Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ET VIDI ALIUD SIGNUM IN COELO MAGNUM.

HOC loco incipit visio quinta. Et vidi Aliud signum in cœlo magnum et mirabile. Quod autem fuerit signum hoc, subditur : septem angelos, habentes septem plagas novissimas. Itaque imaginaria visione intuebatur Joannes in spiritu quiddam mirabile, quod fuit indicium seu figura significativa rei futuræ. Vidit enim septem angelos, id est similitudinem repræsentativam eorum, in cœlo, scilicet in Ecclesia militanti, in qua ipse tunc fuit et angelus secum exsistens istaque sibi per rerum imagines monstrans; et quoniam angeli isti ecclesiasticas personas designant, sicut patebit. Quid vero per angelos septem eorumque plagas significetur, infra in textus expositione clarebit. Nunc in tantum tangatur, quod per eos, prædicatores Ecclesiæ, per plagas autem quas habere visi sunt, vindicta et pœna quas reprobos denuntiabunt passuros, insinuatur. Et sicut per septem angelos plenitudo et universitas prædicatorum, ita per septem plagas plenitudo et consummatio supplicii reproborum innuitur : quemadmodum et in Levitico Dominus ait, Percutiam vos septies.1 Septenario siquidem, sicut frequenter nunc patuit, universitas designatur. Hinc de plagis istis subjungitur : quoniam in illis consummata est ira Dei, id est, per eas rigor divinæ justitiæ judicabit plenarie demerita impiorum. Dicuntur quoque novissimæ, quia gravissimæ, et quia in fine, tempore Antichristi, potissime infligentur.

Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne. Quemadmodum per mare vitreum intelligatur fons Baptismi, purus ac lucidus tanquam vitrum, vel doctrina evangelicæ legis instar aquæ clarissima, undique fluens, et tanquam vitrum sublimium virtutum splendore pellucida, in superioribus a nobis dictum est capitulo quarto.2 Porro mare hoc mixtum est igne, quoniam in Baptismo infunditur Spiritus Sanctus, qui ignis vocatur, et caritas ejus, qui ardor asseritur. Propter quod Joannes Baptista de Christo prædixit :3 Ille vos baptizabit Spiritu Sancto et igne. Christus quoque Apostolis loquens :4 Vos, inquit, baptizabimini Spiritu Sancto. Sed et virtus sacramentalis ipsius Baptismi, quum sit cooperativa ad caritatem et gratiam quæ in Baptismo præstantur, nomine ignis potest intelligi. In doctrina vero evangelicæ legis, ignis divini amoris (de quo loquitur Christus, Ignem veni mittere in terram), copiose miscetur, relucet, operatur, et inflammatur.5 Propter quod sacra Scriptura seu theologia, a quibusdam doctoribus dicitur affectiva potius quam practica vel speculativa.

Et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, id est, qui Antichristo et imitatoribus, atque ad eum quovis modo spectantibus, non consenserunt, nec cultum latriæ aut reverentiam exhibuerunt. Qui licet ab illis sint occidendi, spiritualiter tamen prævalebunt, veritati immobiliter adhærendo, et per patientiam in omnibus superando, quemadmodum ait Apostolus :6 In omnibus his superamus propter eum qui dilexit nos. Stantes supra mare [vitreum], id est, gratiæ baptismali, sacramentorumque fidei firmiter innitentes, veritati quoque Scripturæ insuperabiliter cohærentes, atque in ea gressus suos semper fundantes, juxta illud : Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.7 Quod agentes, a plaga septem angelorum eripiuntur. Habentes citharas Dei, id est mentes devotas Deo, in quibus juxta apostolicum documentum, cantant et psallunt Deo semper. Citharæ quoque Sanctorum sunt, mortificatio carnis, compassio cordis, patientia in adversis, prædicatio oris, gratiarum actio pro beneficiis. Et cantantes canticum8 Moysis servi Dei, et canticum Agni, id est ex utriusque Testamenti Scripturis Deum laudantes. In Ecclesia enim libri Moysis frequentantur; nec Christiani sunt qui vetus Testamentum non acceptant.

Dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens. Hoc in libris Moysis et in Evangelio Christi concorditer edocetur. Quum enim opifex Deus cunctis causis et operationibus in infinitum emineat in potestate, sapientia, voluntate, omnique perfectione, decuit opera ejus esse incomparabiliter magna et mira. Denique magna et mirabilia sunt opera naturæ, majora et mirabiliora opera gratiæ, maxima vero et mirabilissima opera gloriæ. Hæc sunt opera creationis, recreationis, glorificationis : quæ omnia nostram capacitatem vehementer transcendunt. Hinc Moyses ait : Quis similis tui in fortibus, Domine ?9 Quis similis tui ? Magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Justæ et veræ sunt viæ tuæ, id est tua instituta, præcepta, opera atque judicia. Justus enim Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis :10 qui unicuique tribuit quod meretur ; et quod promisit, adimplet ; quod asserit, exhibet. Ideo ait Propheta sanctus in Deuteronomio : Date magnificentiam Deo nostro ;11 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia ; Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus.12 Daniel quoque dicit : Justus es, Domine, in omnibus quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et vera sunt omnia judicia tua.13 Rex sæculorum, qui universorum es primus atque altissimus dominator, rector ac ordinator. De quo loquitur Paulus ad Timotheum : Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria.14

Quis non timebit te, et magnificabit nomen tuum? Tanquam dicat : Nimis errat et graviter peccat, qui te non timet, et qui majestatem tuam non magnificat, id est, magnam atque dignissimam non profitetur ; qui non verbis et factis pro viribus suis te magnum esse ostendit, qui tibi cum ingenti reverentia non obedit. Tua enim opera te metuendissimum summeque magnificandum et honorandum demonstrant. Nempe in omnibus tua omnipotentia, sapientia, bonitas, lucent. Hinc ait propheta Jeremias : Non est similis tui, Domine ; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.15 Quis non timebit te, o Rex gentium ? Et Isaias : Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester.16 Sed et Salomon ait : Fecit Deus opera sua ut timeatur.

Quia tu solus pius es.17 Nonne et pia virgo Maria ? nonne et pius sanctus iste Joannes ? nonne pius et Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines qui morabantur in terra ?18 Quomodo ergo solus pius Deus, præsertim quum nemo placeat Deo nisi donum habeat pietatis ? Sed sic solus pius Deus, quomodo solus sapiens, solus ens, solus bonus. In tantum siquidem ejus pietas omnium pietatem excedit, ut comparatione ipsius nullus sit pius. Nam et impiissimis hominibus indesinenter beneficia multa impendit, et peccantibus diu ac sæpissime parcit, judicium differt, suspendit vindictam; et frequenter in his abundantiam gratiæ cumulat, a quibus innumerabilibus vicibus gravissime est offensus. Juxta hunc modum scriptum est in libro Machabæorum : Domine Deus, qui solus es rex bonus, solus præstans, solus justus, omnipotens et æternus.19

Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo. Nam ante finem mundi pene omnes convertentur, et jam quodammodo omnes venerunt, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum.20 In hora quoque judicii omnes venturæ sunt; sed tunc non omnes adorabunt: nisi forte quis dicat, reprobos tunc pro venia oraturos ex servili timore, quam nullatenus obtinebunt. Hinc fertur in Psalmo:21 Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

Quoniam judicia tua manifesta sunt, id est, evidenter coram omnibus fient, quando in die judicii omnes judicabis, cunctisque patebit quod vere et juste de omnibus judicas. Omnis enim qui facit veritatem, venit ad lucem. Sicque judicia Dei sumuntur pro exsecutionibus atque effectibus divinæ justitiæ. Si autem judicia Dei sumantur prout sunt in ipso Deo (quibus ipse in se ipso de cunctis quid agendum sit, discernit: quæ licet sint unum in re, plura tamen dicuntur per relationem ad judicata); sic judicia Dei sunt incomprehensibilia, secundum Apostolum, et abyssus multa, juxta Psalmistam. Unde Haymo ait: Subtilitatem judiciorum Dei quare hoc vel illud facit, nemo comprehendere valet; manifesta vero sunt in eo quod justa sunt, quia a cunctis vera noscentibus justa esse sciuntur. Præterea, ut scribit Albertus, duplex est judicium Dei, videlicet: singulare, quo unum eligit, alium reprobat, sine præviis meritis (juxta illud: Jacob dilexi, Esau vero odio habui);22 item quod facit unum pauperem, alium divitem, unum sanum, alium infirmum: quæ omnia facit ex causa rationabili, licet nobis ignota. Ista judicia manifesta sunt in suo actu in quem exeunt, quia sic esse omnibus patet; sed occulta sunt in sua causa ex qua exeunt. Incertum est enim quare sic fiat. Aliud est judicium generale, et istud est triplex, videlicet: discretionis, quo in die novissimo separabit electos a reprobis, illos ad dexteram, istos ad sinistram constituendo; secundum est disceptationis; tertium, definitionis, quo dabit sententiam.

