Articulus 20
EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI : POST HÆC AUDIVI, ETC.
DESCRIPTA præcedenti capitulo Babylonicæ civitatis damnatione, nunc civitatis Dei exsultatio denuntiatur, quæ amore boni et zelo æqui ac veri, Deo altissimo pro impiæ civitatis damnatione gratiarum actiones reponit.
Post hæc audivi interiori auditu, sicut in visionibus imaginariis fieri solet, vocem magnam, id est affectuosam ac devotissimam Dei laudationem et gratiarum actionem, quasi vocem tubarum multarum in cœlo dicentium : Alleluia. Potest autem per cœlum intelligi Ecclesia militans ac triumphans : utraque enim ob causam prætactam Deo laudes gratiasque rependit. Et vox ista ob suam eminentiam comparatur sono tubarum multarum, præsertim quum sit vox doctorum et prædicatorum, quorum cuilibet dicitur : Quasi tuba exalta vocem tuam.1 Alleluia autem designat, Laudate Deum. Unde et ipsum nomen exponendo, vel eumdem sensum ex devotione resumendo, ut fervor amoris fortius inardescat, subjungitur : Laus, et gloria, et virtus Deo nostro, id est, honor et exaltatio, præconium, felicitas, potestas, sanctitas Deo competunt et adscribenda sunt semper ; quia vera et justa judicia ejus sunt (quod supra scriptum atque expositum est) ; qui judicavit de meretrice magna, id est, Babylonicam civitatem, seu reproborum numerosissimam collectionem, pro suis peccatis damnavit, quæ corrupit terram, id est, habitantes in terra ad peccata induxit, vitiisque infecit, in prostitutione sua, id est in petulantia, lascivia, procacitate, vanitate, qua se cunctis peccare volentibus præbuit impudenter paratam, et alios provocavit ad impurissimam voluptatem ; et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus, id est, eam punivit pro eo quod servos Dei persecuta est et occidit.
Et iterum dixerunt : Alleluia. Commemorando enim divinæ æquitatis judicia, delectati fuerunt in laude ipsius : ideo repetitis Deum vocibus laudaverunt ; ad innuendum etiam quod infatigabili ac incessabili voce Deum excelsum et gloriosum laudare debemus. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum, id est, infernalis succensio Babylonis æternaliter perseverat. Unde et pœna inferni, quæ gravis est propter tormenti acerbitatem, et gravior propter suppliciorum diversitatem ac multiformitatem, gravissima perhibetur propter suppliciorum æternitatem. Estque verbum præfatum vehementer pavendum, et sollicite reminiscendum.
Et ceciderunt viginti quatuor seniores, et quatuor animalia, et adoraverunt [Deum] sedentem super thronum, dicentes :2 Amen, Alleluia. Quemadmodum per viginti quatuor seniores intelliguntur Sancti veteris ac novi Testamenti, qui filii sunt duodecim Apostolorum atque duodecim Patriarcharum, vel ipsi Patriarchæ et Apostoli, omnes quoque doctores judicesque Ecclesiæ, superius tractatum est sæpe.3 Per quatuor autem animalia, Evangelistæ et prædicatores universi intelliguntur. Verum hoc loco, per seniores et animalia, omnes cives Ecclesiæ militantis ac triumphantis, potissime tamen primi et superiores in eis, accipi possunt : qui omnes Deo se profundissime humilantes ac latriæ cultum (ut dignum est) exhibentes, præfato Dei præconio faventes et annuentes, dicunt : Amen, id est, vere sic est, et ita fiat, hoc est, ita laudetur Deus omnipotens. Insuper et ipsum idem agentes, adjiciunt : Alleluia.
Et vox exivit de throno, id est de loco gloriæ Dei sublimis ac benedicti, videlicet de Ecclesia triumphanti ac militanti : nam et prædicatores Ecclesiæ quotidie exhortantur quod ista vox admonet. Et vocem hanc in interioribus auribus Joannis angelus eum instruens protulit et formavit. Deinde vox subditur : Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus servitute dilectionis et casti timoris, et qui timetis eum timore filiali vel saltem initiali, pusilli et magni, videlicet superiores et inferiores, sapientes et simplices.
