Skip to the text

Articulus 17

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET AUDIVI VOCEM MAGNAM DE TEMPLO.

CONSEQUENTER specificatur quid præfatis septem angelis divinitus committatur, demonstraturque damnatio impiorum per prædicationem bonorum. Et audivi vocem magnam de templo, sive de cœlo, dicentem septem angelis, id est cunctis prædicatoribus (de quibus nunc sermo), qui sicut in præcedentibus patuit, septenario designantur.1 Hanc autem vocem angelus, Joanni omnia ista ostendens, formavit et protulit in interioribus auribus ejus, in persona Dei omnipotentis, cui primo et proprie competit prædicationis officium quibus voluerit commendare. Ite et effundite septem phialas iræ Dei, id est sapientialia dogmata Scripturarum, ac virtuosa eloquia earumdem, in quibus Dei ultio contra iniquos ostenditur, in terram, id est in habitatores ejus, præsertim in terrenos atque carnales, annuntiando eis quid ipsis immineat.

Et abiit primus angelus, scilicet primus prædicatorum istorum ordo vel cætus, et effudit phialam suam in terram, id est, sacræ Scripturæ eloquia prædicavit Judæis : qui nomine terræ expressi sunt, quoniam duri fuerunt, et terrena avide quæsierunt; vel etiam quia solidi, quantum ad electos Judæorum, et quia per legem divinam præ ceteris gentibus a vitiorum profluviis desiccati. Et factum est vulnus sævum et pessimum, id est gravissima excæcatio in cordibus horum infidelium Judæorum, in quos ira Dei pervenit usque in finem.2 Ideo sequitur : in omnes qui habebant characterem bestiæ, id est fidem Antichristi, quem recipient pro Christo, nuncque præstolantur eumdem, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus, id est, eum in sua imagine seu imitatoribus ejus superflue honoraverunt aut honorabunt. Ista Judæis qui fuerunt, conveniunt. In quibus illud Jeremiæ completum est : Insanabilis est fractura tua, insanabilis plaga tua.3 Quibus et Christus testatus est : Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me;4 si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Præterea, secundum Bedam, dupliciter prædicatores phialas iræ Dei effundunt : primo, pœnas impiorum eis spiritualiter per judicium irrogando (sicut Petrus dixit ad Simonem magum, Pecunia tua tecum sit in perditionem;5 Paulus quoque excommunicavit Corinthium);6 secundo, eas Ecclesiæ prædicando.

Et secundus angelus effudit phialam suam in mare. Per mare signantur gentiles, inquieti, amari ac tumidi, nullo divinæ legis freno sedati : in quos secundus angelus, utpote secundus prædicantium chorus, phialam suam effudit, sacri eloquii verba infideliumque tormenta eis annuntiando. Et factus est sanguis tanquam mortui. Per sanguinem intelligitur, vel effusio sanguinis prædicatorum quem fuderunt increduli, vel sanguinolenta eorum transgressio, sive sempiterna damnatio. Et omnis anima vivens, mortua est in mari. Per partem intelligitur totum, videlicet homo per animam. Ista quoque distributio est pro generibus singulorum, non pro singulis generum, nisi secundum diversam mortis acceptionem. Gentilium enim aliqui convertebantur, et hi ab incredulis pro magna parte occidebantur; occisores vero propria impietate, infidelitate et rabie, deterius occiderunt se ipsos, atque totaliter perierunt.

Et tertius angelus effudit phialam suam, id est, tertius ordo prædicantium evangelicam veritatem, eamdem aperuit, super flumina et super fontes aquarum.7 Flumina ista et fontes, sunt hæretici cum hæresiarchis suis magistris: qui hæretici instar fluminum abundabant et undique effluebant et discurrebant, ut plures sibi in erroribus consociarent. Quoniam tamen respectu aliorum pauci fuerunt, et qui ex eis orti sunt, potius flumina quam mare vocantur: præsertim quia non solum a Catholicorum Ecclesia, sed etiam a se invicem variis assertionibus dividuntur. Quorum principes et magistri fontes sapientiæ se æstimari præsumunt, suisque poculum mortis propinant, qui aquas furtivas judicant dulciores.8 Et factus est sanguis: quia ipsi incorrigibiles sunt atque damnantur, et prædicatores catholicos pro viribus persequuntur.

