Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO CAPITULI TERTII :1 ET NUNC, DOMINE OMNIPOTENS, DEUS ISRAEL.

ORATIO in præcedenti capitulo inchoata, hic continuatur; et salubris exhortatio atque doctrina subduntur. Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, id est animæ nostræ angustiatæ, et spiritus anxius, id est formidolosus, clamat ad te. Adversitas namque et afflictio excitant hominem ad hoc, quod ad Deum per orationem et humiliationem sui ipsius confugiat, juxta illud Jonæ :

Quum angustiaretur in me spiritus meus, Domini recordatus sum; et in Psalmo, Ad Dominum, quum tribularer, clamavi. Ad quod agendum Dominus provocat, dicens : Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.2 Audi, Domine, et miserere, quia Deus misericors es; et miserere nostri. Istud est genus devotissimæ orationis, eumdem sensum per eadem aut consimilia verba multoties iterare : quia ex hoc affectus in se ipso accenditur. Quia tu sedes in sempiternum, id est, æternaliter invariabiliterque quiescis, regnas, et præsides. Audi nunc orationem mortuorum Israel, id est sanctorum patrum nostrorum jam defunctorum : qui viventes adhuc in carne, oraverunt pro posteris suis, in limbo quoque oraverunt pro vivis, quemadmodum secundo libro Machabæorum fertur de Jeremia : Hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta.3 Et filiorum ipsorum, etc., videlicet orationem nostram. Et agglutinata sunt, id est, fortiter et intime adhæserunt, nobis mala pœnæ pro malis culpæ, imo adhuc utraque in nobis abundant.4

Noli meminisse iniquitatis patrum nostrorum, id est, indulgeas eis, parcendo animabus eorum a pœnis, nec puniendo nos corporali temporalique pœna propter ipsorum peccata :5 juxta illud Threnorum : Patres nostri peccaverunt, et non sunt ;6 et nos iniquitates ipsorum portavimus. Sed memento manus tuæ, id est, omnipotentiam tuam ostende in nostra liberatione et subventione, et nominis tui, id est famæ tuæ, quam per mirabilia tua in cordibus hominum peperisti :7 quam conservare et augere digneris, nos miraculose tuendo ac redimendo. Vel, Nominis tui, id est tui ipsius nomine designati : hoc est, bonitatem ac pietatem tuæ majestatis in nobis ostende. Et laudabimus te, Domine. Hoc bonum propositum exaudibilem facit orationem; nec dignus est Deum laudare, nisi qui fuerit misericordiam consecutus, et desuper gratiose purgatus, quum non sit speciosa laus in ore peccatoris.8 Quia propter hoc dedisti timorem tuum, præsertim filialem, aut initialem, in cordibus nostris, id est voluntatibus.9 Quemadmodum enim amoris, sic et timoris subjectum est voluntas, loquendo de amore qui est caritas, et filiali ac initiali timore. Amor autem et timor, prout sunt passiones, sunt subjective in appetitu sensitivo. Ut invocemus nomen tuum. Timor enim incidendi mala, instigat ad orandum pro virtute et gratia evadendi hæc ipsa. Ecce nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum : id est, ita ex nostra dispersione et captivitate sustinemus multa opprobria, et maledicimur, ac multas peccandi occasiones incurrimus inter idololatras commorando. Propter quod David dixit : Maledicti sunt in conspectu Domini, qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis.

Sequitur exhortatio fructuosa. Audi10, Israel, id est, o Israelitica plebs, mandata vitæ, id est divina præcepta, præsertim quorum observantia ad vitam gloriæ introducit, et ex gratiæ vita procedit, ac gratiæ incrementum meretur. Unde ait Salvator : Si vis ad vitam intrare, serva mandata.11 Et Salomon contestatur : Qui servat præceptum, non experietur aliquid mali. Auribus cordis et corporis, percipe verba salubria, ut scias prudentiam, non solum humanam naturalem politicam, sed potissime spiritualem divinam infusam, quæ est virtus moralis, cardinalis, et meritoria, rectaque ratio agibilium secundum divinæ legis doctrinam ac supernaturalis exigentiam finis. De qua asseritur ad Romanos : Prudentia spiritus, vita et pax; in Proverbiorum quoque libro, Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.12

