Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : PROPTER QUOD STATUIT DOMINUS DEUS NOSTER, ETC.

CONFESSIO divinæ justitiæ, et invocatio misericordiæ Altissimi, hic ponuntur. Propter quod, id est prætacta in præcedenti capitulo vitia nostra, statuit Dominus verbum suum, id est, comminationem suam adimplevit in nobis, quod verbum locutus est ad nos et ad judices nostros, et ad reges et principes nostros, etc., id est ad universum populum Judæorum, tam eos qui fuerunt tempore Moysis, per quem ista prædixit, quam ad posteros eorumdem; ut ddduceret Dominus super nos mala magna, id est tormenta et plagas gravissimas, quœ non sunt facta sub cœlo, id est, alibi in terra non contigerunt in ulla gente, quemadmodum facta sunt in Jerusalem tempore obsidionis a Chaldæis, ut manducaret homo carnes filii sui et filiœ suœ. Ex hoc elicitur, quod obsidione illa durante tanta fuit fames in Jerusalem, quod parentes comederunt propriam sobolem : quod et in obsidione Jerusalem a Romanis,

Josephus refert factum;1 in obsidione quoque Samariæ a Syriæ rege, legitur contigisse. Hinc in Threnis asseritur: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.2 Sicut enim scelera Judæorum, legem ac Prophetas habentium et abjicientium, fuerunt graviora sceleribus gentium, ita et major eis debebatur afflictio, quemadmodum et Christus in Evangelio loquitur: Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis;3 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Hinc ab Ezechiele fuit prædictum: Hæc dicit Dominus: Quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt, ideo faciam in te judicia in oculis gentium, et faciam in te quæ non feci, et quibus similia ultra non faciam, et comedent patres filios in medio tui, et filii comedent patres suos.4 Secundum quod scripta, id est prædicta, sunt mala ista in lege Moysis in Deuteronomio, quo inter cetera legitur: Adducet Dominus super te gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli;5 obsideberis intra portas tuas, et comedes fructum uteri tui, et comedes carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum.

Et dedit illos sub manu omnium regum qui sunt in circuitu nostro. Hoc factum est successive: quia interdum fuerunt subditi regibus Syriæ, interdum Philistiim, quandoque regibus Moab et Ammon, interdum regibus Assyriorum et Chaldæorum atque Ægyptiorum:6 quæ omnia in libris Judicum, Regum, ac Paralipomenon continentur. Et in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit: juxta quod Dominus in Jeremia prædixit, Dabo eos in vexationem et in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium, eo quod non audierint verba mea.7 Et facti sumus subtus, id est adversariis subditi, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.

Domino Deo nostro justitia. Hoc expositum est capitulo præcedenti.8 Quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc, id est, per Moysen et Prophetas comminatus est nobis ea et prædixit, quæ venerunt super nos; et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri. Multi enim fuerunt inter Judæos tam indurati, quod nec in cladibus suis nec plagis recurrerunt ad misericordiam Dei, juxta illud Jeremiæ: Percussisti eos, et non doluerunt;9 renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Unde et in Isaia habetur:10 Populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum non exquisierunt. Et vigilavit Dominus in malis, id est, vigil et diligens fuit ad infligendum nobis mala pœnalia: juxta illud Threnorum: Vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus;11 convolutæ sunt et impositæ collo meo. Et non audivimus aure obedientiæ, vocem ejus, ut iremus, id est, conversaremur et ad veram beatitudinem tenderemus, in præceptis quæ dedit ante faciem nostram, id est, evidenter nobis proposuit, tam in monte Sinai per Moysen, quam interim uberrime per Prophetas: idcirco excusationem non habemus.

Exaudi, Domine, et educ nos de invisibili atque visibili captivitate, propter te, id est propter propriam tuam bonitatem et pietatem, et ad tui ipsius honorem, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum, scilicet Chaldæorum, qui nos abduxerunt in captivitatem, ita ut non gravent nos valde; ut sciat omnis terra, id est habitatores terræ, quia tu es Deus noster, id est, ex hoc advertant omnipotentiam tuam atque clementiam tuam in nobis, quod facis nos tam pie tractari in terra captivitatis a crudelibus inimicis.