Verum circa hæc quæritur, cur non omnes angeli isti phialas suas fuderunt super terram, sed secundus super mare, tertius super flumina, etc., quum tamen vox divina dixerit eis: Effundite phialas vestras super terram. Et respondendum, quod ibi per terram, habitatores terræ, scilicet homines, designantur, qui ob varias proprietates et culpas, diversis postea exprimuntur nominibus.

Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine. Per angelum aquarum, id est populorum (aquæ enim significant populum, sicut et Salomon ait:9 Mitte panem tuum super transeuntes aquas), intelligitur multitudo tam supernorum spirituum, qui præsunt hominibus, quam prædicatorum atque pastorum bonorum Ecclesiæ, qui populum Dei custodiunt. Omnes isti divinam approbant æquitatem, et de justo ejus judicio gratias agunt, dicentes: Justus es, Domine, qui das unicuique quod ei debetur, seu dare te decet. Qui es et qui eras sanctus per essentiam, ac totius justitiæ es origo, quia hæc judicasti, id est, ista judicia exercuisti, et reprobos taliter perdidisti: in quo relucet tua justitia. Unde quod ait, Quia, non notat causam a priori, seu proprie, sed signum vel causam a posteriori, scilicet quantum ad nos, quibus divina per suos effectus innotescit justitia. Quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum fuderunt: eo modo quo omnes perversi ac persecutores, una generatio et unum corpus diaboli appellantur; sic quod unus seu quidam fecerunt, toti adscribitur. Secundum quod ait Salvator Judæis:10 Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, etc. Prædicatores autem Ecclesiæ primi et præcipui gratiam propheticam habuerunt. Et sanguinem dedisti eis bibere, id est, sui sanguinis effusione eos replesti, ita quod et ipsi occisi sunt, vel morte eos potasti, atque dirissima ultione eorum homicidia vindicasti; ut digni sunt per sua demerita. Unde in Prophetis sæpius scriptum est:11 Sanguis tuus super caput tuum; et, Sanguis ejus super eum veniet.12 In Genesi quoque habetur:13 Quicumque effuderit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius.

Et audivi alterum dicentem, scilicet angelum, ab altari, id est secretiori loco Ecclesiæ, vel de interiori cordis affectu. Altare etenim Dei est mens devota. Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Per angelum istum signati sunt ceteri militantis ac triumphantis Ecclesiæ nuntii et custodes: qui eorum quos per præcedentem angelum jam dixi expressos, confirmant sententiam, et divinæ applaudunt ac gratias agunt æquitati: ad insinuandum quod singuli electorum de beneficiis cuique electo collatis, in Deo gaudere et gratias referre debent.

Et quartus angelus effudit phialam suam. Istud de quarto angelo et phiala sua exponatur sicut de primo, secundo et tertio angelis, eorumque phialis. In solem. Quidam per solem intelligunt Antichristum, qui se asseret solem justitiæ; alii, principes Ecclesiæ, qui ratione potestatis, dignitatis atque scientiæ, per solem notantur. Et datum est illi æstu affligere [homines] et igne, id est variis tribulationibus et pressuris quibus principes subditos vexant. Et æstuaverunt homines æstu magno, id est, gravissimis afflictionibus laboraverunt, et blasphemaverunt nomen Domini habentis potestatem super has plagas. Indurati namque et superbi impatientesque, dum suis exigentibus excessibus exercentur adversis, non attendunt se ea propter sua pati peccata, et ad præclariorem suæ mentis profectum; sed passionibus animam obtenebrantibus, arbitrantur sibi injuriam fieri, et Deo altissimo corde et verbo maledicere audent. Hinc subditur: neque pænitentiam egerunt, ut darent illi gloriam, sua peccata humiliter confitendo, seque talia juste pati pensando, ac Deo de hoc quod in præsenti eos castigat, gratias agendo. His ergo nequaquam assimilemur; sed nos ipsos in omnibus ex animo accusando, et Deum in cunctis laudando, pœniteamus, et Deo gloriam demus, juxta illud Josue:14 Fili mi, da gloriam Deo.

Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ, id est super regnum et ministros Antichristi, contra hos prædicando. Et factum est regnum ejus tenebrosum, id est, ex prædicatione illa, caligo perfidiæ, et tenebræ vitiorum populi hujus et principis ejus patebunt, et commanducaverunt linguas suas præ dolore. Et blasphemaverunt Deum cœli præ doloribus et vulneribus suis, et non egerunt pænitentiam ab operibus suis. Multi utique dolebunt et turbabuntur, scilicet Antichristus et ejus fautores, quando ad prædicationem Eliæ et Enoch falsitas ipsorum aperietur, et millia multa ad Dominum convertentur. Quod autem dicuntur linguas suas præ doloribus manducaturi, hyperbolica est locutio, sicut de homine multum afflicto ac mœsto asserimus quod cor suum consumit. Insuper, quum ultio Dei in Antichristum magnamque sui exercitus partem descenderit, non pœnitebunt; sed Christum cœli creatorem et omnium Deum blasphemando, cœlitus occidentur.

Et sextus angelus, id est sextus ordo prædicatorum, phialam suam effudit, id est, prædicationis eloquia sparsit, in flumen magnum Euphraten. Per Euphraten fluvium Babylonis, intelligitur grandis falsorum fratrum collectio: qui fertiles esse videntur (Euphrates siquidem fertilitas interpretatur), sed intus vanitatum confusionibus pleni sunt. Vel per Euphraten intelliguntur reprobi illi qui Antichristo adhærebunt, et ipso occiso in sua perseverabunt duritia, vitiis carnalibus servientes ac defluentes. Propter quod nomine Euphratis exprimuntur, quia in aquis suæ luxuriæ et propriæ impietatis abundantia demorabuntur, quousque subito auferantur. Quum enim dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus, juxta Apostolum.1516 Et siccavit aquam ejus, id est delicias, omnemque copiam horum subito tollendam annuntiabit. Ut præparetur via regibus ab ortu solis: id est, ideo sic prædicabit, quatenus sua prædicatione ad Christum reducat reges et principes ab Antichristo deceptos: qui ad litteram pro maxima parte orientales, ut dicitur, erunt. Idcirco quoque ait, Ab ortu solis, quoniam non redibunt ad veritatem, nisi in cordibus eorum oriente per inspirationem internam Christo sole justitiæ.

Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ exisse spiritus immundos tres in modum ranarum. Per draconem diabolus non quilibet, sed ille supremus et primus, qui in Antichristo habitabit, intelligi debet; per bestiam, Antichristus; per pseudoprophetam, cœtus seu multitudo prædicatorum Antichristi. Itaque, ad innuendum quod diabolus in Antichristo habitans, diriget dæmones inferiores ad introeundum Antichristi satellites ac prophetas, visus est spiritus immundus de ore draconis exisse. Rursum, de ore Antichristi prædicatorumque ejus visi sunt egredi spiritus immundi, puta diaboli, quoniam non Spiritu Sancto, sed diabolico pleni loquentur, talemque spiritum qualem ipsi sortiti sunt, per suas prædicationes suis auditoribus insufflabunt. Qui spiritus immundi ranarum speciem habent, quoniam in omni deformitate ac sordibus vitiorum delectantur. Et sicut ranæ turpem proferunt sonum, sic ipsi suggerent documenta perfida atque falsissima, coram Deo et omni corde illuminato ineptissime turpissimeque sonantia.

