Skip to the text

Articulus 19

EXPLANATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : ET POST HÆC VIDI ALIUM ANGELUM DESCENDENTEM.

CONSEQUENTER mystico difficilique sermone describit S. Joannes hujus mundi immundi seu sæculi nequam vanitatem, et justam condemnationem ejusdem.

Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cœlo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a gloria ejus. Secundum Albertum, hic incipit visio sexta : ideo ait, Post hæc, puta visionem quintam præscriptam. Porro in visione hac imaginaria apparebat Joanni, quod angelus præpotens atque præsplendidus de cœlo descendens, tanti esset fulgoris ut ipsa terra inde fulgeret. Hæc autem per quasdam similitudines, species sive effigies angelus sanctus Joannem instruens, intusque alloquens, monstravit eidem. Denique per angelum istum quidam intelligunt Christum, qui per incarnationis mysterium cœlitus venit, qui est virtus et sapientia Patris, et magni consilii Angelus :12 a cujus gloria, id est eminenti sapientia, prædicatione, miraculosaque operatione illuminati sunt habitantes in terra, videlicet militans electorum Ecclesia, quando populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam.3 Alii per angelum istum intelligunt cœtum seu ordinem doctorum et prædicatorum, qui de militantis Ecclesiæ cœlo descendit, et magnæ virtutis est, potens solvere et ligare peccata, et viatores illustrat.456 Potest quoque per angelum hunc angelicus spiritus accipi, ad consolationem fidelium, mundi seu impiorum ruinam eis denuntians.

Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna.7 Hoc ipsum in superioribus dictum expositumque recordor. Quod autem per Babylonem civitas dæmonis, videlicet impiorum et reproborum hominum universitas, designetur, in isto potissimum libro, frequenter prædictum est. Præterea, sicut in libris prophetarum Isaiæ, Ezechielis, Jeremiæ, per Babylonem ad litteram exprimitur urbs illa Chaldææ in qua Nabuchodonosor rex regnavit, per quam ibidem spiritualiter mundus vanitatibus deditus, et mundanorum hominum multitudo intelligi datur; ita præsenti capitulo per Babylonem ad litteram significatur præfatus mundus, vitiorum confusione repletus, sicut ait Joannes : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.8 Unde in isto capitulo multa verba scribit Joannes, quæ in memoratis habentur Prophetis. Verumtamen litteralis sensus distinctus est. Rursus, quia non solum per Babylonem, sed per Ægyptum quoque et Tyrum, mundus spiritualiter explicatur; aliqua hic verba scribuntur, quæ apud Ezechielem de Tyro dicuntur.

Itaque : Cecidit, cecidit Babylon, id est, vani homines corpore et anima perierunt, et in utroque damnabuntur ac punientur. Et sicut nunc cadunt in profunda vitiorum, ita tunc cadent in barathrum tormentorum. Et facta est habitatio dœmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundœ et odibilis : id est, sicut civitas materialis eversa funditusque destructa, fit mansio et locus brutorum; sic impiorum caterva, peccando, facta est locus, domus et civitas dæmoniorum spirituum immundorum, qui ob suam in altum vitiosam tendentiam, volucres immundæ atque odibiles appellantur.910 Odibilis enim coram Deo et hominibus est superbia.11 Et in Evangelio ait Salvator, quod volucres cœli comederunt semen verbi Dei, id est diaboli.12 Rursus, civitas ista cadendo in mala pœnæ æternæ, fit habitatio dæmonum, quoniam in inferno opera diabolica incessanter exercet, omne bonum virtutis odio habens, et Deum sine cessatione blasphemans. Impii autem odibiles sunt, non quantum ad esse, quod habent a Deo, sed quoad culpam, quam habent a proprio.