Consequenter ponitur Dei laudatio propter pietatem ejus in suis electis, vel potius propter excellentiam ejus in semetipso. Et audivi quasi vocem tubæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium : Alleluia, id est, Deum laudate. Et cur hoc, additur : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Itaque vox ista, quæ tot rebus comparatur, est unanimis laudatio qua Sancti in cœlo et terra Deum altissimum devotissima mente collaudant. Quæ vox assimilatur tubæ, ob sonum evidentem tubalem; et aquis multis, propter laudantium copiam; magnis quoque tonitruis, quoniam adversariis potestatibus ac Babyloni est terribilis, et item, quoniam alta pandit mysteria. Ideo itaque Deum collaudant, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, id est, Babylonicæ civitatis regnum destruxit, aeriarum potestatum aciem stravit ac superavit. Omnes quoque hos congregavit congregatione fascis unius, et clausit in carcere gehennæ.4 Insuper electos suos ab omni malo eripuit, suæ voluntati ac ditioni perfecte conformavit ac subdidit, atque in ipsis per dona gloriæ nunc regnare dignatus est, in quibus ante per dona gratiæ fuerat regnans. Nempe canticum illud refertur potissime ad consummatum patriæ regnum, quo, peracto judicio, Deus in omnium electorum una regnabit Ecclesia, quam ultra nulla adversariorum impugnabit malitia. Et tunc Christus potestatem quam habet in cœlo et in terra, aperte monstrabit ac plene, cunctis adversariis suis sibi subjectis, pereuntibus atque damnatis. In Ecclesia autem militanti Christus regnare exorsus est, quando ad ejus fidem et cultum homines converti cœperunt. Et de hoc ejus regno, quo nunc in fidelibus regnat, etiam gratulandum est nobis, et laudes ac gratias ei referre debemus; sed de futuro illo consummato beatifico regno maxima erit laudatio, gratulatio, gratiarumque actio. Ideo sequitur :
Gaudeamus et exsultemus, id est, mente et corpore, seu intellectivo sensitivoque appetitu lætemur :5 juxta illud, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; et demus gloriam ei, id est, ipsum in omnibus et de omnibus summe atque finaliter glorificemus, gloriosum fateamur, et omnis boni fontem opulentissimum munificentissimumque dicamus. Quia venerunt nuptiæ Agni, id est plena et consummata conjunctio Christi cum Ecclesia. Et ista conjunctio, est ejus in ea regnatio : quæ conjunctio plena et universaliter erit, peracto judicio, dum Christus electos in anima et corpore glorificabit. Unde hæ nuptiæ sunt internæ ac spirituales, dum per beatificam visionem, suavissimam fruitionem, inamissibilem tentionem, mentes electorum Christo in thalamo regni cœlestis jungentur. Insuper, secundum Albertum, harum nuptiarum sponsalia contracta fuerunt in Prophetarum sponsione. Perfectum est matrimonium per verbum de præsenti, in collocutione mutua angeli et Mariæ, consummatum fuit in carnis et Verbi unione, solennitas cœpit celebrari in ascensione.6 Nunc paulatim introducitur sponsa in domum sponsi, sed totaliter introducetur in fine, et tunc fiet convivium generale. Et uxor ejus, id est Ecclesia, quæ est sponsa et conjux Christi, præparavit se, id est, aptam et dignam se fecit in via ista, uniri sponso suo in patria. Triplex autem est sponsa Christi, videlicet: universalis, quæ est Ecclesia; particularis, ut anima devota; singularis, scilicet Virgo beata. Rursus, sunt nuptiæ Christi cum militanti Ecclesia per gratiæ dona, et sunt nuptiæ ejus cum Ecclesia triumphanti per gloriæ munera.
