Skip to the text

Articulus 21

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : ET VIDI ANGELUM DESCENDENTEM DE CŒLO.

FINALEM damnationem diaboli, scilicet projectionem ejus in tartara, volens auctor plenius atque distinctius elucidare, primo ostendit qualiter victus, ligatus atque damnatus est a Christo in primo ejus adventu. Denique, secundum Berengandum, triplex ponitur damnatio dæmonis : prima, quando ob suam superbiam de cœlo projectus est ; secunda, quando per Christi passionem perdidit genus humanum et relegatus est in abyssum ; tertia, quando in infernum cum omnibus suis æternaliter cruciandus mergetur.

Et vidi angelum descendentem de cœlo. Angelus iste Christum designat, cujus a summo cœlo fuit egressus, quando per incarnationis mysterium descendit de sinu Patris in uterum Virginis.1 Habentem clavem abyssi, id est potestatem claudendi quos vult in inferno, et eripiendi seu retrahendi de eo. Vel clavis abyssi, est potestas ligandi et solvendi diabolum, qui nihil valet nisi permissus a Christo. Intellectus autem verbi hujus plenius patet ex his quæ in expositione superiorum scripta sunt, scilicet super id :2 Habeo claves mortis et inferni. Et catenam magnam in manu sua. Catena ista quam habet in potestate sua Salvator, est multitudo electorum suorum sibi invicem instar ansarum per caritatem, ordinem, gradus atque officia, pulchre connexa ; aut certe inevitabilis sua potestas, cuncta constringens.

Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et Satanas, et religavit eum per mille annos. Hoc fecit Christus, quando per suam dignissimam passionem eripuit genus humanum a potestate diaboli, ejusque potestatem restrinxit, compescuit, de innumerabilium hominum cordibus expulit : per sacramenta quoque Ecclesiæ virtutem diaboli vehementer minuit et ligavit. Porro per mille annos, ob hujus numeri perfectionem, totum evangelicæ legis tempus exprimitur, per quod ista durat ligatio : nisi quod tempore Antichristi tribus annis cum medio plus solito sæviet, sicut infra dicetur. Et misit eum in abyssum, scilicet in infernum teterrimum, profundissimum, turbulentum ; vel in corda tenebrosa reproborum, eorum potissime qui persequebantur Ecclesiam. In quibus licet et antea fuerit, tamen tunc missus fertur in ea permissive a Deo, quia tunc magis quam ante regnabit in eis. Hinc passione imminente Christus perhibuit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.3 Magis autem videtur missio ista de projectione ejus in infernum intelligenda, propter verba sequentia. [Et clausit,] et signavit super illum, id est, signum reclusionis adhibuit virtute signaculi crucis, prohibens illum egredi ante tempus præfinitum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni, id est tempus durationis evangelicæ legis usque ad Antichristi adventum. Ideo sequitur : Et post hoc oportet illum solvi modico tempore, quo Antichristi persecutio desæviet et durabit.

Præterea, constat quod Christus suæ passionis virtute non misit neque ligavit dæmones universos in inferno, quum certum sit homines a dæmonibus indesinenter tentari. Si ergo religatio ista de inferno exponatur, per diabolum non tota diabolorum caterva, sed aliqua pars eorum forte crudelior erit intelligenda. Et aliqui dicunt, per diabolum de quo nunc sermo, primum illum apostatam dæmonum principem accipiendum, a quo affirmant Christum tentatum, et illum a Christo in infernum retrusum ac vinctum donec Antichristus nascetur, quem (ut asserunt) diabolus iste intrabit ac diriget.4 Si autem per diabolum de quo nunc mentio, intelligatur quicumque spiritus malignus hominumque tentator, et per abyssum accipiantur impia peccantium corda: tunc quod ait scriptura hæc, Ut non seducat amplius gentes, intelligendum est de gentibus prædestinatis; vel, ut non seducat eas tot modis tamque copiose ut ante. Verum repressio ista diaboli tempore persecutionis Antichristi cessabit, quia tunc ejus potestas magis solvetur ac prævalebit quam ante. Non tamen putandum est quod diaboli permittentur tunc hominibus, quantum possent si permitterentur, nocere: quia si hoc, quis posset evadere, aut in vita corporali manere? Tunc ergo oportebit diabolum solvi, ut impleantur Scripturæ, et quia id Deus prædixit, et quia electis hoc utile erit ad gloriam ampliorem.

