Skip to the text

Articulus 8

SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI.

EGO flos campi. Beatissima Virgo est vernantissimus, pulcherrimus ac redolentissimus flos campi, id est sæculi hujus : in quo tanquam loco certaminis sumus constituti, quia militia est vita nostra super terram. Ipsa quoque est flos campi, id est horti deliciarum, videlicet paradisi cœlestis. Et rursus, flos campi est, id est militantis Ecclesiæ in terra peregrinantis : cujus ipsa est mater, flos, regina, et advocata, suis orationibus ac meritis procurans Ecclesiæ ornamenta virtutum ac redolentiam meritorum.1 Denique, ipsa est flos cujuslibet animæ devotæ eam amantis : cujus memoriam nunquam ingreditur sine fructu, et sine suæ diffusione dulcedinis. Et lilium convallium. Ipsa instar lilii præclare venustat corda humilium. Rursus, ipsa suavissima et incomparabilis Virgo Deifera, est lilium convallium, id est proles floridissima suorum parentum humilium, a quibus velut speciosissimum lilium est exorta : nec Salomon in omni gloria sua ita ornatus fuit, ut lilium istud. Et sicut lilium est flos crescens in altum, et tamen repanda ac dependentia folia granaque aurea habens;2 sic optima et amabilissima Virgo crevit in omnium arcem virtutum, et nihilo minus excellentiam suarum virtutum per humilitatem depressit; fide quoque, spe et caritate ac donis Spiritus Sancti tanquam aureis granis ornatissima exstitit. — Præterea Christus est flos campi, id est filius Virginis hujus, cujus uterus fuit mundissimus campus, omni castitate, temperantia, puritate ineffabiliter decoratus; et lilium convallium, descendens ex progenie patrum humilium ac parentum Virginis admirandæ : inter cujus parentes fuit omnino honorabile connubium, et torus immaculatus; et specialiter in eorum conventione, qua Virginem dignissimam genuerunt, omnimoda fuit honestas.

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Quamvis enim fuerint multæ virgines sanctæ, quarum quædam martyrii gloriam sunt adeptæ; tamen respectu hujus unicæ Virginis, singularis amicæ sponsi, quasi spinæ fuisse videntur, in quantum aliquid culpæ habebant : et quamvis in se fuerint mundæ, non tamen fuit in eis fomes prorsus exstinctus; fuerunt et aliis spinæ, qui ex earum intuitu, mucrone concupiscentiæ pungebantur, quamvis ipsæ virgines sanctæ, non fuerint in hoc ipso culpabiles. Porro hæc unica Dei delectabilissima Virgo, totius superbeatissimæ Trinitatis media et amica ac socia, ab omni culpa fuit prorsus immunis: fuit in ea fomes plene exstinctus; et tam intentissima castitate erat repleta, quod intuentium corda sic penetravit sua inæstimabili castitate virginea, quod a nullo potuit concupisci, imo potius exstinxit ad horam illorum libidinem.

Præterea Virgo gratissima, in qua et cum qua esse, fuit Deo deliciosum, commendat Filium suum, dicendo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Nec enim ipsa sacratissima Virgo in tantum excedit ceteras filias, quantum unigenitus Filius ejus filios ceteros. Quem recte ait excedere filios, sicut malus ligna silvatica:3 siquidem omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;4 et omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.5 Etenim omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Atque, ut gloriosus dixit Joannes Baptista, Qui de terra est, de terra est, et de terra loquitur;6 qui autem de cœlo venit, super omnes est. At vero de hac arbore loquitur Alexander: Malus est arbor pulcherrima, cujus fructus sumi jubetur a filiis Israel cum palmarum spatulis, dum habitarent in umbraculis;7 et profert poma coloris aerii. Nitentissimus quoque viror foliorum ipsius, ita intuentibus est acceptus, ut quum radii solis tangunt superiora ejus, ex reverberatione fulgoris videatur aureis ramis ornatus. Hæc arbor nunquam suo fructu privatur; estque recta, alta, frondosa, delectans flore, recreans odore, reficiensque sapore. Ideo recte significat Virginis Filium, Dominum Jesum Christum, qui delectat nos flore suæ sanctissimæ conversationis, recreat odore suæ verissimæ prædicationis, et reficit sapore suæ suavissimæ consolationis: in quo nulla fuit curvitas culpæ, sed summæ perfectionis proceritas; cujus adspectus fuit consolatorius valde, et folia, id est verba ipsius, auro sapientiæ radiabant.

