Articulus 16
EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA.
VENIAT dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Variis modis visitat sponsus ille cœlestis animam sibi devotam: quia interdum quasi nondum rogatus adest, ac prævenit, et tanquam saliens celerrime advenit, ut caritatem et pietatem suam demonstret; interdum quasi occultat ac subtrahit se, ne anima prosperitate spiritualium suorum successive extollatur, aut sibi adscribat quod Dei est, sed propriam debilitatem advertat, seque humiliet, et suspirando, orando, laborando pro gratiæ incremento, copiosius mereatur. Anima igitur spirituali alacritate ac gaudio ad tempus privata, precatur: Veniat dilectus meus in hortum meum, id est in superiorem partem meam, in qua summæ Trinitatis resplendet imago:1 hoc est, intellectum meum radio sapientiæ suæ illustret, contemplationis luce perfundat totum, totumque rapiat in se ipsum, et stabiliat in divinis; voluntatem quoque ab omni purget malitia, inordinato affectu, improboque amore sui ipsius privato, et in summi boni amore accendat, conservet, perficiat; sed et memoriam a suis distractionibus recolligat, et confortet semper in se. Veni igitur, o dilecte, et totum hortum hunc meum occupa, posside, ac jugiter immorare; dignare eum, o fons totius fecunditatis, incessabiliter irrigare, purgare, fecundare, circummunire, omnique flore ac fructu gratiæ ac virtutum, donorum ac beatitudinum adimplere. Hoc oro, ut comedat fructum pomorum suorum, id est, mecum cœnet, et actus meos pie acceptet, quamvis imperfecti sint nimis, præstetque mihi eos tam humiliter exercere, et eorum defructuositatem tam contrite deflere, quod delectetur in eis. Etenim ejus poma, sunt virtutes et dona mihi ab eo collata, quorum fructus, est actio eorum virtuosa, seu delectatio bona actioni annexa.
Ad hanc petitionem, quasi absenti factam, sponsus ubique præsens et omnia audiens, sponsæ particulari respondet: Veni in hortum meum, soror mea, sponsa.
Tanquam dicat dignantissimus ac munificentissimus sponsus: Tu, o anima amorosa, invitas me ad introeundum hortum tuum ut vescar tecum; sed ego vice versa invito te ut intres hortum meum, reficiarisque mecum: quia melius habeo præparatum ad comedendum, quam tu, quia in me sunt omnes thesauri sapientiæ atque scientiæ, in me omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium perfecta et superdives possessio, in me status omnium bonorum aggregatione perfectus.2 Veni ergo in hortum meum, nec verearis aut verecunderis: non enim ancillam, sed sororem et sponsam te voco. Veni, non corporis gressu, sed spirituali profectu, consideratione intimoque affectu, in hortum meum, id est in cor meum, in deitatis meæ floridissimam amœnitatem, in plenitudinem gratiarum animæ meæ desuper præstitarum, in opulentiam deliciosissimam meritorum meorum.
Messui myrrham meam cum aromatibus meis: id est, totius vitæ meæ laboriosæ et dolorosæ in sæculo isto ac acerbissimæ passionis merita, quasi in unum collegi ac colligavi fasciculum, ut tibi ex eo communicem, et refectionem exuberantem impendam. Comedite ergo ex spiritualibus alimoniis, donis ac meritis meis, o amici, id est, spiritus rationales, quorum cibus est contemplatio veritatis, dilectio bonitatis, consolatio spiritualis interiorque profectus, sacra communio, gratiæ ac virtutum infusio et augmentum. Et bibite ex fontibus Salvatoris, ex torrente deificæ voluptatis, ex fontali sapientia Creatoris;34 et inebriamini, carissimi. Ego enim abundantia pietatis meæ excedo preces votaque supplicum, et ad dandum paratissimus sum, dummodo obicem non ponatis. Imo frequenter tam liberalissime præsto, infundo, et visito animas præelectas, ut totum capere non valentes, clamare cogantur ac dicere, O Domine, contine undas gratiæ tuæ; defluantque a se ipsis, et sui ipsorum obliti, transferantur ac transformentur omnino in me, corpore soporato, sensibusque sopitis, et parte sensitiva a suis actibus ad tempus suspensa.5 Accedite ergo ad me fontem luminis ac totius sapientiæ salutaris, et illuminamini. Accedite ad me fontem amoris immensi, et accendimini. Accedite ad me omnipotentem, ut confortemini. Accedite ad me indeficienter opulentissimum, ut ditetur cor vestrum. Accedite ad me interminabiliter misericordissimum, ut misericordiam consequamini consummatam.
