Skip to the text

Articulus 17

EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI.

SACRATISSIMA Virgo, ex lege et Prophetis, ex illuminatione divina et annuntiatione angelica, agnoscens Unigenitum Patris incarnandum, quum ore angelico didicisset illum ex se incarnandum, atque hoc ipsum humillime ac ferventissime cupiens, dicere potuit, æquivalenterque dixit: Veniat dilectus meus in hortum suum, id est, in uterum meum descendat, et ex purissimis meis sanguinibus corpus assumat humanum. Felicissimæ itaque Virginis venter hortus fuit pulcherrimus, omni castitate et sobrietate decoratissimus, virginea puritate redolentissimus, ex conceptione Verbi æterni ineffabiliter dignificatus, utpote thronus veri Salomonis, thalamus sponsi cœlestis, templum veri Dei effectus, supernaturali et superexcellentissima fecunditate ornatus: quippe qui eum concepit, qui a Patre æterno æternaliter genitus est et profluxit, ac verus Deus est, universorum reparator, salvator, judex, ac Dominus. Hic uterus locus est mundissimæ voluptatis, hortus paradisiacæ amœnitatis: ex quo nobis emanavit fluvius gloriosus universam irrigans terram, flos campi pulcherrimus; fructus quoque æternæ salutis, de quo locutus est unus Sanctorum non minimus: Quum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini, filii merces fructus ventris. Ecce in utero isto conceptus est, atque ex eo vere est natus, qui ex corde Patris in æternitate est generatus, sicut Pater ipse testatur: Ex utero ante luciferum genui te. Hunc igitur uterum universitas electorum devotissime veneretur, quem nullus nisi mundo oculo contemplatur. O quam inæstimabiliter irrigatus, fecundatus, dulcificatus est beatissimæ Virginis uterus, ex tam diuturna habitatione in eo Fontis totius boni, a quo omnis processit fecunditas, qui in se ipso infinite essentialiterque suavis est!

Veniat ergo dilectus meus in hortum suum per Incarnationis mysterium, ut comedat fructum pomorum suorum. Quemadmodum Filius Dei in utero Virginis est conceptus, ita in eodem nutriebatur, non plane sanguine menstruali, ut ceteri, sed utique puro, tanquam pomellis dulcissimis. At vero quoniam divinissima Virgo prius concepit Dei Filium corde quam corpore, et fide quam carne, ipsa optavit ut dilectus suus veniret in hortum, id est in cor suum cum mira eminentia gratiarum, quæ in conceptione Filii Dei in ea, auctæ sunt ultra omnem narrationem. Imo quo ceteris cunctis spiritualior fuit atque ferventior, eo gratiosissimum jugiterque recentem adventum Filii Dei Patris ac sui in mentem suam, incessabiliter ferventissime concupivit. Nec dubium quin ita obtinuit, sicut subjungitur ex sponsi persona:

Veni in hortum meum, soror mea, sponsa: id est, arcana ac opulentiam mentis meæ ingredere, in me Filio tuo per contemplationem obdormi: juxta quod scriptum est, In pace in id ipsum dormiam et requiescam.1 Contemplare suaviter, quam infinita sit beatitudo mentis meæ increatæ, quam ineffabilis quoque exstiterit beatitudo, perfectio, gratia mentis meæ humanæ, quæ a primo suæ creationis instante, tam clare et plene vidit, ac fruitive gustavit Deitatis naturam ac suavitatem, quam pure et plene eam pura creatura videre potest ac fruitive gustare. Has benedicti ac adorandi Filii sui beatitudines, delicias, perfectiones, optima Virgo frequenter consideravit cum gaudio; sed quando eumdem tam amarissimam mortem pensavit nis meæ in mundo, nunc gaudete et refipassurum, mœror ingens mox supervenit : qui tamen ex consideratione copiosissimi fructus passionis illius mitigabatur. Veni quoque in hortum meum, in paradisum cœlestem deliciosissimum, contemplando gaudia civium supernorum, potissime mei, Filii tui, post ascensionem illico præsidentis, et secundum utramque naturam gloriosissime residentis. Insuper hortum meum, id est militantem Ecclesiam, frequenter ingredere, statum ejus considerando, et pro ea rogando, eamque tanquam potentissima advocata tuendo ac adjuvando in omnibus.

Messui myrrham meam cum aromatibus meis : id est, pro amaritudinibus afflictionum et passionis meæ glorificatus sum corpore, et præmium accidentale sortitus sum, manifestatusque mundo et clarificatus, sicut Patrem rogavi dicendo : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum.2 Comedi favum meum cum melle meo, id est, de propriæ deitatis et humanitatis meæ contemplatione reficior et exsulto.

