaque consueta seu imaginaria visione intuitus est Joannes Christum stantem supra Ecclesiam, hoc est in vertice omnium electorum suorum, et tam militanti quam triumphanti Ecclesiæ præsidentem, militantibus quoque pro ipso auxiliari paratum, secundum quod Stephanus ait :1 Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei. Et Christus in Psalmo loquens de Patre :2 Ego, inquit, sum constitutus rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Sion autem speculatio interpretatur : quod militanti Ecclesiæ competit, quæ videt per speculum in ænigmate, revelataque facie gloriam Domini speculatur.34 Sed triumphanti Ecclesiæ competit sincerissime contemplari, quippe quæ facie ad faciem contuetur. Iste est mons Dei, mons pinguis, de quo Apostolus :5 Accessistis ad montem Sion. Denique per centum quadraginta quatuor millia, numerum determinatum atque finitum, indeterminatus innuitur numerus Sanctorum istorum.6 De quibus subjungitur : habentes nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, id est Unigenitum Dei et Patrem æternum
(quibus prolatis, datur intelligi amborum superdulcissimus nexus Spiritus Sanctus) in mentibus suis firmissime commorantes, amorose impressos, memoriter tentos; libera quoque et aperta confessione protestantes se Patris et Filii esse ministros, summamque Trinitatem incessanter laudantes.
Et audivi vocem de cœlo. Vox ista fuit cantus seu laus horum millium Deum laudantium, quam de cœlo militantis seu triumphantis Ecclesiæ interiori auditu audivit Joannes. Tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni. Per quod insinuatur, quod forti, affectuoso, tubali atque magnifico præconio Deum laudabant. Vel ideo ait, Tanquam aquarum multarum, quoniam fuit vox hominum plurimorum. Aquæ autem significant populum, secundum quod infra habetur : Aquæ multæ, populi multi sunt.7 Et vocem quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis, id est, laus ista fuit Deo gratissima, angelis placita, mihi quoque Joanni instar suavissimæ melodiæ videbatur delectabilis ac jucunda. Circa hoc verbum loquitur Beda : Quum citharistæ Dei sint omnes sancti qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes, Deum laudant in psalterio et cithara;89 quanto amplius illi qui evangelicæ privilegio castitatis totos se Deo faciunt holocaustum, et singulariter abnegant semetipsos, tollentesque crucem suam, sequuntur Agnum quocumque vadit?10
Et cantabant quasi canticum novum ante sedem Dei. Quum enim electi de via patriam ingrediuntur cœlestem, mox novum canticum offerunt Deo, quem tunc incomparabiliter clarius cernunt, profundius noscunt, ardentius diligunt, immobilius tenent. Unde et præclarioribus eum attollunt præconiis, quæ ex mentibus per dona gloriæ innovatis, semperque recentibus et nunquam veterascentibus, prodeunt. Porro electi devoti et amorosi in præsenti Ecclesia Domino militantes, quasi canticum novum decantant, per evangelicæ legis verba et opera Deum laudando, eumque quotidie ex recenti, renovata ac inflammata devotione novis laudibus secundum multiplicem Spiritus instigationem, ubertim atque sæpissime commendando. Nam et sæculi amatores nonne frequenter carmina componunt, et cantant recentia de re sibi dilecta? Itaque, novum canticum cantaverunt ante sedem Dei, id est coram Altissimo præsidente, ad ejus honorem, ipsique cordialissime regratiantes de omni sua victoria et virtute, de universis beneficiis ejus, videlicet donis gratiæ seu dotibus gloriæ; et ante quatuor animalia et seniores, id est coram quatuor Evangelistis ac ceteris præcipuis Sanctis, Apostolis, Patriarchis, Prophetis, atque perfectis. Hi namque qui in præsenti adhuc peregrinantur Ecclesia, ad Deum ac Beatos in patria oculos erigunt, et in eorum præsentia se per fidei contemplationem constituunt : sicque laudes, gratiarum actiones et vota offerunt superbeatissimo Deo, cujus excellentiam attoniti rite mirantur.