Et datum est illi, id est gratia Dei concessum, non propriis viribus, ut cooperiat se byssino splendente candido. Quid autem per byssinum hujuscemodi intelligatur, auctor ipse exponit. Byssinum enim sunt justificationes Sanctorum, id est virtuosæ operationes et observantiæ præceptorum: de quibus in psalmo illo, Beati immaculati in via, etc., sæpe fit sermo. Itaque sensus est, quod auxilio gratiæ collatum est congregationi fidelium ut se virtuosis actibus suis decoret: qui actus sunt candidi per gratiæ claritatem, conscientiæ puritatem, justitiæ lucem. Splendentes quoque sunt, quia sunt aliis exemplares. Unde ait Salvator:7 Lux vestra luceat coram hominibus. Convenienter vero per byssinum justificationes signatæ sunt: nam sicut byssus multis tunsionibus perducitur ad candorem, sic electi per varias tribulationes pertingunt ad gloriam.
Et dixit mihi angelus me informans: Scribe in corde tuo et libro ad Christianorum consolationem, verbum valde suave atque notabile: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni, id est ad patriæ beatificam refectionem, seu divinæ bonitatis immediatam fruitionem, vocati sunt per prædestinationem et inspirationem internam efficacem, ita quod actualiter pervenerunt ad eas seu perventuri sunt. Et ista refectio potius cœna quam prandium appellatur, quum ultima sit, nec alia ei succedat. Refectio autem qua fideles in præsenti a Deo per verba sacræ Scripturæ, charismata gratiæ, consolationes internas, reficiuntur, prandium dicitur. Interdum tamen cœna vocatur, tanquam inchoatio cœnæ futuræ. Unde superius dixit Salvator: Si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo.8 De hac beatifica spirituali cœnatione Christus disseruit: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.9 Itaque Dominum deprecemur indesinenter, ut ejus continuo gratioso auxilio ad cœnam nuptiarum istarum pertingere mereamur; et quanta beatitudo repromissa sit Christianis, sapienter intueamur, nec præsentis vitæ delicias admittamus.
Et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. Quum enim Deus sit essentialiter veritas ipsa, verba ejus non vera esse non possunt. Propter quod Christus loquitur Patri: Sermo tuus veritas est;10 et Psalmista, Principium verborum tuorum veritas.11
Et cecidi ad pedes ejus, scilicet angeli: qui in sua natura pedes non habet, sed in imaginaria visione in specie hominis apparebat. Et aliqui asserunt, quod ex aere corpus assumpsit. Potius tamen tenendum, quod quia Joanni interius loquebatur et apparebat, non verum corpus, sed corporis effigiem interiori sensui S. Joannis objecit ac demonstravit. Cecidit ergo Joannes ad pedes ejus, eo modo quo Ezechiel in spirituali visione adductus in Jerusalem, scribit se cecidisse in faciem suam.12 Nam casus iste in spiritu fuit, videlicet imaginarie, quemadmodum supra Joannes ait :13 Fui in spiritu in dominica die.14 Voluit autem Joannes angelo reverentiam exhibere, tanquam superiori in natura et gloria pro tunc. Ideo subditur : ut adorarem eum, non adoratione latriæ, sed duliæ, per quam proximis honorem impendimus; item, ut gratiarum actionem angelo exhiberet pro beneficio propheticæ illustrationis. Hoc modo Josue legitur angelum adorasse.15
Et dixit mihi : Vide, id est, attende et cave, ne feceris quod cœpisti. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum spiritualium, scilicet Christianorum, habentium testimonium Jesu, id est dona gratiæ, per quæ ostenduntur esse famuli Christi, seu opera virtuosa; eorum quoque qui verbo et opere testimonium perhibent Christo. Sed nonne Joannes bene fecit procidendo, et venerari volendo? Cur ergo prohibitus fuit? Et respondendum, quod utique bene fecit. Angelus tamen propter majus bonum id fieri non permisit, puta ex humilitate, et propter eminentiam dignitatis ac sanctitatis tanti Apostoli : potius tamen propter dignitatem ac reverentiam humanæ naturæ a Verbo assumptæ. Et in hoc docetur, quantum per unigeniti Filii Dei incarnationem dignificata sit humana natura, seu omne genus humanum : quia post incarnationem Verbi, angeli ab hominibus renuunt adorari, qui super se hominem Deum adorant : quod in veteri Testamento non renuerunt. Non ergo negligamus nos ipsos, nec gratiam Dei parvi pendamus, ne graviori damnationi efficiamur obnoxii.