Advertendum quoque quod diabolus nunc pluribus nominibus expressus est. Nempe, ut Beda testatur, draco vocatur, propter nocendi malitiam; serpens, propter nocendi astutiam; diabolus, ob status sui casum (diabolus enim, deorsum fluens interpretatur); Satanas, ob instantiam seu obstinationem adversandi Domino et electis ejus. Et, ut scribit Albertus, quantum ad illos qui peccant ex infirmitate, dicitur draco, propter violentiam tentationis; quantum ad illos qui peccant ex ignorantia, dicitur serpens, propter astutiam deceptionis; quantum ad illos qui peccant ex certa malitia, diabolus, quasi deorsum fluens per malitiam; quantum vero ad bonos, dicitur Satanas, quoniam illis jugiter adversatur.

Consequenter agitur de liberatione et gloria electorum, quæ dæmonis ligationem secutæ sunt. Et vidi sedes: et sederunt super eas, et judicium datum est illis. Per sedes has primo intelligi possunt mansiones cœlestes, et throni gloriosi in quibus animæ Sanctorum sunt collocatæ dominicæ passionis merito et virtute, quibus data est judicandi potestas cum Christo: cujus dono etiam nunc frequenter aliqua judicant, faciendo mirabilia in hoc mundo, suis cultoribus succurrendo, dæmones ab obsessis corporibus ejiciendo, atque miracula varia peragendo. Secundo, per sedes intelliguntur mansiones, dignitates, auctoritates Ecclesiæ, in quibus superiores resident et prælati, quibus datum est judicium discretionis ac sententiationis de actibus inferiorum, potestas quoque ligandi et solvendi peccata.

Insuper vidi et animas decollatorum, id est occisorum, propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, id est prædicationem, vel Jesum, qui est Verbum Dei secundum naturam divinam; et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, et qui non acceperunt characterem ejus in frontibus aut manibus suis. Quamvis jam sæpe per bestiam intellectus sit Antichristus, et per imaginem ejus statua vel imitatores ipsius; nunc tamen per bestiam et imaginem ejus, intelligendi videntur hi qui ejus figura fuerunt, et in typo ipsius præcesserunt, videlicet falsi dii, qui se hominibus colendos et adorandos exhibuerunt. Unde et martyres, qui pro Christo mori maluerunt quam idola adorare seu impios homines colere, dicuntur non adorasse bestiam nec imaginem ejus, nec characterem ejus, id est criminis imitationem et notam, seu signum quod pertinerent ad eum, accepisse in frontibus, id est in confessione aperta, neque in manibus, id est in operibus suis. Potest quoque per bestiam dæmon intelligi, qui in idolis adoratur. Huic autem expositioni arbitror consonare, quod de Antichristo scribit Apostolus ad Thessalonicenses, quia mysterium nunc operatur iniquitatis. Est etiam modus loquendi, ut unum similium alterius nomine exprimatur, et qui aliquid facit æquivalenter, sic facere illud asseritur, ac si formaliter faceret illud.5

II Cor. v. 1.

Joann. xvii, 24.

Ps. civ. 8.

Ephes. v, 14.

Et vixerunt animæ istæ vita gloriæ, et regnaverunt cum Christo in patria (quemadmodum ait Apostolus: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis; et Christus in Evangelio: Volo, Pater, ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam), mille annis, id est omni tempore nunc currenti usque ad resurrectionem futuram. Per determinatum etenim numerum annorum, indeterminatus numerus designatur, sicut quum dicitur in Psalmo: Memor fuit testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. — Et ceteri mortuorum, id est mortui ad numerum electorum societatemque martyrum non pertinentes, non vixerunt vita naturali, corporali, humana, donec consummentur mille anni, id est usque ad finem mundi seu diem judicii, quando resurgent et vivent in corpore ad majorem sui miseriam.