Ego, o sponsa mea, dormio, in Deo Patre invariabiliter quiescendo; sed cor meum vigilat, nunquam immemor tui, sed tibi semper intentum, et ad auxiliandum tibi paratum. Idcirco et tu sic dormias, ut vigiles mente; tam devote ac sobrie vivas, tam ardenter te occupa jugiter in divinis, ut corpore dormiente, et te cum illo ab exterioribus repausante, vigiles corde, ut in somno, in visione nocturna appaream tibi, loquensque tecum, te instruam de secretis atque salubribus;6 sed et in somno quasi in vigilia psallas, ores, et mediteris ex assidua talium consuetudine actuum, quatenus semper parata vocem meam audire, dicere queas: Vox dilecti mei pulsantis ac dicentis: Aperi mihi, soror. Invitasti quippe me sicut et ego te; verum te tardante paulisper venire in hortum meum, mox veni ad te, et verbis affectuosissimis atque dulcissimis te invito, ut me nunc suscipias hospitem ultro se offerentem ad ingrediendum, quem paulo ante rogasti venire. Itaque aperi mihi januam mentis tuæ, soror mea, quia mihi cohæres, amica mea, quæ non servili, sed filiali servis timore ac caritate, columba mea, quæ ad me dumtaxat tuum moves adspectum, immaculata mea, quia in sanctitate et justitia mihi obsequeris; quia caput meum plenum est rore, id est, de rore cœli, de benedictione cœlesti, tibi communicare paratus sum.
Ad hoc anima virtuosa respondet: Exspoliavi me tunica mea: id est, absit a me aliter agere, quam tu, o sponse, hortaris:7 nam exui veterem hominem cum actibus suis, et omni inobedientiæ et transgressioni renuntiavi, et renuntiare semper propono:8 ideo præsto sum obedire. Lavi pedes meos*, id est, affectus meos ab omni* rebellione et carnalitate interiorique fornicatione, per contritionem, confessionem, satisfactionem purgavi; quomodo inquinabo illos? id est, nequaquam decet nec fas est recidivare. Ideo volo tibi jugiter aperire ac obedire, ne priori remissioni ingrata inveniar. Nam et vulnera repetita, sunt graviora; et servo ingrato dimissa debita, rursus imposita sunt et ab eo exacta.9
Dilectus meus misit manum suam per foramen, id est, secreta visitatione me tetigit, vel paternaliter castigando peccantem, aut validius inflammando paratam, adjiciens gratiam super gratiam:10 quia habenti datur, et bonæ ac fervidæ voluntati pax interna augetur, profectus conceditur, effectus præstatur. Hinc orat Propheta: Emitte manum tuam de alto.11 Et Jeremias fatetur: Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum.12 Hoc foramen est vena divini susurrii tam secreta, ut sanctus Job protestetur: Si venerit ad me, non videbo eum;13 et si abierit, non intelligam. Et ipsemet sponsus: Spiritus, inquit, ubi vult spirat;14 et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat. Denique Deus visitat, hortatur, inflammatque animam modis duobus. Primo, per apparitionem quamdam imaginariam aut allocutionem sensibilem, quantum ad exteriorem interioremve sensum. Quumque sic mittit manum suam per foramen, potest ipsum foramen intelligi alicujus sensus apertio, vel ipsa imaginaria visio seu allocutio. Secundo, per anagogicam seu pure intellectualem illuminationem seu allocutionem: et hæc ipsa illuminatio seu allocutio, vel intellectus advertentia sive apertio, potest vocari foramen, per quod virtus seu pietas sponsi se mittit, tangitque sponsam.
Et venter meus intremuit ad tactum ejus. Anagogicos etenim motus, et spirituales attactus mentis a Deo, excessivasque illustrationes, atque flammigeras sancti amoris inflammationes et visitationes divinas concomitatur grandis alteratio corporis, debilitatio virium, distemperatio harmoniæ ex redundantia superioris partis in inferiorem. Propter quod locutus est Isaias: Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit.15 Joannes quoque: Amaricatus est, inquit, venter meus (ex imaginaria videlicet comestione voluminis).16 Unde et Daniel dixit: Langui post visionem. Verumtamen in hoc loco mens per ventrem potest intelligi, et per ventris tremorem, reverentialis ac formidolosa admiratio majestatis ipsius sponsi, ut sit sensus:17 Venter meus intremuit ad tactum ejus, id est, ex illuminatione et inflammatione divinæ potestatis in me facta, mens mea cum reverentia et filiali pavore admirata est immensitatem majestatis divinæ, atque interminabilem plenitudinem perfectionis ac gloriæ ejus. Hinc Seraphim ac Cherubim dicuntur Deo cum reverentia et metu adsistere.
