Skip to the text

Articulus 13

DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA.

QUI a cœlesti appetit sponso laudari, laudibus ejus devote insistat. Nam sponsa particularis, anima amorosa, quæ præcedenti capitulo sponsum cœlestem sincera laudavit intentione, nunc commendatur ab ipso. Etenim ipse in Evangelio contestatur: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Itaque ait: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Quasi dicat: Pulchritudinem meam admi-

Matth. x, 32; Luc. xii, 8. rata es ac laudasti, et ejus comparatione te fœdam et contemptibilem reputasti, ac mihi displicere vereris; sed noli metuere, quoniam qui se parvi pendit ac despicit, a me magni penditur et laudatur, sicut in Evangelio sum locutus: Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Nec dubium quin econtra. Considerata ergo tua naturali imbecillitate ac fragilitate, mira et magna est pulchritudo, fortitudo, stabilitas tua, quas per dona gratiæ, et

Luc. xvi, 15. laborem tuum, diligentiamque sortita es; et tanto commendabilior est pulchritudo, perfectio, virtuositas, sapientia tua, per gratiam et conatum tuum adepta, quanto major est naturalis defectuositas tua: et tamen naturalis pulchritudo tua, o anima rationalis, qua superbenedictæ Trinitatis imago vocaris, utpote splendore intellectus ornata, libertate voluntatis fulcita, tenacitate memoriæ decorata, omnem sensibilem pulchritudinem, etiam solis et lunæ ac siderum, vincit. Vere sublimiter pulchra es, quæ a tantæ pulchritudinis sponso digna es tam reverenter laudari. Denique, taliter pulchra est anima, quæ passionum fœditate non inquinatur, quæ carnalitati fortiter dominatur; cujus ratio per sapientiam, prudentiam, scientiam splendet, cujus voluntas caritate Dei et proximi ardet, cujus cor circa Deum omnino afficitur, atque in divinis totaliter occupatur; quæ Deo exhibet conscientiæ puritatem, et proximis ædificationis fulgorem, quæ in verbis ac sensibus, in vultu, in progressu servat moralitatem.

Oculi tui columbarum: quoniam nosti quantum detester omnem calliditatem, duplicitatem, impudentiam, obliquitatem, hypocrisim. Nam sicut similitudo parit concordiam, complacentiam, et amorem; sic dissimilitudo origo est discordiæ, displicentiæ, atque aversionis. Hinc ego in natura deitatis, infinitæ simplicitatis exsistens, et essentialiter sanctus ac virtuosus, simplicitatem diligo columbinam, ac puram mentis intentionem; duplicitatem vero, simulationem, fraudem, versutiam toto corde abhorreo. Absque eo quod intrinsecus latet, id est præter tuam secretissimam exercitationem internam, qua supergloriosissimæ Trinitatis gloriam contemplaris, et emanationem ac communicationem ejus ad intra, naturalem, superliberalissimam, ac superplenissimam, mutuam quoque intuitionem, dilectionem, complacentiam et fruitionem trium supervenerabilium Personarum: qualiter unaquæque æterna, increata, incircumscripta, et penitus infinite perfecta Persona, aliam cum infinita jucunditate ac claritate invariabiliter intuetur, cum infinito ardore diligit atque amplectitur, et sibi invicem superdulcissime complacent, ac se mutuo superdeliciosissime perfruuntur, tamque superbeatissimam et supervoluptuosissimam ducunt ac possident vitam.

Capilli tui sicut greges caprarum. Capilli animæ virtuosæ, sunt contemplationes, meditationes, et cogitationes ex intellectu immediate nascentes, affectiones quoque et dilectiones ex voluntate progredientes: quæ dum circa Deum et creaturas ordinate versantur, ita quod ex consideratione et affectione creaturarum, ad Creatoris notitiam, admirationem, dilectionem consurgunt, atque ex Creatoris contemplatione et amore intenso, creata hæc sensibilia et terrena parvi pendunt ac aspernantur, et deserunt, celeriterque ad Deum resiliunt et conscendunt; tunc ordinatæ, et pulchræ, copiosæque sunt, et veloces sicut greges caprarum. Ideo quidquid eminentiæ aut decoris in rebus creatis conspicimus, mox ad Creatoris notitiam referamus: quoniam quidquid bonitatis, pulchritudinis, perfectionis in entibus est creatis, in Deo infinite perfectius gloriosiusque consistit. Similiter quidquid amabilitatis aut delectabilitatis in creaturis se nobis obtulerit, ad summi infinitique boni ordinemus amorem, tamque incomparabiliter et ardenter afficiamur ad illud superpulcherrimum, ac superdulcissimum, infinitumque bonum, ut nil aliud nisi in ipso et secundum ipsius voluntatem amemus, ne impleatur in nobis illud Sapientiæ: Creaturæ Dei factæ sunt in odium, et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.1

Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro. Anima rationalis, per intellectum et voluntatem reflexiva est super proprios actus et rediens ad se ipsam: ideo considerare debet proprios actus et examinare an vere sint virtuosi et puri, ac dijudicare se ipsam. Talis ergo discussio, examinatio, discretio, dijudicatio propriorum actuum interiorum et exteriorum ac sui ipsius, sunt dentes animæ veraciter sapientis: qui ovibus tonsis ac lotis ordinate incedentibus comparantur: quia sicut ab ovibus talibus ablatæ sunt lanæ et sordes, et confusi incessus sive discursus; sic præfatæ discussiones et considerationes a vitiis sunt mundatæ, et culpas admixtas ab actibus animæ separant, ipsamque animam purgant, ac ordinant in se ipsa et actibus suis: quod prorsus salubre est, quum dicat Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.2 Hinc per Aggæum Dominus jubet: Ponite corda vestra super vias vestras.3 Et in Proverbiis legitur:4 Cogitationes justorum, judicia. Hoc est quod jubet et Moyses: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.5 Quod quam acceptum sit Deo, constat per id quod ipse Dominus contestatur ad Jeremiam:6 Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Istud sanctus Job egit, qui dixit:7 Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus. Nempe qui ita se discutit, lavat utique per singulas noctes culparum lectum animæ suæ, et thalamum mentis præparat sponso, implens illud Psalmi:8 Quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.9

Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas: id est, prætactæ discretivæ examinationes sui ipsius, actuumque suorum, duplicem habent fecunditatem: quia in se sunt laudabiles, meritoriæ, et sapientiales; et alios animæ actus spiritualiter circumcidunt, purificant et fecundant. Hinc per discretionem compendiosius proficit homo: prout sanctus pater noster gloriosus Antonius dixit, quod nulla virtus tam recto ac brevi tramite ducit hominem ad perfectionem, sicut discretio.

Sicut vitta coccinea labia tua: quoniam sicut vitta talis constringit capillos ne defluant: sic anima amorosa, ne sponsum offendat in aliquo, timorate comprimit labia sua, ne ad inutilia aperiantur; sicque verba inutilia, nociva, perversa, corde concepta, refrenat, ne effluant.10 Qui enim moderatur labia sua, prudentissimus est.11 Qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala: patet siquidem jaculis hostium malignorum, dicente Scriptura: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.12 Hæc labiorum repressio, est animæ contemplativæ necessaria valde, ne per inutilem superflumque sermonem, incurrat distractionem et sponsi offensam, sicque amittat ipsius allocutionem internam. Nec solum claudenda sunt corporalia labia a locutione vocali inordinata; sed et labia interiora, quibus verbum mentale profertur interius, sunt præservanda ab omni cogitatione non bona: quoniam cogitationes verba sunt coram Deo, qui loquitur per Michæam, Væ qui cogitatis inutile; atque per Jeremiam, Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?1314 et item per Isaiam, Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.15 Et eloquium tuum dulce: quia interna locutione Deum intra te laudas, exoras, meditaris, ac contemplaris; verba quoque tua vocalia, ex caritate aliisque procedunt virtutibus ideo dulcia sunt. Virtus namque ex sua natura delectabilis est, et dulcis in actu suo; sed quod laboriosa ac dura sentitur, ex nostra infectione contingit, sicut asserit Augustinus: Panis in fastidio est, delectat venenum.

Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ. Genæ corporales, sunt quasi duo parietes, os et linguam inter se continentes. Spirituales vero genæ, sunt memoria præteritorum, ac providentia: inter quæ continetur intuitio præsentium. Porro malum punicum intus est candidum, ac forinsecus rubicundum. Intus etiam continet grana, et redolet extra. Dum itaque memoria recolit dominicam passionem, futurum judicium, et infernale supplicium, instar mali punici rubet foris; dum vero providentia cogitat gaudia regni cœlestis, puritatemque cordis, ac veritatis splendorem, candet intus. Dum autem malum punicum frangitur, grana ejus mox elabuntur : ita dum anima veraciter virtuosa adversitatibus circumvallatur, virtutes quæ in ea sunt, declarantur, ac suaviter eos qui bene perpendunt, afficiunt. Tunc enim caritatem ostendit, patientiam exhibet, humilitatem declarat, mansuetudinemque diffundit, et orat pro inimico, imo et condolet ei, tanquam interficienti propriam animam.