Et nemo poterat dicere canticum istud, videlicet de quo nunc sermo : quia nunc agitur ad litteram de cantico virginum, qui quodam singulari cantico, gaudio, præmio, de sua virginitate lætantur, regratiantur, ac munerantur. Nam et specialis aureola eis confertur. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, id est, nisi universitas virginum mente et corpore, quæ præfato numero designatur. Præterea, secundum Bedam, singulariter canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum præ ceteris fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. Quod canticum ceteri electi audire possunt, licet dicere nequeant, quia per caritatem in eorum celsitudine læti sunt, quamvis ad eorum præmia non assurgant. Verumtamen non est putandum, quod absolute loquendo, virgines majoris sint meriti in præsenti, et præmii in futuro, quam ceteri universi electi, qui vel conjugio, vel alio modo virginitatem amiserunt, sed quod in accidentali quodam merito præmioque excellant, et ceteris paribus, beatiores sint. Qui vero in caritate divina est ardentior sive perfectior, hic absolute eminentior est, in essentialique præmio erit sublimior. Unde quod aliqui putaverunt, virgines tantum ad angelicos ordines assumendos, ceteros vero infra futuros, stultissimum fuit. Qui empti sunt de terra, id est de societate terrenorum atque carnalium hominum misericorditer segregati, et de terra ac fragilitate corporis proprii sursum per gratiam elevati. Emptique sunt non corruptibilibus auro vel argento, sed pretioso sanguine Agni immaculati.11
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, id est mixti sive fœdati; virgines enim sunt mente et corpore. Virginitas autem sola cogitatione amissa, per pœnitentiam recuperatur: alioqui virgines aureolam non obtinerent, qui vel semel in illicitam copulam, aut etiam licitam consensissent, quantumlibet postea pœniterent et continerent. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. In præsenti enim sequuntur Christum, non solum per viam præceptorum, sed etiam consiliorum; in patria quoque quadam singulari familiaritate ei adhærent, et quocumque se verterit, quemcumque visitaverit, ad quodcumque se extenderit, speciali eum prosequuntur fervore, quemadmodum nunc pro ejus amore contra propriam carnem laboriosius certaverunt. De virginibus enim hujusmodi præcipue sermo est, qui ætatem adultam sortiti, per rationis judicium, gratia duce, vicerunt se ipsos.
Unde Ambrosius ait: Supergreditur virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major enim victoria virginum est quam angelorum. Angeli namque sine carne vivunt, virgines in carne triumphant. — Augustinus quoque circa hunc locum devotissime scribit: Pergite, Sancti Dei, pueri et puellæ, mares ac feminæ, cælibes et innuptæ, pergite perseveranter in finem. Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui servitis instantius; amate ardentius, cui placetis attentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis. Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris: utique tale, quale nemo poterit dicere, nisi vos. Sic enim vidit vos in Apocalypsi quidam præ ceteris dilectus Agno, qui discumbere super pectus ejus solitus erat.12 Ipse vos vidit duodecies duodena millia Sanctorum citharœdorum, illibatæ virginitatis in corpore, inviolatæ veritatis in corde. Sequimini eum virginitate cordis et corporis, quocumque ierit.
Hi empti sunt sanguine Christi, ex omnibus, id est de toto grege Ecclesiæ, primitiæ Deo et Agno, id est ad hoc ut sint ad gloriam Dei Patris et Christi, nec minus ad honorem Spiritus Sancti, priores hostiæ et quasi fructus primi temporis, qui magis accepti ac dulces consistunt: quia præ ceteris exhibent corpora sua hostiam sanctam, viventem, Deo placentem.13 Hinc Berengandus ait: In lege præceptum est ut primitiæ offerrentur Domino.14 Per primitias frugum designantur electi. Nam sicut ex multitudine fructuum parvæ primitiæ offerebantur Deo, ita ex multitudine populorum parvus electorum eligitur numerus, qui ab angelis Deo in templo gloriæ cœlestis offertur. Et in ore eorum non est inventum mendacium, vel quia nunquam mentiti sunt, vel quia de præteritis suis mendaciis ante mortem, seu in purgatorio sunt purgati. Est autem mendacium perniciosum, quod mortale censetur, a quo timorati jugiter cavent. Qui autem in mendacium officiosum seu jocosum nunquam collapsus est, singularis est gratiæ. Interdum vero mendacium extense accipitur, pro instabilitate, vanitate, seu mutabilitate entis creati, quæ vero et incommutabili esse opponitur: sicque omnis creatura ex se dicitur mendax et vana, in quantum ex nihilo est producta, juxta illud:15 Vanitas vanitatum, et omnia vanitas;16 item alibi, Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens;17 et, Ego dixi in excessu meo, Omnis homo mendax. Apostolus quoque loquitur ad Romanos: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax;18 et rursus, Vanitati creatura subjecta est. Huic mendacio seu vanitati contrariam quamdam veritatem habet homo, omnisque creatura: quæ dicitur veritas naturæ seu entis. Sine macula [enim] sunt ante thronum Dei. In Ecclesia enim militanti sunt sine macula peccati mortalis, in patria vero omni macula carent.
