Skip to the text

Articulus 12

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI: QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA.

MODO in fine præcedentis capituli Ecclesia animas credentium fuit hortata ad considerandum mysteria incarnationis glorificationisque sponsi sui. Videns igitur sponsus ingentem suæ Ecclesiæ caritatem, fervidum zelum, sinceram intentionem, sollicitudinemque pervigilem pro Salvatoris sui honorificentia, cultu et gloria, et pro subditorum salute, vicem rependit, et commendat eamdem, dicendo quasi cum admiratione et ingeminatione, ad insinuandum magnitudinem rei, et affirmationem suæ sententiæ: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es, sancta et universalis Ecclesia! in qua sunt semper aliquæ sanctæ et perfectæ personæ, et pulcherrima et pulchrificantia sacramenta gratiæ contentiva, ac sancta officia, supernaturaliaque divinorum charismatum ornamenta.

Itaque, pulchra es in naturalibus, tanquam ad superbeatissimæ Trinitatis imaginem et similitudinem condita; pulchrior facta per Baptisma gratiarumque munera;1 pulcherrima, per sanctitatem et contemplationem sublimem, caritatisque perfectionem. Oculi tui columbarum: id est, columbinos oculos habes, scilicet purum intuitum ac pudicum, dirigendo visum tuum ad sponsum cœlestem, aliundeque avertendo, quemadmodum pudicissima sponsa suum dumtaxat inspicit sponsum; simplicem quoque habes intentionem a felle amaritudinis alienam, et duplicitatem, æmulationem, hypocrisim odis. Abs-

D que eo quod intrinsecus latet, id est, præter beatitudinem æternalem tibi paratam, quam degustasti, et quæ in tuis meritis continetur sicut effectus in causa, et sicut fructus in flore, ac forma in inchoatione. Unde ait Apostolus:2 Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.

Vel: Pulchra es in conversatione exteriori, virtuosa et exemplari; pulchra quoque in prædicatione salubri, ac ædificatoria locutione: quæ pulchritudines aliqualiter apparent ad sensum, sed ex interiori et insensibili pulchritudine dependent ac oriuntur. De qua sequitur: Absque eo quod intrinsecus latet, id est, præter puritatem tuam internam, caritatis fervorem, contemplationis splendorem, indesinentem profectum mentalem, quæ homines latent, Deoque patent. Homo enim videt in facie, Deus autem intuetur cor.3

Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad. In capillis multa considerantur. Primo, quod ex capite immediate nascuntur, et illud ornant, atque subtiles sunt, et præ multitudine innumerabiles esse videntur. Quidam igitur per capillos Ecclesiæ, intelligunt ejus prælatos: quia matri Ecclesiæ proximius hærent, et per quos ipsa parit et instruit ornatque alios. Alii per capillos accipiunt contemplativos: qui subtiles esse censentur, et a carnalitate, rudimentisque sensuum extenuati, ac graciles conversatu. Nonnulli per capillos, ob eorum multitudinem, intelligunt plebem communem ac copiam subditorum: qui recte obediendo, sunt ornamenta capitum, id est superiorum suorum. Omnes hi assimilantur gregibus caprarum: quæ, sicut præhabitum est, sunt acutissimi visus, et agiles motu, et in montanis pascentes. Sic præfati per fidem illuminatam et sapientiam salutarem intuentur acute, et discernunt vera a falsis, salubria a nocivis; celeriter quoque divina exsequuntur præcepta, et in ecclesiasticis sacramentis atque Scripturis aluntur; invicem quoque coordinati sunt: quæ mutua ordinatio multitudinem valde perornat. Hinc quæ a Deo sunt, ordinata esse feruntur.4 Porro Galaad interpretatur, tumulus testis, vel acervus testimonii, ut patet in Genesi.5 Idcirco per montem Galaad, designatur sacræ Scripturæ sublimitas, in qua est abundantia testimoniorum de Christo. Et etiam per montem hunc significatur sacramentorum ubertas, gratiæ ac virtutum fertilitas: quibus omnibus optime nutriuntur fideles, sicut ad litteram in monte Galaad bona pro pecoribus pascua abundabant. Itaque, de hoc monte ascendunt fideles per spiritualem profectum ad regnum cœlorum.

Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro. Greges ovium tonsarum ascendentes de aqua, in qua lotæ sunt, tam a quantitate et onere suæ lanæ, quam a sordibus sub lana latentibus, alleviatæ sunt ac purgatæ. Sic dentes Ecclesiæ, id est prædicatores, doctores, et propugnatores fidei christianæ (qui animarum cibaria, scilicet sacras doctrinas terunt, frangunt, transfunduntque proximis), ab omni carnalium vitiorum mollitie, ab onere sollicitudinis immoderatæ, a superfluitate temporalium rerum, atque a fœditate culparum temporalibus annexarum, debent esse exonerati et emundati, atque ad baptismalis innocentiæ puritatem reducti: quatenus, qui futuram vitam, et ejus æternam, incomparabilem ac perfectam beatitudinem prædicant et commendant, inveniantur terrena contemnere, et ad futuram felicitatem toto affectu accelerare; qui etiam lacrimis pœnitentiæ, fletuque oriente ex desiderio ac dilatione cœlestis patriæ, debent se ipsos quotidie baptizare, ut sint purgati, illuminati, perfecti, quorum officium est alios purgare, illuminare, perficere. Hinc Christus suos ad prædicandum mittens discipulos: Nihil, inquit, tuleritis in via, neque sacculum, neque pecuniam, nec duas tunicas habeatis.6

Omnes gemellis fetibus: id est, oves sic tonsæ, duplum habent fetum, saltem in terris quibusdam; et sterilis non est inter eas. Sic præfati dentes Ecclesiæ, duplici fecunditate debent fulgere, videlicet exhibitione exempli, et sermone salubri. In virtutibus quoque debent ceteris fructuosiores exsistere; et duo caritatis præcepta implendo, tam Deo quam hominibus, id est sibi ipsis ac proximis, fructificare: sicque creditis sibi talentis uti cum lucro, concessamque eis gratiam communicare atque influere populo, ut dicere queant: Domine, mna tua decem mnas fecit.7