Surrexi, ut aperirem dilecto meo: id est, ad amorosiorem ejus amplexum, ad validiorem suæ bonitatis affectum, ad clariorem suæ sapientiæ contemplationem me præparavi ac adspiravi. Siquidem quanto quis amplius crescit, et quanto plus divinæ gustum dulcedinis experitur, quanto increatam Creatoris pulchritudinem limpidius cœperit intueri; tanto ferventius ad profectum in omnibus istis, et ad beatificam fruitionem, et ad facialem adspectum afficitur et anhelat, cum Apostolo loquens: Ego non arbitror me apprehendisse;18 et rursus, Quæ priora sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum.19 Hinc profectus profectibus deservire dicuntur, et merita ex meritis oriuntur. Et sicut unum peccatum pondere suo trahit ad aliud; sic una actio virtuosa expedit, disponit, ac trahit ad aliam, quousque habitus bonus seu consuetudo in anima generetur: per quam ipsa facillime ac jucunde, quæ bona sunt, operetur.
Manus meæ distillaverunt myrrham: id est, ex gratiosa Dei visitatione præfata processi mox copiose ad bona opera, ad corpo ris edomationem, ad crucifixionem carnis et vitiorum concupiscentiarumque ejus :20 sicut hortatus est Paulus, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram.21 Digiti mei pleni sunt myrrha probatissima : id est, per discretionem et rectam intentionem, ac vitæ meæ examinationem, castigavi corpus meum et in servitutem redegi, amore imitationis Christi : cujus etiam intuitu et amore abnegavi me ipsum, et mentem meam jugo obedientiæ plene subjeci, sicut ipse propter me factus est obediens Patri usque ad crucis patibulum. Et enim qui se dicit in Christo manere, et qui vere ab ipso Christianus vocatur, debet instar illius ambulare, suæque passionis sequi vestigia.22 De spirituali autem significatione digitorum, et de optima myrrha et myrrhæ designatione, dictum est articulo præcedenti.23
- Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, id est, aditum cordis mei plene atque totaliter ei aperui :24 non solum repagula, vectes et ostia, sed pessulum quoque a thalamo cordis mei removi, non tantum vitando peccata graviora, sed etiam leviora, et quidquid gratiam vultus sponsi potest offendere. Quemadmodum enim cæcutiens domum ingrediens, non nisi magna, ut scamnum, tripodem et consimilia, videt, in alia vero minora impingit; qui autem visus acumine mediocriter viget, etiam parva videt; qui autem acutissimi visus est, videt et minima, imo et atomos, præsertim sole splendente in radiis ejus : sic pusilli, imperfecti et incipientes, modice illustrati, non nisi mortalia vitia ponderant et vitare nituntur, propter quod frequenter incidunt in ea, quoniam venialia sunt via ac dispositio ad peccata mortalia; proficientes vero, notabiliter illustrati, venialia quoque, præsertim grossiora, abhorrent et evitare conantur. Porro perfecti, radio Solis æterni fulgurose perfusi, etiam minima venialia acute perpendunt, vehementer detestantur, et cum jugi custodia ac consideratione assidua divinæ præsentiæ effugere satagunt; quæ inciderunt, amarissime deflent, tanquam mortalia, incessanter solliciti pro cordis sui custodia ac puritate interna. Hi pessulum ostii sui reserant sponso, omnemque mentis aditum claudunt infernali adultero.
