Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUÆ EST ECCLESIA.
LOCUTA est sponsa in fine præcedentis capituli, Lectulus noster floridus : quod approbans sponsus, subjungit, Ego flos. Sed quia adjecit, campi, videtur insinuare ipsi sponsæ, non solum quiescendum esse in lectulo contemplationis, de quo ipsa jam dixerat, Lectulus noster floridus; sed interdum egredi oportere ad campum actionis. Quasi dicat sponsus : Ego per latitudinem atque planitiem orbis terrarum volo prædicari, et Evangelium meum diffundi : idcirco te primitivam Ecclesiam, et tuos prælatos ac posteros ad prædicandum idoneos, hortor lectulum contemplationis exire, et prædicare undique Evangelium regni. Sum et lilium convallium, id est humilium, qui se ipsos reputant imos et viles, ac ceteris decliviores: quia in talium cordibus figor ac floreo, dulciterque odoro. Vel, Lilium convallium, id est gentilium, in imo infidelitatis ac vitiorum suorum jacentium: quibus sum evangelizandus, quatenus in me credendo, per fidem et caritatem refloreant, et actibus virtuosis redoleant. Denique per campum, qui est planities terræ, cui cultura adhibetur, Origenes intelligit populum Judæorum, qui per Prophetas colebatur, ac legem; per convallem vero, quæ solet esse saxosa atque inculta, gentilitatem. Christus ergo, qui fuit primo flos in populo Judæorum, factus est lilium in plebe gentilium conversorum: quia Judæis ob suam perfidiam derelictis, gratiam conversionis dedit gentilibus. Insuper Christus recte flos appellatur: primo, ob suam teneritudinem; secundo, ob immarcescibilem sui cordis floritionem, in omni sapientia et virtute, in omni opere bono et fructu copiosissimo, quo genus reparavit humanum; tertio, propter suæ sanctitatis odorem et famæ fragrantiam; quarto, quoniam pulcher adspectu et delectabilis ad contemplandum, ac pulchrior ceteris, sicut flos graminibus. Dicitur quoque convenienter, flos campi : quoniam sicut in campo flos oritur sine defossione et cultura humana, ex fecundatione primordiali et influxu cœlesti; sic ex præstantissima Virgine natus est Christus absque seminatione virili. De quo Isaias prædixit: Ascendet sicut virgultum, et sicut radix de terra sitienti; itemque, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.1 Porro, secundum Gregorium, Christus flos nominatur: quoniam spinas vitiorum exterminando, mentem sponsæ ornat decore justitiæ; et naribus cordis dum cœleste desiderium applicat, quasi bono odore interiora animæ refocillat.234 Secundum Anselmum, Christus flos dicitur: quoniam sicut flos spem fructus promittit, sic Christus omnibus in ipso sperantibus est spes gloriæ. Qui etiam lilium dictus est: quoniam sicut lilium pulchrum est visu et delectabile odore atque adspectu, ac suo odore longe positos reficit, et candorem foris demonstrat, sicque paulatim aureum colorem intus latentem pandit forinsecus; sic Dominus Jesus ineffabiliter pulcher ac dulcis, peregrinantes in isto exsilio desiderio reficit sui amoris, et natus in mundo, primo apparuit homo sublimis, ac tempore procedente cognitus est verus exsistere Deus.
Postremo, per florem campi, liliumque convallium, quidam intelligunt ipsam sponsam sive Ecclesiam in terra hac peregrinantem, virtutibus floridam, conversatione suavem, humilitate prostratam, ac fama fragrantem.
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias: id est, quemadmodum lilium spinis multipliciter eminet pulchritudine et odore ac aliis, et tamen inter eas exoritur: ita et Ecclesia, sponsa mea carissima, ceteris antefertur gentibus splendore virtutum, pulchritudine meritorum, et fructificatione in aliorum conversione; et tamen inter perfidas nationes in isto sæculo conversatur, impiorumque persecutione, oblocutione, invidia pungitur velut spinis: sicut Christus prædixit, In mundo pressuram habebitis;5 et iterum, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.6
Hinc ad Philippenses scripsit Apostolus: Sitis sine querela, simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravæ atque perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes.7 At vero nomine filiæ seu filiarum, solent ad litteram in Scripturis gentes seu populi significari: juxta illud Isaiæ, Descende, sede in pulvere, filia Babylon;8 et Zachariæ, Exsulta satis, filia Sion.9 In Threnis quoque legitur:1011 Gaude, filia Edom.
Possunt quoque per filias, ecclesiæ hæreticorum designari: quæ potius dici merentur prostibula dæmonum, quam ecclesiæ; nec vocantur Ecclesiæ absolute, sed cum additamento diminuente. Catholici autem hæreticorum argumentationibus, detractionibus, persecutionibus multipliciter sunt gravati.
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Malus adjective, idem est quod non bonus; substantive vero significat lignum, cui velum navis appenditur, et etiam arborem quamdam silvestrem, cujus pomum vocatur malum. Itaque sensus est: Sicut arbor illa silvestris, quæ dicitur malus, ceteris arboribus silvestribus, quæ communiter infructuosæ sunt, præfulget et antefertur visu, odore, fructu, et gustu; sic sponsus cœlestis Dominus Jesus Christus, universis filiis hominum præeminet omni pulchritudine et odore virtutum, fructu operum ac doctrinæ, gustu consolationis et refectionis internæ: cujus comparatione alii sunt quasi ligna silvestria, ex se ipsis sterilia, sed per gratiam ejus fecunda, secundum quod dixit eisdem: Sine me nihil potestis facere.12 Et denuo: Ego sum vitis vera, vos palmites.13 Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis.