Sunt enim spiritus dæmoniorum, id est dæmones, qui spiritus sunt, facientes signa, id est quædam mirifica, sicut per magos Pharaonis fecerunt. Quomodo autem hoc possint et quantum, dictum est supra, quum ostendebatur quomodo Antichristus miracula sit facturus.17 Et procedunt ad reges [totius] terræ, congregare illos in prælium, id est, regibus inspirant et suggerunt occasiones et propositum præliandi contra se invicem, et præsertim contra fideles et justos: quod et tempore Antichristi potissime facient; ad diem magnum Dei omnipotentis, id est, ut prælientur tempore divinitus præstituto: qui dies dicitur magnus, quia magna fient in eo. Potest quoque per diem hunc, dies judicii accipi, quia ex præliatione illa regum injusta, sequetur quod ad divinum judicium ducentur, et coram omnibus dijudicabuntur. Unde in Christi persona subjungitur:

Ecce venio sicut fur, id est, improvise ac subito ad judicandum descendam, et peccata ulciscar. Unde in Evangelio loquitur: Qua hora non putatis, Filius hominis veniet;18 et rursus: Sicut erant in diebus Noe edentes et bibentes, quousque venit diluvium, et tulit omnes;19 ita erit adventus Filii hominis. Beatus est nunc in spe et in merito, qui vigilat mente, id est, coram Deo diligens est ne peccet, sed Deo in cunctis obediat, juxta illud:20 Omni custodia custodi cor tuum; et custodit vestimenta sua, id est, virtutes et dona et cetera gratiarum charismata, et quantum possibile est, opera bona continuat, quibus anima decoratur, protegitur et vestitur, ne nudus ambulet, id est, donis gratiæ spoliatus vivat, ad infernumque tendat, et videant Deus et angeli boni et mali, vel etiam proximi, qui poterunt scandalizari, turpitudinem ejus, id est inhonestam ac vitiosam ipsius conversationem, et animæ deformitatem. Verba hæc supra plenius scripta et exposita sunt.21

Et congregabit illos in locum qui Hebraice dicitur Hermageddon: quod est, secundum Bedam, consurrectio in priora, vel mons globosus. Quod et in bono et in malo accipi potest. Si in bono, sensus erit quod Christus judex congregabit reges terræ, imo et omnes, ad locum sui judicii: in quo ipsemet Christus consurget, ut testis fidelis et verax pro suis et contra iniquos; ubi et universi homines quodammodo suo concursu conglobabuntur. Si in malo, sensus est quod diabolus, seu trium præfatorum immundorum spirituum numerus, colliget, interius suggerendo, reges terræ ad collegium Antichristi, ut ei adhæreant. Quod collegium consurget adversus fideles prioremque fidem Ecclesiæ, et erit sua multitudine velut mons globosus contra electos.

Et septimus angelus, id est septimus ordo prædicatorum (quorum distinctio in isto capitulo non semper accipitur ex parte personarum, sed interdum ex parte officiorum seu actuum), effudit phialam suam, id est prædicationem suam, et futuræ plenariæ damnationis iram, in aerem, id est aerias potestates, secundum Bedam et Albertum, illarum pœnas denuntiando: quæ simul cum Antichristo et ejus ministris, in infernum trudentur, quemadmodum per Isaiam prædictum est: In die illa visitabit Dominus super militiam cœli in excelso, et super reges terræ; et congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere. Dæmones autem ob suam levitatem, spiritualitatem et mobilitatem, per aerem designantur, et etiam quia in ipso usque ad diem judicii commorantur.

Et exivit vox magna de templo Ecclesiæ militantis seu triumphantis, a throno, puta a loco quo Deus residere dicitur et regnare. Istam vocem angelus in interiori sensu Joannis formavit et protulit. Dicens: Factum est omne quod Deus futurum prædixit et fieri jussit, adestque finis.

Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua. Ista enim tunc ad litteram corporaliter fient, ad insinuandum horrorem instantis judicii. Similiter fient tunc fulgura, id est miraculosi effectus, in superioribus inferioribusque corporibus, juxta quod ait Salvator, Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium;22 et voces et tonitrua, id est annuntiationes imminentium operum Dei, et comminationes futuri supplicii. Et terræ motus factus est magnus. In visione imaginaria factus jam videbatur; tunc autem realiter fiet. Qualis nunquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræ motus sic magnus. Et hoc rursus dupliciter potest exponi. Primo, quia tunc erit, secundum Albertum, terræ motus vehementissimus universalis: nam erit a causa supernaturali voluntaria et divina. Secundo, per terræ motum intelligitur commotio cordium humanorum, quia tunc tribulatio et inquietudo maxima erit. Venietque tempus quale non fuit ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud, quemadmodum apud Danielem legitur.23