Deum adora cultu latriæ, quæ est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ, id est, spiritum seu gratiam prophetalem habere, signum ac testimonium est quod homo sit Christi et servus ejus : non quia semper sic est, quum gratia prophetiæ sit gratia gratis data, quæ potest bonis ac malis esse communis; sed quia ut frequenter sic est. Prophetia namque vere ac proprie dicta, non est nisi a Spiritu Sancto; nec datur communiter nisi dispositis ad illuminationem divinam, scilicet virtuosis. Propter quod princeps Apostolorum in sua secunda ait Canonica :16 Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. — Potest quoque ita exponi : Testimonium Jesu est spiritus prophetiæ, id est, quidquid per spiritum propheticum prædixerunt Prophetæ, aliquo modo testimonium perhibet Christo.
B Propter quod loquitur Petrus :17 Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent.
Consequenter, secundum Bedam, agitur de futura gloria supernæ Jerusalem. Et vidi cœlum apertum : et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax. In visione imaginaria ista sic corporaliter apparebant : quorum spiritualem intelligentiam, angelo edocente, Joannes mox intellexit. Itaque, per hoc quod cœlum sibi apertum apparuit, significabatur quod divina mysteria in divinæ mentis præscientia clausa, pandebantur Joanni; item quod janua cœli, primi parentis peccato clausa, est aperta merito Christi; rursus, ad innuendum quod Christus per sui auxilii exhibitionem ac militum suorum missionem, de cœlo descenderet, secundum modum subscriptum. Porro per equum album, cujus effigiem angelus præsentavit interiori oculo S. Joannis, intelligitur immaculatum Christi corpus, seu natura ejus humana, per quam adversarias potestates devicit : super quam Christus secundum naturam divinam sedebat, id est, eam in omnibus dirigebat, et ei in singulis præsidebat. Qui vocatur Fidelis, implens quod spopondit, et Verax, secundum quod ait : Ego sum via, veritas et vita.18
Et cum justitia judicat : nam secundum quod homo, constitutus est judex vivorum ac mortuorum;19 nec sine æquitate, sed justissime cuncta discernit; et pugnat, suis bellatoribus dando præliandi ac prævalendi doctrinam ac potestatem : quibus
Ps. cxliii, 1.
Exod. xv, 3.
20Eccl. xxiii, 28.
Apoc. v, 6.
Matth. xxviii, 18.
Philipp. ii, 9. et angelos in auxilium mittit. De quo ait Psalmista : Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. Denique, ut Moyses ait : Dominus quasi vir pugnator; Omnipotens, nomen ejus.
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, quia adspectus ejus erit terribilis reprobis. Nam quia in equo quasi adversarios expugnaturus apparuit, igneum atque terribilem prætendebat ad impios visum. Ideo etiam oculi ejus ut flamma ignis, quia interiores oculi animæ ejus sunt lucidissimi, ita quod omnia cernunt. Vel oculi ejus dicuntur dona Spiritus Sancti (sicut superius de ipso dixit Joannes, quod habet oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei), qui ignis flammæ merito comparatur. Ignis namque illuminat et accendit, rubiginem tollit, duritiam ferri emollit, frigida calefacit, liquida quoque consolidat. Sic dona Spiritus Sancti inflammant ad dilectionem Dei et proximi, illuminant ad cognitionem veri et falsi, boni et mali, consumunt rubiginem peccati, emolliunt duritiam animi, corda frigida calefaciunt, fragiles mentes confortant. Et in capite ejus diademata multa, id est universale dominium super cœlum et terram, secundum quod ait, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra; seu multi triumphi, vel multitudo Sanctorum qua cingitur.