Sub umbra illius quem desiderabam, sedi. Ecclesia in hac vita quiescit et vivit sub umbra sponsi, id est gratiosa protectione, instructione, et illuminatione ipsis: qui respectu beatificæ visionis et luminis gloriæ, melius dicitur umbra quam lux, dicente Apostolo: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. De hac umbra sponsus promisit Ecclesiæ, dicens: Non relinquam vos orphanos; et rursus, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.1415 Unde et in libro Sapientiæ legitur: Dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos.16 Pro qua defensione oravit Propheta: Sub umbra, inquit, alarum tuarum protege me.17 De qua re locutus est Jeremias : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, cui diximus, In umbra tua vivemus inter gentes.18 Sine hac umbra vivere non valemus in gratia. Hanc igitur umbram cupit Ecclesia; imo plus cupit ipsum sponsum, et clarum facialemque ejus intuitum : a quo quoniam interim elongatur et distat dissimilitudine, appetit eum contemplari in fide per donum sapientiæ, atque ab omnium visibilium et invisibilium impugnationibus hostium, pietate ipsius defendi, angelica ope muniri, ecclesiasticis sacramentis et prælatorum custodiis adjuvari. Nec fraudatur spe sua, sicut subjungitur.
Et fructus ejus dulcis gutturi meo : id est, refectio sua, qua modo me alit per divinorum infusionem charismatum, per spem et contemplationem futurorum bonorum, per sacra eloquia, per sacramentorum edulia, per quotidianum profectum ac aliis modis, est mihi valde suavis : ita quod æquanimius dilationem gloriosæ præsentiæ suæ sustineo : sicut testatur Propheta, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Et iterum, Dulciora (inquit) super mel et favum. Hinc alibi sponsus loquitur : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Et rursus : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Hinc quoque in Actibus Apostolorum narratur de primitiva Ecclesia : Sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis. Præterea, quam copiose et delicate reficiatur a sponso, subinfert :
Introduxit me rex in cellam vinariam, id est in spiritualium alimentorum exuberantiam, in sacram Scripturam, et in veram ac spiritualem ejus intelligentiam, quæ sobrie inebriat mentem, in sacram communionem, qua sub speciebus panis et vini ipsemet sponsus vere incomprehensibiliterque accipitur. Introduxit me quoque in cœlestis patriæ deliciosissimam mansionem, dando mihi aliquantulam tantæ gloriæ prælibationem, et certam ipsius spem atque notitiam amorosam ac refectivam. Specialissime vero introducta fuit primitiva Ecclesia in cellam vinariam, quando in die sacro Pentecostes in cœnaculo illo, in quo Christus Cœnam suam celebravit novissimam, Spiritum Sanctum accepit in igneis linguis : et tanta illius plenitudine fuit potata, quod sponsum suum cum omni fiducia evangelizare incepit, in tanto fervore, quod increduli irridendo dixerunt : Musto pleni sunt isti.
Ordinavit in me caritatem, id est, præordinavit ab æterno diligere me per eximios ac præcipuos caritatis effectus, sicut jam mihi multipliciter demonstravit, personaliterque testatus est : Majorem, inquiens, caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; et denuo, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Imo et ipse prior dilexit me. Ordinavit quoque in me caritatem, id est, præcepit mihi ut quidquid ego fecero, toleravero, habuero, ponam sub ordine divini amoris, id est, ad caritatem Dei tanquam ad summam virtutem ordinem semper ac referam; nec aliquid agam, nisi sit ordinabile ad Deitatis amorem, id est, nisi sit tale, quod per ipsum queam in caritate proficere. Iterum, Ordinavit in me caritatem, id est, non solum præstitit mihi ipsum habitum caritatis, sed et per gratiam specialem mihi donavit ordinatum usum seu actum caritatis : ut scilicet id prius ac maxime diligam, quod primo et maxime est amandum, videlicet ipsum Deum, deinde creata sub ipso ordine congruente : quia et ordo caritatis cadit sub præcepto, ut homo in primis summe et incomparabiliter toto corde diligat Deum, deinde se ipsum, tertio loco parentes, deinceps propriam sobolem, quinto domesticos et propinquos ac benefactores : qui omnes nomine proximi designantur, sub quo etiam nomine, Beati in patria intelliguntur, imo et in purgatorio exsistentes.
Circa hoc loquitur Origenes : Omnes homines amant aliquid, et nullus est qui ad id ætatis venerit ut possit amare, et
Luc. xxi, 12. Act. II, 1-4.
Ibid. 13.
Joann. XV, 13.
Ibid. 9.
I Joann. IV, 10.
Ps. CXVIII, 103. Ps. XVIII, 11.
Joann. IV, 13, 14.
Matth. XI, 28.