Hæc, scilicet vita gloriæ animarum sanctarum cum Christo in patria, est resurrectio prima: quia præcedit illam, qua corpora sua resument. Et item vita hæc dicitur resurrectio prima, quia per eam ab hac misera vita, quæ comparatione illius vitæ umbra mortis et mors nuncupatur, eriguntur: et homo sanctus hic moriens, ibi in patria vivere incipit melius atque felicius; sicque a morte naturæ, qua cecidit corpore, resurgit, pertingendo ad vitam gloriæ, qua vivit in mente. — Quidam autem per primam resurrectionem intelligunt resurrectionem spiritualem, qua homo per Baptismum et Pœnitentiam resurgit a morte culpæ, prout monet Apostolus ad Ephesios: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Quibus objicit Berengandus quod subditur: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in his mors secunda non habet potestatem, id est, in his mors secunda non habet locum. Multi enim post Baptismum pœnitentiamque peractam peccant, et pereunt.

Itaque: Beatus est in re, et sanctus, quia omni labe peccati carens, et confirmatus in bono, qui habet partem, id est consortium, in resurrectione prima, id est in animarum beatificatione. In his mors secunda, id est damnatio ultimata, non habet potestatem, quia de sua æterna felicitate securæ sunt. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, id est Patris ac Filii, nec dubium quin et Spiritus Sancti. Beati namque in patria se ipsos perfectissime offerunt Deo, et incessabilem gloriæ hymnum, quod est sacrificium laudis, perfecte decantant superbeatissimæ Trinitati. Et regnabunt cum illo mille annis, id est, usque ad resurrectionem corporum beatificati in spiritu, et dehinc cum corpore et anima pariter glorificatis, regnabunt cum eo in sempiternum.

Et quum consummati fuerint mille anni, id est circa finem temporis quod currit a principio evangelicæ legis usque ad terminum ejus, solvetur Satanas de carcere suo, id est abysso, ubi nunc religatus et missus descriptus est, et exibit. Unde apparet quod per abyssum non proprie intelligantur corda reproborum, quia de illis Satanas non exibit tempore Antichristi: imo ea tunc tenacissime possidebit, et per ea tanquam per vasa instrumentaque sua, electos gravissime persequetur. De inferno itaque tunc primus apostata egredietur cum crudeliori sua phalanga, et seducet gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ, id est, in quatuor plagis terræ multos de omni natione ac populo fallet per Antichristum et prædicatores ipsius, eorumque signa, hypocrisim et doctrinam, prosperitatem, dona, comminationes et persecutiones.

Et hæ gentes sunt Gog et Magog: secundum interpretationem nominum horum. Gog enim interpretatur tectum: per quod quidam intelligunt Antichristum, qui erit velut tectum seu habitaculum dæmonum. Alii per Gog eos intelligunt qui tunc malitiam suam tegentes, justos se simula-bunt. Magog vero interpretatur, de tecto : per quod quidam accipiunt exercitum An-tichristi, de quibus velut de tecto ipse impugnabit fideles. Alii vero per Magog eos specialiter intelligunt, qui de tecto cordis sui egredientes, in manifesta pecca-ta prosilient. Verumtamen agnoscendum quod de Gog et Magog plura apud Eze-chielem scripta sunt, et ibidem varios mo-dos loquendi de Gog et Magog ex verbis Hieronymi, Augustini, et aliorum exposi-torum recitavi, quos hic resumere esset prolixum.6 Quidam autem per Gog et Ma-gog intelligunt decem tribus; alii, Getas et Massagetas; alii, gentes Scythicas innu-merabiles et immanes. Verumtamen Augu-stinus libro vicesimo de Civitate Dei, satis rationabiliter ex præsenti ostendit scriptu-ra, quod per Gog et Magog non designen-tur aliquæ determinatæ gentes, in aliqua parte terrarum constitutæ. Toto namque orbe terrarum significatæ sunt esse, quum dicitur, Seducet gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ, easque subjecit esse Gog et Magog.