Sicut turris David collum tuum : id est, elevatio, qua elevas et conjungis te sponso tuo, recta et valida est. Et quamvis sit simplex in se, utpote actus fidei aut caritatis, vel sapientiæ aut latriæ; tamen ceteris virtutibus constipatur, munitur, protegitur, sicut rex suo exercitu : siquidem virtutes et actus earum, se mutuo juvant ac roborant, opportunoque tempore una alteri cedit, prout rationabilis exigit causa. Hinc subditur : Quæ œdificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea : sic virtutes invicem sibi connexæ, concurrunt in anima, et ejus sunt arma.

Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreœ gemelli. Duo ubera animæ virtuosæ, sunt virtus misericordiæ, et donum pietatis : ita quod per misericordiam condolet ac subvenit proximis propter Deum, quia sunt indigentes ac miseri ; per pietatem vero quæ donum est, in quantum sunt summæ Trinitatis imagine insigniti. Rursus, duo ubera animæ, sunt intellectus bene instructus, et voluntas caritate accensa : per quæ duo spiritualiter nutrit se ipsam et alios, implens quod summus hortatur Apostolus : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Exhibitio quoque corporalium operum misericordiæ, et exhibitio operum misericordiæ spiritualium, sunt fecunda, pulchra, atque instar hinnulorum capreæ agilia.

Consequenter loquitur sponsus : Vadam ad montem myrrhœ, et ad collem thuris.

Dum anima per pœnitentiam sua deplorat peccata, et carnem suam cum vitiis concupiscentiisque mortificat, et de proximorum miseriis pie amaricatur, ut sic sponso cœlesti pro se ac aliis miseris passo assimiletur; tunc anima amorosa est mons myrrhæ : ad quem Christus vadit, dum animam sic afflictam consolatur, et gratiæ incrementa ei largitur, sicut ait Apostolus : Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et de Deo dicitur in Tobia : Post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis. De quo scriptum est et in Job : Mœrentes erigit sospitate. At vero dum anima Christi sponsa, suavissimis exercitiis orationum, meditationum, contemplationum inhæret, efficitur collis thuris : ad quem sponsus accedit, dum animam his intentam, confortare, perficere, et amplecti dignatur.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Venialia enim peccata (ut dicitur) non ponunt proprie maculam in anima. Et quanto tu venialia mala tua gravius ponderas, cordialius defles, et propter ea turpiorem te arbitraris, eo minus reputantur a me : quia naturalem tuam fragilitatem ac instabilitatem perpendo, ideo prorsus ea tibi dimitto, non imputo; imo caritatem et veram in te virtutum perfectionem augmento, atque ob id te totam perhibeo pulchram. Siquidem humilis tua recognitio, dolorosa confessio, verecunda deploratio, satisfactio quoque quotidiana, assidua cordis custodia, et fervor tui amoris ad me, consumunt ut stipulam omnia illa. Quod enim in ardenti camino est gutta aquæ, hoc in viro perfecto peccatum veniale.

Veni de Libano, sponsa mea, veni, id est de candore gratiæ ad lumen gloriæ, de nuptiis viæ ac imperfectionis, ad perfectas nuptias patriæ Beatorum. Beati enim, qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt. Sic vocantur animæ perfectorum virorum, qui evolant : Veni de carcere carnis, atque exsilio peregrinationis, ad pa-

Galat. v, 24.

II Cor. 1, 3, 4.

Tob. III, 22.

Job v, 11.

7

Ps. LXXXII, 14.

8

Apoc. XIX, 9.

4

5

Is. XI, 2.

I Petr. IV, 10.

6

B

C

D latium spirituum beatorum, et patriam claritatis æternæ. Audivi enim te sæpe dicentem:16 Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est; et iterum, Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?17 itemque, Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo.18 Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, id est pro eo quod legitime certando, vicisti spiritum inquietudinis mundialis ac turbulentiæ, iræ ac impatientiæ, qui per caput Amana designatur: quoniam Amana, inquietudo seu turbulentia interpretatur.