Act. II, 46. non aliquid amet: sed hic amor seu caritas, in aliquibus suo ordine congruenter procedit; in plurimis vero contra ordinem, dum scilicet aliquid diligit, quod non debet, aut quod debet diligit, sed plus aut minus justo. In illis vero, quos valde paucos arbitror esse, qui scilicet per viam vitæ incedunt, et non declinant ad dexteram aut sinistram, in ipsis solis ordinata est caritas. Est autem mensura et ordo caritatis, ut in dilectione Dei nullus modus, nulla mensura sit, nisi hæc sola, ut totum exhibeas quantum habes. In dilectione autem proximi, aliqua est mensura. Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum. Si ergo in dilectione Dei minus aliquid feceris quam potes, aut certe inter te et proximum non servaveris æquitatem; non est in te caritas ordinata, nec ordinem suum tenens. Nam si, ut ait Apostolus, sumus alterutrum membra, hunc affectum erga proximum habere debemus, ut eos non quasi aliena corpora, sed ut membra nostra diligamus. Secundum hoc ergo, quod membra invicem sumus, æqualem erga omnes dilectionem habere debemus; secundum hoc vero, quod sunt in corpore aliqua membra honorabiliora et honestiora, alia vero inhonestiora et inferiora, pro membrorum meritis et honore librari debet modus dilectionis. Unde magis est diligendus, qui in via salutis nos instruit, et a peccati præcipitio ad lucem revocat veritatis, sicut ait Apostolus: Abundantius habeatis in caritate eos qui in Dei verbo laborant. Similiter qui gratiam instruendi non habet, sed tamen innocentis et justæ est conversationis, magis amandus est eo qui impie conversatur. Et hanc materiam prolixe et pulchre declarat atque prosequitur Origenes.
Insuper Antisiodorensis in tertia parte suæ Summæ inquirit: Quis ordo observandus est in dilectione? Ad quod respondet: Ambrosius dicit: Primo debemus diligere Deum; secundo, nos ipsos; tertio, parentes; quarto, filios; quinto, domesticos; sexto, extraneos, qui si boni sunt, præponendi sunt filiis atque domesticis malis; septimo et ultimo, inimicos. Et dicimus, quod nullus est diligendus, nisi quia bonus, vel ut sit bonus; et qui magis est bonus, magis est diligendus, ceteris circumstantiis paribus. Etenim quem scimus meliorem, debemus magis diligere, id est majus bonum ei velle; non tamen oportet ut diligamus eum magis, id est majori affectu. Nam tribus modis dicitur aliquid plus amari: primo, ad majus præmium sive ad gratiam ampliorem; secundo, majori affectu; tertio, quoad majorem exhibitionem exteriorem. Hæc Antisiodorensis: qui loco præallegato alia multa de hac materia scribit. De qua etiam Thomas in secunda secundæ per plures quæstiones scribit plenissime.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Universalis Ecclesia ex persona perfectorum, qui ex caritatis vehementia languent, hæc ait ad sponsi sodales, paranymphos, amicos, videlicet angelos sanctos, sive prælatos, et contemplativos ac prædicatores. Quemadmodum autem sponsa carnalis præ desiderio sponsi languescens et afflicta de illius absentia, floribus recreatur et pomis, suavi odore ac dulci sapore; ita Ecclesia perfectorum ex ferventissimæ dilectionis impetu sauciata, eo quod cupitis ac incessabilibus sui superpulcherrimi ac supernobilissimi sponsi amplexibus nequeat in vita hac frui, profert hæc verba. Quamvis enim amor faciat in dilecto lætari; tamen ob dilecti absentiam, facit tristari atque affligi: et cruciatus hujusmodi nominatur hic languor. Denique, sicut carnalis amor prædominans, qui amor ἔρως appellatur, corpori infirmitatem inducit (quia ad amorem talem consequitur transmutatio corporalis excessiva discrucians, et inquietudo imaginationis, ex quibus fit homo ad refectionem somnumque impotens); sic spiritualis amor perfectus ecstaticus parit redundantiam grandem in corpus partemque sensitivam, quia appetitus superior movet, immutat, et post se trahit appeti-
Matth. xxii, 39.
Rom. xii, 5.
1 Thess. v, 13. tum inferiorem, quemadmodum sphæra cœlestis superior inferiorem : ex qua redundantia, sicut ex prænominata, fit indispositio corporalis naturæ, et alteratio harmoniæ immoderata ac innaturalis, ut præcipue patet in raptu, ad quem gravis concomitatur afflictio, præcipue in reditu ad se. Unde in Daniele legitur :19 Langui (inquit) post visionem. Ezechiel quoque ait : Vidi; et cecidi in faciem meam.20 Et Isaias : Corrui, quum audirem;21 conturbatus sum, quum viderem; emarcuit cor meum.
