Articulus 7
EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI.
LOQUITUR sponsus cœlestis ad animam amorosam : Ego flos campi. Tanquam dicat : Recte dixisti, Lectulus noster floridus, quoniam ego ipse sum flos campi, id est omnis intellectus creati devoti ac fervidi, quia in ipso tanquam in campo pulchro ac plano sto, moror, quiesco ac floreo, et ipsum adorno ac florentem efficio : et ita tu ipsa, o anima fervida, sponsa mea, es campus floridus et decorus. Et sicut campus exterior floribus, virgultis, seminibus, fructibusque ornatur; sic tu decorata es gratia virtutibusque infusis, donis, fructibus, meritis ac beatitudinibus viæ. Et quia sincera et simplex es, tortuositatibus injustitiæ, spinis ac tribulis passionum vitiorumque carens, atque per caritatis latitudinem ad omnes etiam inimicos te extendens, instar campi plana ac lata es; ideo in te tanquam in campo amœno ac grandi libenter deambulo. Iterum, sicut campus aratur, seminatur, et colitur a domino suo; sic tu præpararis ad gratiam, seminaris ac fecundaris a Spiritu Sancto. Si itaque vis ut sim flos tui ipsius, nequaquam permittas in agro cordis tui vitia pullulare, cogitationes inutiles passionumque motus manere; sed mihi reserva hunc campum, ut excolam, impinguem ac fecundificem eum, et in eo tanquam in paradiso deambulem. Ad quod tibi necesse est, ut quo ego dignantius et gratiosius egero tecum, eo tu exsistas humilior, gratior atque subjectior, et nequaquam tanquam vacca lasciviens extollaris de donis tuis: quoniam ego sum et lilium convallium, id est humilium, in quorum mentibus velut in vallibus descendunt, colliguntur, multiplicantur, ac fervent gratiarum mearum charismata, sicut in vallibus aquarum abundant fluenta, et radii solis plus inardescunt: et sicut lilium dulcem reddit odorem, ejusque pars adusta medicinalis efficitur; sic ego mentem quam inhabito, dulcem, in se ipsa tranquillam, aliisque benignam efficio. Igne quoque passionis adustus, factus sum animarum medela.
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias: id est, tu, o anima mihi fidelis, contemplationi intenta, et fervens amore, animabus sæcularibus (quæ aculeis passionum suarum pungunt se ipsas, et per iram, impatientiam, detractionem ac consimilia vitia lacerant alios) ita præstantior, pulchrior, suavior amabiliorque consistis, ut lilium spinis: ideo sicut lilium ornat campum, sic tu Ecclesiam. Verumtamen, quoniam omnes qui volunt pie vivere in me, persecutionem patientur;1 sic oportet et te pati adversa, et irrisionibus, obtrectationibus, injuriis iniquorum quasi spinis transfigi aut tangi: quod totum si æquanimiter tuleris, et bona pro malis reddideris, dulcedinemque mansuetudinis ac pii et caritativi sermonis inter injuriantes effuderis, sicut lilium inter spinas suavem spargit odorem, digna es nomine lilii. Si vero remordes, irasceris, indignaris, et malum pro malo rependis, seu detrahendo repungis, jam desinis esse sponsa mea; nec lilium, sed spinam te judico; nec sequeris me, qui quum maledicerer, non remaledicebam;2 quum paterer, non comminabar, imo pro crucifixoribus meis orabam.3 Fac ergo similiter, nec aliorum improbitate vincaris; sed tua potius caritate, mansuetudine, humilitate, beneficentia, aliorum aversionem, iram, elationem injuriationemque vince, et lucrare sic proximos tuos, ac plures mihi sponsas acquire.
Denique, his anima virtuosa erudita doctrinis, sponsum commendat, dicendo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios:4 quia speciosus est præ filiis hominum, et tanta excellentia in omni virtute præfulgens, ut ejus comparatione ceteri sint quasi ligna silvestria; estque lignum vitæ omnibus apprehendentibus ipsum.5 Unde et bajulans sibi crucem, ac foris jam marcidus, comparavit se florido et immarcescibili ligno, dicens: Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?6 Et quoniam ipse incomparabiliter major me est, ideo comparo eum arbori malo, quæ ab eo comparata sum lilio. Ipse enim non solum sua sanctitate ac fama odorat suaviter, sed et pascit salubriter: quod ego facere nequeo, nisi ministerialiter, in quantum id ipsum ab ipso accepero.