Sicut vitta coccinea, labia tua. Labia Ecclesiæ sunt homines studiosi in Scripturis periti, et sacra dogmata scribentes, aut aliis proponentes: qui comparantur vittis coccineis, id est rubeis ligaturis, quibus restringuntur capilli ne defluant; et hoc, duplici ratione: primo, quia doctrinæ et locutiones eorum sunt sibi invicem coordinatæ, contextæ, et cohærentes, sicut fila in vittis; secundo, quoniam sicut vittæ restringunt capillos, sic verba idoneæ prædicationis refrenant cogitationum distractiones, et affectionum inordinationes, mentesque audientium in Deum recolligunt. Et quia de Christi salutifera passione, et qualiter per eam simus redempti, debent assidue prædicare, merito vittis assimilantur coccineis. Hoc utique faciunt, dum instruunt populum, qualiter omni hora perpendere debeat in divinæ majestatis adspectu se omnia agere, et metuendum Dei judicium atque amarissimam Christi passionem semper pensare, et illud Psalmographi, Oculi mei semper ad Dominum, ruminare frequenter in corde.8 Et eloquium tuum dulce, quia delectabile et jucundum, amorosum, salubre, facundum, exemplare et consolatorium: juxta quod scriptum est, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!9 Hoc eloquium, est sacra Scriptura, stilo plana, sententiis plena, mysteriis gravida: in quo Deus Trinitas vere creditur, cognoscitur et laudatur, Christi mysteria continentur, divina præcepta, consilia, testimonia, hortamenta ac varia scripta sunt documenta, et novissima hominum describuntur.

Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ. Genæ Ecclesiæ, sunt personæ contemplativæ, pacificæ, pudicæ, ac dulces in sua conversatione. In genis namque fit osculum, et pulcher apparet color, ac cito apparet verecundiæ rubor, atque amplior teneritudo sentitur. Hæ personæ comparantur non malo punico, sed fragmini ejus, seu frusto mali granati: per quod sponsus significatur, cujus perfectio a nemine valet plenarie imitari, aut participari; sed unusquisque pro modulo gratiæ sibi collatæ, imitatur ipsum pro parte, et in istis aut illis virtutibus secundum aliquem gradum. Nempe in malo seu pomo punico invenitur exterior quædam asperitas, et dulcedo interior, granorum collectio, decor coloris, venusta quoque varietas ex albi rubeique coloris permixtione. Ita in Christo fuit asperitas exterioris vestitus. Unde ait in Psalmo: Posui vestimentum meum cilicium;10 itemque, Ego autem, quum mihi molesti essent, induebar cilicio.11 Intus vero fuit in superiori parte animæ Salvatoris dulcor beatificæ fruitionis. Fuit quoque in eo granorum, id est omnium virtutum ac donorum, collectio, in totius excellentiæ termino; et decor coloris, id est honestissimus ac summe exemplaris apparatus exterior in vultu, incessu, gestu, sermone et factis; venustissima item varietas ex permixtione albi rubeique coloris, id est præclarissima unio divinæ ac humanæ naturæ, et communio actuum utriusque, idiomatum etiam communicatio, quia in ipso divina adscribuntur homini, et Deo humana. Nam et Deus dicitur passus, et homo vocatur unigenitus Filius Dei: in quibus semper pensandum quid propter quod dicatur. Propter quod magnus et divinus Dionysius Christi actionem vocat theandricam, id est deivirilem.

Tales ergo sunt genæ Ecclesiæ, absque eo quod intrinsecus latet, id est præter interiorem ejus soli Deo notam perfectionem, sicut expositum est. Habet quippe in secretissimo cordis sinu, in apice mentis mysticam theologiam et sapientialem pudorem, quo coram sponso erubescit in quocumque reprehensibiliter se habere, aut quantumcumque parum offendere.

Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis. Collum, inter caput et corpus, est medium, nectitque ea in unum; et ipsum erigitur, ut undique longius ac latius circumspiciatur, et imminentibus resistatur periculis. Recte ergo per collum Ecclesiæ, accipiuntur custodes et curati, qui præsident: qui inter Christum caput omnium, et inter populum mediant, et Deo reconciliant plebem, cui et dona gratiæ desuper impetrant, ac sacramenta ministrant; oculum quoque circumspectionis dirigunt et circumferunt undique, considerando statum, impugnationes, indigentiamque Ecclesiæ, ut super his avisent et cautum reddant populum Dei. Isti elevantur in altum, non elatione, sed prælatione, magnanimitate, perfectione, et circumspectione. Ideo assimilantur turri David ædificatæ cum propugnaculis, id est pinnis murorum, ex quibus contra hostes pugnatur. Sic et isti pro subditis et sibi commissis, contra adversarios salutis talium, præliantur orando, virtuose vivendo, hortando, instruendo, corripiendo.

Mille clypei pendent ex ea, id est in muris turris Davidicæ, in signum apparatuum bellicorum ipsius; omnis armatura fortium. Legitur autem secundo Regum et primo Paralipomenon David rex habuisse triginta septem fortes, tres fortiores, tresque fortissimos:1213 inter quos ipsemet exstitit unus, ut aliqui opinantur. Unde quum dicitur, Mille clypei, videtur numerus determinatus sumi pro indeterminato. Sic, imo incomparabiliter magnificentius, per gyrum ecclesiasticæ sublimitatis et in congregatione fidelium, est omnium armatura virtutum, innumerabilesque clypei, ad defendendum fidem Ecclesiæ contra universos ipsius hostes invisibiles atque visibiles. Clypei isti, sunt auctoritates, testimonia et doctrinæ sacræ Scripturæ et sanctorum Patrum ac catholicorum doctorum, miracula, sanctitas et virtutes fidelium, aliaque diversa multa ac copiosa Spiritus Sancti charismata. Unde de evangelicæ legis doctrina Apostolus scribit: Quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et virtutibus et prodigiis, et variis Spiritus Sancti distributionibus.1415 His scutis et armis convincuntur hæreticæ pravitates, omnisque infidelitatis perversitas.

Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli. De duobus uberibus sponsi, dictum est super illud:16 Quia meliora sunt ubera tua vino. Porro duo Testamenta, seu doctrina legis Mosaicæ ac sapientia Evangelicæ legis, quæ dicuntur duo ubera sponsi, tanquam datoris ac Domini, sunt etiam ubera sponsæ seu universalis Ecclesiæ, tanquam recipientis, ministerialiterque utentis. Et quia hæc sponsa humiliter se suo conformat sponso: ideo sicut in Christo duo ubera etiam intelliguntur caritas ejus ac pietas; ita et ubera ista Ecclesiæ et prælatorum ipsius, sunt caritas et pietas, seu discretio et misericordia, vel diligentia pastoralis et quotidiana instructio: per quæ omnia subditos suos maternaliter fovet, nutrit, lactat Ecclesia, sicut Paulus testatur:17 Libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris; et iterum, Facti sumus parvuli in medio vestri, quomodo si nutrix foveat filios suos.1819 Rursus, duo ubera Ecclesiæ, sunt sustentatio filiorum ejus, tam spiritualis quam corporalis. Verum, secundum Gregorium, duo ubera sunt duo prædicantium ordines, quorum unus missus est ad Judæos, alter ad gentes, prout Paulus fatetur: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.2021 — Ubera ista Ecclesiæ, comparantur gemellis hinnulis capreæ: quoniam spirituali renovatione sunt florida, humilitateque parva, ac invicem concordantia et connexa, dilectionem quoque et concordiam inter superiores ac subditos, et inter subditos inter se, inter superiores etiam inter se facientia; iterum, quoniam instar hinnulorum capreæ procedunt in actus virtutum celerrime, ac interiori visus acumine vigent.

Qui pascuntur in liliis: id est, quæ ubera, seu pastores significati per hinnulos, spiritualiter nutriuntur in splendidis ac suavibus Sanctorum sententiis, doctrinis, virtutibus et exemplis, præsertim in candore castimoniæ et puritatis flagrantia. Donec adspiret dies, id est, clara cognitio Dei per speciem, seu dies æternitatis, aut retributio diei generalis judicii veniat, et inclinentur umbræ, id est, obscuritas cognitionis præsentis, tenebræ hujus exsilii, umbraque mortis cessent.22 Interim enim durat lactatio uberum Ecclesiæ in hac vita; sed in die æternitatis ac beatifica visione cessabit, quia ex tunc erit Deus omnia in omnibus, militansque Ecclesia ad triumphantem translata, et unum cum illa effecta, immediate ac plene a Deo illuminabitur ac pascetur.23

Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Per myrrham amaram, et corpora a corruptionibus præservantem, significatur austeritas vitæ pœnitentialis, rigor justitiæ, mortificatio carnis; per thus vero, quod dulciter redolet, et in cultu divino accenditur, insinuatur fervor devotionis, suavitas orationis, et contemplativæ redolentia vitæ. Itaque sponsus testatur: Vadam ad montem myrrhæ: id est, eos misericorditer visitabo, qui in arduis pœnitentiæ exercitiis occupantur, et rigori pœnitentiæ sunt intenti, et se ipsos salubriter mortificare nituntur, et dicunt: Quoniam propter te mortificamur tota die;24 itemque, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.25 Hos ergo sponsus consolatur ac refovet, et gratiæ dona auget in eis. Et ad collem thuris, id est ad eos qui in eminentia devotionis, dulcedine orationis, et contemplativæ vitæ redolentiis conquiescunt. Hi familiarius desuper invisuntur, gratiosius adimplentur, et nutriuntur in croceis, et introeuntes domum mentis, cum sapientia delectantur.26 Itaque per montem myrrhæ, possunt intelligi in vita activa constituti; per collem thuris, contemplativi. Et quamvis sublimior sit contemplativorum vita, quam activorum; activi tamen per montem, contemplativi per collem signantur: quoniam multo plures sunt activi, quam contemplativi; et quoniam contemplatio vitæ hujus, permodica est respectu futuræ. Sed quia in multis offendimus omnes, necesse habemus primo montem myrrhæ accedere, et per pœnitentiæ opera nos purgare;27 sicque per exercitia viæ illuminativæ, per orationes intentas et meditationes suaves, ad collem thuris venire.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Hoc concordat Apostoli verbis, dicentis: Elegit sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, nec aliquid ejusmodi, sed ut sit sancta et immaculata:28 quod tamen, secundum Hieronymum super Jeremiam, et Bernardum in sermone quodam, competit Ecclesiæ pro statu futuro. Attamen convenit ei aliquo modo etiam in præsenti, quantum ad membra sua principaliora seu meliora: quoniam semper sunt in Ecclesia aliqui sancti, imo et multi, in quibus non est macula culpæ mortalis. Potest quoque contingere, quod aliqui sint tam custoditi ac fervidi coram Deo, quod interdum ad aliquantulum temporis sint etiam sine veniali: dum pro suis quotidianis culpis quotidie tantam pœnitentiam agunt, et tantum accenduntur in Deo, atque de minimis culpis sic erubescunt, quod non solum pro eis satisfaciunt plene, imo etiam crescunt in caritate et in omni virtute, ita quod evolant, si in tali dispositione obierint. Est ergo Ecclesia tota pulchra, id est ab inquinamentis carnis ac spiritus munda:29 in appetitu sensitivo, per virtutes morales a passionum immoderantiis reformata; in intellectu, per fidem, scientiam, prudentiam, consilium, sapientiam decorata; in voluntate vero, per spem, caritatem, justitiam; in memoria, per stabilitatem in istis: multis quoque virtuosis abundans operibus, ac ædificatoriis verbis, meritisque præclaris; et in quibusdam personis, etiam sanctitate virtutibusque heroicis pollens.