Taliter ergo spirituali ac sincerissimo languens amore Ecclesia, dicit ac deprecatur : Fulcite me floribus, id est, replete et expolite me contemplationibus sponsi mei consolatoriis, claris ac dulcibus; stipate me malis, id est, circumdate et vallate me internis refectionibus ex prælibatione futuræ salutis : quatenus totaliter recreata, vires resumam, et gloriæ dilationem, beatificique adspectus sponsi absentiam æquanimius feram. Insuper, Fulcite me floribus, id est reformationibus membrorum ac filiorum meorum, ut videam eos per gratiam reflorere, quos vidi in peccatis marcescere; stipate me malis, id est quotidianis profectibus, quibus tanquam odoriferis saporosisque pomis reficiar (malum quippe nunc pro pomo accipitur arboris mali) : sicque ex intuitu profectus mei et conversionis ac reformationis filiorum meorum, hujus incolatum exsilii sustineam patienter. Nam et Apostolus dixit : Permanere autem in carne, necessarium propter vos.22
Denique audiens sponsus piam hanc Ecclesiæ querimoniam atque petitionem, misertus ejusdem, statim subvenit, et consolatus est eam, prout ipsa fatetur, subdendo : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Per lævam seu sinistram sponsi, significatur gratiosa consolatio, ac præsentia ejus per fidem et dona spiritualia in hac vita, per virtutes infusas, per sacramenta et prægustationem futuræ beatitudinis : per quæ omnia sponsus consolatur, sustentat, comfortat Ecclesiam, sicut oravit Apostolus : Deus spei vos repleat omni gaudio in credendo, ut abundetis in virtute et gratia Spiritus Sancti.23 Hanc lævam tenet sponsus sub capite sponsæ, id est sub ratione et mente ipsius, illuminando, exhilarando, roborando eam per ista. Juxta hunc modum Psalmista loquitur de electo :24 Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Porro per dexteram sponsi insinuatur gloriosa manifestatio ejus per speciem, qua Ecclesiam militantem finito vitæ hujus curriculo totaliter rapit in se, jucundissime amplexatur, et triumphantis Ecclesiæ societati eam innectit : sicut sponsus promisit Ecclesiæ, Ego, inquiens, dispono vobis regnum;25 et rursus : Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi.26 Itemque : Vado vobis parare locum;27 et iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum; et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
C Præterea pius amorosusque sponsus conspiciens Ecclesiam caritate tam languidam, atque ex sua consolatione paululum repausantem, pro ea non inquietanda sollicitus est, sicut subjungitur in ejus persona : Adjuro vos, filiæ Jerusalem, id est, o ecclesiasticæ personæ seu animæ adhuc fragiles et proclives ad culpas, per capreas cervosque camporum, id est per vestros primos prælatos, sanctos Apostolos et apostolicos viros, seu per Prophetas et Patriarchas : qui omnes per capreas designantur ac cervos, quoniam interioris visus acumine vigent, et virtutum montana contemplationisque alta conscendunt, in quibus pascua animarum suarum requirunt, quemadmodum capreæ cernunt valde acute, et pascendo scandunt ad montes; ac instar cervorum agiles sunt ad actus virtutum, et juvant se invicem; et sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita ad fontem adspirant ac sitiunt vitæ æternæ.28 Quemadmodum autem jurare Deo non competit, proprie loquendo, nisi per semetipsum, sicut ad Hebræos docet Apostolus, ita non competit ei proprie adjurare, nisi per se.29 Idcirco per cervos capreasque adjurat, in quantum aliquid divinæ perfectionis et auctoritatis in ipsis relucet. Amplius, propter proprietates quasdam irrationabilium animalium, solent homines per talia designari, prout in libro Geneseos Jacob sanctus dixisse narratur : Catulus leonis, Juda; Nephthali, cervus emissus; Issachar, asinus fortis;30 fiat Dan coluber in via, cerastes in semita; Benjamin, lupus rapax. Sicque Isaias, de Achaz et Ezechia loquens : De radice, inquit, colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.31
Itaque, Adjuro vos, id est, per jurationem prohibeo, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, id est, ne sponsam meam Ecclesiam, utpote perfectiores et superiores in ea, inquietetis, perturbetis, seu a tranquillitate suæ contemplationis et recollectionis in Deo impediatis aut abstrahatis, implicando eam exterioribus curis, mundanis negotiis, activæ occupationibus vitæ; et ne inter vos sitis contentiosi, aut alio modo graviter offendatis, propter quod ipsa cogatur interrumpere suæ contemplationis quietem, et circa vestram pacificationem, correctionem, refrenationem sollicitari ac distrahi; quoadusque ipsa velit, id est, quousque ipsa rationabiliter et sponte consentiat suscitari ac taliter occupari, videlicet tempore opportuno : quia interdum vult ipsa propter commune bonum forinsecus evocari, et opera pastoralis exercere officii, dum præcepto aut legitima electione, seu rationabili ad hoc compellitur causa. Nam et Apostolus scripsit : Judicia si habetis inter vos, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum;32 et rursus, Non quæro quod mihi utile est, sed quod multis.33
Circa hæc scribit Anselmus : Virtutes quas inhianter desiderare debetis, sine quibus nemo potest ad vitam pervenire æternam, in capreis ac cervis naturaliter considerantur. Caprea namque acumine oculorum suorum herbas sibi utiles a nocivis discernit, eligit, comedit, et in suum trajicit ventrem. Pascendo quoque tendit ad montium altiora. Quod si fuerit sauciata, herbam quamdam dictamnum nomine quærit, et ejus tactu ferro expulso cum ipsa putredine, recuperat sanitatem. Sic sancti viri acumine sui ingenii, ope Spiritus Sancti salubres sententias a falsis discernunt et amplectuntur; atque se ipsos ac alios spiritualiter nutriendo, ad sublimitatem virtutum altitudinemque regni cœlestis toto conatu festinant. Si autem sagitta diaboli fuerint vulnerati, Christum tanquam dictamnum requirunt, et per pœnitentiam curari nituntur. Porro cervi has virtutes naturaliter habere dicuntur, quod tempore sui amoris optima pascua inquirentes, regionem suam relinquunt, alienam introeunt : et hoc, noctu, quia in die videri et capi verentur. Quod si magna aqua eis occurrerit transvadanda, sese vicarie devehunt : ita ut primus ac fortior, super clunes suas portet caput sequentis, secundus itidem caput tertii, et ita usque ad ultimum; ultimus autem qui portatur nec portat, succedit in locum prioris, qui portat et non portatur : sicque dictante naturali amore, alter juvatur ab altero, quousque, quo pergunt, perveniant. Similiter sancti viri amore Christi ferventes, dum vitæ pascua quærunt, et per mare sæculi hujus transire habent, caritative juvant se mutuo, quousque ad concupitam cœlestis patriæ deveniant mansionem. Insuper fertur, quod si cervi obstacula quædam in via reperiant, quando a canibus insectantur, transiliunt ea, aut reflexis cornibus frangunt; sicque a canum morsibus se tuentur. Sic sancti viri per fidem et operationem, seu per duo caritatis præcepta, a dæmonum insectatione se muniunt. Legitur etiam, quod cervus caligantibus sibi præ senio oculis, manducat serpentem : quo æstuans, currit ad fontem; et eo potatus, vomit venenum, recuperat visum, ac superflua quæque deponens, quodammodo reviviscit. Sic electi, si forte ex tentatione diaboli, per consensum aut effectum illicitum in se serpentem receperint infernalem, ad fontem pietatis divinæ per pœnitentiam currunt, in quo, a suis loti inquinamentis, illustrantur ac reviviscunt.