At ille declinaverat atque transierat. Quanto perfectius et virtuosius disponit se homo ad caritatem et gratiam, sapientiam ac virtutes, tanto plenius desuper ea sortitur, dummodo in inquisitione hujusmodi perseveret;25 et quamvis perseverando inveniat atque proficiat, non tamen semper invenit juxta votum, hoc est quantum ad eos caritatis, sapientiæ et virtutum effectus, quos appetit valde, utpote quoad alacritatem, consolationem, gustum, affluentiamque sensibilem. Et quantum ad hæc, dicitur sponsus declinare ac pertransire, et magis ad latus secedere, quam recedere : siquidem ex una parte incitat animam ad quærendum, et ex alia parte differt ac protrahit eam. Hinc in tali eventu oportet animam patientem manere, atque in fide et spe sine omni hæsitatione inquirere : ita ut dicat, Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :26 certa quam verissime dicat Psalmista Deo, Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.27
Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Dulcissime enim sonant in auribus meis ejus eloquia, ejus præconia, et quidquid spectat ad eum inflammat me. Quœsivi, et non inveni illum ad votum, seu juxta desiderium meum : sicut expositum est. Vocavi, et non respondit mihi. Semel enim loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit :28 quoniam in Scripturis dat sapientialia documenta, ex quibus possunt elici et haberi responsa ad omnia : ideo non oportet ut singulis singillatim respondeat. Juxta hunc modum sanctus Job loquitur Deo : Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.29
Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulnerave- runt me. Custodes isti, sunt angeli sancti, virtuosi prælati, prædicatores idonei: qui animam sponsum anxie exquirentem inveniunt, corripiunt, accendunt, et jaculo perforant caritatis, suisque hortamentis amorem sic incendunt in anima, ut langueat diligendo. Tulerunt mihi pallium meum. Dum anima per imaginarias considerationes et per sensibilium inspectionem sponsum inquirens, illuminatur ab angelis aut eruditis et virtuosis hominibus, qualiter sponsum quærat ex immaterialium et spiritualium rerum speculatione, et per fidem rationibus credendorum imbutam cum illuminatæ mentis intelligentia, atque per sapientiæ donum, et per supernaturales effectus, aut juxta profundiora dogmata sacræ Scripturæ: tunc salubriter aufertur animæ tali pallium suum, et pallio subtiliori induitur ac ornatur.
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, id est, o animæ virtuosæ, Christi sponsæ, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo. Ecce quomodo amor præfervidus modum ignorat, ruborem excludit, et quasi præcipitem facit. Quum enim Christus sit omnium fidelium atque ferventium sponsus et dilectus animarum, quælibet tamen hujusmodi anima loquitur sic de eo, quasi sit solum suus dilectus: Si inveneritis, inquiens, dilectum meum. Sic sancti viri Deo omnium dicere consueverunt: Deus meus. Porro divinus et magnus Dionysius, in suis interdum voluminibus ait: Deus, et (si fas est dicere) meus. Nempe, quo quis aliquid intentius amat, eo amplius sibi illud appropriat: non alios excludendo, sed illud tanquam sui solius sit, diligendo. Si ergo inveneritis dilectum per devotionem optatam; ut annuntietis ei, qui me non exaudit ad votum, quatenus vestra oratione me audiat, compatiaturque mihi: et si non mereor, tamen quia amore langueo, non puræ alicujus creaturæ aut rei variabilis et caducæ, sed ejus solius (et ipse qui totius puri amoris magister est, optime novit quam gravis et afflictivus sit languor amoris, quam molesta sit ei optata amici absentia), ideo exorate viscera misericordiæ ejus, quatenus suæ gratiosæ præsentiæ copiam concupitam mihi miseræ et infirmæ sine ampliori dilatione exhibere dignetur.
Denique huic tam fervidæ amatrici, sponsæ, animæ amorosæ, ei morem gerentes, respondent: Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum, id est, o anima valde pulchra inter sponsas sponsi cœlestis? Quæ mulier appellaris, non ratione femineæ fragilitatis, sed causa præclaræ fecunditatis: quia in te actibus sanctis abundas, fructibus quoque virtutum polles; etiam alios verbis et exemplis, meritis precibusque convertis (juxta quem modum et universalis Ecclesia dicitur mulier in libro isto): sicut scriptum est, Mulierem fortem quis inveniet?
Dilectus meus candidus et rubicundus. Hæc omnia usque in finem capituli non mutantur in expositione. Hoc tamen adjici potest, quod Christus præter rationes præhabitas dicitur candidus, quoniam pius, dulcis et blandus est justis, præsertim in retributione; rubicundus vero, id est terribilis, asper atque iratus reprobis et iniquis: siquidem irati rubescunt in vultu, et exardescunt.
Footnotes
-
* defectuositatem ↩
-
Coloss. II, 3. ↩
-
Ps. XXXV, 9. ↩
-
Is. XII, 3. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Job XXXIII, 15. ↩
-
Ephes. IV, 22; ↩
-
Coloss. III, 9. ↩
-
Matth. xviii, 32-34. ↩
-
Matth. xxv, 29. ↩
-
Ps. cxlii, 7. ↩
-
Jer. i, 9. ↩
-
Job ix, 11. ↩
-
Joann. iii, 8. ↩
-
Is. xvi, 11. ↩
-
Apoc. x, 10. ↩
-
Dan. vii, 27. ↩
-
Philipp. iii, 13. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
I Cor. IX, 27. ↩
-
I Joann. II, 6. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
*alias affectuosius* ↩
-
Job XIII, 15. ↩
-
Ps. IX, 11. ↩
-
Job XXXIII, 14. ↩
-
Job XXX, 20, 21. ↩
Chapter 17 of 27