Skip to the text

Articulus 4

DECLARATIO CAPITULI QUARTI : HIC LIBER MANDATORUM DEI.

BENEFICIA Dei populo Judæorum exhibita, atque ejusdem populi ingratitudo, multiplexque afflictio, hic describuntur. Hic liber mandatorum Dei, id est, præcepta Dei in hoc libro tanguntur per admonitionem quæ fit hic, ut serventur, et lex quæ est in æternum, id est lex divina data per Moysen, quæ quoad præcepta sua moralia, et quantum ad præfigurata ac prænuntiata, manet in evangelica lege, imo et partim in patria: hæc, inquam, lex in hoc libro recolitur, et hic de ea tractatur. Omnes qui tenent eam per obedientiam et exsecutionem, pervenient ad vitam gloriæ, si perseveraverint usque in finem.1 Quod pro tempore veteris Testamenti est intelligendum: imo et pro tempore evangelicæ legis, quoad moralia legis præcepta, et quantum ad credenda. Qui autem dereliquerint eam, ad mortem culpæ*, deinde ad mortem pertingent gehennæ*. Imo et corporaliter jubebantur occidi legis transgressores, dicente Apostolo: Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla contradictione duobus aut tribus testibus moritur.23

Convertere, Jacob, id est tu, popule natus ex Jacob, et apprehende eam, id est, disce, recole, et adimple; ambula per viam præsentis exsilii ad splendorem ejus*,* id est secundum directionem et doctrinam legis divinæ, et perge ut plene illumineris in ea, contra lumen ejus, id est oculum cordis dirigendo versus tenorem et ad claritatem legis præfatæ, ut dirigas actus tuos secundum lucida documenta ac jussa ipsius, quum scriptum sit in Proverbiis :4 Mandatum lucerna est, et lex lux; atque in Psalmo, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.5 Hinc rursus Salomon ait: Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.6 Denique juxta sensum quo dicitur hic, Contra lumen ejus, ait Psalmista :7 In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum.89 Ne tradas alteri gloriam tuam, id est, legem tibi collatam non tradas gentilibus, ita ut tu ipse eam dimittas, et noli esse Deo ingratus, ne merearis privari privilegiis tibi desuper præstitis, et dignitatem tuam non tradas genti alienæ, id est idololatris, ita ut abutendo beneficiis Dei, merearis privari excellentia tua, qua populus Dei peculiaris vocaris, et multis donis Dei es præ ceteris exaltatus. Sed hanc exhortationem postea, præsertim in Christi adventu, non impleverunt Judæi. Imo sua incredulitate, ingratitudine, perversitate, meruerunt excidi, exstirpari, relinqui. Propter quod gentes vocatæ sunt, et olivæ insertæ, prout ad Romanos docet Apostolus :10 Delictum (inquiens) illorum, divitiæ sunt mundi ;11 et amissio illorum, reconciliatio est mundi ; et propter incredulitatem fracti sunt.

Beati sumus nos, Israel, id est, nos Israeliticus populus jam sumus beati in spe et merito ac dispositione propinqua ; quoniam quæ Deo placent, nobis manifesta sunt, id est, divina præcepta et Prophetarum oracula ac testimonia Scripturarum, seu necessaria ad salutem, nobis innotescunt ex lege et Prophetis, ita quod sumus supernaturaliter eruditi. Animæquior, id est pacatioris animi, esto tu, populus Dei, quamvis adversitatibus castigeris, quia hoc ipsum est tua purgatio, et signum dilectionis Dei ad te, memorabilis Israel, id est tu, plebs electa, cujus Deus memor est in bonum, et digna es memoria coram ipso. Unde in Isaia Dominus loquitur : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ?12 Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

Venundati estis gentibus in perditionem, id est, propter iniquitates vestras traditi estis gentilibus ad temporalem afflictionem ac mortem :13 juxta illud in Isaia, Ecce in iniquitatibus vestris venundati estis.14 Sed propter quid? In ira, id est ob hoc quod per iram vestram, seu per peccata quæ commisistis, ad iracundiam provocastis Deum, quia divina justitia juste reliquit vos, ita quod dire peccastis : juxta illud Isaiæ, Ecce tu iratus es, et peccavimus.15 Itaque in ira Deum offendistis, ita quod ipse quasi per modum provocati ad iracundiam, acriter vos correxit. Exacerbastis, id est, ad amaram ultionem induxistis, eum qui vos fecit, Deum æternum : qui invariabilis est omnino, quamvis more et affectu humano in Scripturis loquatur.