Quia de ira fornicationis ejus, id est de voluptate immunda, seu amore illicito, ac impia vanitate, Dei iram seu vindictam provocante, Babylonis hujus, biberunt, id est gustaverunt, omnes gentes per consensum, appetitum seu actum : omnes, inquam, gentes, gentiliter, non rationabiliter, conversantes, seu quædam de omnibus. Et reges terrœ cum illa fornicati sunt mente et corpore, terrena magis quam cœlestia amplectendo, et concupiscentias assequendo. Et mercatores terrœ de virtute divitiarum, id est magnis et fortibus divitiis, ejus divites facti sunt. Quod de negotiatoribus litteraliter accipi potest, qui opes sæculi congregando ditantur. Spiritualiter vero mercatores sunt omnes avari, juxta quod in Ecclesiastico scriptum est : Avaro nihil est scelestius;13 et, Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim animam suam habet venalem. Isti pro temporali abundantia suas animas infelici commutant mercatu.

Sed quum Babylon ista aliud nihil sit quam gentes omnes iniquæ cum regibus reprobis, quomodo mercatores et reges ac gentes omnes de ira fornicationis ejus biberunt? Et respondendum, quod loquitur de eisdem quasi de diversis, secundum diversas proprietates et considerationes : quemadmodum in Scripturis de Ecclesia et fidelibus fit mentio quasi de diversis, quum tamen sint idem. Quoniam ergo plerumque unus reproborum alium inducit ad impietatem, interdum vero reprobi se ipsos provocant ad peccandum; nunc nomine Babylonis quasi unum aliquid, nunc aliis nominibus quasi plures signantur.

Et audivi vocem aliam de cælo dicentem : Exite de illa, popule meus. Vocem hanc in interioribus viribus animæ S. Joannis angelus eum informans formavit, quam ipse interiori auditu percepit. Per quam prædicatio Christi et servorum ejus hortantium fideles ut ab impiis se elongent, intelligi datur. Nam et Paulus : Exite, inquit, de medio eorum, et immundum ne tetigeritis.14 Denique Jeremias Babylonis destructionem prænuntians, populum Judæorum hortatur exire de medio Babylonis.15 Sed et Isaias ait : Exite, exite, et pollutum nolite tangere.16 Semper autem et ubique exeundum est de congregatione malorum, mente et animo, ne scilicet consentiamus vanitati et pravitati illorum, sed omne vitium detestemur, et peccatum semper displiceat. Interdum vero, quum fieri potest, etiam corporalis recessus perutilis est, maxime imperfectis, qui aliorum malitia faciliter maculantur. Et ne participes sitis delictorum ejus, eadem mala agendo, seu eadem bona omittendo, aut certe illorum peccatis consentiendo, aut etiam non redarguendo, et de plagis ejus non accipiatis, id est, de pravis exemplis et scandalis, quibus animæ vulnerantur, occasionem ruinæ sumendo, sed inflexibiles sitis in bono. Rursus, De plagis ejus non accipiatis, id est, supplicia ei parata nolite incurrere. Tanquam dicat : Si non communicatis in peccatis, non communicabitis in tormentis. Ita egressus fuit de Babylone Jeremias, qui ait : Non sedi in concilio ludentium, et diem hominis non concupivi; a facie manus tuæ, Domine, solus sedebam.17 Itemque Psalmista : Non sedi cum concilio malignantium, et cum iniqua gerentibus non introibo.18 Itaque nos barbati studeamus implere quod in libro Tobiæ puella quædam implesse se veraciter profitetur : Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui.19

Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, id est, in tantum coram Deo creverunt atque enormia facta sunt, ut exigente justitia, sit damnanda. Simile est quod loquitur Jeremias :20 Pervenit judicium ejus usque ad cælum. Et de Ninive Dominus ait : Ascendit malitia ejus coram me.21 Et recordatus est Dominus iniquitatum ejus, id est, statim per ultionis effectum monstrabit se peccata ejus attendere.