A Ista judicia nota sunt in causa, quoniam clarum est quod omnes secundum opera sua judicabuntur; ignota sunt autem quoad exitum causæ, quia nescitur qui sunt isti vel illi.

Post hœc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cœlo, id est, mysteria Dei in Ecclesia omnibus intrare volentibus sunt reserata, et Christi sacramenta sunt patefacta. Templum autem tabernaculi, est ipsa Ecclesia: quæ et templum est in quo Deus per gratiam habitat, et tabernaculum quod venientem in se Dominum recipit. Estque templum et tabernaculum istud, templum et tabernaculum testimonii, per tabernaculum Moysis et templum Salomonis præfiguratum: testimonium verbo et opere usque ad sanguinem perhibens Deo, utriusque quoque Testamenti testimonia continens, præcepta adimplens, Scripturas amplectens. Quod etiam apertum est in cœlo, videlicet inter ipsos fideles, quorum conversatio est in cœlis, qui regnum cœ2324 lorum vocantur. Quidam vero per templum istud intelligunt Ecclesiam triumphantem seu patriam Beatorum, cujus janua merito passionis Christi est reserata.25

Et exierunt septem angeli habentes septem plagas. Hoc jam in principio hujus articuli est tractatum. Vestiti lapide mundo et candido, scilicet Christo qui est lapis angularis, factus in caput anguli.26 De quo scriptum est: Ecce ego mittam in fundamentis Sion, dicit Dominus, lapidem angularem, probatum, pretiosum;2728 et omnis qui crediderit in eum non confundetur. Et alibi: Super lapidem unum oculi septem sunt.29 Qui apud Danielem vocatur lapis abscissus sine manibus de monte.30 Hoc lapide vestiuntur fideles in anima, eum per amorem stringendo, et conversatione sequendo, ejus quoque protectione gaudendo, secundum quod ait Apostolus:31

Induimini Dominum Jesum. Qui est lapis mundus, quia ab omni peccati labe immunis;32 et candidus, splendore sapientiæ, omniumque virtutum decore. Potest quoque per lapidem istum, gratia, fides, et quælibet virtus intelligi. Et præcincti circa pectora zonis aureis, id est sapientiæ fulgore, caritatisque vinculis, et castimonia mentis. De hac præcinctione dictum est plenius supra, ubi et angelus Joanni in Christi persona apparens, describitur zona aurea ad mamillas præcinctus:33 idcirco pertranseo. His autem ornamentis debent præcingi, stringi atque connecti prædicatores et omnes vicarii Christi.

Et unum de quatuor animalibus, id est Evangelistis, dedit septem angelis, id est prædicatoribus jam præfatis (de quibus plura dicentur propriis locis), septem phialas aureas, plenas ira Dei viventis in sæcula sæculorum. Phialæ aureæ, secundum Berengandum, sunt corda sapientiæ splendore ornata; vel intelligentia Scripturarum, secundum Albertum: quod redit in idem. Unicuique ergo prædicatori, angelo seu nuntio Dei, data est phiala aurea, id est mens illuminata, vel sacræ Scripturæ notitia, quam Christus ut Deus dat auctoritative. Unum vero de quatuor animalibus dedit eam instrumentaliter: quia ex evangelico libro accipitur, et precibus impetrat eam a Deo; missum quoque ad viatores, illustrat eosdem. Quidam per animal istud Matthæum, alii Marcum, alii Lucam intelligunt. Potius autem tenendum est, quod in imaginaria visione angelus repræsentavit Joanni effigiem unius quatuor Evangelistarum, ad innuendum quod posteriores prædicatores a prioribus illuminationem accipiunt. Sed quomodo phialæ istæ plenæ sunt ira, et non potius clementia atque dulcedine Dei? Respondendum, quod utroque sunt plenæ. Nam impiis comminantur supplicia, justis præmia pollicentur. Unde Apostolus protestatur: Christi bonus odor sumus, et his qui salvi fiunt, et his qui pereunt;34 aliis odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem.