Verum circa hæc oritur quæstio. Ex his namque videtur, quod virgines sunt absolute loquendo ceteris præstantiores, quum sint primitiæ Deo. Respondendum, quod ista eorum prærogativa ad accidentale præmium pertinet, nec sola virginitate simpliciter ceteris præferuntur, nisi et in aliis sint æquales. Verumtamen, ut recitat Beda, Tichonius non de virginibus specialiter ista exponit, sed de tota Ecclesia generaliter, quam despondit Apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo.19 Ecclesia enim virgo et sponsa vocatur. Similiter Berengandus, per hæc centum quadraginta quatuor millia, intelligit universos homines jam beatificatos in patria: qui dicuntur non inquinati cum mulieribus, quia etsi inquinati fuerunt, postea tamen per pœnitentiam sunt abluti et emundati. Prima tamen expositio magis consonat textui.
Et vidi alterum angelum volantem per medium cœlum, habentem Evangelium æternum. Quemadmodum supra, ita nunc nomine angeli, cœtum, chorum seu ordinem prædicationis evangelicæ legis designat, qui Joanni ostensus est, dum Agnum supra montem Sion stantem vidisset. Tunc enim revelatum est ei plenius, quod impiorum non obstante insania, persecutione et comprehensione, qua prædicatores captos clauserunt, Evangelium Christi divulgandum esset ubique. Itaque: Vidi in spiritu, angelum volantem, id est cœtum prædicantium Christum affectuose, alacriter atque celeriter procedentem, per medium cœlum, id est per omnem Ecclesiam, habentem Evangelium æternum, id est annuntiationem seu doctrinam a Christo collatam: quæ est annuntiatio bona et optima. Dicitur quoque Evangelium istud æternum, quia ab æterno dari dispositum, et quia promittit bona æterna, et quoniam aliud non succedet ei dandum a Deo. Ut evangelizaret sedentibus, id est morantibus, super terram. Quod consequenter specialius explicat: super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, id est, omnibus his evangelicæ legis doctrinam infunderet.
Dicens angelus iste voce magna, id est affectuosa, diligenti, tubali: Timete Dominum, o peccatores, primo, timore ad minus servili, ut saltem pœnarum formidine pœniteatis; deinde proficiendo, timete eum timore initiali, ut ad perfectionem veniendo, timorem servilem penitus abjiciatis, Deumque ut patrem carissimum, dulcissimum atque piissimum timeatis timore filiali, casto et sancto, quo malum culpæ, scilicet Dei offensa, ex ingenti amore et zelo justitiæ timetur ac evitatur. Et date illi honorem, id est latriæ cultum; ei quoque in omnibus obediatis, omne bonum ipsi attribuatis, toto corde vos ipsos et alios ad divinæ majestatis honorificentiam inflammetis: optantes ex animo ipsum ab omnibus, in cunctis, semper et ubique, sollicite honorari. Quia venit hora judicii ejus. Quod intelligi potest de judicio discretionis, quo Deus in præsenti inter prædestinatos ac præscitos discernit ac dividit, illos misericorditer convertendo, hos juste derelinquendo: quod a tempore evangelicæ prædicationis in toto mundo maxime fieri cœpit. Propter quod ante passionem dixit Salvator: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Vel, Venit hora judicii ejus, quoniam prope est ut singulos tempore mortis judicet judicio particulari, omnesque simul judicio universali.20 Et adorate eum cum omni reverentia, custodia, munditia cordis, mente stabili et devota, tanti Domini majestatem pensantes, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, et fontes aquarum, qui ejus sapientia fluunt ex mari magno ad hominum usum.
Et alius angelus secutus est eum. Iste alius angelus sequens priorem, secundum Berengandum, est ordo seu agmen prædicatorum, qui finitis persecutionibus principalibus, Ecclesiam gubernaverunt. Prædicatores enim sibi invicem succedunt, secundum Glossam. Dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna.21 Per Babylonem, quæ confusio interpretatur, intelligitur regnum, corpus, congregatio civitasque diaboli, vitiorum confusione repleta, utpote reproborum hominum collectio: cujus idololatria fuit per Christi discipulos jam destructa, tyrannorum crudelitas jam refrenata, omnisque mundi decor et gloria reprobati. Ideo ad ampliorem assertionem ait bis, Cecidit, et etiam propter intentionem movendam; item, quia duplici cecidit casu, puta in culpam et pœnam æternam. Unde his verbis vanitas, instabilitas, brevitas gloriæ sæcularis exprimitur, juxta illud: Quomodo facti sunt in desolationem?22 subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Et denuo: Quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et tanquam olera herbarum cito decident.23
Quæ a vino iræ fornicationis suæ, id est seminatione erroris, idololatriæ, impietatisque suæ multipartitæ, potavit omnes gentes, id est quosdam ex omni natione, et pene omnes ante Christi adventum. Idololatria autem specialiter spiritualis fornicatio vocatur, quia per eam potissimum mens a Sponso cœlesti dividitur, et dæmoni tanquam ejus adultera copulatur. De qua fornicatione in Jeremia, Ezechiele, ceterisque Prophetis frequentissime agitur.2425 Error autem et impietas, et præsertim idololatria, dicitur vinum, quoniam animam quasi inebriat, ne rationem sequatur, ejusque statum evertit, et ipsam efficit stultam. Rursus vinum iræ dicitur, quoniam Dei iram seu ultionem meretur. Præterea, quum Babylon aliud nihil sit quam omnes gentes seu reprobi universi, quo modo omnes gentes vino iræ fornicationis suæ potavit? Respondendum, quod quia unus alium ad vitia traxit, et ille tertium, sicque deinceps; imo unus frequenter multos infecit, et ita in omnes hos diabolicus error ingressus est: utique Babylon omnes gentes potavit.
Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna. Iste est ordo prædicatorum qui contra instantem Antichristi perfidiam circa novissima tempora prædicabit. Si quis adoraverit bestiam, utpote Antichristum, et imaginem, id est statuam ejus, vel ejus imitatores fuerit veneratus, et acceperit characterem, id est signum, cultum, professionem, figuram Antichristi, in fronte sua, per apertam illius confessionem, aut in manu sua, ei operibus serviendo (quid autem sit Antichristi character, et illum recipere in manu aut in fronte, supra dictum est plenius);26 hic bibet de vino iræ Dei, id est, divina ultione quasi potu implebitur, quod mixtum est mero, in calice iræ ipsius.
Merum dicitur purum. In vino autem duo inveniuntur: unum impurum, scilicet fæx; aliud purum, videlicet merum. Quum ergo nunc dicitur, quod bibet de vino quod mixtum est mero, accipit vinum pro impuro, et merum pro puro. Insuper in Scripturis per calicem, pœna vel passio designatur, juxta illud:27 Transeat a me calix iste; et, Calicem meum bibetis.28 Potest quoque per calicem mensura retributionis seu ultionis, vel divina æquitas, mensurate ac proportionaliter puniens, accipi. Itaque vinum istud, id est ultio æquitatis divinæ, mixtum est mero, id est salubri antidoto seu potione medicinali, in calice iræ ipsius, id est in propinatione pœnæ quam infligit dum aliquem in præsenti vita paternaliter corrigit, ne æternaliter pereat. De calice isto multa loquitur Jeremias.29 De quo et canit Psalmista:30 Calix in manu Domini, vini meri plenus mixto. Possumus etiam dicere, quod vinum divinæ vindictæ mixtum est mero in calice iræ ipsius, quoniam Deus semper citra condignum punit reum, misericordiam suam, quæ per merum exprimitur, rigori suæ miscens justitiæ, cujus effectus quasi fæx reprobis amarescit.
Et cruciabitur igne gehennæ, qui in se ipso non exstinxit ignem malitiæ, fervorem libidinis, inclinationem propriæ voluntatis, et sulfure, de quo maximus fœtor egreditur, id est fœtore tartareo : ut sicut in peccato sunt fervor improbæ voluntatis et fœtor deformitatis, ita in pœna peccati sint fervor ignis et fœtor infernalis; in conspectu angelorum sanctorum. Universi enim Beati reproborum tormenta conspiciunt, nec compassione aliqua affliguntur, quum sint divinæ voluntati et æquitati totaliter conformati : imo inde Deo amplius regratiantur, cernentes quid per divinam clementiam evaserunt. Siquidem lætabitur justus quum viderit vindictam. Et ante conspectum Agni. Qui coram Christo et angelis ejus peccare non erubuerunt, eis cernentibus torquebuntur ad suam ampliorem confusionem. Et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum, id est, ignis ille nunquam deficiet, imo reprobos dire operiet. Ignis autem inferni non clarus et splendidus, sed fumosus et quodammodo tenebrosus asseritur. Verumtamen, secundum Thomas, modicum quid sortitur de luce, in tantum ut damnati, ad calamitatis suæ augmentum, se invicem adspicere queant. Nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, id est, continuo et indesinenter puniuntur. Ex quo sequi videtur, quod pœna inferni sit non solum æterna, sed etiam non interrupta. Et si quis acceperit characterem nominis ejus, scilicet Antichristi, juxta sensum expositum, ille (ut dictum est) punietur, imo et universi qui in mortali vitio moriuntur, his subjacent pœnis.