Sub umbra illius quem desiderabam, sedi. Humillima et quietissima Virgo, Filii sui veram deitatem omnipotentiamque cognoscens, tanto perfectius sub ejus protectione quievit, et ejus auxilio innitebatur, quanto erat humilior. Conversando quoque in hoc mundo cum dilectissimo sponso ac filio suo, sub ejus pietate degebat, sub ejus exemplarissima conversatione profecit, et coram sermocinante resedit frequenter, verba prædicantis sponsi intentissime advertendo, in quibus et miro modo delectabatur, sicut subdendo fatetur: Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Refecit utique Dominus majestatis munificentissimus, Unigenitus Patris, suam præstantissimam Matrem copiosissimis ac suavissimis refectionibus mentis, illuminando mirifice, inflammando deifice, exhilarando assidue, et renovando atque augendo in ea pretiosissima munera gratiarum continue. Amplius, suavissima cordis refectio fuit divinissimæ Virgini, Unicum suum quotidie intueri, audire et contrectare Verbum vitæ; et dum ipsa Domina angelorum, Filium Dei ex se natum corporaliter lactavit, educavit, deduxit, ipse omnipotens liberalissimus Filius, tam capacem et dilectissimam Matrem spiritualiter, copiosissime, indesinenter refecit, accendit, implevit.

Introduxit me rex in cellam vinariam. Te introduxit, o beatissima Domina! Nec solum introduxit te in cellam vinariam; sed et in ipsum vinum, cui totaliter te intinxit, quia in abyssum divitiarum ac deliciarum suarum te prorsus immersit, omni benedictione te adimplevit, et jucunditatibus inebriavit frequenter, præsertim in annuntiatione angelica, in conceptione Filii Dei, in nativitate ejusdem, et alias sæpe.

Ordinavit in me caritatem: quia quidquid de naturali aut quocumque alio in me fuit amore, totum plene et potestative fuit subjectum caritati, et informatum ab eo, ac juxta ejus imperium etiam passiones appetitus sensitivi mei plenarie regebantur ac movebantur; nec unquam fuit in me inordinata affectio, neque ad Filium meum, quamvis unicum, speciosissimum, præstantissimum atque carissimum, fui unquam sensualiter affecta: sicut interdum Apostoli, propter quod audierunt ab eo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Caritas quoque mea fuit circa sua objecta in suis actibus decentissime ordinata, ita quod Deum primo et maxime propter puram et infinitam bonitatem ipsius dilexi purissime; deinde, quoniam prior dilexit me, atque ad tanta ac talia me præ omni creatura elegit, ut scilicet essem mater ipsius, et propter cetera ejus beneficia generalia, specialia, ac singularia. Ad assumptam vero humanitatem Filii mei dulcissimi, habui caritatem valde præcipuam, imo et vehementissimum naturalem amorem gessi ad eum. Quamvis etiam a tempore quo uti cœpi ratione, valde dilexerim proximos, et in eorum caritate profecerim; tamen ab ea hora, qua propter hominum salvationem facta sum Genitrix Dei, inæstimabiliter dilexi genus humanum, et in ejus puro amore quotidie crevi. Imo nec passionem Filii mei, in quantum erat salvativa generis humani, abhorrui.

Joann. XVI, 7.