Habens nomen scriptum, id est sic inditum atque conveniens, quod nemo novit, id est, plene comprehendit, nisi ipse. Hoc est nomen de quo ait Apostolus, quod dedit ei Pater nomen quod est super omne nomen : quo in una persona verus Deus et verus homo vocatur. Quod nomen nominatum, scilicet res ipsa, secundum id quod divinitatis est, incomprehensibile est omni menti creatæ, loquendo de plena comprehensione, qua aliquid cognoscitur tam perfecte sicut ex sua natura cognoscibile exsistit. Porro in eo quod ait, Quod nemo novit nisi ipse, non excluduntur Pater et Spiritus Sanctus. In his enim quæ absolute Deo conveniunt, quod de una Persona dicitur, de aliis quoque duabus intelligi datur : sicut quum Filius ait ad Patrem, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; et iterum, Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit etc.; et quum ait Apostolus, Quæ sunt Dei, nemo scit nisi Spiritus Dei.21
Joann. xvii, 3.
Matth. xi, 27.
1 Cor. ii, 11.
Et vestitus erat veste adspersa sanguine, id est corpore, proprio sanguine tempore passionis rubricato. Vel in tali veste apparuit, ad insinuandum quod impios occidere venit. De veste autem præfata scriptum est apud Isaiam : Quare rubrum est indumentum tuum? Et vocabatur nomen ejus, Verbum Dei, id est Unigenitus Patris æterni. Est enim Verbum æternum quod Pater se ipsum intelligendo intra se invariabiliter profert. De quo scriptum est : In principio erat Verbum.
Is. lxiii, 2.
Joann. i, 1.
Et exercitus qui sunt in cœlo, sequebantur eum. Quod de civibus Ecclesiæ triumphantis regem suum comitantibus accipi potest. Quum enim Christus venerit debellare Antichristum cum suis, descendent sancti angeli, et Christi imperium contra impios exsequentur. Rursus intelligi potest de fidelibus Ecclesiæ militantis, qui per vias præceptorum et semitas consiliorum Christum sequuntur. De illis vero potissime sumitur qui tempore Antichristi erunt constantes, et in virtute Christi Antichristo usque ad mortem resistent. In equis albis, id est mundis seu castis corporibus : quoniam scient vas suum possidere in sanctificatione, et ab omni inquinamento animæ et carnis se emundabunt. Si autem de civibus triumphantis Ecclesiæ exponatur, per equos albos intelligendi sunt sancti viatores, quibus illi præsidebunt et opem impendent. Vestiti byssino albo et mundo, id est justificationibus suis, sicut expositum est. Unde et scriptum est : Sacerdotes tui induantur justitiam. Et sanctus Job : Justitia, inquit, indutus sum.22
II Cor. vii, 1.
Ps. cxxxi, 9.
Job xxix, 14.
Et de ore ipsius procedit gladius [ex utraque parte] acutus, id est judicialis sententia et increpatorius sermo (sicut supra plenius expositum est), ut in ipso percutiat gentes, id est, gentiliter carnaliterque viventes reprehendat, reprobet et condemnet. Et ipse reget eas in virga ferrea, id est rigorosa justitia, impœnitentes dirigendo in finem eis debitum, scilicet damnationem æternam, pœnitentes autem in hac vita disciplinando. Hoc in secundo psalmo de Christo constat prædictum. Et tanquam vas figuli confringentur, id est, electæ et pœnitentes, salubriter frangent et abnegabunt se ipsas, amittendo quod erant per culpam, prout Salomon ait : Verte impios, et non erunt. Aliæ autem confringentur, in anima et corpore pereuntes. Istud implebitur etiam tempore Antichristi, quando Judæi convertentur ad Dominum, et alii multi, saltem Antichristo occiso.