Et impletum est templum fumo a ma- jestate Dei, et de virtute ejus. Per fumum quidam intelligunt, quod in Ecclesia militanti est obscura et imperfecta cognitio divinorum, propter excellentiam majestatis ac sanctitatis Dei immensi, sicut Apostolus ait: Videmus nunc per speculum in ænigmate;35 et nunc cognosco ex parte. Alii per fumum quo impletur Ecclesia, intelligunt ignorantiam atque caliginem impiorum, quibus divina mysteria juste clauduntur. Beda vero exponit in bono, ut Ecclesia fumo dicatur impleta, id est quia ex igne caritatis in ipsa succenso, vapor piæ confessionis et gratiarum actionis ascendit. Denique Isaias dicit, quod templum impletum est fumo, quando videlicet Seraphim clamaverunt ter, Sanctus.36 Et ibidem Judæorum magistri, teste Hieronymo, per fumum intelligunt incensum seu thymiama, quo templum affirmant fuisse impletum propter divinæ majestatis præsentiam. Hieronymus tamen ibidem per fumum intelligit Judæorum ignorantiam et errorem. Rursus, in libris Regum et Paralipomenon legitur quemadmodum in dedicatione templi Salomonis, nebula impleverit domum Domini.3738 Ubi, secundum quosdam, per nebulam gratiosa Dei condescensio atque præsentia designatur.

Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum, id est, nullus a fide et Christo extraneus poterit Ecclesiam ingredi, Christo incorporari, civis Sanctorum et domesticus Dei fieri, nisi a prædicatoribus audiat comminationes pœnarum quas Deus impiis præparavit, vel quousque a prædicatoribus compleatur sermocinatio qua futura tormenta denuntiant.39 Hoc de lege communi sic est. Nam per hujusmodi denuntiationem mali perterriti solent converti. Unde Beda scribit hoc loco: Nemo potest Ecclesiæ membris incorporari, nisi qui mysteria fidei audiens, discat a prædicatoribus quia Jesus constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.40

Footnotes

  1. Lev. xxvi, 24. ↩

  2. In Apoc. iv, 6. ↩

  3. Matth. III, 11. ↩

  4. Act. I, 5. ↩

  5. Luc. xii, 49. ↩

  6. Rom. VIII, 37. ↩

  7. Ps. cxviii, 133. ↩

  8. Coloss. III, 16. ↩

  9. Exod. XV, 11. ↩

  10. Ps. CXLIV, 17. ↩

  11. Deut. XXXV, 3, 4. ↩

  12. Deut. XXXII, 3, 4. ↩

  13. Dan. III, 27. ↩

  14. 1 Tim. I, 17. ↩

  15. Jer. X, 6, 7. ↩

  16. Is. VIII, 13. ↩

  17. Eccle. III, 14. ↩

  18. Num. XXI, 3. ↩

  19. II Mach. I, 24, 25. ↩

  20. Num. XII, 3. ↩

  21. Ps. lxxxv, 9. ↩

  22. Malach. i, 2, 3. ↩

  23. Philipp. iii, 20. ↩

  24. Rom. xi, 33. ↩

  25. Ps. xxxv, 7. ↩

  26. Ps. cxvii, 22. ↩

  27. I Petr. ii, 6. ↩

  28. Is. xxviii, 16; ↩

  29. Zach. iii, 9. ↩

  30. Dan. ii, 34, 45. ↩

  31. Matth. xxv, 32, 33. ↩

  32. Rom. xiii, 14. ↩

  33. Apoc. I, 13. ↩

  34. II Cor. II, 15, 16. ↩

  35. I Cor. XIII, 12. ↩

  36. Is. VI, 3, 4. ↩

  37. III Reg. VII, 10; ↩

  38. II Par. V, 13. ↩

  39. Ephes. II, 19. ↩

  40. Act. X, 42. ↩

Chapter 17 of 24