1 Joann. IV, 10, 19.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Noverat docillima ac sapientissima Virgo, ante Filii sui passionem neminem posse ad beatificam Deitatis pertingere visionem: idcirco usque ad illud tempus patientius pertulit hujus exsilii incolatum; verum ex tunc cœpit ardentius ad cœlestem affici mansionem, præsertim post sui dilecti ascensionem. Unde ex tunc potissime languit caritate, suspirans ad immediatum, inseparabilem, et æternum sponsi amplexum lætissimum: ideo floribus concupivit fulciri ac malis stipari, id est cœlestibus consolationibus, copiosis profectibus, ac plurimorum conversionibus interim confoveri ac recreari: quod utique copiosissime fuit consecuta, ut subditur.

Læva ejus sub capite meo, quia in præsenti me gratiosissime sustentavit; et dextera illius amplexabitur me. Jam namque in mea assumptione ad suam me dexteram collocavit, et assumptam cum corpore, corporaliter sibi univit; atque ad tam claram et voluptuosissimam suæ deitatis intuitionem promovit, quantam pura creatura sine personali unione videtur capere posse. Credimus quoque, o supercœlestis Domina, omnium creaturarum decus et gloria, te cum puero Jesu in sua sacra infantia (qua renovata est senectus et vetustas nostra) quandoque in eodem lecto dormivisse, atque infantulum Deum verum inter tua mundissima brachia collocasse, teque ab ejus dextera amplexatam. O quam incomparabilis et indicibilis est excellentia, beatitudo, et gloria tua! Quam propinquissima et familiarissima facta es Deo! Certe in quantum es Mater veri Dei, es dignitatis quodammodo infinitæ; et quanta fuit et est eminentia tuæ dignitatis, tanta et bonitatis, tanta quoque et felicitatis. Omnem ergo admirationem et capacitatem nostram transcendit beatitudo et gloria tua.

Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Post Christi ascensionem ac missionem paracleti Spiritus Sancti, multiplicatis fidelibus, et evidenti fide tenentibus sacrosanctam Virginem esse veri Dei Matrem, omnes eam in maxima et admirabili reverentia (ut vere decuit) habuerunt, atque ad ipsam in omni necessitate et rationabili causa habebant refugium: sed et plurimi magni ac sapientissimi etiam ex paganismo conversi, talem ac tantam videre et audire præcordialiter optaverunt, ut patet de S. Ignatio. Legitur item, quod grandis congregatio sanctarum virginum morabatur cum ea, ejus obsequio deputata. Commisit igitur sponsus cœlestis omnibus istis, ne importune hanc prædilectissimam sponsam et matrem suam accederent, ad revocandum eam de suo secreto et quietissimo actu et loco, ubi contemplativæ vitæ exercitiis, cum devotione sibi soli ac sponso cognita, excellentissime inhærebat. Verumtamen, quoniam sponsus noverat eam in proximorum caritate æstuantissimam esse, jugiterque paratam succurrere et suscitari pro rationabili causa, addidit: Quoadusque ipsa velit, utpote tempore congruo: in quo sine dubio semper fuit prompta, quoniam fructum passionis et mortis Filii sui ferventissime semper optavit.

Vox dilecti mei est, qui modo prætacto hortatur ne susciter. Ecce venit saliens in montibus, transiliens colles. Hoc rectissime dicere potuit Virgo excelsa, benedicta Maria, quando ab archangelo Gabriele audivit: Ecce concipies in utero et paries filium, ac cetera quæ refert Evangelista.8 Imo tunc uno vehementissimo saltu a throno paterno in uterum prosiliit virginalem: ob cujus celeritatem aliasque rationes præhabitas, comparatur capreæ hinnuloque cervorum. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam.9 En ipse stat post parietem nostrum: id est, in carne mundissima, quam ex me assumpsit, suam latere voluit deitatem, me quoque cum Archangelo conferente, de proximo adstitit; prospiciens per cancellos, qualiter nostrum finiremus colloquium. Dum consentiendo dixissem, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum:10 dicto celerius, imo instantanea prosiliit in me, et corpus assumpsit ex me.

