Skip to the text

Articulus 14

EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI.

EA quæ in hoc libro dicuntur de Ecclesia, quantum ad meliores et perfectiores in ea, certum est de nulla persona tam eminenter et convenienter posse exponi, sicut de Virgine gloriosa. Cui sponsus et Filius ait: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Tanto plane pulchrior ceteris universis, quanto in omni gratia, virtute, dono, beatitudine, fructu perfectior, quanto purior, innocentior, et ab omni culpa immunior, quanto Fonti totius pulchritudinis ac decoris propinquior, utpote vera Mater illius: imo tam pulchra, quod Fons ille superpulcherrimus, concupivit decorem istius; tamque delectabilis et jucunda fuit superspeciosissimo Unigenito Patris æterni, ad intuendum, ad convivendum, ad diligendum, quod in ea, et cum ea præ cunctis commorari et conversari elegit in terris. Et sicut ille speciosus forma præ filiis hominum: sic ista est speciosa præ filiabus, ergo et præ filiis hominum, post unicum Filium suum. Cujus oculi columbarum, id est maxime columbini, pudicissimi, plenissime custoditi, nunquam inordinate aperti, nunquam in aliquem indecenter directi aut fixi; cujus intentio fuit inviolabiliter recta, simplex, purissima, nunquam ad proprium commodum aut honorem reflexa.

Absque eo quod intrinsecus latet. Incomprehensibilis etenim sponsus, munificentissimus, optimus, omnipotens Filius, incomprehensibiliter, secretissime, liberalissime operabatur, radiabat, communibat se in Matre. O quis queat excogitare aut capere, qualiter Verbum illud æternum, quod suo claro intuitu angelos sanctos felicitat, mentem suæ dilectissimæ, capacissimæ, ac innocentissimæ Matris assidue visitavit; quam copiosissime omnia interiora ejus illuminavit, quam calidissime inflammavit ipsius affectum, quam mire et ineffabili modo fidelissimam et affectuosissimam suam Genitricem corroboravit, ornavit, perfecit, implevit, totaliterque possedit? Quidquid de perfectione raptus et ecstasis, quidquid de prælibatione et participatione futuræ beatitudinis fuit in aliis, multo eminentius in ea creditur exstitisse. Et si quidam Sanctorum creduntur Deum in hac vita vidisse per speciem, cur non potius atque limpidius, et forsan frequentius ac diuturnius ipsa? Nonne caritas communicat et ostendit se personæ, singulariter familiarissimeque dilectæ? Hoc ergo latuit in Virgine summa intrinsecus: quæ utique cum fervore, devotione, puritate, et stabilitate soli Deo et sibi nota [ei] vacavit, inhæsit, intenta immersaque fuit; cujus interior incomparanda sinceritas, tranquillitas, sapientia, virtuositas resplenduit in vultu ipsius, eamque gratissimam, venustissimam, et compositissimam fecit in omnibus.

Capilli tui sicut greges caprarum. Universæ namque cogitationes, meditationes, contemplationes, affectionesque Virginis admirandæ, erant ordinatissimæ, decentissimæ, atque mundissimæ, totius caritatis fervore perfusæ, formatæ, splendi-fluæ, et cum omni promptitudine in Deum reductæ, recollectæ ac stabilitæ.1234567 Et testimonia Scripturarum ad Christum spectantia, intra se prudentissima Domina recollegit, conferens in corde suo, quidquid de prædilectissimo Filio suo audivit ab angelo, a pastoribus, ab Elisabeth, a Zacharia, a Simeone et Anna, a Joseph, a Magis:8 ita quod de monte Galaad, de acervo testimoniorum, a tumulo testis agnoscitur ascendisse.

Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro. Spirituales dentes incomparabilis Dominæ, fuerunt subtilissimæ et acutissimæ considerationes animæ ejus, quibus intra se trivit, et aliis trita exposuit, ac optime masticata digessit mysteria Filii sui, omnemque gratiam sibi ab ipso concessam, ac beneficia Dei impensa generi humano per Christum. Hæ considerationes, discretiones ac masticationes illustrissimæ Virginis, instar tonsarum ovium puræ et innocentes fuerunt, ab omni errore admixtioneque culpæ penitus alienæ: utpote ascendentes de totius luminis fonte, de lavacro, id est de flumine sapientiæ Virginis sacræ, hoc est de exuberantissima habituali sapientia ei infusa. Nempe si verum est quod generaliter Christus disseruit, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ:910 quanto magis de fidelissimæ et prorsus illuminatissimæ Virginis corde exuberanter fluxerunt flumina aquæ viventis? Et in ea tanquam in amœnissimo paradiso, fuit fons copiosus, clarus, perlucidus, diffundens ex se rivos limpidissimarum meditationum, sanctissimarumque affectionum.

Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ. Genæ generosissimæ ac regiæ Virginis, intelliguntur vernantissima pudicitia, et virginalis formidolositas ejus, sanctam Virginem decens: quæ instar malogranati, rubore igniti amoris ac splendore sapientiæ præfulgebant ac redolebant. Nec dubium quin et genæ ejus corporeæ, ex optima complexione, convenienti colore, et frequenti deosculatione adorandi sui Filii, velut fragmen mali punici, temperate rubescebant, ac dulces erant. Præcedentis quoque articuli de his verbis expositio, ei recte aptatur, intelligendo per genas ejus interiores, memoriam præteritorum, quæ in ea ex assidua sui Filii passione, quasi sanguineo fuit rubore perfusa; atque providentiam futurorum, quæ ex consideratione fructus passionis ejusdem, quasi candens pollebat*, et consolationis refloritionem produxit in mente ipsius.11*

Sicut turris David collum tuum. Per collum mentis, intelligi solet voluntas, quæ sua libertate in altum extenditur. Porro voluntas Virginis benedictæ vere fuit liberrima, id est subjectissima ac obedientissima Deo, cui servire, regnare est, id est vitiis, concupiscentiis, vanitatibus, dæmonibus prævalere, ac dominari. Hæc voluntas Reginæ ac Dominæ nostræ, per caritatem fuit altissima, imo summo universorum principio perfecte unita, ac directissime ad ipsum extensa, per profundissimam humilitatem et inæstimabilem pietatem ad miseros inclinata, cunctis donis ac virtutibus ad voluntatem spectantibus, scilicet caritate Dei ac proximi, spe, justitia, pietate, fortitudine quæ est donum, præclarissime ac victoriosissime decorata:12 in qua nihil mansit de proprio, nec de privato amore; sed abnegatissima fuit, et resignatissima Deo.

Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli. De pretiosissimis optimæ Virginis uberibus dictum est supra, in expositione primi capituli. Breviter ergo tangendo, duo ubera ejus, quibus nutrit, lactat et refovet confugientes ad se, sunt caritas ejus materna et pietas maxima, per quas prona est omnibus misereri ac subvenire, ac velocissima instar hinnulorum, misericorditer intueri ac refovere. De qua nil durum austerumve legitur, imo omni affectui misericordiæ videtur tota esse conversa :13 propter quod Mater gratiæ, et Regina misericordiæ nuncupatur. Præterea, quam gloriose ac flagrantissime corporea ejus ubera, quibus Deum verum ex se natum lactavit, resplendeant, nemo valet concipere.

Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Unica Dei, passionem Filii sui jugiter in suo corde dolorose gestando, peccata mundi, præsertim Judæorum, deflendo, et plurimos a vitiorum putredine præservando, fuit mons myrrhæ : quem Christus incessabiliter, munificentissime et consolatorie visitavit. Fuitque collis thuris, orationum suarum thymiamata, meditationum suarum fragrantiam, caritatis suæ incensum, pietatis suæ dulcedinem, imo se totam Deo in holocaustum plenissime offerendo : quem etiam collem sponsus ipsius ubertim, gratiose et deliciose accessit, et in medio ejus demoratus est, ejus dulcedine delectatus.14 Sanctificavit enim tabernaculum hoc suum Altissimus, et in medio ejus non est commotus.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Hoc de Virgine divinissima præ ceteris cunctis convenientissime explanatur : quæ antonomastice Christi amica asseritur, et ei in omni sanctitate et perfectione similior creditur; in qua cunctæ virtutes in termino præclaræ excellentiæ sunt inventæ. At vero de pulchro ac pulchritudine, divinus Dionysius tractat subtiliter ac profunde quarto capitulo de Divinis nominibus : Divina, inquiens, bonitas laudatur in Scripturis, ut pulchrum, et pulchritudo quæ effectiva est omnis pulchri. In creaturis autem dicitur pulchrum, quod participat pulchritudinem. Loquentes vero de Deo, dicimus quod ipse est supersubstantiale pulchrum et pulchritudo, quia pulchrificat exsistentia omnia secundum propriam singulorum proportionem, et causat universalem omnium harmoniam et claritatem, et juxta proprietatem solaris radii, immittit cum fulgore universitati rerum pulchrificas suæ fontanæ lucis distributiones. Juxta horum imitationem dicere possumus, quod sacratissima puerpera virgo Maria, est tota pulchra, ad intuendum delectabilissima : quæ suis meritis, precibus, virtutibus, fama, pulchrificat et decorat millia multa, imo totam Ecclesiam, et causat in ipsis fidelibus concordiam, lucem, et caritatis unitatem; quam Fons totius pulchritudinis, natus ex ea, tanta pulchritudine venustavit, ut puræ creaturæ major communicari aut nequeat, aut non deceat.