Quid est, Israel, id est, quæ est causa13, o Israel, quod in terra inimicorum es, scilicet in Babylonia ac aliis regnis gentilium te odientium ? Inveterasti in terra aliena, id est, ad senectutem venisti in paganorum territoriis commorando. Decem siquidem tribus jamdudum captæ fuerunt sub

Ezechia, et duæ tribus pro parte sub Jechonia, et partim sub Sedecia. Coinquinatus es, id est vitiis implicatus, cum mortuis, id est gentilibus spiritualiter mortuis, inter quos habitas. De taliter mortuis ait Salvator : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.14 Unde et in Apocalypsi Joannis ait cuidam : Nomen habes quod vivas, sed mortuus es.15 Hinc in Ezechiele Dominus ait de pseudoprophetis :16 Vivificabant animas quæ non vivunt. Porro filii Israel inter gentiles manendo, communicabant eis in cibis et aliis multis lege prohibitis, juxta illud Tobiæ : Quum Tobias per captivitatem devenisset in Niniven, et omnes ederent ex cibis gentilium, iste custodivit animam suam.17 Deputatus es cum descendentibus in infernum, id est, incredulis factus es similis per vitia et tormenta pro magna parte, nec plus reputatus quam ceteræ nationes.

Subditur autem causa malorum istorum. Dereliquisti fontem sapientiæ, scilicet Deum, per transgressionem præceptorum suorum : de quo scriptum est : Omnis sapientia a Domino Deo est;18 et rursus, Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. Nam si in via Dei ambulasses, id est, in observantia legis divinæ vixisses : juxta quod scriptum est, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini;19 habitasses utique in pace super terram promissionis : sicut in Deuteronomio sæpe promissum fuit filiis Israel.20 Unde in Isaia Dominus ait : Utinam attendisses mandata mea :21 facta fuisset quasi flumen pax tua.

Disce ubi sit, id est, in quo consistat, et qualiter acquiratur ac conservetur, prudentia spiritualis; ubi sit virtus infusa vel fortitudo, quæ uno modo est donum, et alio modo virtus cardinalis; ubi sit intellectus, qui est unum de septem donis, et interdum pro intelligentia Scripturarum accipitur, quandoque pro habitu principiorum.22 Intellectus autem, prout est donum, est habitus supernaturalis infusus, per quem ea quæ fidei sunt, perspicaciter contemplamur, rationes credendorum considerando. Ut scias simul formata ac salubri scientia, ubi sit longiturnitas vitæ, id est salus æterna, quæ est in regno cœlesti, et in Deo objective consistit, qui ait de unoquoque electo :23 Glorificabo eum; longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Hinc de increata Sapientia legitur :24 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. Et virtus, id est plena stabilitas immortaleque robur. Aliqui legunt, Et victus, id est felix et gloriosa refectio, quæ est beatifica summi et infiniti boni fruitio.

Ubi sit lumen oculorum interiorum, videlicet lumen gloriæ et clara per speciem cognitio Deitatis : de quo in Psalmo, In lumine tuo videbimus lumen.25 Hoc lumen est Christus, de quo Simeon sanctus : Viderunt, inquit, oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum; lumen ad revelationem gentium.26 Qui et testatur : Ego sum lux mundi.27 Et pax æternitatis, quæ est consummata et inviolabilis tranquillitas mentis in Deo. Unde Apostolus : Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra.28 Hæc pax, est plenarie contentativa quies Beatorum in Deo.

Quis invenit locum ejus, puta sapientiæ? Locus sapientiæ, est ipse fons sapientiæ Deus, et in corde Dei Patris quiescit unigenitus Filius, qui est sapientia increata, unicus Filius Dei, in sinu Patris requiescens.29 Insuper omnis mens creata sapientiam veram participans, sapientiæ locus est et subjectum. Imo et anima justi, sedes est sapientiæ.30 Locum autem sapientiæ qui est Deus, infidelium nullus invenit per fidem et caritatem. Nec de mentibus viatorum certitudinaliter scire valemus sine revelatione, quod in ipsis sit sapientia quæ est donum, quæ caritati inseparabiliter est conjuncta. Et quis intravit in thesauros ejus? id est, opulentiam et gratiarum charismata, contemplationes et actus, ac raptus sapientiæ salutaris, donoque sapientiæ semper annexa, quis contemplatus est aut cognovit, nisi expertus?31 Sic et in Job inducitur : Sapientia ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiæ?