Hic patientia sanctorum est, id est, in hujus æternæ damnationis pravorum consideratione sancti patientiam suam in vita hac fundant. Pensantes enim quod pro temporali persecutione vel afflictione æternam beatitudinem sortientur, impii vero et tribulatores eorum pro sua injustitia infernalem damnationem obtineant, in adversis non contristantur, sed omnia æquanimiter ferunt. Qui custodiunt mandata Dei, illa memoriter retinendo, et opere exsequendo, et fidem Jesu, intellectum suum in Christi obsequium in captivitatem humiliter redigentes, non immoderanter scrutantes incomprehensibilia fidei, sed auctoritati Christi ingenium suum subdentes, nec fidem propter quæcumque adversa aut aspera abnegantes vel deserentes.
Consequenter pro consolatione Ecclesiæ, descripta impiorum damnatione, proponitur beatitudo et gloria electorum in hoc sæculo multipliciter afflictorum, quatenus opposita juxta se posita, clarius innotescant. Et audivi vocem de cœlo dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Hanc vocem non corporalem, nec foris sonantem aut perstrepentem, sed spiritualem et intus formatam per angelum qui Apocalypsim seu revelationem hanc ostendit Joanni, audivit ipse B. Joannes interiori auditu ; de cœlo, puta ab angelo cive cœlesti, in sua vel prædicatorum persona loquente locutione interna, sicut in visionibus imaginariis ac intellectualibus fieri solet, quemadmodum loquitur Zacharias : Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. Scribe, id est, cordi proprio imprime, et ad profectum Ecclesiæ in libro exara verbum notabile quod tibi nunc dico : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Quid est hoc ? Nempe, quod mortuum est, vita caret ; quod autem vita caret, nec moritur, nec mori potest, nisi prius vivificetur. Itaque intuendum, quod verbum hoc multipliciter possit exponi.
Primo : Beati mortui, id est, felices sunt illi defuncti, qui in Domino moriun-
II Cor. x, 5.
Zach. II, 3.
Ps. LVII, 11. eorum tur, id est in Domino obierunt, puta in statu salutis, in caritate, in divini nominis confessione, in mentis ad Deum conversione. Tales enim securi sunt quod nunquam avertentur a Deo: et si veniale quid deferant secum, per purgatorium pertingunt ad patriam; si vero plene satisfecerunt, omnive macula reatuque carent, mox evolant. Sæpe autem in Scripturis verba a connotatione temporis absolvuntur, et verbum unius temporis pro verbo alterius temporis ponitur, etiam in his quæ historialiter conscribuntur: quod in Evangelio S. Joannis frequentissime fieri, omni constat legenti, nec opus est inde allegare exempla. — Secundo sic: Beati mortui, id est mortales agonizantes. Solemus enim de aliquo letaliter infirmante, mortique proximo dicere, quod sit mortuus homo. Unde Jairus archisynagogus, qui apud Marcum legitur Christo dixisse, Filia mea in extremis est;31 in alio Evangelio fertur ei locutus, Filia mea modo defuncta est.3233 Qui in Domino moriuntur: secundum sensum inductum. In ea enim mentis dispositione seu conversione qua moritur homo, permanet anima ejus perpetuo. Ideo, qui in Domino moriuntur, videlicet in conversione mentis ad eum, nunquam avertuntur ab ipso, juxta illud: In quocumque loco ceciderit lignum, ibi erit.34 Propter quod asserit Damascenus: Quod angelis est ruina, hoc homini mors. — Tertio sic: Beati mortui, id est, qui mortui sunt huic sæculo et peccatis, imo sibi ipsis, videlicet propriæ voluntati, et omni vitiosæ affectioni, atque mundanæ vanitati, qui cum Apostolo dicere possunt: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus;3536 et item, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.37 De taliter mortuis alibi dicit Paulus: Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo?38 Et ad Colossenses: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Hi sunt qui dominantur animo suo, et39 vincunt se ipsos, odiuntque peccare amore virtutum atque sincero Dei intuitu. Qui in Domino moriuntur, per separationem animæ a corpore. Hi enim perseverando usque in finem, non nisi in Domino feliciter moriuntur. — Sed quoniam nunc de Antichristo facta est mentio, possunt hæc verba specialiter accipi de his qui ab illo pro fide catholica occidentur, et de universis martyribus. Ut sit sensus: Beati mortui qui in Domino moriuntur, id est, per palmam martyrii migraverunt ad Dominum, in ejus confessione spiritum exhalantes.