En dilectus meus loquitur mihi. Qui enim per Gabrielem loquebatur mihi forinsecus, per se ipsum loquebatur mihi intrinsecus, me hortando ac incitando inspiratione occulta ad credendum Archangelo, ad consentiendum ejus oraculo, ad cooperandum summo ac divinissimo incarnationis mysterio. Et dixit mihi, instinctu secreto: Surge, a consideratione humillima tuæ propriæ parvitatis, ad actum nobilissimæ magnanimitatis: quatenus pietati meæ omnipotentiæ innitendo, credas mox agendum ex me, et fiendum ex te, atque complendum per te, quod tibi ore nuntiatur angelico, et omnem transcendit naturam, nec ulla fieri potest creata virtute. Propera, id est, festinanter sic age, crede, consenti; loquere verbum, præpara uterum, præbe materiam, ut concipiar a te, et gignar ex te, qui æternaliter sum conceptus et natus ex Patre, in quo idem est mihi concipi et gigni, quoniam generatio illa, intellectualis, immaterialis, intemporalis consistit. O amica mea singularis et unica, cujus respectu aliæ sunt ancillæ, quamvis et suo modo amicæ sint. Columba mea, in qua nunquam fuit radix amaritudinis, felleave austeritas, sed simplicitas sapientialis inviolata. Formosa mea, in naturalibus donis valde perfecta in genere tuo, corpore speciosa, mente ingeniosa, optimæ indolis privilegio decorata; ex naturali dispositione mitissima, piissima, honestissima, et ad omnem virtutem, imo universarum virtutum perfectionem, in termino excellentiæ dispositissima; venustissima moribus, splendidissima muneribus gratiarum infusis, opulentissima meritis: et talis ac tanta, ut speciem tuam non mediocriter concupiscam, quatenus post frequentiam angelorum, tumultuationemque hominum, tandem in te requiescam, tua pulchritudine delectatus, tua tranquillitate allectus.11

Jam enim hiems transiit: id est, tempus est ut rigori legis terminus imponatur, et per me evangelica lex tradatur; imber abiit: id est, copia ac impetus ultionum, quas lex transgressoribus suis jussit infligi, mox finem accipient. Hiems quoque et imber, sunt obscuritas veteris Testamenti, et tempestas in qua lex data est; seu molestissima multitudo observantiarum legalium, quod fuit grave et importabile jugum, duræ cervici convenienter impositum, sed a lege evangelicæ libertatis tollendum. Unde ait Apostolus: Nox præcessit.12 Et princeps Apostolorum: Quid, inquit, tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus?13 Flores apparuerunt in terra nostra: id est, signa præclara ac florida mei adventus impleri cœperunt, et deinceps abundantius implebuntur, quia jam tempus hebdomadarum a Daniele prædictum advenit.141516 Unde dixi Judæis: Faciem cœli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis? Jam quoque sceptrum a Juda ablatum est, et dux de femore ejus defecit. Tempus putationis advenit, id est tempus liberationis populi Israel a suis peccatis, ut vitiorum superfluitates nunc amputentur: juxta id quod scribitur in Daniele: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum.17 Unde his consonanter loquitur Paulus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret.18

Vox turturis audita est in terra nostra: id est, in Synagoga insonuit sermo legis, vaticinium Prophetarum, annuntiatio de proximo regis Messiæ adventu: instante etenim Salvatoris adventu, Omnipotens revelavit aliquibus patribus Synagogæ, tempus adventus Christi adesse. Unde Simeon justus et timoratus responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem nisi videret Christum Domini. Similiter Zachariæ justo Gabriel nuntiavit de filio suo Joanne: Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. Ficus protulit grossos suos: id est, Synagoga fructifera et electa, quæ creditura fuit in Christum, primo observavit diligenter ea quæ legis erant. Propter quod princeps dixit Apostolorum:19 Nunquam comedi aliquid commune et immundum. Paulus quoque fatetur se sine querela conversatum in lege. Sed postea abjecerunt hæc tanquam fructus ineptos, cognita gratia Christi et Spiritu Sancto accepto, sicut in Actibus Archiapostolus loquitur:20 Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Vas quoque electionis disseruit:21 Quæ mihi lucra fuerunt, hæc arbitratus sum detrimenta esse. Vineæ florentes dederunt odorem suum: id est, virtuosæ personæ ipsius Synagogæ, dulciflua desideria sua de meo adventu coram me effuderunt, rogantes assidue pro adventu regis Messiæ: quarum me trahit pia affectio, et allicit devotio sancta.