Sub umbra illius quem desiderabam, sedi: id est, cordis evagationes vitavi, nec per plura dispersi me, quum unum sit necessarium:7 idcirco sub hujus unius umbra quiescere studeo, quoniam umbra ejus a concupiscentiarum fervore, a passionum vitiorumque æstu refrigerat, et cupiditatis ignem exstinguit. Idcirco, o Domine, sub umbra tuæ omnipotentiæ a malignorum potestate spirituum sim semper securus, sub alis pietatis tuæ defende me;8 pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.9 Nempe si Deus pro nobis, quis contra nos?10 Maledictus autem qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.1112 Ideo in te, Domine, etiam si occideris me, sperabo. Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Etenim fructus arboris hujus, est quidquid virtutis et gratiæ, quidquid consolationis et gaudii spiritualis in nobis exstiterit; et omnia merita nostra sunt ejus dona, sine cujus actuali motione nec aliquid meritorie possumus cogitare. Et sicut fructus ejus in patria, est beatifica illa fruitio, qua replet, reficit, oblectat et plene contentat omnes Beatos, ac cetera gaudia eorumdem:13 sic fructus ejus in via, est contemplatio illa profunda, pura ac fervida, quæ appellatur mystica theologia in apice intellectivæ consistens, omnisque sinceritas, quies, oblectatio ei annexa, quæ suavissime reficit animam in hac vita;14 sed et sacra communio, intelligentia Scripturarum, spiritualis profectus, et gustare quam dulcis est Dominus, ac alia multa, sunt fructus sponsi istius; similiter duodecim fructus Spiritus, de quibus ad Galatas scribit Apostolus.
Itaque Christus vere et excellentissime est arbor, de qua figuraliter legitur in Daniele: Ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia. Magna arbor et fortis, et proceritas ejus contingens cœlum; adspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter15 eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cœli, et ex ea vescebatur omnis caro. Ista tamen ad litteram de Nabuchodonosor dicta sunt; sed verba secundum se sumpta, applicari possent ad Christum multo sublimius, quam ad illum.
Introduxit me rex in cellam vinariam. Cella vinaria optime saporosa, salubriter inebriativa, est mysticæ visio theoriæ, tam clara et ardens, quod elevat animam sanctam super cuncta creata, et transfert ac rapit eam in increatum illud objectum: ita quod obliviscitur sui ipsius ac ceterorum, et tota in abyssum lucis incircumscriptibilis absorbetur, afficitur, inflammatur, atque ingenti jucunditate perfunditur, ita quod ex sententia dicere valet:16 Torrente voluptatis suæ potavit me; et rursus, Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.17 Hinc Augustinus loquitur Deo: Introducis me quandoque in quemdam saporem incognitum. Bernardus quoque: Si quis, inquit, orando obtineat mente excedere in divini arcani thesauros, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, æstuansque justitiæ zelo, et spiritualibus studiis totaliter fervens; iste quum ructare cœperit crapulam vini spiritualis lætitiæ, dicere potest: Introduxit me rex in cellam vinariam.
Ordinavit in me caritatem, id est, gratiam discretionis largitus est mihi, ne ex spirituali fervore me ipsam inordinate affligerem, aut per intolerabilia mihi exercitia corpus destruerem.18 Hæc ordinatio est tanto plus necessaria, quanto fuerit caritatis accensio magis intensa. Zelum quoque caritatis oportet esse secundum scientiam, ne fervens zelator suo fervore præcipitet semetipsum ac alios. Itaque quamvis caritas Dei non posset in se ipsa esse nimis intensa, aut major quam decet: imo quo major, eo et melior; tamen ordinata debet consistere in effectibus, qui ex ea procedunt, aut potius putantur procedere. Nam, ut asserit Augustinus, Virtute nullus male utitur: quia videlicet actus ex virtute directe elicitus, nunquam est malus, sed semper bonus. Virtus tamen, præsertim intensa, est sæpe occasio operis excessivi: cujus excessus seu immoderantia non est directe ac elicitive ex virtute, sed potius ex rationis inconsideratione aut indiscretione: quoniam vehementi affectu trahitur ratio, ut minus attendat quod congruit, sicque arbitratur ex virtute procedere, quod partim ex indiscretione et inconsideratione progreditur.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Flores sunt actus sapientiæ, et theologicarum virtutum, per quas immediate circa Deum versatur. Mala vero seu poma sic nominata, sunt opera exteriora pia ac virtuosa. Petit igitur anima caritate languescens, floribus fulciri, id est, incremento divinæ cognitionis interius perfici, summæ bonitatis dilectione calidius inflammari, in exspectatione futurorum bonorum per prælibationem suavem exhilarari, in rationibus credendorum illuminationeque fidei crescere : quatenus tantis ac talibus roborata charismatibus, queat diuturnius in sponsi amplexibus demorari, nec more solito, humana fragilitate naturalique instabilitate retrahatur ac labatur deorsum. Siquidem optimum est talibus gratiis stabiliri cor;19 et plane beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis. Hæc igitur postulat anima radiosa, quoniam languet amore, ideo pati non valet separationem a sponso;20 sed quantum fieri potest, appetit tam incomparabili ac supernobilissimo bono stabiliter atque assidue frui : quæ quum desiderasset a paranymphis atque sodalibus sponsi sibi ministerialiter exhiberi, mox a sponso est exaudita, sicut subjungit.