A modo, id est a tempore isto vitæ præsentis, vel a tempore mortis, jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis, id est, amplius non laborent nec affligantur; sed ab omni fatigatione, pœna, adversitate et tædio cessent, liberi et immunes sint quum ad patriam venerint, in qua æternam quietem et pacem quæ omnem sensum exsuperat, plenamque beatitudinem sortiuntur. In paucis enim et modico tempore vexati, in multis perpetuo feliciter disponentur.40 Potest autem hoc loco per spiritum intelligi angelicus spiritus, cujus ministerio Deus ista revelavit Joanni; vel Spiritus Sanctus, per quem propheticæ revelationes per appropriationem quamdam fieri asseruntur: quemadmodum septem dona dicuntur dona Spiritus Sancti, quum utique sint dona totius superbeatissimæ Trinitatis, cujus indivisa sunt opera.41 Et quia tota superbenedicta Trinitas spiritus est (dicente Apostolo, Dominus spiritus est;42 et apud Joannem ipsomet Christo, Spiritus est Deus), potest jam per spiritum, Deus Trinitas accipi. Idcirco autem beati sunt isti sic mortui, et ideo requiescent.
Opera enim illorum sequuntur illos. Quomodo opera quæ præterierunt et esse desierunt, poterunt mortuos sequi? Et nonne opera nostra præcedunt nos ante mortem et præparant viam, quum oratio humiliantis se et deprecatio justi penetret cœlos, et Cornelio dictum sit, Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei?434445 Respondendum, quod opera bona et mala, seu meritoria et demeritoria, sequuntur morientes, id est, comitantur, vel simul pergunt cum eis, in quantum splendor virtutum, et ratio obtinendi felicitatem cœlestem, in justis decedentibus permanent, et comitantur eosdem; in reprobis autem macula vitiorum et reatus pœnæ æternæ manent, sequuntur, comitanturque eos. Itaque, non divitias, non delicias, non honores, nec aliquid hujus mundi, sed opera virtuosa desideremus, amemus, colligamus, et usque in finem custodiamus.46 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus. Sola autem opera nostra, merita vel demerita, pergent nobiscum, et inseparabiliter adhærebunt. At vero, secundum Haymonem, quia post opus sequitur operis merces, opera electorum ipsos sequi dicuntur, quoniam præmium suorum operum consequuntur.
Consequenter de finali judicio agitur, et ipsa persona judicis imaginaria repræsentatione describitur. Et vidi, imaginaria, intellectuali prophetalique visione: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. Itaque in visione imaginaria apparebat Joanni angelus similis Filio hominis, id est Christum repræsentans, vel in forma humana apparens, sedere super nubem claram et lucidam: qui habuit coronam auream, per quam regia Christi dignitas designatur; et in manu falcem acutam, per quam judiciaria ejus potestas, severaque æquitas, seu districtum ejus judicium explicantur, quæ supra per gladium ex utraque parte acutum expressa sunt.47 Potest autem per nubem candidam, immaculatissima Christi caro intelligi: super quam sedet, in quantum eidem per divinitatis potentiam præsidet. Et quia in finali judicio Christus apparebit sublimis in aere, recte super nubem candidam angelus eum repræsentans videbatur sedere.
Et alter angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem, dicens: Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur. Angelus iste, quem in visione imaginaria vidit Joannes exire de templo Ecclesiæ triumphantis (in qua habitat tanquam civis), vel de templo Ecclesiæ militantis, puta de ipsa Ecclesia (in qua est tanquam custos et visitator ipsius), repræsentat personam Sanctorum, qui circa horam judicii desiderabunt illud compleri zelo justitiæ, ut divina æquitas declaretur, et electi plenarie glorificentur, impii quoque digna sortiantur tormenta. Hi ergo, sicut et angelus iste, clamabunt voce magna, affectuosa et seriosa ad sedentem super nubem, puta ad Christum: Mitte falcem tuam, id est, judiciariam potestatem extende in opus, exercendo judicium; et mete, id est, homines dele de terra, electos a reprobis divide, illos ad cœlos, istos ad infernum mittendo; quia venit hora ut metatur, id est, judicandi tempus a te æternaliter præordinatum advenit, et completus est numerus electorum, quoniam aruit messis terræ, id est, homines in terra exsistentes, qui sunt velut germina terræ in qua nascuntur, steriles facti sunt ab opere bono, et flamma vitiorum exusti. Tunc enim, Christo testante, abundabit iniquitas, et caritas refrigescet:48 sicque gratiarum rore subtracto, arida erit messis, quæ sicut Christus loquitur, est consummatio sæculi, utpote homines illi qui in sæculo isto futuri sunt ultimi, secundum unam expositionem.49
Et mittebat, qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, id est, judiciariam potestatem in habitatoribus terræ exercuit, et messuit terram, id est, homines congregavit, judicavit, et unumquemque in locum quem meruit, collocavit. Loquitur autem Joannes more prophetico de futuro quasi de præterito, et quia in visione ista jam facta fuerunt.