Qui autem in omni eventu manet in pace pectoris tranquillus et constans in Domino, non contristans se inordinate, sed gratulans in adversis, caput Amana vincit, et de ejus triumpho coronari meretur.19 Sanir vero, interpretatur fœtor: sicque per verticem Sanir, spiritus gulæ atque luxuriæ designatur, quia in vitiis carnis est major ac evidentior fœtor ac turpitudo. Qui igitur his vitiis dominatur, nec infelici ac vili eorum servituti subjicitur, de vertice Sanir desuper gloriose inthronizatur.20 Porro Hermon dicitur anathema: idcirco qui nihil sibi usurpat de anathemate Jericho, id est, non conformat se huic sæculo21, neque cum mundo in vanitatibus ejus communicat, sed renovatur spiritu mentis suæ, coronandus est de vertice Hermon. De cubilibus quoque leonum, id est pro eo quod repausationes, torpores, dormitationes magnatum hujus sæculi (qui per leonem regem animalium figurantur) abhorruisti ac evitasti. De montibus pardorum, id est victoria habita de spiritibus crudelitatis, et simulationis, atque elationis. Itaque quot immundos spiritus dæmoniorum, quot genera vitiorum, imo quot vitia superaverit anima, tot coronas, tot præmia consequetur.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa: quia amore tuæ salutis factus sum homo, et crucifixus; et quamvis amarissimam pertuli corporis passionem, dolor tamen compassionis fuit intensior in corde animæ meæ. Sicque vulnerasti me in uno oculorum tuorum, id est in oculo tuo intellectuali: cujus illuminationem per fidem ac sapientiam, deinde per beatificam visionem, in tantum desideravi, quod discolorationem speciosissimi corporis mei, velationem, obscurationem, atque eversionem exteriorum oculorum meorum sidereorum, omni vino pulchriorum, sustinui;22 et in uno crine colli tui, id est in naturali appetitu beatitudinis, formato per caritatem et gratiam, quam omnis rationalis creatura naturaliter appetit. Jam et enim dictum est, quod per capillos capitis, designantur cogitationes, appetitionesque cordis: inter quas ista præcipua est, et præcipue fuit sponsi attractiva, quod naturaliter cupit felicitatem. Denique interior oculus animæ, in quantum per fidem, discretionem, scientiam, ac sapientiam adornatur, potissime placet sponso. Similiter unus crinis colli ipsius sponsæ, est elevatio contemplationis, seu sursum actio sancti amoris, qua anima erigit se ad Deum.

Quam pulchræ sunt mammæ tuæ! id est dilectio, qua pro meo honore zelaris, et zelatio fraternæ salutis; similiter pietas tuæ compassionis, qua meam amarissimam passionem recogitando, pie compateris, proximis quoque in omni eorum afflictione, transgressione, periculo condoles. Vel, ubera tua, id est spiritualis opulentia, ac liberalitas tua, quibus proximis tuis communicas quidquid gratiæ ac virtutum desuper accepisti. Rursus, ubera ista sunt sapientia et scientia. Unde subjungitur: Pulchriora sunt ubera tua vino: id est, sapientia et scientia quæ sunt dona Spiritus Sancti, habitusque infusi, similiter sapientia et scientia quæ sunt dona gratiæ gratis datæ, et notitia sacræ Scripturæ, præstantiores et pulchriores exsistunt omni naturali et philosophica eruditione ac theoria.2324 Imo stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi;25 et prudentia carnis, mors est; tonanteque cœlo, taceant ranæ. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata: id est, virtutes tuæ infusæ cum meritoriis actibus suis, delectationibusque sinceris, multo sunt digniores ac salubriores virtutibus naturalibus acquisitis, earumque actibus et gaudiis, de quibus philosophi ac gentiles locuti sunt, et non mediocriter gloriati (quorum quidam reputati sunt inter eos viri heroici); et virtutes illas arbitrati sunt sibi sufficere ad salutem.

Favus distillans labia tua, sponsa: id est, verba vere sapientialia, salubria ac divina, melle et favo suaviora, pronuntias, dum in hymnis et psalmis ac canticis spiritualibus mecum assidue fabularis, dum mala tua accusas, et mea beneficia recommendas, dum te ipsam totis viribus vilipendis ac dejicis, et meam majestatem cum omni reverentia admiraris, extollis, prædicas, veneraris.26 Sicque, mel et lac sub lingua tua, id est sermo de mea deitate, atque locutio de mea humanitate. Mel quoque, id est consolatio de futura beatissima et prorsus dulcissima refectione; et lac, id est consolatio refovens ex præsentium munerum exhibitione et consideratione. Et odor vestimentorum tuorum, sicut odor thuris. Vestimenta animæ, quemadmodum patuit, sunt virtutes et dona cum actibus suis: quorum odor, est delectatio eis adjuncta. Verum, sicut cujuslibet virtutis sunt tres gradus: scilicet infimus, competens statui incipientium et spectans ad viam purgativam; medius, pertinens ad statum proficientium et viam illuminativam; et summus, qui ad statum perfectorum viamque unitivam est pertinens: sic ipsarum virtutum et actionum earum odor seu delectatio habet tres gradus, proportionatos gradibus actibusque virtutum. Quo enim virtutes fuerint in suo subjecto magis radicatæ ac prædominantes, eo promptius ac delectabilius operantur.

Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus: in quo sunt semina verbi cœlestis; flores, id est floridæ dispositiones ad fructus virtutum. Et juxta præcedentis articuli expositionem, sicut Ecclesiæ, ita et animæ suo modo competit esse hortum, et hortum conclusum ac fontem signatum; et ea quæ dicta sunt ibi de Ecclesia, possunt ad animam virtuosam facillime applicari. Idcirco prolixitas est vitanda. Præterea de Ecclesia emittuntur ac diffunduntur diversæ virtutes, et actus præclari ac eminentes personæ, quæ per mala punica et alia poma, per cypros ac nardum, crocum, fistulam, cinnamomum, myrrham et aloen, secundum præhabitam expositionem, intelliguntur: sic proportionabiliter virtutes et actus ac personæ hujusmodi, ab anima sapiente et amorosa, aliorum animas convertente, progrediuntur.

Postremo, sicut universalem sponsam suam, ita et sponsam suam particularem, scilicet animam contemplativam heroicam, Christus diversimode visitat, nunc per prospera, nunc per adversa. Et ita quod subditur, Surge, Aquilo, et veni, Auster, etc., potest dupliciter exponi de hujusmodi anima, sicut præcedenti articulo expositum est de universali Ecclesia.

Ecce quam ineffabiliter virtutes infusæ, et dona Spiritus Sancti, ac meritorii actus dignificant, ornant, ac beatificant animam: quæ propter illa, tam præstantissimis, affectuosissimis, atque dulcissimis appellationibus nominatur, exprimitur, collaudatur a sponso cœlesti, Unigenito Dei, Deo vero et homine in una persona: qui animam talem vocat sponsam, sororem, amicam, columbam, speciosam, formosam, pulchram, immaculatam, hortum conclusum, fontem signatum, puteum aquarum viventium: cui tot bona promittit, tot beneficia confert, tam familiariter, amorose, ac suavissime loquitur, ut ejus amore quasi insanire quodammodo videatur. Nam et ejus amore se perhibet vulneratum, non solum in uno oculorum ipsius, sed item (quod quasi puerilius prima facie videtur sonare) in uno crine colli sui. Resistamus igitur vitiis usque ad sanguinem, et studeamus virtutibus indefesse usque in finem, proficere in eisdem conemur indesinenter;27 vincamus nos ipsos, et passionum immoderantiis nullatenus succumbamus; in puritate et caritate crescere non cessemus, Deum semper invocantes in adjutorem, et omnem nobis possibilem diligentiam apponentes, ac totam nostram fiduciam collocantes in sponso, et ejus vestigia ac doctrinas sequentes continue.

Footnotes

  1. Sap.xiv,11. ↩

  2. 1 Cor. x1, 31. ↩

  3. Agg. 1, 5. ↩

  4. Prov. xii, 5. ↩

  5. Deut. iv, 9. ↩

  6. Jer. xv, 19. ↩

  7. Job xiii, 15, 16. ↩

  8. Ps. vi, 7. ↩

  9. Ps. iv, 5. ↩

  10. Prov. x, 19. ↩

  11. Prov. xiii, 3. ↩

  12. Prov. xxv, 28. ↩

  13. Jer. iv, 14. ↩

  14. Mich. u, 1. ↩

  15. Is. 1, 16. ↩

  16. Ps. cxix, 5. ↩

  17. Ps. xli, 3. ↩

  18. Ps. cxli, 8. ↩

  19. Josue vii, 1. ↩

  20. Ephes. iv, 23. ↩

  21. Rom. xii, 2. ↩

  22. Gen. xlix, 12. ↩

  23. I Cor. i, 20. ↩

  24. Is. xi, 2. ↩

  25. Rom. viii, 6. ↩

  26. Coloss. m, 16. ↩

  27. Coloss. iii, 16. ↩

Chapter 14 of 27