Et congregabit eas in prælium con-tra fideles. Non tamen universæ gentes il-læ erunt corporaliter adunatæ, sed multi erunt earum exercitus in quatuor angulis terræ : quæ omnes uno animo invadent Ecclesiam, sicut sequentia verba declarant. Quarum numerus est sicut arena maris : id est, innumerabilis erit illarum gentium multitudo. Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, id est acies Christianorum, seu ipsos fideles, virtutibus contra invisibiles atque visibiles hostes armatos, et caritate conjunctos. Loquitur autem Joannes de fu-turo tanquam præterito, propter certitu-dinem veritatis. Quasi dicat : Tam verum et certum est quod dico, ac si nunc esset impletum. Et civitatem dilectam, id est Ecclesiam, quæ est castra sanctorum. Toto enim orbe terrarum Ecclesia tunc ab in-credulis illis cingetur et invadetur. Eccle-sia autem militans est civitas Deo et Ecclesiæ triumphanti carissima. Quidam vero per civitatem dilectam, intelligunt ipsam Jerusalem in Judæa : quam tunc asserunt a Christianis inhabitandam, et ab Anti-christo ac suis specialiter impugnandam.

Et descendit ignis de cælo, et devoravit eos, id est, divina plaga Antichristum et multos de adhærentibus ipsi consumet, et (ut quidam dicunt) fulminabuntur. Et diabolus qui seducebat eos, scilicet gentes præfatas, missus est in stagnum ignis et sulfuris, id est in lacum et puteum tartarei calidissimi et fœtidissimi ignis. Tunc enim omnes diaboli, peracto judicio, in infernum mergentur, nec amplius egredientur. Ubi et bestia et pseudopropheta, id est Antichristus et ordo seu cætus prædicatorum ejus, cruciabuntur die ac nocte, id est sine cessatione, in sæcula sæculorum, id est æternaliter. Non itaque finietur pœna inferni.

Consequenter de finali judicio et resurrectione mortuorum secunda seu corpo-rali breviter tractat S. Joannes. Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum. In visione imaginaria apparuit Christus omnium judex, sedere in solio judiciali, sublimi ac splendido, ad insinuandum hujus Judicis majestatem. Juxta quem sensum loquitur Isaias :7 Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Et per thronum hunc, designatur Ecclesia tam militans quam triumphans : utrique enim præsidet Christus. Et sicut Ecclesiam militantem regit, eam per dona gratiæ ad finem ultimum dirigendo, sic gubernat et triumphantem, eam per dona gloriæ in fine ultimo jam adepto, inavertibiliter conservando. A cujus conspectu, id est imperio atque præsentia, terra fugit et cælum, id est, a modo seu qualitate suæ exsistentiæ recedent, quia mutabuntur in melius, sicut in principio sequentis capituli plenius est dicendum; et locus non est inventus ab eis, id est, ipsa amplius non comparebunt, videlicet eo modo et statu ac forma accidentali in quibus nunc sunt.

Et vidi mortuos magnos et pusillos, eos scilicet qui mortui fuerunt, et tunc suscitati erunt ac vivi, stantes in conspectu throni, id est coram judice Christo, secundum quod ipse prædixit: Quum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes;8 et item, Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient, etc.9 Apostolus quoque ait: Oportet nos omnes manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit.10

Et libri aperti sunt. Isti sunt libri conscientiarum, qui sunt ipsæ conscientiæ, secundum quod in eis merita vel demerita continentur atque leguntur. Qui tunc aperientur, quia tunc conscientiæ singulorum singulis innotescent, ita quod unusquisque merita vel demerita omnium aliorum cognoscet, ut Dei judicium esse justissimum omnibus declaretur. Hinc in Daniele scribitur: Judicium sedit, et libri aperti sunt.11 Beda per libros intelligit vetus ac novum Testamentum: quæ tunc aperientur, quia secundum eorum scripturas judicabitur mundus. Augustinus vero per libros apertos intelligit Sanctos, in quibus mali poterunt legere seu videre bona quæ facere debuerunt et neglexerunt. Et alius liber apertus est, qui est liber vitæ. Liber iste est præscientia seu prædestinatio Dei, nunc latens: qui tunc aperiendus asseritur, quia tunc patebit ad oculum qui in ipso scripti fuerunt et qui non, id est, qui electi, qui reprobi. De libro hoc vitæ nos quidem supra diximus. Ceterum Augustinus per librum istum intelligit vim divinam, qua fiet ut unicuique sua facta monstrentur ac pateant, ita quod se juste damnari vel salvari conspiciet.12 Et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris conscientiarum suarum seu Scripturarum. [Secundum opera ipsorum.] Magis autem judicabuntur secundum cordium suorum affectiones, intentiones et cogitatus, quam secundum opera exteriora. In illis siquidem magis immediate et proprie ratio meriti et demeriti, seu virtutis vitiique consistit.