Nec his obstat, quod Ecclesia asseritur deformata, imo et meretrix facta, ut aliqui dicunt super illud Isaiæ:30 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? Totum enim integrale, secundum diversitatem suarum partium, diversas sumit denominationes. Unde Apostolus Corinthiis scribens: In omnibus, inquit, divites facti estis in illo (puta in Christo), ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.31 Et tamen eisdem paulo post loquitur: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?32 Itemque: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.33 Dicitur ergo Ecclesia deformata, aversa, exsanguis, seu meretrix facta, quantum ad credentes scilicet, caritatem et opera non habentes, imo vero vitiis sordidatos, quorum animæ non sunt sponsæ Christi, sed adulteræ diaboli. De hoc Gregorius super Job, et Alexander de Hales super tertium Sententiarum plenius sunt locuti.

Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Ecce ter sponsam invitat venire: primo, ad commendationem beatissimæ Trinitatis, quæ est unus sponsus omnium beatorum spirituum atque fidelium animarum, quamvis ratio sponsi magis proprie conveniat Verbo incarnato, ut dictum est; secundo, ad ampliorem excitationem, sicut in Jeremia, Terra, terra, terra, audi verbum Domini;34 tertio, ad insinuandum sui amoris fervorem ad sponsam suam. Ter quoque hortatur ut veniat, quatenus mentis cogitatu, oris sermone, et operum exhibitione, ad ipsum accedat. Et rursus, quia per tres virtutes theologicas fit spiritualis iste accessus. Itaque, veni per fidem, spem, et caritatem, de Libano, id est de mentis renovatione ac puritate: Libanus enim, candidatio interpretatur.

Secundum Gregorium, per Libanum, designatur Baptismus, in quo purgatur Ecclesia, fidemque recipit, per quam una cum gratia ad coronam vocatur. Simili modo posset per Libanum pœnitentia, contritio, seu confessio accipi:35 omnia enim in confessione lavantur.36

Veni de Libano, id est de justa conversatione ad beatificam visionem; veni, de merito ad præmium, de fide ad speciem, de curriculo ad quietem, de tempore ad æternitatem, de luctu ad bravium, de via ad patriam, de periculo ad securitatem, de miseriis ad salutem; coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum, id est, coronam gloriæ sortieris pro diligentia et labore, quo convertisti ad fidem principes et magnates sæculi hujus. Amana enim interpretatur inquietus seu turbulentus; Sanir vero, fœtor; Hermon, anathema. Sicque per Amana intelliguntur homines passionati, tyranni et persecutores justorum, de quibus loquitur Isaias,

Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest;37 per Sanir autem, gulosi et lubrici, qui fœditatibus serviunt carnis, de quibus exponitur illud Joelis, Computruerunt jumenta in stercore suo;38 per Hermon, superbi et spiritualibus vitiis dediti, qui sunt anathema et separati a Domino. Per leones demum exprimuntur homines feroces, voraces, et violenti; per pardos, simulatores et callidi ac immisericordes, quoniam pardus est animal crudele, varietatem et maculas habens colorum. Similiter diversis vitiis indurati, signantur per pardum, juxta quod loquitur Jeremias: Si Æthiops potest mutare pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum.39 Porro, secundum Glossam, per leones et pardos dæmones designantur: de quibus precamur, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi.40 Unde et princeps ait Apostolorum: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.41 Horum montes atque cubilia sunt iniqui, in quorum cordibus regnabant ac habitabant. Coronaberis ergo de capite Amana, id est pro conversione capitaneorum ac principalium inter eos, qui per Amana sunt expressi; de vertice quoque Sanir et Hermon, id est, pro eo quod avertisti ad me sublimiores inter eos, qui per Sanir et Hermon notantur. Hinc conversis per se scribit apostolus Paulus : Quæ enim est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ ? Nonne vos ante Dominum ?42

Nec mirum, o sponsa, quod toties te invito ad gloriam. Nam Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : id est, tu, Ecclesia, quæ es soror per conformitatem naturæ quam assumpsi, et sponsa per caritatem præcipuam, in tantum me provocasti ad tuum amorem, tamque dilecta et cara es mihi, quod præ tuo amore et desiderio tuæ salutis mortem sustinui, et tuæ damnationi vehementissime condolui, et quasi vulnere amoris fui percussus. Ideo repeto : vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, id est per columbinum illum intuitum quem habes ad me, et per puram ac simplicem intentionem qua meum intendis honorem. Vel, In uno oculorum tuorum, id est in unitate fidei qua me cernis. Habes enim oculum scientiæ naturalis, seu lumen naturalis ingenii. Habes quoque oculum fidei, quo supernaturalia intueris, per quem mihi amplius places, quoniam justus ex fide vivit. Et in uno crine colli tui. Per crines Ecclesiæ, sicut præhabitum est, uno modo intelligitur populi multitudo; et per collum, ipsi prælati, qui inter Christum caput et corpus communitatis sunt medii, et caput corpori illi annectunt. Sicque per unum crinem colli, insinuatur unitas plebis fidelis suis præsidentibus adhærentis, ut sic capiti (quod est Christus) per obedientiam conjungantur : quod præcipue placet sponso, qui suis ait vicariis : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Propter quod monet Apostolus : Obedite præpositis vestris, et subjacete illis.

Rom. 1, 17.

1 Cor. xi, 3; Ephes. iv, 15.

Luc. x, 16.

Hebr. xiii, 17.