Amplius, ut ait Philosophus, ad hoc quod homo sit corporaliter pulcher, tria requiruntur. Primum est, quod sit elegantis staturæ : ideo homines parvi, non dicuntur proprie pulchri, quamvis valeant dici formosi, aut speciosi. Secundum est, congrua membrorum comproportionatio et habitudo ad invicem. Tertium est, superficies vividi et congruentis coloris. Conformiter ad hoc quod aliqua persona sit spiritualiter pulchra, primo requiritur, quod ad eminentem quamdam virtutum proceritatem, altitudinemve pervenerit; secundo, quod sit in ea virtutum quædam proportio, et congrua habitudo in actibus earumdem; tertio, quod omnibus sit superfusa discretio, seu sapientialis directio, aut caritatis floritio. Ex quibus probatur electissima Virgo fuisse pulcherrima : quippe quæ ad tam præeminentem universarum perfectionem virtutum devenerat, et in qua virtutes sibi invicem tam comproportionatæ fuerunt, et præclarissima discretione jugiter regebantur, sapientissima directione fulgebant, ferventissimo formabantur amore divino, imo quotidie recentiori innovatione decorabantur.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. Quanto quis ad majorem beatitudinem est electus, tanto amplius videtur Christus pro ipso passus. Quum itaque ad excellentissimam felicitatem et gloriam dignissima Virgo electa sit ab æterno, nonne pro ipsa, pro ejus amore, pro ejus salute, specialissime crucifixus est Filius ejus, et ipsa verissime dicere potuit illud Apostoli, In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me?1516 Vulnerasti ergo cor meum, id est, vehementissime attraxisti me ad te, ita quod amore tuo quasi vulneratus videbar; in uno oculorum tuorum, id est per sincerissimam contemplationem, qua me reverentissime ac ferventissime inspexisti, totis tuis præcordiis me peroptans; et in uno crine colli tui, id est una affectione cordis tui purissimi, qua commune totius humani generis bonum præcordialissime concupisti. Imo tantum mihi complacuisti, tam amabilis facta es mihi, quod etiam una quacumque tua intuitione et affectione ad me, rapuisti me totum in te, et placuit mihi magnifice quidquid fuit in anima tua, et quidquid processit ex ea.

Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea, sponsa! Speciosissimæ utique erant mammæ illæ internæ Virginis admirandæ: dilectio Dei, caritas proximorum; item pietas quæ est cultus Dei, et zelus divini honoris atque fraternæ salutis; sapientia ejus atque scientia; gratia et affluentia; ac munificentia ejus, compassio miserorum: quæ omnia, vino rigoris legalis, et omni naturali scientia, omni corporali materia fuerunt ineffabiliter pulchriora. Corporea quoque spiritualissimæ Virginis ubera, quæ Regem gloriæ lactaverunt, Deo vero alimoniam præbuerunt, Fonti totius boni lac purissimum influxerunt, speciosissima, suavissima, honorabilissima, amabilissima facta sunt, et miro modo deificata, ipsisque angelicis mentibus honoranda.

Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Tanta certissime est suavitas charismatum et meritorum, virtutum et actuum, unctionum et diffusionum serenissimæ Matris Dei, quod cuncta mundi odoramenta transcendit: imo et totam perfundit, adspergit, delectat triumphantem Ecclesiam inenarrabili modo. Creatoremque universi, ac totam supergloriosissimam Trinitatem, universi cives superni in Virgine Christifera medullitus laudant, extollunt, mirantur, amant, et amplectuntur: felicitati ac gloriæ Genitricis Domini Dei sui inæstimabiliter congratulantes, atque in ea gloriantes in Domino; tam beatissimæ creaturæ pulchritudinem, post Creatoris pulchritudinem, maxime admirantes, ejus dulcedinem haurientes, ejus odoribus mirifice oblectati; Deoque gratias incessabiliter referentes pro omni salute et excellentia, quas suæ præstantissimæ contulit Genitrici. Insuper universa Ecclesia militans, in fœtoribus hujus exsilii degens, odore, suavitate, adspersione, consolatione hujus Deiferæ Virginis, advocatæ ac dominæ suæ, non mediocriter recreatur, fovetur, juvatur, et exhilaratur.