Et alius angelus exivit de templo, quod est in cœlo Ecclesiæ militantis seu triumphantis : sicut de præcedenti angelo dictum est. Templum autem, et Ecclesia, et cœlum, in libro isto frequenter pro eodem sumuntur. Electi enim, in quibus Deus per dona gratiæ seu gloriæ habitat, sunt templum, Ecclesia et cœlum. Habens et ipse falcem acutam. Per angelum istum quidam intelligunt eumdem qui et per sedentem super nubem exprimitur, scilicet Christum. Quia tamen nunc dicitur, Alius angelus exivit, Albertus satis convenienter per angelum istum intelligit chorum Sanctorum, qui judicabunt cum Christo, et judiciariam potestatem suo modo sortiti sunt, juxta illud : Judicabunt Sancti nationes. Et Paulus ait : Nescitis quia Sancti de hoc mundo judicabunt ? Verum quia, ut Christus in Evangelio docuit, messores sunt angeli : per angelum congrue intelligitur agmen illud angelicum per quod exhibebitur atque implebitur finale judicium, secundum quod verba statim sequentia monstrabunt. Subditur enim :
Et alius angelus exivit de altari, videlicet de principaliori et securiori loco Ecclesiæ militantis seu triumphantis, quasi de conspectu Dei egrediens, et a Christo, qui altare vocatur (ut sæpius patuit), missus ; qui habebat potestatem super ignem : quia angelico ministerio ignis conflagrationis per terram et aerem diffundetur, et reproborum cuneus in ignem gehennæ mittetur. Sed quoniam nomine ignis quælibet dira punitio designatur, angelus iste potestatem habet super ignem, id est virtutem inferendi debitam pœnam malignis. Et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, id est ad eos qui per præcedentem, videlicet tertium angelum, exprimuntur, dicens : Mitte falcem tuam [acutam], id est, potestatem tibi concessam extende in opus tibi commissum, et vindemia, id est, de terra abscinde, botros vineæ terræ, id est homines malos, qui sunt botri vineæ malæ. Sicut enim Ecclesia electorum est vinea Dei, sic collectio reproborum est vinea terræ, vinea mala, infructuosa, vinea plane diaboli. Unde Synagogæ Dominus ait per Jeremiam : Quomodo conversa es in pravum, vinea aliena?50 Quoniam maturæ sunt uvæ ejus, id est, botri ejus præfati, scilicet impii, ad plenitudinem vitiorum pervenerunt, ita quod consummatis eorum peccatis, nil restat nisi ut judicentur.
Et misit angelus iste tertius falcem suam [acutam] in terram, secundum quod Deus per angelum intimavit. Siquidem de divinis operibus superiores angeli inferiores illuminant, divinam eis voluntatem insinuando, quemadmodum Zacharias protestans :51 Angelus, inquit, qui loquebatur in me, egrediebatur; et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit : Curre et loquere ad puerum istum.5253 Et vindemiavit vineam terræ, id est, impiorum collectionem de loco suo et statu amovit, et misit in lacum iræ Dei magnum, scilicet in infernum, qui ob suam profunditatem dicitur lacus.54 De quo apud Ezechielem multa scribuntur ; estque ob suam capacitatem magnus et spatiosus.55 De quo et Isaias ait : Præparata est ab heri Topheth, a rege præparata, profunda et dilatata.56 Porro per Topheth, secundum B. Hieronymum aliosque expositores, significatur gehenna, a Rege cœlorum impiis præparata. Denique, quod angeli sancti in fine sæculi hoc modo vindemiabunt botros præfatos, atque eosdem in infernum contrudent, innotescit ex verbis Christi dicentis : In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.57 Angeli quoque, secundum doctores, reprobos suscitatos ad locum judicii deferent.58
Et calcatus est lacus, id est, missi in foveam infernalem, in perpetuam calamitatem depressi sunt ibi. Interdum enim continens pro contento ponitur. Extra civitatem. Nam lacus iste longe est extra civitatem Dei viventis, quæ est Ecclesia electorum. Et exivit sanguis de lacu, id est, vindicta seu pœna pro sanguine seu peccato inflicta exuberavit, usque ad frenos equorum, id est usque ad principes et prælatos, qui fastu superbiæ præfuerunt:59 quorum crudelitas per frenos innuitur, quia per eam subditos pro sua voluntate compescuerunt, sicut freno compescitur equus. Dicuntur autem superiores equi, quoniam sua potestate abutendo, instar equorum ad libitum hinc inde per omnia mala libere velociterque feruntur. Per stadia mille sexcenta. Quo numero, secundum Berengandum et alios, omnes mali Christiani, injusti ac vani, intelliguntur. Stadium enim, secundum quod Haymo dicit, est Græca mensura, et nomen a stando sortitur; estque certi spatii metrum, quo Græci mensuraverunt loca in quibus ludebant, atque ibidem spatiantes deambulabant. Sicque per stadia ista signantur, qui ludis et vanitatibus sæculi vacant.