Respice oculo pietatis de domo tua sancta in nos, id est de loco in quo templum stetit, et de altari; vel potius de summo cœlo: secundum illud Deuteronomii, Respice, Domine, de sanctuario tuo, et de excelso cœlorum habitaculo;12 et in Psalmo, Dominus in cœlo paravit sedem suam.13 Quia non mortui qui sunt in inferno, id est damnati, dabunt honorem et justificationem Domino, id est, Dominum non honorant, nec eum justificant nisi materialiter, in quantum in eorum justissima damnatione relucet ac commendatur. Imo et a sapientibus viatoribus formidatur divinæ rigor justitiæ. Sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, id est, de enormitate vitiorum suorum pœnitentialiter contristatur, quæ etiam propter adversa gemit ac mœret ordinate, et incedit curva per humilitatem, et infirma per propriæ fragilitatis ac defectuositatis recognitionem, et oculi deficientes, id est, in propriis viribus non confidentes, imo propriam insufficien-tiam ac defectuositatem jugiter attendentes: quod de interioribus intelligendum est oculis; et anima esuriens, id est, proficere cupiens, et justitiæ actibus satiari affectans, dat tibi gloriam et justitiam Domino, id est, omnem beatitudinem, excellentiam, æquitatem tibi adscribit, te extollit, honorat, et se ipsam dijudicat. Hinc fertur in Psalmo: Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? Itemque: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Isaias quoque ait:14 Dominus in excelso et sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu, ut vivificet spiritum humilium, et cor contritorum.1516171819

19

Quia non secundum justitias patrum nostrorum fundimus preces, id est, propter merita proximorum patrum nostrorum non deprecamur exaudiri a te, quum et ipsi gravissime peccaverint in te sub Joakim, Jechonia, et Sedecia. Sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, id est punitiones et calamitates quas tua justitia per Chaldæos nobis inflixit: quæ nos admonet ut tuam invocemus clementiam; sicut locutus es in manu, id est per ministerium et linguam, puerorum tuorum Prophetarum: qui fuerunt pueri, a puritate, non a puerilitate. De quibus in Isaia: Ecce ego et pueri mei. Hinc in Zacharia angelus superior ait angelo inferiori: Curre et loquere ad puerum istum, videlicet Zachariam prophetam. Christus quoque post resurrectionem suam ait Apostolis: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Et in Actibus primitiva orat Ecclesia: Deus, qui Spiritu Sancto per os David pueri tui dixisti. Denique in Scripturis ministri solent pueri appellari: sic quoque Prophetæ vocantur pueri Dei. Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et operamini, id est servite, regi Babylonis, patienter sustinendo jugum ipsius in ultionem iniquitatum vestrarum. Quod si non audieritis vocem Domini, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, etc., id est, habitatores deficere faciam de civitatibus vestris, ita quod a plebe Babylonis occidentur et capientur. Istud Jeremias frequenter prædixit, Ezechiel quoque.

20

Is. VIII, 18.

Zach. II, 4.

Joann. XXI, 5.

Act. IV, 25.

21

Deinde Baruch alloquitur Deum. Et non audierunt Judæi vocem tuam, id est, jussionibus tuis non obedierunt, et statuisti, id est implesti, verba tua, ut transferrentur ossa regum nostrorum et patrum nostrorum de loco suo. Chaldæi namque avari aperuerunt sepulcra regum ac divitum Judæorum, ut raperent thesauros seu alia pretiosa corporibus sepultorum adjuncta. Et ecce sunt projecta in calore solis, et in gelu noctis: id est, Chaldæi ossa defunctorum hinc inde projecerunt, ita quod jacuerunt super terram in æstu solis per diem et in frigore noctis; et mortui sunt patres nostri in doloribus pessimis, id est pœnalissimis, in fame, et gladio, et emissione, id est quidam ex esurie, alii ense, alii in itinere ad Chaldæam. Et posuisti templum, id est, illud destrui permisisti, sicut est dies hæc, id est, sicut apparet usque in præsens.

Et fecisti in nobis secundum omnem benignitatem tuam, et sermonem, et miserationem illam tuam magnam, id est, copiosa et præclara beneficia nobis frequenter largitus es, secundum immensam tuam pietatem, et secundum ejus munificentiam ac promissionem, sicut locutus es in manu pueri tui Moysis, in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel, scilicet in deserto: ubi et Deuteronomium legis in lapidibus scribi jussit, legem quoque exposuit, beneficia Dei commemoravit, ingratitudinem populi et futura ejus prænuntiavit facinora, dicens in persona Dei: Si non audieritis vocem meam, ambitio hæc magna et multa, id est excellentia et gloria tua tibi a me concessa, convertetur in miseriam, id est, ad calamitates terminabitur quæ succedent. Sicque ambitio potest hic sumi in bono, sicut superbia in Isaia, ubi Dominus loquitur: Ponam te in superbiam sæculorum. Quoniam ego Dominus Deus dispergam illos Judæos mihi ingratos. Populus enim duræ cervicis est, id est indomitæ mentis. De his ait Dominus ad Moysen in Deuteronomio: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens, fornicabitur post deos alienos, et invenient eum omnia mala et afflictiones.

