Articulus 19
DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI.
QUO abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum?1 quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum. Uxores et sponsæ ejusdem mariti aut sponsi carnalis, raro concordes et caritativæ atque pacificæ sunt ad invicem: quoniam una impedit aliam a desideratis mariti amplexibus, qui dum pergit ad unam, recedit ab alia: ideo illæ mutuo invident sibi. Secus est de his quæ sponsæ sunt sponsi cœlestis: quia quo amplius diligunt sponsum, eo cordialius amant se invicem; nec una invidet alteri amplexus, oscula unionemque sponsi, sed super his invicem congratulantur, quoniam una non impedit aliam a talibus bonis, sed juvat et promovet eam ad talia, orando pro invicem, et mutuo ædificando. Nec sponsus deserit unam, ut visitet aliam: imo omnes simul potest invisere, tamque faciliter omnibus simul satisfacere ac uniri, ut uni. Siquidem sponsus iste per suam majestatem ubique est præsens, estque omnipotens. At vero particulares sponsæ sibi invicem familiares, conqueruntur ad invicem suas afflictiones, desolationes, ariditates, quas incidunt, dum præsentiam sponsi concupitam non habent; quærunt quoque ab invicem solatium, consilium, atque auxilium: et quia unaquæque earum tanto exstat humilior, quanto perfectior, quævis earum alteram vocat pulcherrimam. Sicque querela unius audita de sponsi recessu a se, aliæ condolentes mox dicunt: Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum, quæ tanto es pulchrior, quanto amore sponsi repletior? Quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum: id est, dic nobis, in quibus mentibus putes eum specialiter habitare, gratiosius operari, salubriusque quiescere; et ab eis colligemus tibi exempla virtutum, exercitia actionum, quibus insistendo valeas recuperare optatam sponsi præsentiam, consolationem, amplexum.
Ad hæc sponsa, id est anima contemplativa ac fervens, respondet: Dilectus meus descendit in hortum suum, id est in quamcumque virtuosam personam: in qua tot sunt spirituales arbores, quot virtutes; tot poma et fructus, quot meritorii actus; tot fontes, quot habitus intellectuales; tot flores, quot bona proposita et desideria pia. Ad areolam aromatum, id est ad mentem in qua sunt theologicæ ac supremæ virtutes, contemplativique actus, et excessivi anagogici motus sanctæ dilectionis in sponsum: quæ omnia sunt aromata prorsus pretiosissima et valde coram sponso fragrantia.
Ut pascatur in hortis, id est, in actibus sapientialibus, prudentialibus, consiliaribus ac scientialibus intellectivæ potentiæ delectetur (secundum quod actus isti procedunt ex sapientia, consilio, scientia, ut sunt dona; et ex prudentia, prout virtus est cardinalis), in actibus quoque spei et caritatis, fortitudinis, pietatis, timoris filialis, ac latriæ atque justitiæ, quæ perficiunt voluntatem. Itaque tam intellectus cum suis ornamentis, id est habitibus et actibus meritoriis, hortus est, quam voluntas: sicque in uno totali et grandi horto, continentur plures horti particulares minores. Nam et ipsa anima hortus est, ager ac vinea: similiter quælibet ejus potentia, quæ subjectum est alicujus virtutis. Et lilia colligat, id est, quidquid boni, virtuosi et pulchri in his hortis invenerit, acceptet, et in memoria sua reponat ad remunerandum tempore opportuno, atque ad præsentandum Deo Patri tanquam advocatus fidelium. Etenim si sancto Job dicere licuit Deo, Signasti quasi in sacculo universa delicta mea :2 quanto magis dicere potuit, Signasti quasi in thesauro omnia opera mea bona ? Siquidem pronior est Deus ad pietatem, quam ultionem, qui apud Isaiam protestatur :3 Ego autem opera eorum et cogitationes venio ut congregem. Ecce quam gloriosum, fructuosum ac nobile est huic suavissimo, benignissimo, affectuosissimo sponso inhærere, uniri, vacare, immergi, qui tam gratiosissime ac liberalissime operatur in anima pura, illuminata, et amorosa : quæ consequenter cum ingenti ait fiducia :