Favus distillans labia tua, sponsa. Fons et causa universæ suavitatis, eam quam præelegit in matrem, tanta replevit suavitate, ut nec ratio capere, nec lingua queat exprimere. Itaque labia intellectualia Virginis sanctæ, quibus Deum suum intra cordis sui arcana assidue alloquebatur, laudavit, oravit, suavissima esse noscuntur, et suavissimum favum distillaverunt: quoniam actus internos Deo acceptissimos, jam prætactos, produxerunt, imo incessanter producunt. Sub quibus sacratissimis labiis mel et lac continentur: mel utique ardentissimæ caritatis et suavitatis internæ, ex divina summi boni plenissima fruitione; lac quoque refectionis salutiferæ, ex inspectione et dilectione humanæ Filii sui naturæ ex se sumptæ: sicque ingrediens, invenit pascua in deitate; et egrediens, in Christi humanitate. Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Deliciosissimus, vernantissimus, fructuosissimus hortus Dei est optima Domina ista: in qua omnium arborum spiritualium species sunt plantatæ; in qua lignum sapientiæ requievit, lignum scientiæ boni et mali, id est summa discretio immarcescibiliter floret; in qua universæ virtutes sunt consistæ, cuncta divina charismata floruerunt, Sol sapientiæ plenissime radiavit, nulli venti, pluviæ, flumina vitiorum unquam potuerunt locum habere : quæ peperit eum qui Creator est omnium, totiusque mundi genuit Salvatorem; quæ inviolabilis virginitatis signaculo indesinenter clausa et signata permansit; quæ fons est gratiæ, et post Deum origo, mater, largitrix universorum quæ nobis conferuntur charismatum : ei namque regnum misericordiæ est commissum, et per manus ipsius dat nobis et dare disposuit Deus, quidquid gratiæ tribuit nobis.

Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum. Quidquid a dulcissima, ditissima, liberalissima, misericordissima Domina nostra, sponsa ac virgine ista, emittitur et procedit, dulce et pium est. Verba et opera ejus, Deo cunctisque Beatis ac omnibus bene dispositis mirabiliter placent, dulcescunt, et grata sunt : caritatem namque et misericordiam excellentissime redolent, et gratiosa sunt nimis. Omnes demum virtutes, et virtuosæ personæ, clarissimique effectus, per mala punica pomaque alia, per nardum, crocum, fistulam, cinnamomum, myrrham, thus, aloen, ac cetera in textu expressa, gloriose ac eminenter emissa sunt et prodierunt ex ea, juxta expositionem præhabitam.

Surge, Aquilo; et veni, Auster. Sponsus ille sapientissimus, Deus et homo, Christus Jesus, dilectissimam Matrem suam permisit in sæculo isto multipliciter contristari, affligi, et compati de excessibus hominum, de ipsius Filii sui et aliorum

A Sanctorum amarissimis martyriis ac tormentis : præsertim in triduo mortis sepulturæque Christi, durissimus ventus Aquilo flavit in eam, penitusque replevit. Verum in hora resurrectionis et apparitionis Filii sui, dulcissimus Auster successit, et lætificavit eam dulciflue, ita quod ejus aromata diffuderunt se undique. Postremo in ejus felicissima assumptione recessit ab ea finaliter omnis mœror, quando a Filio suo tam suaviter ac frequenter est invitata, dicente : Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Tunc etenim a candore gratiæ, a luce puritatis internæ, a suorum munditia meritorum, perducta est ad splendorem gloriæ æternalis, ad lucem deificæ visionis, ad ineffabilium plenitudinem præmiorum. Et quanto præ ceteris fuit hæc Christo magis compassa, tanto abundantius cum eo, in eo, et ab eo est glorificata et coronata. De capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum, id est de conversione et salute innumerabilium peccatorum, inquietorum, carnalium, et a Deo antea anathematizatorum, per præfata designatorum : qui ipsius benignissimæ ac misericordissimæ virgineæ Matris meritis ac precibus, gratiam conversionis et gloriam sunt sortiti. Nam et ipsa Filio suo tam intentissime condolendo, innumerabilibus peccatoribus gratiam et salutem promeruit, quos Deus per eam convertere ac salvare ab æterno decrevit.

Footnotes

  1. Baruch III, 38. ↩

  2. Ps. XLIV, 3. ↩

  3. Ps. XLIV, 12. ↩

  4. Exod. xxxiii, 11; ↩

  5. Num. xii, 8; ↩

  6. II Cor. xii, 2-4. ↩

  7. 1 Petr. i, 12. ↩

  8. Luc. n, 19. ↩

  9. Joann. vii, 38. ↩

  10. Joann. VII, 38. ↩

  11. * pallebat ↩

  12. Is. xi, 2. ↩

  13. Luc. II, 19. ↩

  14. Ps. XLV, 5, 6. ↩

  15. Ps. XLV, 6. ↩

  16. Galat. ii, 20. ↩

Chapter 15 of 27