Itaque propter hæc omnia, jam Surge, amica mea, sponsa mea singularis et optima, et veni, per mentis consensum, ut me concipias tuum creatorem et omnium salvatorem; columba mea pudicissima, summe faceta, in foraminibus petræ, id est in viribus seu potentiis animæ tuæ, in omni gratia solidatæ, constantissimæ et firmatæ, puta in intellectu ac voluntate, quæ sunt spiritualia foramina per quæ anima intellectualiter cernit me et cupit. Unde in Ezechiele Dominus ait ad Cherub qui cecidit: Foramina tua in die conditionis tuæ parata sunt. Fuit itaque sacratissima Virgo, amica, sponsa et columba Verbi æterni in foraminibus petræ, id est in intellectu ac voluntate, quia per fidem et sapientiam sui intellectus, atque per spem et caritatem suæ voluntatis, placuit sponso cœlesti potissime. Et in caverna maceriæ, id est in intellectuali memoria, per quam jugiter meditabatur divina. Nam et (teste Evangelista) Maria conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. Memoria autem est receptaculum locusque specierum, et quasi venter similitudinum rerum: et ita recte vocatur caverna, imo et caverna maceriæ, id est muri sive parietis, videlicet animæ virtuosæ, quæ, juxta Ezechielem, interponit se murum inter Deum sponsum ac judicem, et inter animas peccatrices, pro quibus laborat, ut eas reconciliet Deo, et protegat a maligno. Dicitur quoque caverna maceriæ, quia latet in corpore, quod inter Deum et animam quasi medius murus est, in quantum frequenter impedit a divinis, quemadmodum S. Andreas cruci appensus, dixit: Tu, Domine, nosti, quoties a tui contemplatione me impedivit.

Ostende mihi faciem tuam, id est obedientialem promptitudinem tuæ mentis, et cor tuum converte ad meum amplexum, ut per incarnationis mysterium celebrentur in utero tuo nuptiæ personales, id est unio naturæ humanæ cum divina in unitate personæ; et tu ipsa in nuptiis illis sponsa mea singularis efficiaris. Sonet vox tua in auribus meis, ita ut dicas, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum; ac deinceps completo incarnationis sacro secreto, pro beneficiis tibi impensis gratias mihi referens, dicas : Magnificat anima mea Dominum, etc. Vox enim tua dulcis, quum ex plenitudine virtutum, summa caritate, ferventissima devotione, sincerissima intentione emanet : ideo tuis laudibus, tuis orationibus, tuis irreprehensibilibus verbis delector. Et facies tua decora, id est, mens tua pulcherrima est. Magnum est valde, creaturam sic commendari a superaltissimo suo opifice et infallibili creatore. Si quis ab imperitis et pueris vilibusque personis laudetur, parum appretiat; si autem a justis ac sapientibus, forsitan magni pendit : quanto magis a Creatore, qui est ipsa sanctitas ac sapientia infinita, incomparabiliter majus est commendari?