Ubi sunt principes gentium, id est reges, imperatores, et præsidentes gentilium et hominum mundanorum, qui ante paucos annos fuerunt nobiscum, aut diu defuncti sunt ?32 Et qui dominantur super bestias, quas venando sibi subjiciunt aut aliter possident? Qui in avibus cœli ludunt, capiendo aves cœli aerii per aves rapaces ;33 qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines mundani, carnales, avari : juxta illud in Psalmo, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum.34 Quocontra hortatur Apostolus, Non sperare in incerto divitiarum.35 Et sanctus Job :36 Si putavi, inquit, aurum robur meum, et obrizo dixi, Fiducia mea. Et non est finis acquisitionis eorum, id est, rebus acquisitis et adeptis non satiatur appetitus eorum. Imo quo plura adipiscuntur, eo plura adipisci nituntur, ita quod instar hydropicorum crescit eis ex potu sitis. Qui argentum fabricant, id est, de materia argenti formant sibi per suos artifices nummos, ornamenta, seu idola.37 Qui solliciti sunt circa terrena accumulanda et circa temporales divitias. Quocontra docuit Christus : Nolite solliciti esse de crastino.38 Nec est inventio operum illorum, id est, nova et curiosa excogitant, quibus similia vix inveniuntur. Thesauros quoque suos abscondunt, et interdum improvise ac subito moriuntur, ita quod optata nequeunt ad effectum perducere : sicque opera eorum intenta non inveniuntur, quia nec facta sunt : quemadmodum et Psalmista ait de impio,

Quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.39 Exterminati sunt, id est sublati de vita præsenti, et ad inferos descenderunt : secundum illud Job, Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt ;40 et alii in loco eorum successerunt : juxta illud Ecclesiastæ, Generatio præterit, et generatio advenit.41

Juvenes, id est filii eorum, qui fuerunt juvenes non solum ætate, sed etiam moribus, viderunt lumen, id est, in exteriorum visu et luce sensibili sunt delectati, juxta illud Ecclesiastæ : Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem ;42 et habitaverunt super terram, rebus sensibilibus finaliter adhærendo, juxta illud Jeremiæ : Recedentes a te, Domine, in terra scribentur. Quocontra ait Apostolus : Nostra conversatio in cœlis est ; et denuo, Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Viam autem, id est actum et exercitium, disciplinæ nescierunt : quia pro suis peccatis corripi et corrigi renuerunt, nec in vera scientia proficere studuerunt, juxta quod legitur in Proverbiorum libro : Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt ;43 in Ecclesiastico quoque, Peccator vitabit omnem correptionem.44 Neque intellexerunt semitas ejus, id est vias et modos inquirendi ac obtinendi eamdem : quia per humilitatem, pœnitentiam, sobrietatem et castimoniam, ad disciplinam hanc pervenitur. Neque filii eorum carnales, seu imitatores, susceperunt eam : quia patrum et majorum suorum vitia communiter imitantur. A facie ipsorum interiore et intellectu (de qua fertur in Psalmo : Exquisivit te facies mea) longe facta est, id est, multum distitit, quia ad eam non præparaverunt se.

Non est audita in Chanaan, id est, Chananæi et Amorrhæi eam non didicerunt, nec apprehenderunt. Fuerunt enim vitiosi atque idololatræ. Neque visa in Theman, id est in regione sic dicta, a qua Eliphaz amicus Job, Themanites vocatur.45 Circa quod addit quidam, quod scilicet Eliphaz non ponebat nisi vitam præsentem, ut dictum est super librum Job. Verumtamen super Job evidenter ex ipso textu probavi oppositum, et quod tres illi amici Job posuerunt animas hominum immortales.4647 Nam et ipse Eliphaz in prima sua argumentatione inter cetera dixit :48 Deus in angelis suis reperit pravitatem. Qui autem angelos corruisse noverunt, eorum ruinam per hominum animas recuperandam credebant. Hinc S. Gregorius et Albertus Magnus, ac alii multi super Job fassi sunt, quod amici Job dixerunt esse vitam perpetuam post præsentem.