Consequenter Dominus ait electis et sanctis : Reddite illi, sicut et ipsa reddidit vobis, id est, Babyloni seu congregationi pravorum infligite pœnas justas, pro persecutionibus quas intulit vobis injuste. Nec hoc est contra illud quod ait Salvator, Benefacite his qui oderunt vos;22 et Apostolus, Nulli malum pro malo reddentes. Hoc enim ideo dicitur, ne quis propria auctoritate se vindicet, aut zelo inordinatæ vindictæ affligat.2324 Sed ex commissione divina, et secundum processum justitiæ, licet id agere, præsertim non ut propria injuria vindicetur, secundum quod propria, sed in quantum est Dei injuria, ejusque offensiva. Et duplicate illi duplicia, id est, pro duplicibus pœnis quas intulit vobis, in corpore et in anima vos affligendo, infligite ei duplicem punitionem, ut corpore et anima in inferno crucietur. Et hanc duplicem punitionem duplicate, ut corpus affligatur frigore et calore (juxta illud Job : Ibunt ab aquis nivium ad calorem nimium), anima vero, verme conscientiæ et carentia visionis divinæ.25 Iterum, pœnæ istæ duplicari dicuntur, quia pro temporalibus persecutionibus quas impii infligunt electis, æternales recipiunt punitiones. Hæc ergo facite ei secundum opera ejus, id est secundum quod mala acta ipsius merentur, juxta illud Jeremiæ :26 Reddite ei secundum opus suum;27 juxta omnia quæ fecit, facite ei. In poculo quod miscuit vobis, id est pro multiformi tribulatione qua vos potavit, miscete ei duplum, id est, duplicatam et æternalem pœnam ei infligite (secundum modum præfatum). — Sed nonne hoc videtur esse contra justitiam et crudele, quum ultio non debeat quantitatem culpæ excedere?282930 Respondendum, quod non. Non enim ultra, imo citra condignum puniuntur iniqui, quamvis illa pœna sit multo major quam pœna quam intulerunt justis.

Quantum glorificavit se, contra Deum atque justitiam inaniter gloriando, vel se per superbiam erigendo, humanam gloriam appetendo, aliis se gloriosam exhibendo, et in deliciis fuit, in carnalibus carnaliter delectando; tantum date illi tormentum, quo in corpore affligatur propter delicias impuras præhabitas, et luctum, id est dolorem in anima, contra glorificationem inanem: sicque pœna correspondeat culpæ. Sed quum incomparabiliter major ac diuturnior sit pœna inferni quam delectatio præsens, quomodo dicitur, Tantum date illi, etc.? Respondendum, quod sensus est, ut secundum exigentiam demeritorum suorum puniatur, tamen citra condignum, propter immensitatem divinæ clementiæ. Unde proportio ista attenditur penes genus, ut qui magis se glorificavit, et in deliciis majoribus fuit, acrius puniatur, ceteris paribus. — Quæ verba superbis et luxuriosis præsertim timenda sunt et pensanda: quia quo nunc amplius intumescunt, et in carnis vilissimæ fœtidissimis delectationibus se resolvunt, eo dirius in infima tartari deprimentur, atque intensius torquebuntur: similiter cupidi et gulosi, qui in auro, argento, cibo et potu delectationes suas constituunt. Omnis autem delectatio munda et licita, est in Deo, vel in rebus creatis secundum Deum.

Quod autem Babylon ista jure sic punietur, verba pandunt sequentia. Quia dicit in corde suo, stulte, præsumptuose ac impie cogitando: Sedeo regina, id est potestate, honore et opulentia rerum vallata, et vidua non sum, id est, a multis mecum spiritualiter aut corporaliter fornicantibus diligor; et luctum non videbo, id est, adversa et tristia non incurram, neque experiar. Impii namque quamvis se sciant pro suis sceleribus puniendos, fingunt tamen se non videre quod vident, et memoriam mortis a sua mente rejiciunt, ne tristis cogitatio lætitiam cordis eorum perturbet. Tales sunt filii hujus sæculi, qui sine timore peccant, et in tanta vivunt securitate stultissima, quasi morituri non essent.31

