Articulus 20
EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI.
ILECTUS meus descendit in hortum suum. Hoc sacratissima Domina, Mater Deifera, intemeratissima atque purissima Virgo, singulariter dicere potuit, quando Unigenitus Patris in uterum ejus a summo cœlo descendit per Incarnationis mysterium, et habitavit in medio ejus.1 Cur autem uterus gloriosissimæ Virginis, hortus dicatur, imo hortus mundissimus, fecundissimus, speciosissimus, redolentissimus, dictum est sæpe. Denique invariabilis, illocalis, intemporalis, et incircumscriptibilis Deus in summo cœlo specialiter esse et habitare asseritur, quoniam illic magnificentius operatur, evidentiusque videtur. Dicitur quoque inde descendere, non locum mutando, sed in creatura aliquid operando. Et quamvis ad universos justos dicatur descendere, gratiam infundendo seu perficiendo: tamen ad unicam ac præclarissimam Virginem descendit, humanæ carnis substantiam ex ea hypostatice assumendo; atque ad ipsam, quam assumpsit, humanitatem descendit per personalem seu hypostaticam unionem. Porro uterus præstantissimæ Virginis, fuit hortus Verbi æterni, tanquam creatoris, electoris, et inhabitatoris. Ad areolam aromatum, id est ad ipsam præelectissimæ Virginis mentem, omnium divinorum fructuum fertilitate plenissimam, a Spiritu Sancto diligentissime cultam, seminatam, et fecundatam, suavissimis virtutum germinibus decoratam. Imo prius venit in mentem Virginis, quam in ventrem ipsius; sed veniendo in ventrem, venit quoque in mentem, augendo in ea inæstimabiliter gratiam et virtutes, sapientiam, dona et fructus. Ut pascatur in hortis et lilia colligat. Lilia Virginis incomparandæ, erant spiritualissimæ ac purissimæ ejus affectiones, altissimæ contemplationes, ac ceteri actus ejus interni: quibus sponsus delectabatur potissime; et tanto plus, quo hæc Virgo sibi carior et complacentior fuit, et quo omnes actus præfatos ex caritate principiavit eminentiori.
Hinc sponsus ad ejus laudes convertitur. Pulchra es, amica mea:23 sicut hoc sæpe expositum est. Nempe, ut ait Anselmus, tanta puritate nitebat, quod sub Deo major intelligi nequit. Quid candidius ea, quam candor lucis æternæ elegit in matrem, quæ fontem universi concepit peperitque decoris, quæ roseo pudore purpureoque candore decentissime fuit perfusa, cujus apparatus ac vultus omni morali venustate resplenduerunt, quæ impuritate culpæ nunquam tacta, in omni splendore sapientiæ ac virtutum incessanter incomparabiliterque profecit? Suavis, imo prorsus dulcissima. Pulchrum enim dicitur per respectum ad visum; et ipsa pulchritudo, est suavitas ac quædam refectio oculorum exteriorum ac interiorum. Ideo, sicut in regno cœlorum Virgo dignissima post Filium suum ineffabili speciositate præfulget; sic intuitio pulchritudinis ejus universos cives cœlestes ineffabiliter singulariterque post Christum delectat. Suavis, inquam, et decora, sicut Jerusalem illa cœlestis: quia in terris conversans, angelica puritate pollebat. Imo tantæ sanctitatis meritis fuit splendiflua, quod super universos angelicorum choros spirituum digna fuit sublimari. Ideo pulchritudo ejus quam habuit in hoc mundo, aptius comparatur decori triumphantis quam militantis Jerusalem: quoniam pulchritudo ejus radiosissima fuit, sine totius admixtione culpæ quantumlibet parvæ.
Terribilis ut castrorum acies ordinata: id est, instar acierum ac exercituum angelicorum spirituum (qui castra Dei vocantur) metuenda es, o potentissima universitatis Regina, angelis tenebrarum et omni altitudini contra Deum se extollenti.4 Tu enim multo sublimius, imperialius, gloriosius reprimis et coerces aerias potestates ab impugnatione et infestatione militantis Ecclesiæ. Et sicut fluit cera a facie ignis, sicut fugit cervulus ab insecutione leonis;5 sic deficiunt ac fugiunt a tua potentia atque præsentia invisibiles hostes.6 Tu caput contrivisti serpentis, et omnem perimis hæreticam pravitatem. O quantum formidant superbissimi illi tuam profundissimam humilitatem! qualiter ardentissima caritas tua ipsos incendit! qualiter affligit crudelissimos et invidiosissimos illos viscerosissima pietas ac redundantissima misericordia tua! Sic et mansuetissima tua dulcedo, ac dulcissima mansuetudo, amarissimos spiritus illos, in quibus prædominatur amens furor, irrationabilis concupiscentia, et phantasia proterva, vehementer excruciat et contorquet.