Filii quoque Agar, id est Agareni, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, id est carnalem et sæcularem prudentiam ad acquirendum bona terrena ac prosperitatem mundanam. De qua fatetur Apostolus: Prudentia carnis, mors est;49 et rursus: Sapientia carnis inimica est Deo;50 legi enim Dei non est subjecta. Negotiatores terræ Theman et fabulatores, quia in suis contractibus multa loquuntur et mentiuntur, ut decipiant alios, et carius vendant, et exquisitores prudentiæ carnalis, et intelligentiæ sæcularis, quia excogitant modos et practicas fallendi, lucrandi, ditandi, juxta illud: Sapientes sunt ut faciant mala.51 Unde Salvator: Filii, inquit, hujus mundi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.52 Viam autem sapientiæ salutaris, quæ donum est, nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus, id est, modum et conatum pertingendi ad eam, actionesque ejus non attenderunt.

O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus, id est divitiarum ipsius! Per domum hanc quidam intelligunt cœlum empyreum, quod est habitaculum Dei ac Beatorum. De qua in Psalmo: Beati qui habitant in domo tua, Domine. Christus quoque: In domo, ait, Patris mei mansiones multæ sunt. Potest etiam dici, quod tota terra sit domus Dei, qui ait per Jeremiam: Cœlum et terram ego impleo. Et uterque locus iste dicitur magnus, et non habens finem, excelsus, respectu inferni inferioris, vel summus, si de cœlo intelligatur empyreo, et immensus, non penitus infinite, sed per hyperbolen, ad insinuandum magnitudinem loci istius, et quoniam ejus magnitudinem metiri nequimus. Juxta quem sensum in Ecclesiastico legitur:53 Quæ est anima mea in tam immensa creatura? Atque in Jeremia: Si mensurari possunt cœli sursum et terra deorsum.54 Sic et in Josue libro leguntur filii Ruben et Gad ædificasse altare magnitudinis infinitæ.55 Dicitur quoque locus iste non habere finem suæ durationis a parte post, juxta illud Ecclesiastæ: Terra in æternum stat.56 Præterea57 spiritualiter domus et locus Dei ingens et maximus, est Ecclesia universalis toto orbe diffusa. Expositioni autem qua per locum istum intelligitur terra, magis consonare videtur quod subditur.

Ibi fuerunt gigantes, qui ab initio, scilicet a prima mundi ætate, fuerunt statura magna, scientes bellum, id est experti in bellicis rebus. De quibus scriptum est in Genesi:58 Gigantes erant super terram in diebus illis, videlicet ante diluvium. Non hos elegit Dominus. Erant enim multum iniqui, superbi et violenti. Neque viam disciplinæ invenerunt, sed incompositi et indomiti exstiterunt; propterea perierunt diluvio. Et quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam.59 Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat, ut scriptum est in libro Sapientiæ. Nec sine dono sapientiæ aliquis potest salvari. Et si gigantes illi in diluvio non pœnituerunt, damnati sunt.

Quis ascendit in cœlum, et accepit eam, videlicet supernaturalem sapientiam, et eduxit eam de nubibus? id est, nullus homo naturali et propria potestate potuit hanc sapientiam obtinere, quum sit donum supernaturale. Ideo subditur: Quis transfretavit mare, et invenit eam, et attulit illam super aurum electum, id est prævalentem omni auro? juxta illud Proverbiorum, Pretiosior est sapientia cunctis opibus.60 Vel, Super aurum electum tanquam super vehiculum: nam aurum ultra mare investigatur, et inde adducitur, ut patet tertio Regum. Non est qui possit scire vias ejus, etc., ex sola naturali ratione.61 Unde nec puri philosophi eam noverunt.

Sed qui scit universa, videlicet Deus, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua, id est, aliunde non didicit neque accepit. Tales enim propositiones exponendæ sunt negative, ut quum Deus dicitur habere esse a se ipso, vel sibi ipsi subsistentiam exhibere, id est, ab alio esse non habet.62636465 Qui præparavit, id est, habitationi hominum et brutorum aptam fecit, terram in œterno tempore, id est simul cum tempore, quod a parte post æternum est, non autem a parte ante. Tempus autem, materia prima, cœlum, et angelus, dicuntur quatuor coæquæva. Et replevit eam pecudibus ad hominum utilitatem. Qui emittit lumen, et vadit; et vocavit illud. Potest hoc accipi de lumine solis, quod juxta ordinationem ac jussionem sapientiæ Creatoris procedit a sole, et funditur ad corpora superiora ac inferiora, et lumen in sole exsistens, cum ipso sole redit ad locum priorem. Imo Deo jubente, retrahitur nec apparet, sicut in triduo non fulsit Ægyptiis, ut legitur in Exodo. Unde fertur in Job :66 Qui præcipit soli, et non oritur. Hinc additur : et obedit illi in tremore, id est, instar servi timentis mox obedit Dei imperio. His consonat illud Ecclesiastæ : Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur;67 ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.68

Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, id est, inferiora illuminant, observando cursum et actionem eis a Creatore præfixam, juxta illud Genesis : Fecit Deus stellas, et posuit eas in firmamento cœli, ut lucerent super terram;69 et lætatæ sunt, id est, sua officia promptissime per modum lætantium ministrorum sunt exsecutæ. Vocatæ sunt, id est, ad agendum ac influendum, seu ad supernaturale aliquid, a Creatore præceptum acceperunt, qui, ut in Job habetur, claudit stellas quasi sub signaculo; et dixerunt ipso facto, Adsumus ad obediendum paratæ. Et luxerunt ei, id est ad gloriam Creatoris, cum jucunditate, id est ornatu et splendore, per modum gaudentis et intelligentis naturæ. Sic et in Judicum libro asseritur : Stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.70

Præterea quidam philosophi atque theologi tam Hebræi quam christiani dixerunt, cœlestia corpora esse animata et intellectualis naturæ : quod Rabbi Moyses affirmat ex lege et Prophetis probari. Nam et super illud Ecclesiastæ, Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, ubi per spiritum intelligitur sol secundum expositores communiter, ait S. Hieronymus : Solem vocat spiritum, quoniam vivit et spirat, et animalis est. Alibi tamen videtur Sanctus ille magis sentire, quod corpora cœlestia non sint animata. Beatus vero Augustinus super Genesim et in Enchiridion, de hac re ambigue loquitur. Porro Basilius et Damascenus fortiter adstruunt corpora cœlestia non esse animata. Qui vero vellet tenere quod sint animata, posset ex hoc loco sumere argumentum : quia dicuntur hic stellæ lætatæ; et, Adsumus, respondisse; ac cum jucunditate luxisse : quæ tamen metaphorice et per similitudinem possunt intelligi.

Qui fecit illas, hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. Nam ipse solus est verus Deus, nec putandus est alius aliquis esse verus Deus, cui adoratio et sacrificatio sint exhibendæ. Imo qui aliter æstimaret, vero Deo esset rebellis. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ, id est, aliunde eam non accepit, sicut expositum est, sed ex se fontaliter eam agnovit, ac aliis communicavit, quemadmodum subditur : et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Hoc verum est, sive per Jacob intelligatur determinata illa persona filius Isaac, a qua natæ sunt duodecim tribus, et alio nomine appellatus est Israel, ut in Genesi habetur;7172 sive per Jacob et Israel intelligatur populus Judæorum descendens ab illo, et in Scripturis sæpissime nomine Jacob et Israel designatus : cui populo data est lex et sapientia salutaris. Jacob autem interpretatur supplantans; Israel vero, videns Deum. Itaque cunctis supplantantibus vitia, contemplantibusque divina, datur illuminatio sapientialis superna.

Post hæc in terris visus est, id est vere visibilis factus, per Incarnationis mysterium factus homo, permanens invariabiliter Deus, in unitate personæ Deus et homo consistens;73747576 et cum hominibus conversatus est*. Quod totum de Unigenito Dei Patris,* æquali suo Patri, Verbo æterno, est accipiendum, juxta illud Joannis:77 Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Hoc novit Baruch sive ex speciali revelatione divina, sive quia a magistro suo Jeremia hoc didicit, qui in libro suo ait, alloquens ipsum Deum: Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?78 De hoc in Isaia leguntur multa: Parvulus, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis;79 et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Hinc ait in Zacharia: Gaude et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui; et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa.80 Verumtamen quidam exponunt hæc de visione Dei de qua legitur in Exodo:81 Ascenderunt Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et viderunt Deum Israel. Sed et cum filiis Israel dicitur Deus in solitudine habitasse ac ambulasse.82 Quæ expositio videtur inepta. In illa enim visione Deus visus non fuit in propria persona, sed in creatura subjecta ipsum repræsentante, ut dictum est ibi.8384 Quamvis etiam Deus legatur cum filiis Israel habitasse ac ambulasse, non tamen proprie conversatus fuisse ante incarnationem ipsius.