24

Et revertetur ad cor suum, id est considerationem veram et salutarem, in terra captivitatis suæ, vexatione eis intellectum præstante. Et dabo eis cor, id est cordis illuminationem ac usum rationis salubrem; et intelligent ea quæ Dei sunt ac suæ salutis, et laudabunt me in terra captivitatis suæ, suam captivitatem æquanimiter tolerantes. Tales fuerunt nonnulli, ut Tobias: Ego, inquit, in terra captivitatis meæ con-

26

27

28

Deut. XXVII, XXX; IV-X.

29

Is. LX, 15.

30

Deut. XXXI, 16, 17.

Is. XXVIII, 19.

31

32

Tob. XIII, 7.

33

Jer. II, 27; XXXII, 33.

34

II Par. XXXVI, 22, 23; I Esdr. I-III, v, vi.

35

Jer. XXXI, 31.

Is. XLII, 1, 4.

Ibid. LI, 4.

Ibid. LV, 4. fitebor illi. Sic quoque Daniel et socii ejus, multique alii. Et avertent se a dorso suo duro, id est a sua pertinaci inobeditione : de quo in Jeremia Dominus ait, Verterunt ad me dorsum, et non faciem; quia reminiscentur viam, id est conversationem iniquam, patrum suorum, qui peccaverunt in me. Sicque pensando qualiter patres eorum propter scelera sua plagati sunt, timebunt, et se emendabunt.

Et revocabo illos in propria persona, vel in persona sobolis suæ, in terram quam juravi patribus eorum, videlicet in terram promissionis : quod factum fuit septuaginta annis captivitatis Babylonicæ evolutis, ex licentia Cyri regis, ut patet secundo libro Paralipomenon, et in libro Esdræ. Et multiplicabo eos ibi numero et merito, et non minorabuntur ad certum tempus. Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, id est evangelicam legem usque ad finem sæculi duraturam, et cui lex altera divina et vera non succedet, quæ item ad æternam beatitudinem introducit. Hoc consonat ei quod per Jeremiam Dominus ait : Ecce dies veniunt, et feriam domui Israel et domui Juda pactum novum. De hac lege in Isaia multa divinitus sunt prædicta, ut est illud : Ecce electus meus, suscipiam eum, et legem ejus insulæ expectabunt; et alibi in eodem, Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet; itemque, Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Ut sim illis in Deum per gratiam exuberantem, et ipsi erunt mihi in populum maxime præelectum : quod in exordio evangelicæ legis in primitiva illa Jerosolymitana Ecclesia excellentissime noscitur adimpletum.

Et non movebo amplius populum meum filios Israel, a terra quam dedi illis. Si exponatur hoc de terra illa Judææ, intelligendum est sub conditione, videlicet nisi peccando aliud mereantur, quemadmodum similes promissiones Dei in Scripturis intelliguntur. Sed quia de populo Judæorum pro tempore novi Testamenti ista dicuntur, per terram istam intelligitur Ecclesia militans, et præsertim triumphans Ecclesia, seu regio Beatorum, quæ est regnum cœlorum, ac patria paradisi cœlestis, figurata per terram promissionis. Quam patriam æternalem Deus omnipotens suis electis et patribus olim principaliter finaliterque promisit, dicens ad Abraham : Ego protector tuus, et merces tua magna nimis.20 Nec enim terrena hereditas aut corporalis possessio, potuit esse dignum et ultimatum præmium actuum virtuosorum, præsertim quum Deus liberalitatis immensæ ultra condignum remuneret. Hinc in Missæ officio continetur : Sed Michael archangelus repræsentet animas in lucem sanctam, quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus. Juxta quem sensum fertur in Joele : Judæa in æternum habitabitur.

Footnotes

  1. IV Reg. vi, 29. ↩

  2. Thren. iv, 10. ↩

  3. Luc. xii, 47, 48. ↩

  4. Ezech. v, 7-10. ↩

  5. Deut. xxviii, 49, 50, 52, 53. ↩

  6. Eccli. xxiii, 28. ↩

  7. Jer. xxix, 18, 19. ↩

  8. Baruch 1, 15. ↩

  9. Jer. v, 3. ↩

  10. Is. ix, 13. ↩

  11. Thren. 1, 14. ↩

  12. Deut. xxvi, 15. ↩

  13. Ps. cii, 19. ↩

  14. Ps. vi, 6. ↩

  15. Is. lvii, 15. ↩

  16. Thren. i, 14. ↩

  17. Baruch i, 15. ↩

  18. Is. lvi, 15. ↩

  19. Ps. l, 19. ↩

  20. Gen. xv, 1. ↩

Chapter 3 of 7