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi : id est, intendant et vacent alii quibus velint, cupiant et conentur placere hominibus, ad dignitates atque officia promoveri, ditari, famari et glorificari in sæculo isto : sufficit mihi sponsus meus.4 Ille pars mea, ille hereditas mea, ille totum et summum bonum meum;56 præter et extra ipsum nihil quæro, nil opto; in ipso salus mea et gloriatio mea, spes mea et tota occupatio mea. Quid necesse est vagari per multa, et per inania distrahi? quum sponsus iste sit summum, perfectum, infinitum, invariabile bonum; nulli se negans, nullum despiciens, dummodo sincere se vertat ad ipsum; et in ipso est cum plenitudine, jucunditate, et excellentia infinita, quidquid salubriter appeti potest. Ego ergo dilecto meo, a quo nullus præsumat, tentet, usurpet avertere me. Nec immerito dico hæc, quia dilectus meus mihi : id est, ipse quamvis sit excellentiæ tam immensæ, attamen tam dignanter, familiariter, socialiter, amorose, ac dulciter se habet ad me pauperculam et indignam, quasi aliquid essem; imo veluti ad sororem, ad amicam, ad sponsam : quia quo major est ejus majestas, eo et major est dignatio ejus; et ut multa paucis perstringam, quasi mihi soli haberet intendere ac uniri. Ideo caritate cogente, fiduciamque donante, quasi oblita excellentiæ ejus, nomino eum dilectum et sponsum : nec solum dilectum, sed et dilectum meum.
Interea hac devotione, gratitudine, caritate, sinceritate suæ sponsæ delectatus misericordissimus et amantissimus sponsus, cito rependit vicem sponsæ, et prorumpit in ejus præconia, dicens : Pulchra es, amica mea. Nam ipsa propriæ imperfectionis recognitio tam amorosa et humilis, vehementer pulchrificat te, et quod deest per naturam, suppletur per gratiam : et quanto mihi, totius pulchritudinis supersplendidissimo fonti ac lumini perfectionaliter infinito ac superpulcherrimo, amplius appropinquas, intimiusque conjungeris, profundius quoque immergeris; eo utique copiosius pulchrificaris, exuberantius illustraris, et radio sapientiæ salutaris, fulgore altissimæ veritatis, ardore divini ac sancti amoris abundantius ac magnificentius perfunderis, venustaris, repleris. Sicque supernaturali ac deiformi polita decore, amicta lumine gratiæ ac virtutum, ut vestimento, suavis es etiam : quoniam spirituali gaudio paceque pectoris es perfusa, et in castissimum omnis boni honesti affectum firmiter transformata, virtuosorumque actuum delectationibus exhilarata; et quam magna sit multitudo dulcedinis increatæ, tanto suavius ac plenius gustas et experiris, quanto fontali illi incircumscriptibili atque immensæ dulcedini familiarius soles uniri.78 Hinc visceribus pietatis ac suavitatis redundas et affluis : imo et effluis, teque effundis, ac delectabilis es ad amandum. Unde et meæ deliciæ, quamvis nullius indigeam, sunt esse tecum :9 quoniam mihi ex me ipso, ex propria bonitate, caritate, pietate, delectabile et jucundum est esse cum creatura, quam talem et mihi tam similem amabilemque efficio.1011 Et decora sicut Jerusalem, id est cœlesti Jerusalem in pulchritudine assimilata : quoniam conversatio tua in cœlis est, et in terris vitam angelicam ducis, quia in carne non carnaliter, sed spiritualiter vivis, ac civium supernorum actibus occuparis, videlicet contemplationi, dilectioni ac laudibus Dei.12
Terribilis ut castrorum acies ordinata.