Et mare dedit mortuos suos qui in eo erant: id est, qui in mari submersi fuerunt, vel qui in sæculo isto, quod per mare intelligi solet, sepulti seu resoluti fuerunt, inde consurgent. Cineres enim ex suis locis colligentur, et in corporis formam redigentur. Et mors et infernus dederunt mortuos suos: id est, diabolus auctor mortis, cujus invidia mors intravit in orbem1314 terrarum, et carcer tartareus animas ibi detentas, ad ingrediendum corpora exhibebunt sive dimittent. Terra autem, mare et infernus dabunt mortuos suos, id est, materialiter quasi præbebunt. Per mortem quoque videtur posse intelligi ignis conflagrationis, quo tunc viventes interficientur, moxque resurgent. Hæc autem resurrectio ante judicium fiet, quamvis hic per epilogum quemdam post descriptionem judicii describatur. Scriptura namque non semper servat ordinem rerum gestarum seu gerendarum. Et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum, intelligendo per opera, quemlibet actum, etiam interiorem et locutionem. Ex ore enim tuo, ait Scriptura, justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis.15

Et infernus, id est omnes reprobi, ad inferni habitaculum pertinentes: solent enim per locum habitatores ejus intelligi; et mors, scilicet ignis conflagrationis, qui eos in infernum ruentes involvet, et simul cum eis descendet quantum ad id quod in ipso caloris est ac fumositatis, secundum Basilium; vel, Mors, id est diabolus cum angelis suis apostatis; missi sunt in stagnum ignis, id est, in infernalem puteum igneum ac sulfureum projicientur, Christo dicente: Ite, maledicti, in ignem æternum.16 Hæc, scilicet æterna damnatio et infernalis calamitas, est mors secunda, gravissima plane, consummata ac perhorrenda. Prima etenim mors, est mors culpæ seu ipsum peccatum, pro quo mors ista secunda infligitur. Quam qui susceperint, mortem illam quæ esse naturæ aufert, optabunt: mallent etenim mori seu prorsus non esse, quam talia sustinere; sed fugiet mors illa ab eis.17 Et omnis qui non est inventus in libro vitæ scriptus, id est in divinæ mentis prædestinatione contentus, missus est in stagnum ignis, videlicet omnes reprobi homines.18 Quod tamen intelligendum est de his qui in mortali vitio discesserunt. Infantes enim non baptizati, non punientur ab igne, sed erunt in limbo puerorum. — Sicque per infernum, intelligi possunt angeli principis tenebrarum; per mortem, princeps eorum; per non scriptos in libro vitæ, homines impii.

Ista metuenda sunt magis quam exponenda. Itaque cogitemus quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, et tanti judicii distractionem quotidie perpendamus, timoratique simus :19 quia tunc erunt securi, qui modo non sunt securi; tuncque timebunt ac disperibunt, qui modo non metuunt, et negligunt miseri semetipsos.

Footnotes

  1. Ps. xviii, 7. ↩

  2. Apoc. i, 18. ↩

  3. Joann. xii, 31. ↩

  4. Matth. IV, 1 et seq. ↩

  5. II Thess. II, 7. ↩

  6. Ezech. XXXVIII, XXXIX. ↩

  7. Is. vi, 1. ↩

  8. Matth. xxv, 31, 32. ↩

  9. Joann. v, 28. ↩

  10. II Cor. v, 10. ↩

  11. Dan. vii, 10. ↩

  12. Apoc. iii, 5. ↩

  13. Sap. ii, 24. ↩

  14. Sap. ii, 24. ↩

  15. Matth. xu, 37. ↩

  16. Matth. xxv, 41. ↩

  17. Apoc. ix, 6. ↩

  18. Matth. xii, 37. ↩

  19. Hebr. x, 31. ↩

Chapter 22 of 24