Præterea dicuntur capreæ et cervi camporum, quoniam sancti Apostoli et apostolici viri, per spatia orbis terrarum ad evangelizandum undique cucurrerunt, et in locis diversis quasi in campis magna habuerunt certamina, omnique virtute ac meritis tanquam camporum floribus se ornarunt; atque ab hominibus aliquando secedentes, in secretis et solitariis locis quasi in campis Deo vacantes, ibi meditabantur et hauriebant a Domino, quod postea sermocinati sunt populo.
Præterea præinductam sponsi adjurationem zelo sponsæ ad subditos inferioresque factam, sponsa cognovit et valde gratanter accepit. Unde subjungitur : Vox dilecti mei. Quasi dicat Ecclesia : Adjuratio illa a sponso processit, qui in tantum me diligit, tamque libenter in meis amplexibus, in contemplationis lectulo requiescit, quod prohibuit me suscitari quousque egomet vellem. Et quasi quæreretur a sponsa, Ubi est dilectus tuus? qualiter venit ad te? et ubi eum poterimus reperire? respondet : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles : id est, per Incarnationis mysterium venit in mundum a summo cœlo egrediens, de cœlis descendens, in ordinibus angelorum velocissime operans, per carnis propagationem a Patriarchis prosiliens.34 Venit quoque in montibus saliens, id est perfectissimas virtutum actiones exercens, præclarissima miracula copiosissime faciens, incomprehensibilia mysteria implens : quia divinam naturam cum humana in unitate personæ conjunxit, de Virgine natus est, inter homines vixit, qui Deus est et conditor angelorum : sicque transiliit colles, quia a Prophetarum oraculis usque ad Apostolos se deduxit, omniumque virtutes atque prodigia sua omnipotentia ac perfectione transcendit; sed et superbos Judæorum pontifices, Scribas ac Pharisæos ac seniores in suis dignitatibus, scientiis et officiis gloriantes relinquendo transiliit, et ad Ecclesiam ex gentilitate electam descendit. Denique saliens venit, quia de sinu Patris venit in uterum Virginis, de utero Virginis in præsepe, de præsepio in templum; deinde vectus est in Ægyptum, ac inde relatus, inter homines est conversatus; post hæc ascendit in crucem, inde descendit in monumentum atque in limbum, inde resurgens apparuit suis discipulis; tandem coram ipsis scandit in cœlum, rediitque ad Patrem, a cujus sinu, corde et intellectu invariabilis ac immensus nunquam recessit.
Consequenter sponsa exponit, qualiter suo dilecto conveniat salire in montibus, collesque transilire. Similis est dilectus meus capreæ hinnuloque cervorum. Hinnulus est filius cervi ac cervæ. De proprietatibus autem capreæ ac cervi, jam dictum est. Christus itaque capreæ comparatur, quia et ipse præ cunctis acutissimo viget intuitu oculi intellectualis; et sicut caprea visu suo clarissimo herbam sibi utilem a nociva discernit, sic Christus justos discernit et separat ab iniquis. Et sicut caprea in locis montanis magnos saltus exercet atque celeriter currit; sic juxta expositionem jam introductam, Christus venit saliens in montibus, et transiliens colles. Unde assimilatur et hinnulo velocissime cursitanti ac salienti, et montium juga petenti, ac commoranti in arduis : qui et secundum carnem ex Patriarchis est natus. Patriarchæ autem et sancti viri, sicut jam patuit, cervi vocantur. Velocitas demum capreæ, secundo volumine Regum insinuatur, quo legitur : Asael frater Joab velocissimus cursor fuit, quasi unus ex capreis.3536 Sed et propter teneritudinem suæ complexionis, Christus hinnulus nuncupatur.