Præterea (ut apparet) sponsus hic loquitur per modum amantium, qui frequenter ex intuitu alicujus partis seu rei personæ dilectæ, ita in ejus accenduntur amore, ut quasi vulnerati amore perhibeantur; qui etiam ex oculorum et capillorum dilectæ adspectu solent ad eam affici valde. Sic ergo nunc asserit sponsus : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui, id est, in tantum te amo, ut etiam quæcumque pars tua seu res tibi conjuncta, meam dilectionem inflammet. Imo qui diligit vehementer personam, si viderit aliquam ei multum consimilem, mox medullitus grandi affectu concutitur. Quumque oculi Ecclesiæ dicantur doctores et magistri fidelium, præsertim gloriosi Apostoli ac beatissimi Evangelistæ, posset per unum oculorum intelligi discipulus ille, quem diligebat Jesus, S. Joannes;43 et per unum crinem, amorosa Maria Magdalene, imo potissime beatissima virgo Maria.

Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea, sponsa! Mammæ Ecclesiæ, sicut inductum est, sunt caritas Dei et proximi, vel pietas et doctrina, seu utriusque Testamenti scientia, vel ipsi prædicatores atque prælati : quæ utique mammæ, pulchræ sunt valde, virtuosæ, ornatæ, divinæ, atque uberibus sponsi consimiles. Pulchriora sunt ubera tua vino, id est omni temporali materialique bono ac poculo, quia salubrius alunt ac dulcius. Meliora sunt etiam ubera evangelicæ compassionis ac consolationis, vino rigoris legalis. Similiter doctrina Christi, melior atque perfectior est doctrina Moysis. Juxta quem modum in Proverbiis legitur :44 Melior est sapientia cunctis opibus. At vero sicut corporeæ mammæ sunt pulchræ, quum fuerint plenæ ac rigidæ, albæ ac modicæ : sic spiritualia ubera pulchra censentur, quum per prædicationem et comminationem divinæ justitiæ fuerint rigida; per commemorationem divinæ pietatis et futuræ glorificationis, plena; per doctrinam sinceram, nil falsitatis includentem, alba; per planum humilemque sermonem, modica.454647 Rursus, ut asserit Beda, prædicatores et pastores Ecclesiæ interdum comparantur mammis, aliquando oculis, quandoque dentibus : mammis, eo quod consolentur pusillanimes ac infirmos, et instruant subditos ; oculis, quoniam sapientiam loquuntur inter perfectos, et bona a malis, vera a falsis discernunt;48 dentibus, quia corripiunt inquietos ac reos.49 Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata : id est, dulcedo, delecta fama, quam tu, o sponsa Ecclesia, habes, ex tuis unguentis, id est supernaturalibus donis Spiritus Sancti, et infusis virtutibus, præsertim ex fide, spe, caritate, præstantior, spiritualior, divinior est aromatibus materialibus universis, et etiam virtutibus naturalibus acquisitis, philosophicisque scientiis, operibus quoque bonis ex genere, quæ a malis hominibus fieri queunt.

Favus distillans labia tua, sponsa : id est, melliflua verba habes ; et labia tua, videlicet prælati et prædicatores, saluberrima atque dulcissima sermocinantur eloquia de bonitate, amabilitate, excellentia et beatitudine Dei in semetipso, atque de omni misericordia, caritate, munificentia ejus ad rationales creaturas, præsertim ad Christianos, de beneficiis ac promissis ipsius, de mysteriis Christi, et de ceteris quæ in divinis continentur Scripturis.

Mel et lac sub lingua tua : id est, doctrinam habes salubrem ac dulcem pusillis incipientibusque convenientem : qualiter scilicet debeant carnalia atque mortalia vitare peccata, exteriorem componere hominem, exteriores sensus reprimere, linguam domare, ad humilitatem, mansuetudinem, patientiam, caritatem se dare, et divina ac ecclesiastica observare præcepta. Et ista designantur per lac, quod cibus est puerorum. Unde et princeps apostolici chori hortatur : Quasi modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite.50 Paulus quoque : Quasi parvulis, inquit, lac vobis dedi. Interdum tamen per lac, innocentia et puritas designantur. Et potest hoc loco per lac intelligi doctrina ad Christi humanitatem ac ejus mysteria, virtutes ac opera pertinens :51 quod scilicet Unigenitus Dei propter nos factus est homo, et conversatus in mundo in summa paupertate, profundissima humilitate, immobili patientia, ardentissima caritate, et tandem acerbissimam mortem perpessus;52 et qualiter debeamus eum sequi in istis. Per mel vero, doctrina spectans ad divinitatem ejus : qualiter ab æterno invariabiliter natus sit ex Patre, se ipsum in se concipiente, intelligente ac proferente, cujus prolatio est generatio Verbi æterni, quod est unigenitus Filius ejus. Iterum, per mel accipi potest doctrina proficientibus ac perfectis conveniens : qualiter debeant se jugiter interius exercere, et mentem Deo unire, eumque contemplari sinceriter, amare ardenter, tenere, stringere, et amplecti stabiliter. Unde dixit Apostolus : Perfectorum est solidus cibus;53 et, Sapientiam loquimur inter perfectos.54 Hinc ait Fulgentius : In sacra Scriptura seu sermone dominico, est quod omni professioni congruat, quod omni ætati conveniat.