O quam terribilis est anima virtuosa, sancta, contemplativa immundis spiritibus, eorumque principi, qui factus est ut nullum timeret!13 Nonne anima talis sua profundissima humilitate terribilis est spiritui superbiæ, et vincit ac agitat eum in omnem ventum, quia fortissime ei resistit, ac fugit ab ea? Sic quoque caritatis suæ ardore incendit, vincit, fugat, spiritum invidiæ infelicis; sic et mansuetudine ac patientia sua spiritum iræ atque tristitiæ vertit in fugam. Et breviter, quo anima se ipsam plus frangit, quo inter proximos et fratres humilius et exemplarius conversatur, quo paci et concordiæ fraternali diligentius studet, satagens auferre de medio omnia scandala, quo tentationibus virilius reluctatur, quo omne opus Dei quotidie cum diligentia implet majori, quo custodiæ cordis et assiduo interiori profectui incessabilius instat ardentiusque invigilat;14 eo omnibus adversariis suæ salutis terribilior comprobatur. Qui ergo cupit dæmonibus prævalere, tanto ferventius virtuosis insistat operibus, quanto acrius ab illis tentatur: correptiones et correctiones cum omni regratiatione suscipiat; se ipsum in cunctis humiliare ac frangere enitatur; sicque Omnipotentis præsentiam omnia intuentem vigilanter perpendens, studeat Deo cum ampliori sinceritate ac diligentia quotidie deservire.
Averte oculos tuos, id est oculorum tuorum abusum, evagationem et curiositatem, a me. Juxta quem sensum in Evangelio jussi, Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te.15 Sic ergo averte oculos tuos a me, ne in mea præsentia pecces per evagationem, curiositatem, abusum oculorum tuorum interiorum aut exteriorum. Sic enim per Ezechielem præcepi:16 Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat. Juxta quem sensum hortatur Apostolus: Mortificate membra vestra quæ sunt super terram.17 Præterea per Moysen jussi filiis Israel, ut facerent sibi fimbrias quatuor, per quatuor angulos palliorum, ponerentque in eis vittas hyacinthinas:18 quas quum viderent, recordarentur omnium mandatorum meorum, ne sequerentur cogitationes et oculos per res varias fornicantes. Si ergo populo duræ cervicis tantam indixi oculorum custodiam: quanto magis indecens est atque culpabile, ut tu, quæ sponsa mea es, per oculorum incustodiam me offendas, seu aliud quid intendas dum mihi intendere habes? Noli ergo a me oculos columbinos avertere, nec vana et vilia intueri, quæ jugiter habes ac merito debes ad me oculos tui cordis dirigere. Nonne incustoditus oculus, incustoditi cordis est signum? Ideo oculi incustoditi me faciunt avolare, id est a mente recedere.
Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Istud supra expositum est.
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. Per concubinas in Scripturis frequenter intelliguntur uxores secundariæ ac minus principales, et tamen legitimæ: sicut in Genesi legitur Abraham filiis concubinarum munera contulisse;19 et constat quod erant ejus uxores legitimæ. Sic Zelpha et Bala in Genesi interdum vocantur concubinæ Jacob, quandoque uxores.20 Ita et nunc per concubinas intelliguntur animæ virtuosæ veraciter Christi sponsæ, quamvis adhuc imperfectæ. Præterea, per reginas possunt intelligi animæ quæ in virtutibus theologicis magis abundant; per concubinas, quæ in virtutibus intellectualibus amplius fulgent; per adolescentulas autem, animæ illæ quæ in moralibus plus abundant virtutibus. Vel, reginæ sunt, quæ magis ardent in caritate; concubinæ, quæ amplius micant in spe, adspirantes assidue ad sincerum et perfectum sponsi amplexum; adolescentulæ autem, quæ fide resplendent: fide, inquam, formata et operosa, non informi et mortua.