En ipse stat post parietem nostrum, id est, multum approximavit nobis, ita quod inter ipsum et nos non videtur mediare nisi paries noster, id est nostræ mortalitatis conditio, qua ab ejus claro impedimur intuitu, et a beatifico visu: quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et corpus hoc corruptibile aggravat animam.3738 Stat quoque post parietem nostrum, id est caliginosum interstitium, quod inter statum viatorum Beatorumque mediat: quoniam ignorantia atque obscuritas nostræ cognitionis dividit inter ipsum et nos. Item stat post parietem nostrum, quoniam concupiscentiæ et opera carnis passionesque sensitivæ partis impediunt nos ab ipso: quibus sublatis seu reformatis, mox ad nos plene ac splendide introibit. Stat demum post parietem nostrum, id est, in nostra humanitate, quam assumpsit, nobis apparet, et tamen in ea nobis suam deitatem celavit. Respiciens per fenestras, id est per assumpti corporis sensus, et per documenta atque miracula, per quæ tanquam per fenestras nos illustrare dignatus est; vel, Per fenestras, id est per sanctos Apostolos, et alios prædicatores pastoresque sanctos, per quos discutit, investigat ac edocet subditos; prospiciens per cancellos, id est per secretas inspirationes, per arduas vias internæ exercitationis, allocutionesque abditas, juxta illud Job: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus.39 Prospicit quoque per fenestras, id est per directiones præceptorum, et per cancellos, id est per suggestiones evangelicorum consiliorum. Postremo fenestræ et cancelli, per quos inspicit sponsam, sunt præparationes ac desideria cordis, quibus se ad sponsi susceptionem disponit, et ingressui ejus se aperit.
En dilectus meus loquitur mihi: Surge, id est, de quiete et actu contemplationis ad exercitia vitæ activæ procede, et de secreto ad publicum, propera per caritatis fervorem et obedientiæ promptitudinem, hoc ipsum festinanter implendo, o amica mea per mutuam caritatis affectionem, columba mea, quæ ornaris virtutibus, per proprietates columbæ significatis, utpote verecunda, simplex, mansueta, non fellea nec invidiosa, formosa mea, id est, plena decore virtutum, donorum ac meritorum; et veni, jam repetitis vicibus invitata, et tam multis amorosis expressa nominibus, ex quibus merito caritas tua ad me magis accenditur.
Jam enim hiems transiit: id est, tempus infidelitatis, seu rigidæ observationis legis, finem accepit; imber, id est abundantia tribulationis, abiit et recessit. De quo imbre in Evangelio legitur:40 Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Flores apparuerunt in terra nostra: id est, bonæ dispositiones et inchoationes ad actus virtutum in hominibus inveniuntur: sicut Salvator dixit Apostolis, Videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem.41 In flore enim spes atque initium fructus inveniuntur. Tempus putationis advenit: id est, inchoatum nunc est tempus ab æterno præordinatum conversioni gentilium, in quo ipsæ gentes incredulæ et iniquæ sunt spiritualiter circumcidendæ, amputando ab eis passiones et vitia, omnemque perfidiam, sicut a vinea absciduntur sarmenta sterilia. Vox turturis audita est in terra nostra: id est, electa pars plebis gentilis, desiderium veræ salutis ac conversionis cœpit habere, cœpitque se ad gratiam præparare, præventa pie a Domino, vel ex angelica inspiratione, aut ex fama et aliqua auditione legis Mosaicæ. Nam et ipso
D Christo in terris evangelizante, multi gentilium confluxerunt ad eum ex Decapoli et Syria, Tyro, Sidone, et aliis locis:4243 ut ex Evangelio probatur. Atque ex Actibus patet Apostolorum, quod eunuchus potens Candacis reginæ, venit in Jerusalem adorare, legitque Isaiam prophetam.44 Ficus protulit grossos suos: id est, Synagoga (quæ fuit aliquando arbor fici fecunda) jam protulit sensus suos carnales, quibus litteram sequitur occidentem, observantiamque legalem in cærimonialibus:45 in quibus ponit spem suam, magis quam in fide et gratia Salvatoris; et putat per talia mihi placere sine interiori sinceritate ac devotione, quum talia nunquam placuerint mihi ex parte operis operati, sed operis operantis. Ficus ergo accipitur hic pro arbore fici; et grossi fici, proprie nuncupantur fructus immaturi, ineptique esui. Vineæ florentes dederunt odorem suum: id est, electæ congregationes ex Judaismo, conversæ seu convertendæ, et credituræ aut credentes in me, per virtuosæ suæ conversationis dulcedinem me attraxerunt ad exaudiendum preces earum, ut per earum ministerium ac doctrinam incipiam gentiles convertere.
Hoc totum est, quod in Actibus Apostolorum asserit Paulus: Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat omnibus hominibus, ut omnes ubique pœnitentiam agant. Juxta quem modum ait Psalmista ad Dominum: Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.46 Unde rursus testatur Apostolus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum; itemque, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.47 Hinc in Actibus princeps apostolici chori fatetur: Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos.
Itaque per prædicta videtur Christus primitivam exhortari Ecclesiam ad convertendum gentilitatem, atque ad laborandum pro proximorum salute per vitiorum amputationem et virtutum insertionem. Unde adhuc admonetur: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni ad exsequendum actus præfatos: et per hanc tam frequentem ejusdem exhortationis reiterationem insinuare videtur, quod primitiva Ecclesia ex Judæis collecta, erat multum difficilis ad relinquendum Synagogam, ut gentilibus prædicaret. Nam multis annis post Christi ascensionem manserunt Apostoli in Judæa; et quum princeps Apostolorum convertit Cornelium centurionem ac suos, disceptabant adversus eum quidam ex Ju-
Act. xvii, 30.
Ps. c1, 14.
Galat. iv, 4.
II Cor. v1, 2.
Act. iii, 24.