Ideo in una die venient plagæ ejus, puta in die judicii. Quæ vero sint plagæ istæ, subjungitur: mors, et luctus, et fames. Per mortem intelligitur mors secunda, videlicet infernalis miseria; per luctum, pœnarum acerbitas, dolor, confusio; per famem, desiderium quietis quam nunquam habebit, seu omnis boni defectus quo jugiter plena erit. Et igne comburetur, quia æterno igne torquebitur, non consumetur. Quia fortis est Deus, qui judicabit illam: ideo nullus potest ei resistere, et quidquid sibi justum videtur, potest efficere. — Præterea, unicuique impio ad civitatem Babylonicam pertinenti, et vana securitate negligentiaque decepto, mala ista in die una eveniunt, quando hora qua non putavit, corporaliter moritur, divinitus condemnatur, omnibus temporalibus quæ dilexit, privatur, quemadmodum legitur dives ille dixisse: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?32 Advertant igitur amatores mundi, quod loquitur Christus: Væ vobis qui ridetis, quia plorabitis; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis divitibus, qui nunc habetis consolationem vestram.33 — Porro his verbis consonant quæ apud Isaiam de Babylone conscripta sunt: Dixisti, In sempiternum ero domina; quæ dicis in corde tuo, Non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem: venient tibi hæc duo subito in die una, sterilitas et viduitas.34

Et flebunt et plangent [se] super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, quum viderint fu- mum incendii ejus : id est, tempore damnationis infernalisque pœnæ ipsius Babylonis, videlicet congregationis pravorum, reges et principes animosi et impii, qui sunt principalis portio Babylonis istius, communem ejus calamitatem dolebunt ac flebunt, se simul cum ea deflentes, quum viderint simulque senserint fumum incendii ejus, id est inflammationem qua ab igne gehennæ torquebitur. Loquitur autem Scriptura hoc loco de his secundum modum loquendi aliquibus usitatum. Frequenter nempe contingit ut præclara aliqua urbe ab hostibus capta, præcipui cives ejus, quamvis et ipsi videant se mox trucidandos, suam tamen miseriam reticendo, totius civitatis suæ vastitatem et clades deplorent.

Longe stantes propter timorem tormentorum ejus, id est, animo vehementer abhorrentes ac refugientes tormenta impiæ civitatis : quæ et ipsi simul cum ea experiuntur inviti. Unde Berengandus hic disseruit : Stabunt longe mente et voluntate, horrentes quod æternaliter cruciabuntur. Sed cur tunc Joannes non ait, Stabunt longe propter sensum seu experientiam tormentorum ejus ? Ad quod respondet Albertus : Quia plus cruciabit eos interius cogitatio de continuatione doloris, quam sensus exterioris tormenti. Et hoc verbum Alberti valde imprimendum est cordi. Dicentes : Væ, væ civitas illa magna Babylon : maxima quippe est reproborum collectio; civitas illa fortis robore corporis et naturalibus viribus ac ministrorum frequentia in sæculo isto : quæ potestate sibi concessa abutens, fortis fuit et est ad mala agenda, mollis vero et debilis ad vitia expugnanda. Cui competit id Sapientiæ :35 Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatus. Contrario autem modo se habet fortitudo electorum, fortitudini impiorum : quia electi fortitudinem suam convertunt ad exsequendum actus virtutum eradicandaque vitia; impii vero ad exsequenda ea ad quæ propriæ voluntatis et sensitivi appetitus inclinat affectio. Idcirco de eis scriptum est :36 Factus est cursus eorum malus, et fortitudo dissimilis. Quoniam una hora venit judicium, id est damnatio ejus. De quo ait Salvator :37 Qui mala egerunt, procedent in resurrectionem judicii.

Et negotiatores terræ, de quibus nunc dictum est, flebunt et lugebunt super illam, eo modo quo reges : quia et ipsi sunt pars civitatis istius, et simul cum ea cruciabuntur ; quoniam merces eorum nemo emet amplius, id est, quia ista caduca et temporalia amiserunt in quibus sibi finem ultimum statuerunt, sicque eorum prosperitas erit finita.