Bibi vinum meum, id est, evangelicam meam doctrinam personaliter degustavi, implevi, digessi : quoniam cœpi facere et docere;3 cum lacte meo, id est cum propria innocentia, de qua gloriabar in Deo Patre, iniquis dicendo : Quis ex vobis arguet me de peccato?4 Vinum quoque Christi, fuit doctrina consiliorum ipsius, et eminentior sua instructio; lac autem, traditio præceptorum, faciliorque doctrina sua moralis. Pro quibus omnibus accepit in patria præmium accidentale, et omnium electorum hominum conversionem ad ipsum, juxta illud quod scriptum est : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur;5 et denuo, Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur;6 itemque, Tradidit in mortem animam suam, ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia.7 Hinc, Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi : id est, fructu ac merito conversationis ac passiociamini mecum in cœlo, et de deitatis meæ plena ac contentativa fruitione inebriemini cum sobrietate interna, ac torrente voluptatis meæ potemini cum securitate jucunda, quemadmodum vobis promisi :8 Ego, inquiens, dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo;9 et rursus, Amen dico vobis, quod faciet illos discumbere, et transiens ministrabit eis.10

Ego dormio, et cor meum vigilat. Hoc præclarissima sponsa Verbi æterni, sanctissima Virgo, præeminenter dicere potuit, quia contemplativissimam vitam duxit, et ab exteriori tumultu, omnique inordinato strepitu et cura superflua atque inquietudine culpæ penitus abstinens et sopita, vigilantissima mente Deo vacavit, pro Ecclesia exoravit, actibusque virtutum in termino excellentiæ perfectissimis jugiter fuit intenta. Denique in somno corporali cor ejus pervigil fuit, et ex assidua assuefactione perfecta insistendi divinis, ex ardentissima et exercitatissima caritate, ex splendidissima et exuberantissima sapientia sibi infusa, et contemplatione in vigiliis, pene aut prorsus continue, etiam tempore somni, vigili corde fuit Deo conjuncta, et pro commissa sibi Ecclesia vigilare non cessat.11

Vox dilecti mei pulsantis, atque dicentis : Aperi mihi, soror mea carissima, amica mea fidelissima ac familiarissima, columba mea pudicissima, simplicissima, immaculata mea, quæ nec minimæ culpæ unquam maculam incurristi. Quia caput meum plenum est rore, id est omni cœlesti benedictione, ac omni divino charismate. Ideo de universa plenitudine gratiæ ac gloriæ meæ paratissimus sum tibi præ omnibus liberalissime et affectuosissime communicare. Hoc modo sponsus cœlestis omni hora spiritualiter pulsavit ad januam purissimæ mentis suæ virgineæ præcordialissimæ Genitricis, eamdem ad indesinentem in omni sapientia et virtute profectum excitando, monendo et inflammando. Præsertim vero in hora annuntiationis dominicæ, in ipsa collocutione Virginis atque Archangeli, Unigenitus Patris eam admonuit intus ad consentiendum, ad aperiendum, ad suscipiendum in se talentum, thesaurum, ac pretium mundi : cui pulsationi obedientissima adolescentula libenter humiliterque consensit, dicendo :12 Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Deinde sua beatissima assumptione instante, his verbis Filius ejus invitavit eam ad cœlestis paradisi ingressum : ad quem cum incomparabili dilectione et gratulatione, reverentia, apparatu, occursu et gloria eam vocavit ac introduxit.

Præterea, quum introducta fuisset illuc in anima, et cognovisset protinus se suo dignissimo corpori reuniendam, atque cum illo rursus clarissime introducendam, admirans prægaudio ait : Exspoliavi me tunica mea, scilicet carne mortali, quomodo induar illa? id est, qualiter denuo illam assumam? quasi dicat : Non nisi supernaturaliter ac singulari privilegio fiet hoc. Lavi pedes meos. Quemadmodum, juxta divini Dionysii documenta, angeli sancti dicuntur purgari, nequaquam ab immunditia culpæ, sed a minoratione perfectionis cognitionisque suæ; sic excellentissima Domina lavit, id est purgavit, pedes suos, puta affectus inviolabiliter mundos, a minoratione perfectionis, quia in fervore sanctorum affectuum profecit assidue. In assumptione demum sua in cœlum, corpore sacro relicto, lavit pedes suos, ad summam divinæ dilectionis eminentiam pertingendo, et spiritualium ac corporalium pedum suorum puritatem innocentiamque monstrando, tam felicissime emigrando. Quomodo inquinabo illos? quasi dicat : Nequaquam decet me unquam peccare inobedientemve esse.

Insuper, quum benedictissima Virgo audisset a Gabriele, Ecce concipies et paries filium, dicere potuit æquivalenterque protulit :13 Exspoliavi me tunica mea, id est, ab omni copula carnali abstinere proposui, quomodo induar illa? id est, qualiter condecens esse valebit, ut viro commiscear? tanquam dicat : Non puto decere, præsertim si regem Messiam concipiam, de quo scio prædictum, Ecce virgo concipiet et pariet filium.14 Tamen de modo plenius edoceri peropto :15 quomodo igitur fiet istud, quoniam virum non cognosco?16 Nam quamvis sponsum acceperim, firmum tamen propositum habeo nunquam conveniendi cum eo.