Potest quoque hic locus facilius, et ut apparet, convenientius explanari: ut quod ait, Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta, sit metaphoricus ac hyperbolicus sermo, sicut quod in evangelio Joannis scriptum est: Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos qui scribendi sunt libros; et in Psalmo, Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos. Et ita his verbis nil aliud designatur nisi quod ineffabiliter gravis, magna atque exuberans sit pœna reproborum in lacu gehennæ, quemadmodum inæstimabiliter magna esset pressura, ubi tot homines occiderentur quod sanguis a fo-
Joann. xxi, 25.
Ps. cvi, 26. veis terræ usque ad frenos equorum ascenderet per stadia præsignata.
Quidam ordinem successionis temporum in expositione hujus voluminis prosequentes, per numerum centum quadraginta quatuor millium virginum, de quibus in principio hujus capituli sermo est, intelligunt religiosos a Mahometo ejusque satellitibus interfectos, quando terras Christianorum in Ægypto et alibi vastaverunt. Sed scire quis potest, nisi Deus revelet, an illi tot fuerunt, vel si inter illos tot virgines exstiterunt? Sed et numerus iste mystice potius quam secundum litteralem superficiem exponendus videtur, præsertim quum supra, quum de signatis ab omni tribu filiorum Israel ageretur, etiam numerus iste taxatus sit. — Præterea quod subditur, et vidi alterum angelum volantem per medium cœlum, exponunt de S. Bonifacio, misso a Romano pontifice, qui aliquibus gentibus prædicavit. Sed quomodo hoc stare possit, non video. Quomodo enim Papa misit eum ad evangelizandum super omnem gentem, tribum, linguam et populum, qui omnium linguarum usum notitiamque non habuit? Nec Bonifacius iste omni populo, omni genti et linguæ evangelizavit. Hinc antiqui et solidi expositores per angelum istum non intellexerunt aliquem prædicatorem determinatum et singularem, sed cœtum ac ordinem prædicatorum, juxta sensum præhabitum. — Qualiter autem quæ sequuntur exponant, omitto, quoniam evidentem instantiam pati videntur. Nam et per Babylonem de qua sequitur, Cecidit, cecidit Babylon, intelligunt regnum Græcorum pro tempore Justiniani imperatoris.60
Footnotes
-
Act. VII, 55. ↩
-
Ps. II, 6. ↩
-
I Cor. XIII, 12; ↩
-
II Cor. XIII, 18. ↩
-
Ps. LXVII, 16. ↩
-
Hebr. XII, 22. ↩
-
Apoc. XVII, 1, 15. ↩
-
Ps. cl, 3. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Luc ix, 23. ↩
-
1 Petr. 1, 18, 19. ↩
-
Joann. XIII, 25; XXI, 20. ↩
-
Rom. XII, 1. ↩
-
Exod. XXII, 29. ↩
-
Eccle. i, 2. ↩
-
Ps. xxxviii, 6. ↩
-
Ps. cxv, 11. ↩
-
Rom. iii, 4. ↩
-
II Cor. xi, 2. ↩
-
II Cor. viii, 20. ↩
-
Is. xxi, 9. ↩
-
Ps. lxxii, 19. ↩
-
Ps. xxxvi, 2. ↩
-
Jer. iii; ↩
-
Ezech. xvi; Osee iv, etc. ↩
-
In Apoc. xiii, 16. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Matth. xx, 23. ↩
-
Jer. xxv, 15, 17, 28. ↩
-
Ps. lxxiv, 9. ↩
-
Marc. v, 23. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
-
Matth. ix, 18. ↩
-
Eccle. xi, 3. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Galat. ii, 20. ↩
-
Galat. vi, 14. ↩
-
Rom. vi, 2. ↩
-
Coloss. iii, 3. ↩
-
Sap. iii, 5. ↩
-
II Cor. iii, 17. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Eccli. xxxv, 20, 21. ↩
-
Act. x, 4. ↩
-
Eccl. xxxv, 20, 21. ↩
-
1 Tim. vi, 7. ↩
-
Apoc. i, 16. ↩
-
Matth. xxiv, 12. ↩
-
Matth. xiii, 39. ↩
-
Jer. II, 21. ↩
-
Matth. xix, 28. ↩
-
Zach. II, 3. 4. ↩
-
Sap. III, 8. ↩
-
1 Cor. VI, 2. ↩
-
Matth. xiii, 39. ↩
-
Is. XXX, 33. ↩
-
Matth. xiii, 49, 50. ↩
-
Ezech. XXII, XXXI, XXXII, passim. ↩
-
I Cor. vi, 2. ↩
-
vers. 1. ↩
-
vers. 6. ↩
-
vers. 8. ↩
Chapter 16 of 24