Denique omnia ista ab illo loco, Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, possunt exponi de Christo, qui in suæ benedictæ Matris gloriosa ascensione, ista et consimilia ad eam locutus est, ejusque faciem glorificatam voluit sibi ostendi in throno gloriæ, quo eam juxta se collocavit; ibi quoque voluit eam affari et vocem ejus audire. De talibus amorosis, ardentissimis, suavissimis, laudisonis vocibus, quibus Christus et Mater virginea se mutuo alloquuntur ac laudant cum maxima delectatione in cœlo, multa in revelationibus sanctæ Brigittæ continentur : in quibus sponsus ille cœlestis in supernorum præsentia civium fatetur et asserit, allocutiones ac laudes suæ Matris sibi acceptissimas ineffabiliterque suaves exsistere. Sed brevitas, cui studeo, prohibet me illa diffusius allegare.

Capite nobis, tu, sponsa, cum tuis, vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas. Hoc Regina cœlorum, universarum electissima creaturarum, excellentissime adimplevit : quæ sola omnem hæreticam dicitur pravitatem interemisse; cujus meritis et precibus sancti viri convicerunt hæresiarchas. Parvulæ quoque vulpes sunt dæmones vitiosi ac viles, qui parvuli sunt valore, non malignitate, et tanquam parvuli invisibiliter circumquaque discurrunt; atque ob maximam suam invidiam rite parvuli nuncupantur, juxta quod scriptum est : Parvulum occidit invidia. Hinc frequenter in forma parvulorum Æthiopum, sanctis sunt viris ostensi. Et nisi sacratissima advocata ac sponsa ista auxilietur, vineas (id est Ecclesias ac animas pias) demoliuntur. Nam vinea nostra floruit, id est universalis Ecclesia, quæ communis est Christo sponso ac Matri ejus dignissimæ. Christus enim est Deus, Dominus, salvator et judex, legiferque Ecclesiæ : Virgo autem Christifera, regina, mater, et advocata Ecclesiæ prædicatur.

Dilectus meus mihi, et ego illi : id est, sponsus iste omnibus Sanctis dilectus; sed tanto specialius mihi carus, quanto præceteris me in matrem et sponsam singularem elegit : hic, inquam, dilectus mihi familiarissime est intentus, cohærens, innixus; et ego similiter illi. Qui pascitur inter lilia, id est in mentibus castis ac puris. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ hinnuloque cervorum. Hoc tenerrima et affectuosissima Virgo ac Domina dixit, Unigenito suo sibi per passionem et mortem corporaliter ad modicum tempus ablato : propter quod desolata ac prorsus mœstissima facta, atque de proxima ejus resurrectione certissima, desideravit ut post resurrectionem suam appareret mox sibi, et reverteretur ad eam : quod clementissimus Filius utique fecit; et quo suavissima Mater fuerat ei magis compassa, atque amarius desolata, eo in ista apparitione copiosius ac dulcius consolatus

15

Job v, 2.

16

17

Luc. 1, 38.

Ibid. 46. est eam Filius ejus. Tunc quoque et ipsa Filium exoravit, ut rediret ad suos discipulos atque discipulas, præsertim ad Magdalenam, et sua gloriosissima apparitione consolaretur gregem suum pusillum amarissime desolatum: quod et Filius adorandus tam celerrime egit, ut in hoc capreæ sit assimilatus et hinnulo.

Footnotes

  1. Job vii, 1. ↩

  2. Matth. vi, 29. ↩

  3. Ps. xiii, 3. ↩

  4. Is. liii, 6. ↩

  5. Rom. iii, 23. ↩

  6. Joann. iii, 31. ↩

  7. Lev. xxiii, 40. ↩

  8. Luc. 1, 31. ↩

  9. Ps. xviii, 6. ↩

  10. Luc. 1, 38. ↩

  11. Ps. xliiv, 12. ↩

  12. Rom. xiii, 12. ↩

  13. Act. xv, 10. ↩

  14. Ps. xliv, 12. ↩

  15. Luc. i, 38. ↩

  16. Luc. i, 31. ↩

  17. Dan. ix, 24. ↩

  18. Galat. iv, 4, 5. ↩

  19. Act. x, 14. ↩

  20. Act. xv, 11. ↩

  21. Philipp. iii, 7. ↩

Chapter 9 of 27