Consequenter specificantur merces quas nemo peracto judicio amplius emet : Merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, id est candidissimi lini seu vestimenti inde facti, et purpuræ, et serici, et cocci, quod rubei est coloris ; et omne lignum thyinum (de quo genere ligni legitur tertio Regum Salomon fecisse cantoribus templi lyras et citharas ; estque lignum istud, ut dicitur, imputribile, crescens in Ophir), et omnia vasa eboris, id est eburnea ; et omnia vasa facta ex lapide pretioso, et æramento, id est ære, et ferro, et marmore. Ista oblectant visum. Deinde ponuntur quæ oblectant olfactum : et cinnamomum, quod est species aromatica, cinereum habens colorem, crescens ad modum cannæ, et fractum fundit odorem suavem, et amomum, quod secundum Albertum, est species seminis, faciens effluere menstrua et urinam ; et odoramentorum mercem nemo plus emet, et unguenti et thuris. Deinde tanguntur sensibilia oblectantia gustum : et vini, et olei, et similæ, quæ est delicatissima farina, et tritici. Insuper nominat ea quæ hominum usibus deservunt : et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, id est quadrigarum, et mancipiorum, id est servorum, et animarum hominum, id est hominum qui venales præbentur. Porro per animas homi-

III Reg. x, 12. num ipsi homines designantur, secundum quod nomine partis totum intelligi solet.

Et omnia poma desiderii animæ tuæ, id est carnalitatis tuæ, quæ anima tua sensualitatem secuta vehementer appetiit. Et quamvis sint alia multa in quibus carnales homines magis quam in pomis delectentur, tamen pomis expressis, adjunctum est, Desiderii animæ tuæ : ad innuendum, secundum quod Haymo scribit, quod non tantum in rebus pretiosis atque majoribus, sed etiam in minoribus valde offenditur Deus, si ultra quam appeti debeant, appetantur. Vel per poma intelliguntur vilia quæque, quæ sæculi amatores præferunt bonis spiritualibus et æternis. Unde similes sunt pueris, qui poma et pira magis quam pretiosa quælibet amplectuntur. Hinc quoque in hominibus talibus ponitur vitium puerilitatis, quod stultitia appellatur, et dono sapientiæ, quo divina sapiunt animo, contrariatur. Discesserunt a te. Et omnia pinguia et præclara perierunt a te, utpote opes et fercula delicata, ac cetera quæ magni pretii æstimasti, quamvis comparatione spiritualium divitiarum sint nullius momenti.

Et mercatores horum qui divites facti sunt ab ea, id est a divitiis Babylonis, scilicet mundi hujus non nisi terrena amantis, longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, juxta sensum quo reges longe stare jam dicti sunt, flentes ac lugentes, et dicentes : Væ, væ civitas illa magna, scilicet Babylon, quæ amicta erat bysso et purpura et cocco, et inaurata est auro et lapide pretioso et margaritis, id est, prædictis rebus, ornamentis et vestibus, in sæculo isto lascive, curiose, pomposeque usa est, quærens in sensibilibus delectari, ab hominibus honorari, et corpus, non animam, ornans ac vestiens ; quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, id est, brevissimo tempore seu momento ablata est ei omnis opulentia ista.

Et omnis gubernator, scilicet in temporalibus vel in spiritualibus præsidens, ut episcopi ac principes sæculares ; et omnis qui in lacum, id est in mundo, navigat, vel in aqua, ut hi qui ad majora adspirant, et in præsenti vita exaltari affectant ; et nautæ, et qui in mari operantur. Per nautas intelligi possunt, vel qui navem Ecclesiæ regere habent, vel qui navigia dirigunt. Per mare quoque intelligitur, vel sæculum nequam, vel quælibet congregatio aquæ in qua homines lucris insistunt. Longe steterunt et clamaverunt, videntes locum incendii ejus, id est infernum, in quo et ipsi pariter erunt inclusi, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ? id est, quis in divitiis, deliciis, honore, potestate, et ceteris mundi fallacibus bonis, similis fuit Babyloni præfatæ, videlicet impiæ congregationi ?