Una est columba mea, perfecta mea. Quamvis præfatæ virtutes dicantur conca-
Eccl. XLIV, 20.21
1 Cor. VII, 7. tenatæ, ita quod habens unam, habet et alias, dummodo aliquam habeat quantum ad esse meritorium ac formatum; nihilo minus una anima bona magis abundat in ista, alia magis in altera. Juxta quem sensum de unoquoque cantatur Sanctorum : Non est inventus similis illi, etc. Sic quoque jam sponsus de qualibet anima virtuosa perfecta fatetur : Una est columba mea, perfecta mea, in quantum quælibet talis in aliqua perfectione præfulget. Unde et Paulus : Unusquisque, inquit, donum suum habet a Deo. Et sicut columba frequenter in uno et eodem anno prolificat, gregatimque volat, visum quoque multoties renovat, et caret felle, ac gemitum habet pro cantu : sic anima Christi sponsa fructum parit virtutum assidue, et frequenter renovatur, illuminaturque mente, et per caritatem atque concordiam manet in catholica communione ac societate, non segregans semetipsam, nec singularitate se dividens, aliosve perturbans; caret item amaritudinis, indignationis, et iracundiæ felle, utpote caritatis, pietatis, mansuetudinis lita melle; sicque contemptis mundi solatiis, pro suis ac aliorum ingemiscit peccatis, anhelat ad patriam, ac totius mundi deflet vitia et ærumnas. Una est matri suæ, id est, quælibet anima talis, consistit ad gloriam et profectum universalis Ecclesiæ : cui honorificum expediensque censetur habere filias tales, communitati tam exemplares, ac pro communi bono Ecclesiæ incessabiliter deprecantes.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt. Proprium quippe est animabus devotis, caritativis, humilibus, non se ipsas, sed consocias et consorores suas laudare, mirari, extollere. Idcirco dum animam tam fervidam, virtuosam, compositam cernunt, continuo admirantur excellentiam gratiæ ei concessæ, et valde felicem reputant eam, ac aliis imitandam proponunt, dicentes : Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens? quasi dicant : Valde commendabilis et præclara est anima ista, tam efficaciter in omni crescens proficiensque virtute, et a minori lumine gratiæ ad eminentiorem ejus lucem conscendens, de virtute in virtutem fortiter proficiens. Nempe justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem. Et recte anima virtuosa comparatur auroræ : quoniam, sicut auroræ aliquid caliginis nocturnæ miscetur, quod tanto plus pellitur, quanto aurora altius elevatur; sic animæ in principio suæ conversionis, dum adhuc in statu est incipientium, admiscentur caligines passionum, ignorantiarum, ac reliquiarum præcedentium vitiorum : quæ omnes paulatim per claritatem gratiæ et per splendorem sapientiæ ac virtutum spiritualium profectuum expelluntur.
Pulchra ut luna : quoniam, sicut luna mox eclipsatur, opaco aliquo inter eam et solem erecto; sic anima quantumlibet virtuosa, si ad momentum avertatur a Sole sapientiæ sponso cœlesti, obtenebratur, indigetque indesinenter conservari ab illo : alioqui mox labitur. Nec in hac vita tam pulchra efficitur, quin quotidianis culpis velut lunaribus maculis respergatur. Verumtamen per supernaturalia lumina cœlestium gratiarum, virtutum, donorum, ac meritorum, multo pulchrior est luna et cunctis cœli sideribus. Spiritualia etenim et supernaturalia vehementer excedunt corporalia et naturalia cuncta. Electa ut sol, id est elegans instar solis : quoniam, sicut sol cunctis cœli astris est pulchrior, causalior, et cetera illa illuminans; sic frequenter contingit, animam quamcumque virtuosam, in medio congregationis suæ esse ceteris perfectiorem, fructuosiorem, exemplariorem, ita quod verbo, exemplo ac fama illuminat ceteros. Et certe benedicta Deo est anima illa, cujus sapientia proximorum errores, ignorantias, dubitationes, perplexitates fugat, dissolvit, certificat; cujus fervor aliorum teporem accendit, cujus mansuetudo ac patientia aliorum iram impatientiamque confringit, cujus probitas atque humilitas aliorum improbitatem elationemque reprimit et refor-
Ps. LXXXIII, 8.