Et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. Torcular quandoque vocatur congregatio recentium fructuum; interdum locus ubi, seu instrumentum per quod vinum exprimitur; interdum supplicium, per modum torcularis premens et opprimens. Secundum hæc, verba ista diversimode exponuntur. Si enim torcular exponatur pro pœna, sensus est quod Christus calcat torcular, id est, mortem superavit. Nam moriendo pro nobis, mortem æternam abstulit et destruxit, juxta quod per Osee protestatur : Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Mortem quoque temporalem in se ipso, tertio die resurgens, devicit. Hæc autem mors seu pœna æterna, est vinum furoris iræ Dei, id est retributio a divina justitia hominibus pro suis peccatis, vel primi parentis originali peccato, instar poculi propinata. Secundum hanc expositionem loquitur Christus apud Isaiam : Torcular calcavi solus.23 Si vero sumatur torcular pro loco supplicii seu pressuræ, designat hoc loco infernum : quem Christus calcat, demergendo in eum ac conculcando injustos. Estque torcular hoc vinum iræ Dei, id est locus pœnalis pro peccato inflictus. Demum si torcular sumatur pro instrumento premendi, sensus est quod ignem inferni impiis superducit. Juxta quem modum scriptum est : Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. Furor autem et ira in Deo omnipotente, non passionem aut mentis commotionem, sed æquitatis rigorem et ultionis acerbitatem designant.24
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. Per vestimentum Christi, jam significata est ejus humanitas, seu caro Verbo unita. Per femur vero Christi, spiritualis ejus fecunditas, qua multos genuit seu convertit, videlicet perfectio suæ virtutis, sanctitatis et caritatis, signatur. De quo ait Psalmista : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.25 Itaque sensus est quod in Christi humanitate et corpore indelebiliter demonstratur, quod ipse sit Rex regum et Dominus dominantium. Nam et humana ejus natura prælata est omni creaturæ, et per eam, omnipotentiam suam ostendit in miraculis et salvatione humani olim perditi generis.26 Similiter in fecunditate ejus qua mundum spiritualiter regeneravit, idem ostenditur. — Berengandus et Beda per vestimentum Christi intelligunt electorum Ecclesiam, juxta illud in Isaia : Omnibus his quasi ornamento vestieris.27 In quibus declaratur quod Christus sit Rex regum et Dominus dominantium. Albertus per vestimentum intelligit Christi humanitatem, ut a Verbo assumptam;28 per femur vero eamdem, ut a patribus propagatam.
Et vidi unum angelum stantem in sole; et clamavit voce magna omnibus avibus quæ volant per medium cœli. Ita in imaginaria visione apparebat Joanni. Per angelum istum designatus est ordo seu cœtus prædicatorum, qui in fine mundi prædicabit quæ subsequuntur; vel angelicus spiritus, qui tunc alloquetur electos. Angelus iste stetit in sole, quoniam prædicatores illi fixi erunt in Christo sole intelligentiæ atque justitiæ; vel, in sole, id est in eminenti splendore sapientiæ.293031 Per aves vero significantur fideles ad cœlestia se levantes : qui pennis virtutum, oratione et contemplatione, volant per medium cœli, id est per totam Ecclesiam, vel per patriam Beatorum, cœlestium civium ordines, mansiones et gaudia speculantes, et conversationem in cœlo illo habentes. Dicens : Venite, congregamini ad cœnam magnam Dei, id est ad cœnam nuptiarum Agni (de qua dictum est jam), hoc est, ad refectionem patriæ festinate, ut manducetis carnes regum, [et carnes tribunorum,] et carnes fortium, et carnes equorum, id est inferiorum, et sedentium in ipsis, id est præsidentium ipsis : hoc est, venite ad patriam, ut de impiorum justa punitione delectetur ac reficiatur mens vestra zelo justitiæ, et quia tantum supplicium evasistis. Unde scriptum est in Isaia : Egredientur (scilicet electi) et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.32 In reproborum quoque damnatione elucebit sapientia Dei, quæ inordinationem culpæ instaurat per ordinationem pœnæ. Præterea, ut apparet, locus iste potest intelligi de comestione corporum occisorum ab avibus cœli aerii, eorum videlicet qui Christi virtute cum Antichristo subito occidentur. De quo in Ezechiele plura leguntur. Sicque quod ibi intelligitur per victimam quam Deus dicit se avibus immolare, intelligeretur hæc cœna, secundum metaphoram quamdam.