Ad quod insinuandum ait in Jeremia : Numquid me ad iracundiam provocant ?16 nonne semetipsos in confusione vultus sui ? Obliti estis eum qui nutrivit vos, scilicet Deum, qui corporalibus et spiritualibus bonis vos aluit; et contristastis nutricem vestram Jerusalem, id est Synagogam, quæ fuit in illa metropoli, in qua fuerunt aliqui justi et sancti Prophetæ, qui vos spiritualiter refecerunt, quantum in ipsis fuit : quos contristastis, non acquiescendo eorum increpationibus, comminationibus et doctrinis.

Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, id est, Synagoga illa quantum ad Prophetas, prævidit castigationem vobis ex divina justitia imminentem. Et dixit : Audite, confines Sion, id est, attendite quæ vobis prænuntio, o urbes ad Jerusalem pertinentes; adduxit enim mihi Deus luctum magnum, revelando mihi pœnas quæ imminent vobis, quoniam vestram captivitatem et desolationem prævidi : sicut subjungitur : vidi enim captivitatem populi mei. Nutrivi enim illos, id est, habitatores et filios meos corporaliter spiritualiterque refeci, cum jucunditate, quando mihi obedientes fuerunt, quorum prosperitati atque profectui congratulabar. Dimisi autem illos cum fletu cordis, et luctu oculorum, quando pertinaciter averterunt se ab eloquiis meis, et dum in captivitatem profecti sunt. Hoc Jeremias in Threnis fecisse se monstrat. Nemo gaudeat super me viduam et desolatam, id est super me Jerusalem dissipatam, et a Sponso cœlesti

Thren. I, 9, 12, 16, 20; II, 11; v.

Thren. 1, 1.

13 relictam, sed potius mihi condoleat. Hinc in Threnis inducitur : Quomodo sedet sola civitas plena populo ? Facta est quasi vidua domina gentium. A multis derelicta sum, utpote ab habitatoribus et filiis meis, qui occisi sunt vel dispersi : et hoc, propter peccata eorum. Justitias ipsius Dei nescierunt : quia notitiam actualem formatam et practicam divinorum mandatorum seu increatæ justitiæ Dei, non habuerunt. Et quamvis divina et increata justitia sit una et simplex in se, pluraliter tamen justitiæ dicitur, propter diversitatem suorum effectuum, et quoniam omnem perfectionem ac virtuositatem includit.

14

15

16

Lev. xix, 32.

Thren. iv, 16.

Joel 1, 6, 7; II, 2-11.

17

18

19 Veniant confines Sion, id est, ceteri Judæi concurrant, et pensent quæ mihi contigerunt. Ideo subditur : et memorentur, id est recolant, captivitatem filiorum meorum et filiarum mearum. Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, id est irrationalem, inhonestam, impudentem, puta Chaldæos. Qui non sunt reveriti senem, quum tamen senibus reverentia debeatur, secundum illud Levitici : Coram cano capite consurge, et honora personam senis ; neque puerorum miserti sunt : quibus tamen debetur compassio; propter quod præceperunt Romani pueros non occidi in bello. Hinc in Threnis habetur : Facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. Porro de importunitate et crudelitate Chaldæorum, in Joele plenius legitur. Et abduxerunt dilectos viduæ, id est, carissimos filios viduarum duxerunt in captivitatem, et a filiis unicam desolaverunt, id est, matres fecerunt viduas, non habentes virorum aut prolis solatia, occidendo seu captivando viros ac sobolem mulierum.