Footnotes

  1. Joel iii, 20. ↩

  2. Ps. xlix, 15. ↩

  3. II Mach. xv, 14. ↩

  4. Jonæ II, 8. ↩

  5. Eccle. viii, 5. ↩

  6. Thren. v, 7. ↩

  7. Rom. viii, 6. ↩

  8. Eccli. xv, 9. ↩

  9. Ps. cxix, 1. ↩

  10. I Reg. xxvi, 19. ↩

  11. Matth. xix, 17. ↩

  12. Prov. iii, 13. ↩

  13. Eccli. i, 1. ↩

  14. Matth. viii, 22. ↩

  15. Apoc. iii, 1. ↩

  16. Ezech. xiii, 19. ↩

  17. Tob. i, 11, 12. ↩

  18. Eccli. i, 5. ↩

  19. Ps. cxviii, 1. ↩

  20. Deut. i, 39; iii, 20; iv, 1, 5, 14; etc. ↩

  21. Is. xlviii, 18. ↩

  22. Is. xi, 2. ↩

  23. Ps. xc, 15, 16. ↩

  24. Prov. iii, 16. ↩

  25. Ps. xxxv, 10. ↩

  26. Luc. ii, 30-32. ↩

  27. Joann. viii, 12. ↩

  28. Philipp. iv, 7. ↩

  29. Joann. i, 18. ↩

  30. Cf. Prov. xiv, 33; Sap. vii, 27. ↩

  31. * donaque ↩

  32. Jer. xvii, 13. Philipp iii, 20. ↩

  33. Coloss. iii, 2. ↩

  34. Ps. li, 9. ↩

  35. 1 Tim. vi, 17. ↩

  36. Job xxxi, 24. ↩

  37. Job xxviii, 12. ↩

  38. Matth. vi, 34. ↩

  39. Ps. xxxvi, 36. ↩

  40. Job xxi, 13. ↩

  41. Eccle. i, 4. ↩

  42. Eccle. xi, 7. ↩

  43. Prov. i, 7. ↩

  44. Eccli. xxxii, 21. ↩

  45. Job ii, 11, etc. ↩

  46. Ibidem. ↩

  47. Job art. xiii. ↩

  48. Job iv, 18. ↩

  49. Rom. viii, 6. ↩

  50. Ibid. 7. ↩

  51. Jer. iv, 22. ↩

  52. Luc. xvi, 8. ↩

  53. Eccl. xvi, ↩

  54. Jer. xxxi, 37. ↩

  55. Josue xxii, 10. ↩

  56. Eccle. 1, 4. ↩

  57. Eccle. i, 4. ↩

  58. Gen. vi, 4. ↩

  59. Sap. vii, 28. ↩

  60. Prov. iii, 15. ↩

  61. III Reg. ix, 28; x, 11; xxii, 49. ↩

  62. Eccli. xvi, 17. ↩

  63. Jer. xxiii, 24. ↩

  64. Joann. xiv, 2. ↩

  65. Ps. lxxxiii, 5. ↩

  66. Exod. x, 22. Job 1x, 7. ↩

  67. Eccle. 1, 5, 6. ↩

  68. Eccle. 1, 6. ↩

  69. Gen. 1, 16, 17. ↩

  70. Judic. v, 20. ↩

  71. Eccle. XXXII, 28. ↩

  72. Gen. XLIX, 28. ↩

  73. Eccle. i, 6. ↩

  74. Gen. i, 16, 17. ↩

  75. Eccle. i, 5, 6. ↩

  76. Job ix, 7. ↩

  77. Joann. 1, 14. ↩

  78. Jer. xiv, 8. ↩

  79. Is. ix, 6. ↩

  80. Zach. ii, 10, 11. ↩

  81. Exod. xxiv, 9, 10. ↩

  82. Exod. xxv, 8; xxix, 45; ↩

  83. Deut. xxiii, 14. ↩

  84. Lev. xxvi, 12; ↩

Chapter 4 of 7