Consequenter prædicitur prælium Antichristi contra Christum. Et vidi bestiam33 et reges terræ, scilicet Antichristum et ei credentes, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo qui sedebat in equo, id est contra Christum, sicut expositum est, et cum exercitu ejus, id est contra fideles in fide constantes. Pugnabunt autem contra Christum, ejus fidem et cultum destruendo, ejusque membra persequendo et occidendo. Ista prævidit Joannes in spiritu.
Et apprehensa est bestia, id est, Antichristus Christi virtute conteretur, dicente Apostolo :3435 Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui ; et cum illa pseudopropheta, id est cœtus prædicatorum Antichristi, vel aliquis prædicator ejus præcipuus, qui fecit signa coram ipsa, id est in beneplacito seu præsentia Antichristi, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiæ, id est, conformitatem vitæ Antichristi, et qui adoraverunt imaginem ejus, id est statuam seu imitatores Antichristi.36 De his prædicatorum Antichristi miraculis, et adoratione imaginis ejus et ejus charactere, superius dicta sunt plura :3738 idcirco pertranseo. Vivi missi sunt hi duo, scilicet Antichristus et pseudopropheta ipsius, in stagnum ignis sulfure ardentis, id est, divina plaga occisi, mox cum impetu ruent in tartara, quasi si viventes repente absorberentur a terra, et caderent in infernum. Sic enim Dathan et Abiron viventes in infernum descendisse dicuntur, quamvis morerentur antequam illuc venirent, secundum doctores.39
Et ceteri Antichristo adhærentes, minus rei et impii, occisi sunt in gladio sedentis super equum, id est, Christi imperio perierunt. Multi enim eorum subito morientur ac damnabuntur. [Qui procedit de ore ipsius.] Et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum : secundum sensum nunc præinductum. Sic enim saturabuntur, quomodo manducabunt. Loquitur autem Joannes more prophetico de futuris tanquam præterito, propter certitudinem propheticæ denuntiationis.
Footnotes
-
Is. LVIII, 1. ↩
-
Apoc. XVI, 7. ↩
-
In Apoc. IV, V. ↩
-
Is. XXIV. 22. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Luc. 1, 26 et seq. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Apoc. III, 20. ↩
-
Luc. xxii, 29, 30. ↩
-
Joann. xvii, 17. ↩
-
Ps. cxviii, 160. ↩
-
Ezech. XL, 1, 2; XLIII, 3; XLIV, 4 ↩
-
Luc. i, 26 et seq. ↩
-
Apoc. 1, 10. ↩
-
Josue v, 15. ↩
-
II Petr. 1, 21. ↩
-
Act. x, 43. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Eccli. xxiii, 28. ↩
-
I Cor. ii, 11. ↩
-
i Thess. iv, 4. ↩
-
Is. lxiii, 3. ↩
-
Thren. 1, 15. ↩
-
Ps. xliv, 4. ↩
-
Ps. u, 9. ↩
-
Is. xlix, 18. ↩
-
Prov. xu, 7. Osee xiii, 14. ↩
-
Prov. xii, 7. ↩
-
Ps. ii, 9. ↩
-
In Apoc. i, 16; ii, 12, 27. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Ezech. XXXIX, 17 et seq. ↩
-
II Thess. II, 8. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
vers. 7. ↩
-
In Apoc. XIII, 13 et seq. ↩
-
Is. I, XVI, 24. ↩
-
Num. XVI, 32. ↩
Chapter 21 of 24