Ego autem Synagoga seu urbs Jerusalem, quid possum (id est, non possum) adjuvare vos nisi orando? Qui enim adduxit super vos mala pœnalia, propter vitia vestra, videlicet Deus, eripiet vos, reducendo vos ad terram patrum vestrorum, quum fueritis digne correcti. Ambulate, filii, ambulate, bene vivendo ac proficiendo ; ego enim derelicta sum sola, id est habitatoribus et filiis meis privata : sicut ex Threnis jam tactum est, Quomodo sedet sola civitas plena populo ? etc. Exui me stola, id est veste pacis : quia spoliata sum pace temporis et pectoris ; et indui me sacco obsecrationis, id est veste cilicina, afflictiva ac humili, in qua decet orare. Quemadmodum quarto Regum libro legitur : Ezechias indutus sacco, auditis blasphemiis regis Assyriorum, ingressus est domum Domini ad orandum. Similiter scriptum est in Jona : Operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Deum in fortitudine.

Thren. 1, 1.

IV Reg. xix, 1.

Jonæ III, 8.

Ego enim speravi in æternum, id est indesinenter, salutem vestram : imo salvationem vestram perfectam, æternaliter duraturam, per Christum donandam speravi et exspecto ; et venit mihi gaudium a Sancto, id est, a Deo substantialiter sancto, infusa est mihi consolatio spiritualis, super misericordia, id est de pietate, redemptione et gratia, quæ veniet vobis ab æterno salvatore vestro, id est rege Messia, qui secundum naturam suam divinam æternus est, utpote verus Deus, juxta illud Jeremiæ : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Isaias quoque: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus. Emisi enim vos de Judæa ad Babyloniam cum luctu et ploratu. Reducet autem vos inde Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. Quamvis hoc aliquo modo possit exponi de reversione Judæorum ad propria ex Chaldæa, aptius tamen exponitur de liberatione spiritualis captivitatis eorum a jugo diaboli, et servitute peccati per Christum : quæ reductio habet plenam et sempiternam lætitiam ; non illa prædicta, quæ et postmodum fuit dispersa. Unde et clarius subditur : Sicut enim viderunt vicinæ Sion, id est civitates in gyro Jerusalem et Judææ commorantes, captivitatem vestram a Deo vobis per Chaldæos infli-

Jer. xxiii, 6.

Is. vii, 14; Matth. 1, 23. ctam; sic videbunt et in celeritate, id est cito atque velociter respectu æternitatis sequentis, salutem vestram a Deo, id est perfectam vestram redemptionem per Christum, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno: quia effectus liberationis factæ per Christi passionem, datur electis, quantum ad animas eorum, quum fuerint plene purgatæ, cum summo honore et claritate luminis gloriæ. In die autem judicii dabitur omnibus simul cum reverentia maxima et sempiterno splendore: quia fulgebunt ut sol in regno Patris cœlestis.17

Filii, patienter sustinete iram, id est correctionem et ultionem, quæ supervenit vobis: juxta illud Michææ: Iram Domini portabo, quia peccavi ei, donec judicet causam meam.18 Persecutus est enim te inimicus tuus visibilis seu invisibilis, scilicet populus Chaldæorum et hostis antiquus. Sed cito videbis perditionem ipsius: quia Chaldæi fuerunt per Medos et Persas destructi, viventibus adhuc aliquibus de Judæis captis per Chaldæos, utpote Daniele et sociis ejus, multisque aliis. Invisibiles autem hostes Christus devicit. Et super cervices ipsius ascendes, id est, Chaldæos a Persis et Medis victos calcabis. De invisibili vero hoste ait Apostolus:19 Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter; Christus quoque, Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici.20