Ibid. x. dæis conversi, dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes? Paulus quoque et Barnabas, ut constat in Actibus, diu hinc inde pergebant, prædicantes solis Judæis. Hinc sponsus tam amorose, blande, dulciter et frequenter primitivam Ecclesiam ad gentium conversionem exhortans, ait:
Columba mea per puram et simplicem intentionem, in foraminibus petræ, id est habitans in firmissimis munimentis fidei et virtutum, et in profundo humilitatis, in caverna maceriæ, id est in abscondito protectionis divinæ, quæ est ipsis credentibus murus ac paries contra adversarios suæ salutis. Denique per foramina petræ, valde convenienter intelliguntur vulnera Salvatoris, de quo sanctus ait Apostolus: Petra autem erat Christus. Et ipsemet Dominus: Super hanc petram, id est super me ipsum, quem tu, o Petre, confessus es, ædificabo Ecclesiam meam. Per cavernam demum maceriæ, aptissime designatur vulnus dominici lateris. In quibus vulneribus ac caverna sponsa moratur, dum dominicam passionem devote, compassionate, ac sapientialiter meditatur, ejusque meritis ac virtuti innititur, ac fructum vulnerum horum sacratissimorum perpendens, in eis suam figit fiduciam, in eis omnem suam adversitatem dulcorat, in contemplatione eorum patientiam discit, et universam sponsi passionem cordi suo inscribit: quod assidue faciendo fit sponso carissima.
Ostende mihi faciem tuam: id est, stude ac satage te ipsam mihi puram et irreprehensibilem exhibere, et coram me effunde cor tuum sincere, nec in confessione sacramentali quidquam culpæ occultes. Ostende mihi faciem tuam, id est, mentem tuam converte ad me, et pura intentione coram me ambula, sicut dixi ad Abraham, Ambula coram me, et esto perfectus; et imple quod scriptum est: Tibi dixit cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Per promptam quoque obedientiam ostende mihi faciem
Act. xi, 3.
Ibid. xiii, 5, 14 et seq.; xiv, 1 et seq., etc.
I Cor. x, 4.
Matth. xvi, 18.
Ps. lxi, 9.
Gen. xvii, 1.
Ps. xxvi, 8. tuam; et quia te diligo, faciem tuam speciosam intueri delector. Sonet vox tua in auribus meis: id est, verba mihi placentia loquere, tamque sonore, sapienter, ac dulciter evangelicam legem sermocinare, et infideles converte, ut acceptum sit mihi; subditis quoque credentibus efficaciter prædica, imo et orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus tam ferventer, pure, stabiliterque insiste, ut mihi sit gratum. Vox enim tua dulcis: id est, prædicatio, oratio, psalmodia, locutio tua est virtuosa, delectabilis, et accepta. Nam et ea, quæ dicis, agis; quæ doces, adimples; et quidquid prædicas, ad meum spectat honorem hominumque salutem. Et facies tua decora: id est, mens tua, quæ est interior facies, per dona gratiæ, per sapientiam et virtutes est reformata ac decorata, et ad intuendum jucunda: ideo noli hanc per aliquam inobedientiam inquinare.
Consequenter Christus committit prælatis et prædicatoribus sanctis: Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: id est, ad meum honorem ac vestram salutem, apprehendite, convincite, reprobate, auferte hæreticos, schismaticos, falsosque fratres, et omnes animarum deceptores, simulatores ac callidos: qui particulares Ecclesias et congregationes devotas nituntur subvertere, plurimosque decipiunt, fingendo se mortuos huic mundo, et rigorosam vitam forinsecus prætendendo: quemadmodum vulpes famelica fingit se mortuam, et tanquam cadaver neglectum projicit se seorsum, eversis oculis, decidentibus pilis, extensisque pedibus, quatenus ignorantes et supersedentes sibi aves deglutiat. Hoc est quod in Evangelio loquor: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.4849 Nam vinea nostra floruit: id est, tota Ecclesia, quæ est una vinea generalis, totalis ac integra, omnes particulares Ecclesias seu vineas in se complectens ac continens: quæ vinea est mea, tanquam domini principalis ac redemptoris et summi pastoris ac fundatoris; et vestra, tanquam agricolarum et vicarialium prælatorum atque custodum ipsius, sicut Ezechieli locutus sum: Speculatorem te dedi domui Israel.50 Et Isaias fatetur: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem.51 Qui rursus ait ad Synagogam, tanquam sibi suo modo commissam: Tritura mea et filia areæ meæ, quæ audivi a Domino, annuntiavi vobis.52 Hæc, inquam, vinea crescit quotidie numero ac merito, et floret in gratia omnique decore virtutum: quod tempore Apostolorum et postea sæpius ita fuit. Ideo præcavendum, ne a vulpibus illis, quæ fingunt se humiles, et revera vilissimæ sunt, lædatur.
Ad hanc jussionem respondet Ecclesia, videns se a sponso tam vehementer amari, ac incessanter curari ac protegi: Dilectus meus mihi, et ego illi. Amorosæ locutiones solent esse truncatæ, quoniam magnitudo affectionis verba abrumpit: ut quum in Evangelio ait Salvator, videns ac deflens Jerusalem: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.53 Quemadmodum igitur eloquens Aaron fuit os Moysis, ita in talibus ratio prudens debet supplere ac interpretari verba ferventis affectionis, et excessivi amoris.54 Sic ergo et nunc quum loquitur sponsa, Dilectus meus mihi, et ego illi, supplendum est: Dilectus meus intentus, familiaris, fidelis, amorosus atque dulcissimus mihi est; ego quoque pro viribus meis intenta, fidelis, affectuosa, familiaris sum illi. Ideo per prælatos et filios meos non omittam capere vulpes demolientes.