Læva ejus sub capite meo : id est, pia et gratiosa visitatio ac consolatio sponsi, sustentat ac stabilit imbecillitatem ac labilem fluxum mentis meæ, ne pondere corporis aut propria imperfectione ab arce contemplativi intuitus ruat. Et dextera illius amplexabitur me, in patria : sicut expositum est in præcedenti articulo. Felix mens quæ sic in Christi pectore requiescit, atque æterni Verbi amplexibus stringitur. Quis hanc cœlestis superdignissimi sponsi caritatem, dignationem, affluentiam queat exprimere, qui animam in sinu, imo in corde suo sic facit quiescere, in quo mens taliter tranquillatur, quod vere dicere potest, In pace in id ipsum dormiam et requiescam?21 Animam autem sic sibi conjunctam non vult sponsus importune in exterioribus occupari, vel ante tempus a sua revocari quiete. Ideo subditur :
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, id est, o animæ pusillæ subditorum ac communitatis, per capreas cervosque camporum (juxta expositionem inductam), ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, sponsam meam particularem, a suæ contemplationis quiete, quoadusque ipsa velit : quæ utique permittit hoc fieri congruo tempore, propter fraternam salutem, aut vitæ hujus provisionem. Innotescit ex hoc, quam periculosum ac improbum sit, animam contemplationi intentam inquietare.
Si enim magnæ esset improbitatis, familiariter loquentem cum rege terreno sine regis consensu avellere, molestare, aut deridere : quanto culpabilius est, hominem omnipotenti universorum Imperatori per contemplationem, raptum, ecstasimve conjunctum, abstrahere, subsannare aut conturbare? Nam etsi hoc vitandum non esset propter hominem, ipsum tamen intuitu Dei, et propter reverentiam ejus esset omnino cavendum. Nec de tali homine expedit temere judicare : quia hoc esset inconvenienti inconveniens addere, ac discrimen augere. Verumtamen subditus exercitium suæ contemplationis non debet obedientiæ anteferre, nec caritati proximi in ejus necessitate : ideo si a superiore suscitetur, aut a proximo indigente rogetur, obtemperet quantum valet.
Vox dilecti mei, est commissio quam audivi, qua commisit ne susciter, eo quod ipse adhuc velit me suis mundissimis applicare amplexibus, præveniendo me gratiose ac præ solito copiose. Nam ecce iste sponsus venit saliens in montibus, transiliens colles : id est, cum tanta celeritate ac festinantia venit ad me, ut salire magis quam pergere videatur; et tam familiariter adjungit se mihi, quasi mihi soli velit uniri, cohærere ac loqui. Ideo capreæ hinnuloque cervorum assimilo eum, quia et ipse sic visitans me, reddit me interiori visu acutum, et instar hinnuli ad bona velocem. Verumtamen non se ostendit mihi in propria claritate, sicuti est in se ipso, ideo addo : En ipse stat post parie- tem nostrum : juxta expositiones prætactas. Quasi dicat : Habet se instar amatoris, qui ad domum veniens suæ dilectæ, non statim ingreditur, sed per fenestras cancellosque prospicit, et aliqualiter se ostendit, quatenus majori sui desiderio accendat amicam : sic et sponsus iste infinitam suæ amœnitatis ac serenitatis amabilitatem, suavitatem ac decorem aliqualiter mihi nunc pandit, intuendamque præbet, ut vehementius incalescam, atque ad clarum ac beatificum ejus intuitum calidius inardescam.
En dilectus meus loquitur mihi, suo occulto divino instinctu, et per inspirationem ac directionem angelicam, per Scripturas et per homines præsidentes et sapientes : Surge a contemplationis sopore, propera, amica mea, id est, cum omni promptitudine et ardore exerce exteriora quæ tibi incumbunt, columba mea, formosa mea, et veni. Ecce quanta est dignitas animæ virtuosæ ac contemplativæ, et quam amabilem Deo faciunt virtutes creaturam rationalem, quæ tot amorosis nominibus invitatur ac nominatur a sponso.