Et odor vestimentorum tuorum, sicut odor thuris. Virtutes et dona Spiritus Sancti, ac meritorii actus, sunt vestimenta, ornamenta ac arma Ecclesiæ et uniuscujusque fidelis. De quibus in Isaia ait Ecclesia : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me.55 Ad quod pertinet illud in Psalmo : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato.56 Itaque vestimenta dicuntur, quoniam contra æstum concupiscentiæ, et frigora invidiæ atque acediæ, ac ceterorum intemperiem et immoderantiam vitiorum defendunt. Dicuntur etiam ornamenta, quia coram Deo pulchrificant, et ad intuendum delectabilem efficiunt ipsam Ecclesiam, ac membra ipsius, juxta illud in Apocalypsi : Vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ.57 Vocantur et arma, quia per ea resistitur hostibus humanæ salutis, vitia expugnantur, tentatio vincitur, et homo legitime certans, coronari meretur. Propter quod hortatur Apostolus : Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Et rursus : Accipite, inquit, armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo. Horum igitur vestimentorum odor, fama, delectatio, suavitasque interna, est sicut odor thuris : quoniam sicut odor thuris dulciter afficit odoratum sive olfactum, sic odor ille spiritualium vestium, mentem; et sicut thus odorem non fundit, nisi incendatur, sic nec vestes illæ redolent coram Deo, nisi divino inflammentur amore, atque ex igne caritatis procedant. Amplius, quia per thuris odorem solet orationis fervor seu devotio designari, juxta illud in Apocalypsi, Ascendit fumus aromatum de orationibus Sanctorum ; et in Psalmo, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : hinc odor vestimentorum illorum, est sicut odor thuris, quoniam meritorii actus habent vim orationis,et gratiam adipiscuntur ac gloriam; imo sine eis oratio est inefficax, juxta quod scriptum est : Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Ideo scriptum est : Scimus quoniam peccatores Deus non audit ; sed si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

12 Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus : id est, tu, Ecclesia, per similitudinem recte hortus vocaris ; nec solum hortus, sed et hortus conclusus. Hortus es, quem ego hortulanus cœlestis colo, purgo, fecundo : in qua tanquam in pulcherrimo horto oriuntur flores virtutum, fructus actuum meritoriorum ; gramina cœlestium ferculorum, id est gratiæ ecclesiasticorum sacramentorum, quibus homines, jumentis assimilati, seu tanquam pium obedientsque jumentum effecti, reficiuntur ; arbores fructuosæ atque frondosæ, id est homines virtuosi : in quo horto jugiter perseverat viriditas supernæ floritionis, ac fecunditatis internæ viror venustus. Hic hortus conclusus est, quia multiplici circumvallatus munimine : quia Salvator ponitur in eo murus et antemurale, et Dominus in circuitu ejus. Angelicæ quoque virtutes eum custodiunt, sed et præIati ipsius ac prædicatores, et viri sancti, pro communi bono Ecclesiæ semper solliciti ac orantes. Vallatur etiam et clauditur ac munitur hic hortus vallo caritatis, timore filiali, custodia cordis, circumspectione prudentiæ, quotidiano profectu, oratione assidua, documentis Scripturæ : ne hæretici, schismatici, infideles, iniqui, aut invisibiles hostes valeant eum ingredi et demoliri. Possunt tamen pulsare, atque forinsecus impugnare, et quasi primam januam introire suggerendo, corporaliterque vexare ; sed consensum nequeunt extorquere, aut mentem dejicere, nisi ipsemet hortus iste, seu exsistentes in eo, sponte aperiant ac permittant. Ideo monet Apostolus : Nolite locum dare diabolo. Jacobus quoque : Resistite, inquit, diabolo, et fugiet a vobis.

Fons signatus, id est opertus, ne aquæ immundæ, id est falsæ doctrinæ, fluant in eum. Dicitur ergo Ecclesia fons, quoniam aqua sapientiæ salutaris abundat in ea, fluenta divinorum charismatum, fons gratiæ, fons olei, fons luminis : quibus sancta mater Ecclesia potat, refocillat, et reficit filios suos et universos spiritualiter sitientes, ad eam pro salutis poculo accedentes, dicens : Omnes sitientes, venite ad aquas. Est etiam in Ecclesia fons Baptismi, fons contritionis et lacrimarum, fons evangelicæ legis, ex quo rivi sapientiæ undique derivantur. Et vocatur, fons signatus, ob causam prætactam, et etiam propter incomprehensibilem altitudinem sensuum ejus, et propter sacramentorum ejus mysteriorumque Christi imperscrutabilem profunditatem. Attamen fidelibus aliqualiter patet, imo omnibus exhibetur ac propinatur a prædicatoribus evangelicæ legis, qui sapientibus et insipientibus, fidelibus ac infidelibus debitores se esse fatentur. Unde scriptum est : Erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem.

Insuper, sicut in horto continentur quædam manducabilia, ut poma, pira, et uvæ; quædam medicinalia, ut aquæ, herbæ, et species aromaticæ; quædam etiam ad abluendum, irrigandum ac delectandum, ut fontes et rivi ac flores: sic in Ecclesia sunt plurimi cibi ac potus spirituales, et medicamina contra criminum vulnera, aquæ Baptismi, rivuli doctrinarum, et flores virtutum atque sententiarum.

Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Emissiones horti istius deliciosi seu sanctæ Ecclesiæ, sunt ea quæ emittuntur ex ea, vel ipsi actus emittendi. Emittit itaque hortus iste ex se bonæ famæ odorem, virtutum fragrantiam, optimos fructus spiritus (de quibus ait Apostolus:58 Fructus spiritus est caritas, gaudium, pax, etc.), fluenta doctrinæ, miracula, signa, prodigia, et homines sanctos, virtuosos ac sapientes, per quos convertit quamplurimos.

Istæ emissiones sunt paradisus malorum punicorum, id est deliciosa possessio, opulentia, atque suavitas malorum granatorum, id est pretiosa encænia, et exhibitio hominum caritate ardentium, quorum et multi pro fide amoreque sponsi, sanguinem suum fuderunt: sicque proprio rubricati cruore, recte dicuntur malogranata, quæ rubent extrinsecus, et suavi vigent odore, ac refectiva sunt dulciter; sicut et martyres sancti ac homines fervidi, proximos exemplis suis alliciunt et accendunt, ac corda reficiunt devotorum.