Et miserunt, id est in inferno mittent, pulverem super capita sua, id est, signa mœroris ostendent, et de peccatis suis, in quantum sunt eis causa supplicii, pœnitebunt, juxta illud Sapientiæ : Dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Nos insensati, etc.38 Et post pauca :39 Talia dixerunt hi qui sunt in inferno. Denique in vita præsenti miserunt pulverem super capita sua, id est, terrena, vana et levia superposuerunt per vitiosum amorem cordibus suis. At vero, secundum Berengandum, per caput mens, per cinerem peccata signantur. Cinerem itaque super capita sua ponent, quia memoria peccatorum a mentibus eorum nunquam recedet. Flentes, et lugentes, dicentes : Væ, væ, id est, damnatio æterna in corpore et in anima nunc inest tibi, o Babylon, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari, id est gubernatores et mercatores ac nautæ præfati, [de pretiis ejus;] quoniam una hora desolata est, id est subito omni gaudio opibusque privata. Propter quod cives civitatis istius apud Sapientem fatentur lugubriter : Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.40 velut

18

19

14

15 vers. 10.

16

17

20

Præterea, quia damnatio reproborum cedit in augmentum gloriæ electorum, juxta illud, Lætabitur justus quum viderit vindictam, subjungitur:41 Exsultate super eam, id est de justa damnatione et pœna Babylonis, cœli, id est, cives cœlestes angeli, et sancti Apostoli et Prophetæ, qui præ ceteris fuistis a civibus Babylonis afflicti, et qui ista ejus supplicia prædixistis, quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa, id est, judicium quod zelo justitiæ optastis fieri, et quod vestræ justitiæ debebatur, Deus de Babylone exercuit. Hoc est enim judicium de quo supra Sancti locuti sunt Deo: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum?42

21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem [magnum], et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon illa magna. In visione imaginaria apparebat Joanni quod angelus sanctus projecit saxum grande in mare, ad figurandum et facto exemplari prænuntiandum quod Christus, magni consilii Angelus, in die judicii projiciet subito in infernum omnem impiorum catervam.43 Et huic simile est quod legitur Jeremias dixisse ad Saraiam: Quum veneris in Babylonem, ligabis lapidem ad librum istum, et projicies illum in medium Euphraten, dicens:44 Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adducam super eam. Unde nunc subditur de Babylone, cujus typus fuit Babylon illa Chaldaica: et ultra non invenietur, videlicet in pristino statu et prosperitate mundana, aut sæculo isto.

22 Et vox citharædorum et musicorum, et tibia canentium, et tuba, non audietur amplius in ea, id est, nulla suavitas harmoniæ, nullus sonus auditum mulcens, sed planctus et ululatus et miserabilis clamor erit in damnata impiorum collectione. Et omnis artifex, omnisque ars non invenietur in ea amplius. Nonne multi artifices damnabuntur? Quomodo ergo non erunt in societate damnata? Et respondendum, quod substantialiter erunt ibi, non autem quantum ad usum suæ artis, seu commodum impiæ civitatis. Porro, quod nec artem dicit ibi manere, consonat ei quod Salomon ait: Quodcumque potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos.45 Ex quibus probabiliter æstimatur, quod damnati non erunt suæ artis atque scientiæ memores in inferno. Si enim gravis infirmitas inducit scientiæ oblivionem, quanto magis vehementia illa infernalis tormenti? Quod si scientia remanet ibi, non ad usum jucundum, sed potius ad calamitatis cumulum remanet. Et vox molæ non audietur in ea amplius. Non enim cibaria eis parantur. Propter quod Ecclesiasticus dicit: Ante obitum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibos.46 Et lux lucernæ non lucebit tibi amplius, id est, nulla tibi ad consolationem claritas refulgebit, sed in densissimis tenebris æternaliter permanebis, ne visus aliquo modo exhilaretur. Siquidem, ut in Ecclesiaste dicitur, Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem.47 Et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te, id est, de cetero non celebrabuntur nuptiæ seu carmina et gaudia nuptiarum in te, nec luxuriaberis amplius.