Jam enim hiems, id est torpor acediæ, frigus invidiæ, aut sterilitas ultionis, transiit. Imber, id est profluvium perstrepentium cogitationum ac tumultuantium desideriorum carnalium, instar imbris incidentium, abiit. Flores apparuerunt in terra nostra, id est, virtutum ornatus eruperunt in agro cordis tui : qui est terra mea et tua, id est nostra : mea, per creationem, dilectionem et prædestinationem; tua, per concessionem et possessionem.
Tempus putationis advenit : id est, hora nunc est, ut omnem culpam quantumlibet parvam, abscidas a te, ne quid inveniatur in te quod meum offendat adspectum, et lucem contemplationis obfuscet. Itaque, sicut sole oriente fugantur caligines, expellunturque tenebræ, et nebulæ dissipantur, clarescit aer ac mundi facies decoratur; sic Sole sapientiæ, sponso cœlesti, veniente atque ingrediente in animam contemplativam, et radiante in ea, omnis torpor acediæ propulsatur, gelu rancoris fugatur, ira sopitur, evagationes cordis et inordinatæ affectiones pelluntur, et serenatur atque exhilaratur anima tota. Ideo sponso adveniente, protinus est surgendum et properandum in ejus occursum, ut cum ingenti reverentia suscipiatur, et quidquid gratiæ dederit, diligentissime conservetur; nec aurea illa suæ visitationis hora est negligenda, ne forsitan indignatus, postea etiam, quamvis rogatus, sic advenire recuset.
Vox turturis audita est in terra nostra : id est, oratio pudicæ, castæ ac solitariæ mentis, ad aures pietatis meæ devenit, et mihi accepta est. Hinc ad animam pœnitentem et gementem, et de suis culpis erubescentem, benigne revertor : et ita quasi tempus vernale resplenduit animæ. Ficus protulit grossos suos. Per arborem fici, significatur hic anima fructuosa, caritatis, pietatis et devotionis suavitate referta : quæ statim ut potuit, cœpit agere aliquid boni ac devotioni insistere, quamvis exercitia ejus essent adhuc imperfecta, immatura, faciliterque ex vento tentationis seu adversitatis cujusque labentia. Propter quod designantur per grossos, qui sunt fructus primi, immaturi, ac levi vento cadentes. Vineæ florentes dederunt odorem suum. Non solum Ecclesia, sed et quælibet devota anima merito vinea appellatur, quæ in corpore suo quasi in terra plantata, a Spiritu Sancto principaliter et per ejus ministros ministerialiter colitur, a superfluitate sua purgatur, et fructus virtutum jucundos spiritualiter inebriantes producit. Bonæ quoque conversationis redolet fama, et interna suavitate perfunditur, per quam etiam ad proximos habet se dulciter. Hanc vineam, id est animam suam, unusquisque Deo auxiliante, angelo dirigente, Scripturis ac prælatis docentibus, debet excolere, ab æstu concupiscentiæ præservare, devotionis pinguedine impinguare, bonis replere operibus, putare a vitiis, atque ad perseverantiæ maturitatem ac ubertatem perducere. Vineæ ergo florentes, id est animæ virtuosæ bene excultæ, dederunt odorem suum, quo proximos ad meliora traxerunt. Idcirco et tu, o anima quam exhortor, illarum vigilantiam ac virtutes debes sectari, et cavere ne negligens inveniaris ac fœda.
Surge, contemplando superna, amica mea, per amicitiam mutuam, sponsa mea, mihi per fidem, spem et caritatem desponsata, a me fecundata; et veni, ut mihi quotidie vicinius ac perfectius uniaris; columba mea, id est, columbinis proprietatibus decorata, et mihi dilecta, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ. Præter expositiones præcedentis articuli super hoc introductas, possunt per foramina petræ, intelligi tuta ac robusta latibula gratiæ, in quibus animæ virtuosæ quiescunt, et a suæ salutis hostibus se abscondunt durante hac vita. Hæc autem latibula, sunt humilis recognitio propriæ defectuositatis, spes divinæ subventionis, timor Dei sincerus, et mortificatio sui ipsius, refugiumque ad Deum, ei jugiter inhærere. Caverna vero maceriæ, est humilitatis profundum, seu penetrativa consideratio supernorum: inter quæ et nos, cœlum velut maceria mediat. Ostende mihi faciem tuam. Quum enim sim pastor bonus, diligenter volo agnoscere vultum pecoris mei:22 ideo mentem tuam jugiter orna, ut coram me resplendeat gratia et virtute, sapientia et fervore. Mihi quoque, id est vicariis meis superioribus tuis, secreta tua ostende, præsertim in foro confessionis, et quando tentatione, scrupulo, dubitatione seu anxietate gravaris; effunde quasi aquam ante me cor tuum.23 Sonet vox tua in auribus meis: id est, laudibus meis, precibus et doctrinis insiste; et omne quod loqueris, tale sit, ut acceptum sit mihi, et per approbationem audiatur a me. Impios namque non audio, neque agnosco, eo modo quo per Prophetam eis testatus sum: Quum multiplicaveritis preces, non audiam. In Evangelio quoque: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis;24 discedite a me, operarii iniquitatis.25 Vox enim tua dulcis, videlicet clamor interior, utpote amor, virtuosa affectio, desiderium sanctum: quæ adeo placent Deo, ut propter ea etiam vox oris ex ipsis procedens dulcis et placens sit Domino.
Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas. Parvulæ vulpes istæ, sunt fraus, dolus, hypocrisis, calliditas, duplicitas, vitia virtutum specie operta: quæ animas virtuosas spiritualiter destruunt, et quidquid gratiæ aut meriti habuerint, tollunt. Similiter, pravæ suggestiones, tentationum exordia, primi motus, inchoationes culparum: quæ mox in principio sunt penitus exstirpanda, ne paulatim totam inficiant animæ vineam. Has vulpes studeant præsidentes auferre de suorum cordibus subditorum, imo primo omnium a se ipsis. Nam vinea nostra floruit. Hoc unicuique bono pastori loquitur Christus, dum pastor congregationi sibi commissæ præest idonee: sicque congregatio illa est communis vinea Christi, et ejus vicarii.
Dilectus meus mihi, et ego illi. Circa hoc ait Bernardus: O sancta anima, quid dilectus tuus tibi, et tu, quid illi? Quæ inter vos tam familiaris favorabilisque locutio, ut nec penitus tacere possitis, neque quod sentitis, exprimere valeatis?26 Habent enim suas voces ipsi affectus, quibus se aliquando produnt, etiam quando nolunt: ut timor meticulosas, dolor gemebundas, amor jucundas. Amor etenim flagrans ac vehemens, præsertim divinus, dum se intra se cohibere non valet, non attendit quo ordine, qua lege, quave serie verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Itaque, Dilectus meus mihi, et ego illi, id est, sponsus ille dulcissimus adhæret, placet, et congruit mihi, et ego illi. Qui pascitur inter lilia, id est, mundis meditationibus, virtuosis affectionibus, sanctis actibus delectatur, inquinamenta carnis et cordis abhorrens:2728 quoniam non Deus volens iniquitatem ipse est, et omnem aversatur impietatem, imo odio sunt ei impius et impietas ejus.2930 Si ergo vis sponsum istum reficere, et refici ab eodem, talibus liliis mentem tuam adorna, apprehensiones phantasticas, cogitationesque fœdas et omnem turpem ac sensualem exclude affectum, donec adspiret dies in quo remuneret sponsam.
Revertere. Sponsus quippe interdum dispensative subtrahit et suspendit ad tempus ab anima pia consolationis suæ præsentiam, devotionem sensibilem, visitationem solitam et internam, atque alacritatem in cultu divino : ita quod anima talis interdum veretur se sponsum offendisse, et ideo esse relictam. Sponsus vero id agit, ne ipsa ex promptitudine et opulentia spirituali inaniter moveatur, aut securitate nimia resolvatur; sed propriam penset fragilitatem, seque humiliet, atque ad sponsum suspiret frequentius : et sic gratiæ mereatur augmentum, de cetero quoque custoditior exstet.
Footnotes
-
II Tim. III, 12. ↩
-
I Petr. II, 23. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Prov. III, 18. ↩
-
Luc. XXIII, 31. ↩
-
Luc. X, 42. ↩
-
Ps. XVI, 8. ↩
-
Job XVII, 3. ↩
-
Rom. viii, 31. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
-
I Petr. ii, 3. ↩
-
Galat. v, 22, 23. ↩
-
Dan. iv, 7-9. ↩
-
Ps. xxxv, 9. ↩
-
Ps. xxxviii, 4. ↩
-
Rom. x, 2. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Ps. cxxvi, 5. ↩
-
Ps. iv, 9. ↩
-
Prov. xxvii, 23. ↩
-
Thren. ii, 19. ↩
-
Matth. xxv, 12; ↩
-
Luc. xiii, 27. ↩
-
Joann. x, 11. ↩
-
Is. i, 15. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Ps. v, 5. ↩
Chapter 8 of 27