Ideo additur, Cum pomorum fructibus, id est cum fructuosa conversatione ædificationeque hominum quos lucrifaciunt Christo: qui sunt quasi cibaria, dum Christo incorporantur poma ejus, qui est lignum vitæ, lignum sapientiæ, lignum jugiter viride universarum virtutum, in medio paradisi, id est triumphantis ac militantis Ecclesiæ, situm.59

Cypri cum nardo. Cypri est hic nominativus numeri pluralis, ut sit sensus :

A Præfatæ emissiones tuæ, o sponsa, sunt cypri cum nardo, id est ita mihi acceptæ, ut arbores aromaticæ quæ cypri dicuntur, et herba quæ nardus vocatur, acceptæ sunt indigentibus atque utentibus eis. Cyprus quippe est aromatica arbor, in Ægypto crescens, cujus semen candidum ac odoriferum in oleo coquitur atque exprimitur, et inde unguentum regale optimumque efficitur. Ideo eos significat, qui de infidelitatis caligine ad fidei lumen conversi, oleo Spiritus Sancti unguntur, et igne tribulationis durius excoquuntur, ut sic unguentum Christo summo regi delectabile efficiantur: ita quod Dominus et Salvator per eos medetur vitiis proximorum. Isti quoque nardo inunguntur. Nardus namque est aromatica herba spicosa, odorifera, calida, et declivis, humilitatem caritate formatam, fructuosam, bonæque famæ diffusivam, significans: quam plane virtutem jugiter amplectuntur, qui oleo Spiritus Sancti fuerint uncti. Cyprus etiam semine suo odorifero et candenti potest continentiam designare, præsertim quoniam Christus in Evangelio de triplici castimonia, scilicet virginali, viduali, et conjugali, sub nomine seminis loquens: Semen, inquit, cecidit in terram, et ortum, fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.6061

Insuper emissiones tuæ, o Ecclesia, sunt nardus et crocus. Quid per nardum denotetur, jam patuit. Per crocum vero (quæ est herba folia coloris aurei habens, ac tanti fervoris est ut febricitantibus refrigerium præstet) designantur personæ quæ caritatis fervore ac sapientiæ calefactivo fulgore ornantur: ita ut in se ipsis ac aliis æstum concupiscentiæ et cupiditatis exstinguant, desideriumque supernorum accendant bonorum, ac aureum exemplaritatis producant ornatum. Quibus humilitas valde necessaria esse cognoscitur: propter quod hic nardus repetitur. Nam et per nardum potest dominicæ memoria passionis intelligi. Quia unguentum nardi, rigorem depellit algentium, et membra ipso inuncta calefacere perhibetur; sic et meditatio passionis Christi intenta, accendit ad imitationem vestigiorum ipsius, torpore acediæ ac timoris excluso: quæ meditatio tam accommoda est ad spiritualem profectum, sicut humilitas. Fistula et cinnamomum. Fistula seu casia, corticem habet durum, purpureum et amarum, valens ad curandum viscerum afflictionem, estque brevis staturæ: idcirco significat eos qui arduam pœnitentiæ exercitationem incedunt, et sua ac proximorum peccata acerbe deplorant, sicque purpureo caritatis splendore venusti sunt. At vero cinnamomum aromatica arbor est, nigri cineereive coloris, virtute ac odore præcipua, et frutice brevis, ad medicamina præstantior fistula: cujus etiam cinnamomi cortex, est pretiosus, instar cannæ rotundus ac gracilis. Idcirco per cinnamomum expressi sunt hi qui ex caritate et humilitate obediunt prompte, propter quod valde virtuosi ac boni odoris censentur, curativi superbiæ ac inobedientiæ proximorum. Universos hos et sanctas eorum virtutes emittit, gignit, diffundit Ecclesia, cum universis lignis Libani, id est sicut et ceteros fideles, virtute sublimes, ac gratiæ candidatos. Libanus enim mons est in quo pulchræ et altæ arbores crescunt, et candidatio interpretatur.

Insuper, o Ecclesia, emissiones tuæ sunt myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. Myrrha, est arbor Arabiæ, habens in altitudine cubitos quinque, similis spinæ, guttaque ejus viridis et amara; sponte emanans, est pretiosior ea quæ cortice læso elicitur: ideo mortificationem carnis designat, quæ in principio sentitur amara, sed spe fructus æterni florescit; et pungit, ut spina, sed a vitiorum præservat putredine; et tunc maxime complacet Deo, dum tempore sanitatis ac juventutis sponte assumitur. Porro aloe est arbor pretiosa, præclari suavissimique odoris: propter quod antiqui lignum ejus, loco thymiamatis olim circa altaria adolebant seu incendebant. Cujus succus est amarissimus, tamen unguentis plurimis congruus: unde et corpora mortua a putrefactione præservat, sicut et myrrha. Hinc in Evangelio legitur Nicodemus mixturam myrrhæ et aloes quasi libras centum attulisse ad ungendum corpus dominicum, de cujus resurrectione fidem non habebat explicitam.62 Interdum itaque myrrha et aloe pro arboribus, interdum pro earum fructibus seu effectibus accipiuntur: et nunc personæ exprimuntur contemplativæ dignissimæ, quæ vitæ hujus deplangunt vitia et ærumnas, et optimus Christi odor sunt undique, atque se ipsos ac alios ab interiori præservant corruptione, sua conversatione orationeque sancta. Per omnia vero prima (id est nobiliora) unguenta, intelliguntur contemperationes actuum altissimarum virtutum, ut fidei, spei, caritatis, atque donorum.

Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Quidam exponunt hæc tanquam sint verba sponsæ sponsum laudantis, eo quod omnia bona præfata ex ipso sponso tanquam ex splendidissimo, opulentissimo ac munificentissimo fonte principaliter oriantur; qui etiam est puteus, id est, imperscrutabilis quædam abyssus aquarum viventium, id est supernorum charismatum, vitam gratiæ conferentium ac vitam gloriæ promerentium. Gregorius vero, Anselmus, Beda, ac alii exponunt ita, ut sint adhuc verba Christi, sponsam, id est Ecclesiam, commendantis: quæ est fons hortorum, quoniam universalis Ecclesia particulares Ecclesias instruit, irrigat, perfundit, fecundat, sicut fons hortos. Est quoque puteus aquarum viventium, id est profunda origo Baptismi ac sacramenti Confessionis, in quibus cuncta abluuntur peccata, sapientia quoque, gratia ac virtutes infunduntur et reparantur: quæ aquæ dicuntur vivæ, quoniam jugiter fluunt a sacramentis suas virtutes indeficienter habentibus: quemadmodum aquæ vivæ vocantur, quæ profluunt ex vena fontana incessante, fecunda, et erumpente, diffundenteque rivos; ad distinctionem aquarum quæ ex pluviis, nivibus, stagnisve manant ad tempus, non jugiter.

Denique aquæ istæ fluunt impetu de Libano, id est cito et copiose de puritate interna et candidatione mentali, vel ex Scriptura divina mundissima, vel ex gratia gratificante habituali, quæ dicitur essentiam creaturæ intellectualis perficere, et in habitus virtutum ac donorum ramificare. Fluunt quoque de Libano, id est a capite Christo, monte altissimo, in quo est gratia capitis, se derivans ac diffundens in membra: de cujus plenitudine accepimus omnes. Postremo, impetu fluunt de Libano, id est a superpulcherrimo Spiritu Sancto, cujus impetus lætificat civitatem Dei.

Joann. 1, 16.

Ps. XLV, 5.

Surge, Aquilo; et veni, Auster. Ista sunt verba sponsi. Solet autem per Aquilonem, qui est ventus durissimus ac constringens, diabolus designari; item adversitas, seu gravis tentatio, torpor quoque pigritiæ, et frigus invidiæ, igni caritatis contrarium. Per Austrum vero, qui est dulcis et calidus ventus, accipitur Spiritus Sanctus, seu gratia et caritas; item prosperitas ac consolatio spiritualis. Potest itaque locus iste dupliciter explanari. Christus etenim interdum permittit Ecclesiam suam per adversa ac prospera impugnari: quatenus nec adversis frangatur, nec prosperis extollatur; sed in utrisque constans ac superans, diffundat virtutum suarum fragrantiam, et supernorum suavitatem donorum quæ habet, exemplariter manifestet. Itaque, Surge, id est, exsurge et vade, o Aquilo; et veni, Auster, id est, prosperitas mundi, perfla hortum meum, id est, super Ecclesiam te effunde; et fluent aromata illius, id est, virtutes ejus innotescent, fragrabunt, ac prævalebunt. Porro interdum Salvator ad tempus eripit et præservat Ecclesiam suam a dæmonum tentamentis, adversitatibus, et malignis spiritibus; sicque sensus est: Surge, id est, recede, o Aquilo, id est, dæmon cum machinationibus tuis; et veni, Auster, id est, tu, Spiritus Sancte, cum donis tuis visita hortum meum, id est Ecclesiam; et fluent aromata illius, id est, virtutes ejus ac merita abundabunt, seque diffundent: quoniam sine ope et affluentia actuali-que motione tua nihil valet Ecclesia, nec fluere seu meritorie agere queunt ejus aromata.

Footnotes

  1. Gen. I, 26, 27. ↩

  2. Rom. vi, 22. ↩

  3. 1 Reg. XVI, 7. ↩

  4. Rom. XIII, 1. ↩

  5. Gen. XXXI, 47, 48. ↩

  6. Luc. IX, 3. ↩

  7. Luc. xix, 16. ↩

  8. Ps. xxiv, 15. ↩

  9. Ps. cxviii, 103. ↩

  10. Ps. LXVIII, 12. ↩

  11. Ps. XXXIV, 13. ↩

  12. II Reg. xxi, 8 et seq.; ↩

  13. I Par. xi, 10 et seq. ↩

  14. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  15. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  16. 5 Cant. i, 1. ↩

  17. II Cor. xii, 15. ↩

  18. I Thess. ii, 7. ↩

  19. I Thess. ii, 7. ↩

  20. Galat. ii, 8. ↩

  21. Galat. ii, 8. ↩

  22. * fragrantia 6 ↩

  23. I Cor. xv, 28. ↩

  24. Ps. xliii, 22. ↩

  25. Ps. xvi, 4. ↩

  26. Thren. iv, 5. ↩

  27. Jacob. iii, 2. ↩

  28. Ephes. v, 27. ↩

  29. II Cor. vii, 1. ↩

  30. Is. 1, 21. ↩

  31. 1 Cor. 1, 5, 7. ↩

  32. 1 Cor. III, 3. ↩

  33. Ibid. 1. ↩

  34. Jer. XXII, 29. ↩

  35. Ps. xxxi, 5; ↩

  36. Prov. xxviii, 13. ↩

  37. Is. LVII, 20. ↩

  38. Joel 1, 17. ↩

  39. Jer. XIII, 23. ↩

  40. Ps. LXXIII, 19. ↩

  41. 1 Petr. v, 8. ↩

  42. 1 Thess. ii, 19. ↩

  43. Joann. xiii, 23. ↩

  44. Prov. vii, 11. ↩

  45. Prov. viii, 11. ↩

  46. Rom. i, 17. ↩

  47. 1 Thess. ii, 19. ↩

  48. 1 Cor. II, 6. ↩

  49. 1 Thess. V, 14. ↩

  50. 1 Petr. II, 2. ↩

  51. 1 Cor. III, 1, 2. ↩

  52. Joann. I, 14. ↩

  53. Hebr. V, 14. ↩

  54. 1 Cor. II, 6. ↩

  55. Is. LXI, 10. ↩

  56. Ps. XLIV, 10. ↩

  57. Apoc. III, 18. ↩

  58. Galat. v, 22, 23. ↩

  59. Gen. II, 9. ↩

  60. Marc. IV, 8. ↩

  61. Matth. xiii, 8; ↩

  62. Joann.xix, 39. ↩

Chapter 13 of 27