Quia mercatores tui: de quibus prædictum est, qui spiritualia pro terrenis dederunt, suasque animas pro temporalibus commutaverunt, ac dæmonum potestati ac servituti se tradiderunt; erant principes terræ, id est civium tuorum. Nam tales maluisti habere rectores quam justos. Quia in veneficiis tuis, id est diversis erroribus, pravis exemplis, pestiferis persuasionibus, magicis trufis, erraverunt omnes gentes ad tuum collegium pertinentes, atque gentiliter conversantes, seu multæ de omnibus. Quia ergo in vita tua recepisti bona et divitiis abundasti, honore et deliciis exuberasti, nunc in inferno cruciaris.48

Et in ea, puta in Babylone, sanguis

24

Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra : id est, generatio ista reproba, rea est effusionis sanguinis omnium electorum in terra hac injuste occisorum ab ea : sicut ait Salvator, Venient hæc omnia super generationem istam.49 Per hoc autem quod ait, Et omnium qui interfecti sunt in terra, innuitur quod non solum sanguis Sanctorum requiretur ab ea, sed etiam malorum quos occidit injuste, quamvis digni essent occidi. Propter quod Glossa hic dicit : Si malus malum occiderit, non excusat occisi nequitia. Sed eum justitia excusat, ut si juste a justo judice occidatur.

Footnotes

  1. Is. 1X, 6, juxta LXX. ↩

  2. 1 Cor. 1, 24. ↩

  3. Ibid. 2. ↩

  4. Is. ix, 6, juxta LXX. ↩

  5. 1 Cor. i, 24. ↩

  6. Rom. i, 24, 28. ↩

  7. Apoc. XIV, 8. ↩

  8. I Joann. II, 16. ↩

  9. Ezech. XXVI-XXVIII. ↩

  10. Ezech. , 10. ↩

  11. Eccli. x, 7. ↩

  12. Luc. VIII, 5. ↩

  13. Eccli. x, 9. ↩

  14. II Cor. VI, 17. ↩

  15. Jer. I, 8. ↩

  16. Is. I, 11. ↩

  17. Jer. xv, 17; xvii, 16. ↩

  18. Ps. xxv, 4. ↩

  19. Tob. III, 17. ↩

  20. Jer. I, 9. ↩

  21. Jonæ I, 2. ↩

  22. Matth. v, 44. ↩

  23. 1 Petr. III, 9. ↩

  24. 1 Thess. v, 15; ↩

  25. Job XXIV, 19. ↩

  26. Jer. I, 29. ↩

  27. Jer. l, 29. ↩

  28. Is. lii, 11. ↩

  29. Jer. l, 8. ↩

  30. Jer. li, 9. ↩

  31. Eccle. viii, 11. ↩

  32. Luc. xii, 19, 20. ↩

  33. Luc. vi, 25, 24. ↩

  34. Is. xlvii, 7-9. ↩

  35. Sap. vi, 7, 9. ↩

  36. Jer. xxiii, 10. ↩

  37. Joann. v, 29. ↩

  38. Sap. v, 3, 4. ↩

  39. Ibid. 14. ↩

  40. Ibid. 8, 9. ↩

  41. Ps. LVII, 11. ↩

  42. Apoc. VI, 10. ↩

  43. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  44. Jer. LI, 61, 63, 64. ↩

  45. Eccle. IX, 10. ↩

  46. Eccli. XIV, 17. ↩

  47. Eccle. XI, 7. ↩

  48. Luc. XVI, 25. ↩

  49. Matth. xxiii, 36. ↩

Chapter 20 of 24