Delicati mei, id est teneri Judæi, ambulaverunt vias asperas, eundo in captivitatem, imo et per distorta vitiorum itinera incedendo. Ducti sunt enim in Babyloniam, omnibus divitiis suis spoliati, et multis eorum occisis. Ideo subditur: ut grex direptus ab inimicis. Animæquiores estote. Erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos, id est, Deus erit misericorditer memor vestri, qui in Chaldæam vos duci fecit, qui et per viam salutis modo vos ducit. Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, id est, sicut ad peccandum exhibuistis sensus vestros et intellectum; decies tantum iterum convertentes requiretis eum, id est, multo intentius studebitis Deo placere, ad ipsum convertendo corda vestra, ut sitis ei perfecte semper uniti: quod maxime est impletum in Christi discipulis, suscepto in die Pentecostes Spiritu Sancto. Qui enim induxit vobis mala pœnæ, ipse rursus adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. Hoc Christus fecit, qui merito suæ saluberrimæ passionis devicto mortis aculeo, aperuit januam regni cœlestis, et plenam beatitudinem suis promeruit; atque discipulis suis promisit passioni jam proximus, Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.21

Consequenter auctor affatur et consolatur Jerusalem dissipatam, quantum ad ejus reliquias. Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te ad confidendum in se, qui te nominavit, id est, nomen tuum in Prophetis frequenter expressit, et qui ex sua providentia nomen tuum tibi imponi fecit. Nocentes peribunt qui te vexaverunt, sicut Chaldæi. Civitates quibus servierunt filii tui, punientur: quia Persæ et Medi vastaverunt multa oppida Chaldæorum, quibus Judæi capti deserviebant; et quæ accepit filios tuos, utpote Babylon metropolis, punietur propter crudelitatem suam factam in te, et quia perversa intentione afflixit te.

Sicut enim gavisa est in tua ruina, sic contristabitur in sua desolatione, sibi per Persas Medosque infligenda, juxta illud Psalmistæ:22 Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus. Fuit enim miserandissimum, videre interfectionem habitantium in Babylone, qui quasi innumerabiles erant. Unde quum Isaias vidisset eam in spiritu, dixit: Corrui quum audirem, conturbatus sum quum viderem; emarcuit cor meum, tenebræ obstupefecerunt me; Babylon dilecta mea, posita est mihi in miraculum.23 Ignis enim superveniet ei ab æterno, id est a Deo æterno, et sicut ab æterno præordinatum est a Deo, morantur ibi dæmonia quædam, juxta illud qui per Darium et Cyrum reges fecit Babylonem pro magna parte comburi, in longiturnis diebus. Diu enim duravit combustio illa, sicut Carthago a Romanis incensa, legitur triginta diebus in suo stetisse incendio, ac intuentibus miserandum præbuisse spectaculum. Et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. Est namque usque in præsens inhabitabilis facta hominibus; estque repleta animalibus venenosis ac monstruosis. Et sicut hic tangitur, com-

Isaiæ:24 Requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et pilosi saltabunt ibi. Per pilosos autem quidam intelligunt dæmones incubos, alii diversa genera dæmonum. In Isaia autem habetur de Idumæa: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum;25 et occurrent dæmonia, etc. In talibus ergo locis desertis solent quædam morari dæmonia, prout in libro de Universo plenius scribit Guillelmus Parisiensis.

Footnotes

  1. Matth. xxiv, 13. ↩

  2. Deut. xvii, 6. ↩

  3. Hebr. x, 28; ↩

  4. Prov. vi, 23. ↩

  5. Ps. cxviii, 105. ↩

  6. Prov. iv, 18. ↩

  7. Ps. LXXVI, 3. ↩

  8. Joann. i, 14. ↩

  9. Zach. ii, 10, 11. ↩

  10. Rom. XI, 17, 24. ↩

  11. Ibid. 12, 15, 20. ↩

  12. Is. XLIX, 15. ↩

  13. *alias non in* ↩

  14. Is. L, 1. ↩

  15. Is. LXIV, 5. ↩

  16. Jer. VII, 19. ↩

  17. Matth. xiii, 43. ↩

  18. Mich. vii, 9. ↩

  19. Rom. xvi, 20. ↩

  20. Luc. x, 19. ↩

  21. Joann. xvi, 22. ↩

  22. Ps. cxxxvi, 8. ↩

  23. Is. xxi, 3, 4. ↩

  24. Is. xiii, 22. ↩

  25. Is. xxxiv, 13, 14. ↩

Chapter 5 of 7