Prov. IV, 18. mat. Terribilis ut castrorum acies ordinata: sicut expositum est.
Descendi in hortum nucum. Unaquæque anima virtuosa, proprii cordis hortum debet per diligentem considerationem intrare; et hortum nucum, id est superiorem partem suam, videlicet intellectivam potentiam ac voluntatem, in quibus sunt solidiores virtutes, provida examinatione perambulare, an quid virtutibus sanctis contrarium ibi exsurgat pensando: sicque videre poma convallium, id est virtutes morales, et actus earum quæ in appetitu sensitivo esse dicuntur, discutiendo easdem, ne quid vitii ipsis admisceatur, et illud auferre; si floruissent vineæ, id est, an habitus intellectuales procedant debito modo in actum: puta prudentia, scientia, sapientia, per quas oportet dirigere actus virtutum, vim appetitivam superiorem ac inferiorem perficientium; et germinassent mala punica, id est septem dona Spiritus Sancti, quæ sunt habitus supernaturales infusi, per quos fit anima dirigibilis ac celeriter mobilis a Spiritu Sancto. Nescivi, id est, ab horum notitia et exsecutione fui aliquando impedita. Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab: id est, ex consideratione evangelicorum voluminum Salvatoris (juxta præcedentis expositionem articuli), sum compuncta et mota ad ista intuenda ac peragenda.
Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te. Animæ virtuosæ sui sponsi succensæ dilectione, quum viderint animam aliquam a sponsi fidelitate ac puro connubio deviantem seu lapsam, a spiritualibus et supernis ad carnalia et terrena curvatam, vehementer condolent ei; et exhortantur ut pœnitens revertatur ad sponsum, revertatur a prava cogitatione, inordinata affectione, ab illicita locutione, ab omni opere malo et omissione iniqua, ad meditationes salubres, affectiones sinceras, ad ædificatoria verba virtuosaque opera: quatenus eam ita reversam cum gaudio intueantur: a qua deviante, vultum complacentiæ averterunt.
Hanc exhortationem, compassionem, caritatem adolescentularum approbat sponsus, alloquens unamquamque illarum: Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum?22 id est, animam istam aversam et lapsam, conspicies adhuc taliter pœnitentem, satisfacientem, proficientem, quod ubi abundavit iniquitas, abundabit et gratia;23 et erunt in ea structuræ virtutum firmissimæ, spiritualia arma, omnisque bellicus apparatus adversus aerias potestates ac acies vitiorum.2425 Frequenter enim contingit, ut recidivantes, per pœnitentiam reparati, sint solito cautiores; et tanto humiliores, quanto gravius peccasse se cernunt; tanto quoque ferventiores, quanto majorem se advertunt esse misericordiam consecutos.
Footnotes
-
17 (cap. v) ↩
-
Job xiv, 17. ↩
-
Is. lxvi, 18. ↩
-
Ps. lxxii, 26; ↩
-
Ps. xv, 5. ↩
-
Thren. iii, 24; ↩
-
1 Petr. II, 3. ↩
-
Ps. xxx, 20; ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Ps. cxxxii, 1. ↩
-
Ps. xv, 2. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Matth. xiii, 41. ↩
-
Matth. v, 29; xviii, 9. ↩
-
Ezech. xx, 7. ↩
-
Coloss. iii, 5. ↩
-
Num. xv, 38, 39. ↩
-
Gen. xxv, 6. ↩
-
Gen. xxx, 4, 26; xxxv, 22. ↩
-
Eccli. XLIV, 20. ↩
-
1 (cap. vii) ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Ephes. vi, 12. ↩
-
Apoc. xxi, 18. ↩
Chapter 20 of 27