Dilectus meus misit manum suam per foramen : quia non virili semine, sed mystico spiramine, virtute Altissimi obumbrante, illum concepi.17 Et venter meus intremuit ad tactum ejus, id est, ipsum Unigenitum Patris concepi cum gaudio cordis exuberantissimo redundante in corpus meum : concepi, inquam, ad tactum ejus, id est ex spirituali et causali contactu omnipotentiæ suæ. Quo concepto, Surrexi, devotissime atque humillime regratiando pro beneficio tam immenso mihi exhibito, ut aperirem dilecto meo, id est, in thalamum mentis meæ introducerem eum per ardentiorem amplexum, per gratiæ totius ineffabile incrementum, ac de cetero semper paratior essem ad omnem obedientiam sanctam, et devotissimam servitutem ipsius : tanto amplius me ipsam in cunctis humilians, quanto major fui effecta. Surrexi quoque orando pro aliis, ut meis orationibus corda illorum aperirem fidei et gratiæ Filii mei, quatenus converterentur ad ipsum, et salvarentur per ipsum. Amplius, surgens abii in montana ad cognatam meam Elisabeth, ut mentem ejus et cor infantuli ejus nondum nati, aperirem Filio meo, ita ut cognosceretur ab eis.18

Manus meæ distillaverunt myrrham : id est, operatio mea et conversatio fuit deinceps totaliter spiritualis, et mortificativa ac aspernativa omnis delectationis carnalis magis quam ante. Et digiti mei pleni myrrha probatissima : quoniam amaritudinem passionis Filii mei indesinenter tuli in corde meo cum discretione et imitazione, dilectione et regratiatione eximia; sed19

Luc. II, 42-45. Matth. XII, 47.

Joann. XIX, 26, 27.

Luc. II, 35. et proprium corpus discretissime pertractavi in exercitiis virtuosis.

Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: quoniam, juxta expositiones inductas, non solum universas, etiam minimas, culpas prorsus vitavi, sed et actus Filio meo placentissimos, coram eo incessanter cum omni fervore exercui: ita quod cor meum fuit ei jugiter reseratum, nunquam clausum. At ille declinaverat atque transierat: quia etiam nonnunquam me suam carissimam matrem permisit dire affligi, et de sua passione tristari. Corporaliter quoque interdum recessit a me: sicut dum duodecim erat annorum, et passione instante, et quando ego et fratres ejus quæsivimus eum; nec inveni eum semper ad votum in tali requisitu. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est: quia cum summa aviditate, devotissima affectione et ardentissimæ caritatis liquefactione, prædicationes et cetera ejus verba audivi. Potissime autem liquefacta est anima mea, quando in cruce locutus est mihi: Mulier, ecce filius tuus; et discipulo quem dilexit: Ecce mater tua.

Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem, id est prælati et majores Judæorum: qui mihi amantissimum meum crudeliter abstulerunt, verbis et factis suis me gravissime afflixerunt, ita quod gladius doloris pertransivit cor meum; et pallium consolationis, qua ex Filii mei præsentia et auditu operiri solebam, verterunt mihi in desolationem extremam. Tuncque filiabus Jerusalem dicere poteram: Adjuro vos, si inveneritis dilectum meum, a Judæis captum, ligatum, abductum, ut annuntietis ei quia amore langueo, quoniam eum videre et invenire non valeo. Rursus, o filiæ Jerusalem, nondum credentes, si inveneritis dilectum meum, per fidem et caritatem credendo in ipsum; ut annuntietis ei quia amore langueo: id est, coram ipso devote recolite qualiter ejus amore languida fui in mundo, præsertim in passione et post ascensionem ipsius.

O quam mira et ingens est vis sancti amoris! cujus aculeus mentem amantis medullitus penetrat, affectum transverberat; penetralia sic inflammat, et ebullire atque erumpere facit, ita ut desideriorum suorum intimarumque commotionum gestus, effectus, atque indicia nequeat cohibere, nec dissimulare: pectus concutitur, et interiora omnia alterantur, oculi madent, corpus debilitatur, ardet affectio, cor æstuat profundissime ingemiscens, ac longa suspiria trahens. Hæc languidæ vulneratæque animæ certa censentur indicia, facies pallens, vultus tabescens, fastidium mundi, inadvertentia omnis terreni negotii, vilipensio totius carnalis affectus, et frequens ascensio caritatis cum profectu ejusdem. Cetera patent.

Footnotes

  1. Ps. IV, 9. ↩

  2. Joann. xvii, 1. ↩

  3. Act. 1, 1. ↩

  4. Joann. viii, 46. ↩

  5. Is. liii, 10. ↩

  6. Ibid. 11. ↩

  7. Ibid. 12. ↩

  8. Ps. xxxv, 9. ↩

  9. Luc. xxii, 29, 30. ↩

  10. Luc. xii, 37. ↩

  11. *perfecte ↩

  12. Luc. 1, 38. ↩

  13. Ibid. 31. ↩

  14. Is. vii, 14. ↩

  15. Luc. 1, 34. ↩

  16. Luc. i, 34. ↩

  17. Ibid. 35. ↩

  18. Ibid. 39. ↩

  19. Luc. i, 38. ↩

Chapter 18 of 27