Et facta est civitas magna in tres partes : id est, reproborum societas, quæ major est numero quam catalogus electorum, in tres portiones, videlicet in Judæos, paganos, et falsos seu impios Christianos, dividetur, ita quod quælibet pars secundum sui peccati mensuram supplicia sortietur. Circa hunc locum dicit Beda: Triforme bellum impia civitas infert Ecclesiæ Dei, quam gentiles et hæretici aperto certamine et subdola fictione, falsi fratres pravis infestant exemplis. Et civitates gentium ceciderunt. Nam igne conflagrationis omne ædificium destruetur, et viventes gentiliter damnabuntur. Et Babylon illa magna, videlicet præfata jam civitas, seu collectio impiorum vitiis deordinata (Babylon enim confusio dicitur), venit in memoriam ante Deum, id est, Deus invariabilis, per suæ æquitatis effectum ostendet se memorem iniquitatum ejus in die judicii, dare illi, id est, ut det ei, calicem vini, id est poculum damnationis, mensuratamque pœnam secundum mensuram culpæ, indignationis iræ ejus, id est pœnæ procedentis ex indignatione iræ Dei contra ejus peccata, hoc est ex zelo justitiæ, quo ejus crimina Deus justissimus et sanctissimus detestatur. Porro, secundum Albertum, quoties Joannes in libro isto loquitur de pœna malorum, dicit calicem vini, et non aquæ: ad innuendum quod plaga eorum irrevocabilis erit ac desperata, sicut signum est desperatam esse plagam, dum vinum propinatur laboranti in febre acuta.

Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi, id est, habitacula tunc in terra cessabunt, et habitatores de terra tollentur. Sed et terra complanabitur in novissima hora. Aliqui autem per insulas intelligunt justos, instar insularum jactibus persecutionum contusos, qui tunc mente se a reprobis segregabunt; per montes vero, perfectos, qui tunc in damnatione pereuntium non invenientur participes.

Et grando magna sicut talentum descendit de cælo, id est, gravissima Dei percussio, scilicet pœna inferni, tunc ruet super iniquos; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quia magna facta est vehementer. Impii enim et reprobi, præsertim damnati, ex Dei flagellis non emendantur, sed indurantur; et impatientia pleni, blasphemant, quasi Deus injuste agat cum eis, optantes eum non esse, ejusque omnipotentiæ et gloriæ ineffabiliter invidentes. In inferno enim erit odium omnis boni honesti, superbia, ira, invidia, etc., quæ omnia augebunt calamitatem miserrimorum, quum animus tam inordinatus sibi ipsi pœnosus sit. Peccabunt autem miseri, sed non demerebuntur, quum non sint in via seu statu merendi ac demerendi, sed in termino.

20

Footnotes

  1. Apoc. xv, 1. ↩

  2. 1 Thess. u, 16. ↩

  3. Jer. xxx, 12. ↩

  4. Joann. v, 43. ↩

  5. Act. viii, 20. ↩

  6. 1 Cor. v, 4, 5. ↩

  7. 1 Thess. ii, 16. ↩

  8. Prov. IX, 17. ↩

  9. Eccle. XI, 1. ↩

  10. Matth. XXIII, 35. ↩

  11. Ezech. XXXIII, 4. ↩

  12. Osee. XII, 14. ↩

  13. Gen. IX, 6. ↩

  14. Josue vii, 19. ↩

  15. 1 Thess. v, 3. ↩

  16. I Thess. v, 3. ↩

  17. In Apoc. xiii, 14. ↩

  18. Luc. xii, 40. ↩

  19. Matth. xxiv, 38, 39. ↩

  20. Prov. iv, 23. ↩

  21. Apoc. iii, 18. ↩

  22. Luc xxi, 25. ↩

  23. Dan. xii, 1. ↩

Chapter 18 of 24