Qui pascitur inter lilia, id est, in cordibus continentium ac pure viventium et in splendore virtutum delectatur, quiescit, et quasi nutriri se protestatur.55 Justus enim Dominus et justitias dilexit; et recti habitabunt cum vultu ipsius. Qui ait per Jeremiam prophetam:56 Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Unde in Apocalypsi de talibus fertur :57 Hi sequuntur Agnum quocumque ierit.5859 Donec adspiret dies : id est, usque ad diem judicii, et quousque dies gloriæ æternalis adveniat, sic pascitur sponsus inter candidos viatores : quos tunc transferet ad plenissimam beatificæ fruitionis refectionem qua pascet eos ; et inclinentur umbræ : quia tunc cessabit imperfectio nostræ cognitionis, et mortale hoc induet immortalitatem, nec diutius erunt electi sedentes in tenebris et umbra mortis.6061 Omnis autem contemplatio vitæ præsentis, respectu beatificæ visionis, umbra est, et velut caligo ac somnus.
Revertere; similis esto, dilecte mi, etc. Hæc verba sunt sponsæ, tanquam Ecclesia in persona prælatorum ac prædicantium dicat : Tu mihi, o sponse, officium prædicationis et pastoralium exsecutionem actuum commisisti : in quibus quia parata sum tuo obedire imperio, precor ut cito digneris reverti ad me, applicando me tibi in exercitiis vitæ contemplativæ, atque in florido lectulo nostro præfato me dignanter ac dulciter amplexando. Revertaris quoque assidue ad me, per quotidianam tuæ gratiæ confortationem, ac tui gratiosi subsidii exhibitionem : ut quod mihi jussisti, digne adimpleam, quæ sine te nil agere queo. Insuper, revertere ad me, quatenus de hujus incolatu exsilii, et de tenebris umbraque mortis vitæ istius, ad diem æternitatis et splendoris, ad lumen gloriæ me transferre digneris;62 et in hoc, esto similis capreæ hinnuloque cervorum, implendo celeriter desiderium meum, sicut animalia ista (de quorum proprietatibus dictum est) velocissimi motus sunt, quoniam te clare ac fruitive intueri summe desidero : sicut dixit Apostolus : Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?63 Sic quoque similis esto capreæ ac hinnulo super montes Bethel, id est in personis militantis Ecclesiæ jam perfectis : quæ cupiunt dissolvi, et aptæ sunt te protinus frui;64 et recte montes dicuntur, propter eminentiam gratiæ ac virtutum suarum, et propter altitudinem dignitatis eis concessæ; quæ etiam montes Bethel vocantur, id est montes Ecclesiæ, quæ est domus Dei. Bethel equidem, domus Dei interpretatur. Vel : o dilecte, similis esto, etc., id est, tu exsistens ac habitans super montes Bethel, id est super omnes choros angelorum, qui sunt montes Bethel, id est triumphantis Ecclesiæ, quæ est summa, pulcherrima, ac perfectissima domus Dei : tu, inquam, similis esto capreæ, etc., sicut jam expositum est.
Footnotes
-
Ibid. xi, 1. ↩
-
Is. liii, 2. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Coloss. ii, 3. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Philipp. II, 15, 16. ↩
-
Is. XLVII, 1. ↩
-
Is. lii, 2. ↩
-
Thren. IV, 21. ↩
-
Zach. IX, 9. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Ibid. 1, 5, 4. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
Matth. XIV, 18. ↩
-
Sap. V, 17. ↩
-
Ps. XVI, 8. ↩
-
Thren. IV, 20. ↩
-
Dan. viii, 27. ↩
-
Ezech. XLIV, 4. ↩
-
Is. XXI, 3, 4. ↩
-
Philipp. i, 24. ↩
-
Rom. xv, 13. ↩
-
Ps. XXXVI, 24. ↩
-
Luc. XXII, 29. ↩
-
Joann. XVII, 24. ↩
-
Joann. XIV, 2, 3; XVI, 22. ↩
-
Ps. XLI, 2. ↩
-
Hebr. vi, 13. ↩
-
Gen. XLIX, 9, 21, 14, 17, 27. ↩
-
Is. XIV, 29. ↩
-
I Cor. VI, 4. ↩
-
I Cor. x, 33. ↩
-
Ps. xviii, 7. ↩
-
II Reg. ii, 18. ↩
-
II Reg. ii, 18. ↩
-
Sap. ix, 15. ↩
-
II Cor. v, 6. ↩
-
Job iv, 12. ↩
-
*Matth. vii, 27.* ↩
-
*Joann. iv, 35.* ↩
-
Marc. iii, 8.* ↩
-
*Matth. iv, 25; ↩
-
*Act. viii, 27, 28.* ↩
-
*II Cor. iii, 6.* ↩
-
Ps. ci, 14. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Matth. VU, ↩
-
Matth. VII, 15. ↩
-
Ezech. III, 17. ↩
-
Is. XXI, 8. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Luc. XIX, 42. ↩
-
Exod. IV, 14-16. ↩
-
Ps. X, 8. ↩
-
Jer. XV, 19. ↩
-
Apoc. xiv, 4. ↩
-
Ephes. V, 19. ↩
-
Ps. CXXXIX, 14. ↩
-
Luc. i, 79. ↩
-
1 Cor. xv, 54. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Rom. vii, 24. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
Chapter 7 of 27