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Hoc juxta præinducta, propriissime potest accipi dictum a Christo ad suam dilectissimam Matrem, ad insinuandum præcordialissimum valdeque singularem suum amorem ad ipsam :7 quasi si amplius inspiciatur ab ea, ferre non queat præ vulneratione amoris : ut intelligatur per modum hyperbolicæ locutionis amatoriique sermonis. Nam et superius dixit ad eam : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, in uno oculorum tuorum :8 quanto magis in ambobus? et in uno crine colli tui : quanto amplius in multis omnibusque crinibus tui colli ? Vel sic : Averte oculos tuos a me, id est, quamvis, o unica mea, tota tua delectatio sit, me jugiter intueri, verumtamen non solum me intuearis, sed et commissam quoque tibi Ecclesiam et miseros ad te clamantes. Sic ergo, Averte oculos tuos a me, id est, ad alios quoque eos converte, non tamen intueri me cesses. Attamen oculos illos maternæ compassionis ac piæ sollicitudinis, quos in terris habuisti ad me, adhuc passibilem et mortalem, præsertim tempore passionis, averte omnino a me plenarie glorificato, et converte illos ad miseros exsulantes, ad te lamentabiliter ac devotissime conclamantes : Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Ipsi me avolare fecerunt, id est, piissimi tui respectus et columbini intuitus, contemplativique oculi tui attraxerunt me de sinu Patris in gremium ventris tui ac mentis.
Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Istud supra in elucidatione capituli quarti expositum est.
Sexaginta sunt reginæ, etc. Una est columba mea, perfecta mea : id est, quantumlibet aliæ animæ virtuosæ, contemplativæ, pudicæ, dicuntur spiritualiter esse regiæ conjuges meæ, aut adspirantes ad perfectum amplexum; tanta tamen, o benedictissima Parens mea, est eminentia tua in omni virtute, salute, perfectione et proprietate laudanda, quod tu sola inter particulares personas es columba mea pudicissima, fecundissima, gemitu pio summe repleta in sæculo isto, ab omni felle alienissima. Et sicut comparatione mei nullus est bonus;910 sic comparatione tui, nulla perfecta, quantumcumque præclara et magna. Imo ceteræ cunctæ reginæ, sunt tuæ ancillæ. Una est matri suæ. Tu enim, o sponsa, secundum carnem es filia Synagogæ, et ad ejus honorem et gloriam cedit, imo et ad illius profectum et opem, quod tu talis ac tanta es, et quod ipsa talem ac tantam filiam habet. Nam et meritis tuis ac precibus multi ex populo Judæorum conversionis sunt gratiam assecuti. Verumtamen infelix illa Synagoga, pro maxima sui parte, ingrata indurataque permanet;11 et quum in honore esset, non intellexit. Electa genitrici suæ. Quamvis præclarissima Virgo sit mater, advocata, ac regina totius militantis Ecclesiæ; tamen quamdiu erat in sæculo isto, erat membrum ac filia spiritualis ipsius Ecclesiæ : sed huic matri suæ, id est ad patrocinium, defensionem, consolationem, profectum et salutem hujus matris suæ, electa est desuper esse mater Christi, advocata generis humani, refugium miserorum, mediatrix Dei ac hominum.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt reginæ, et concubinæ laudaverunt eam. Omnes enim rationales et intellectuales creaturæ, Deo per caritatem conjunctæ, tam in militanti quam in triumphanti Ecclesia, sacratissimam istam aut frequenter aut indesinenter adspiciunt, magnificant, laudant, tam inferiores quam superiores ac mediæ. Et quanto sunt eminentiores ac magis illuminatæ, tanto profundius atque limpidius intuentur et contemplantur omnem dignitatem, excellentiam et gloriam gloriosissimæ Virginis. Hinc reginæ dicuntur eam non solum videre ut filiæ, aut laudare ut concubinæ, sed beatissimam prædicare. Et merito : quoniam ipsa præstantissima ac virtuosissima Virgo concepit ac genuit omnium Salvatorem, totius beatitudinis fontem. Sicque ex limpida ejus contemplatione maxime admirantur omnem perfectionem et felicitatem ipsius, dicentes :
Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, id est, ab infantia, qua uti ratione incepit, celerrime incomparabiliterque proficiens, et Christum (qui est verus dies animarum sanctarum) præcedens, atque ad ipsum perducens? Pulchra ut luna : quoniam sicut post solem luna clarius splendet in cœlo et præest nocti, sic illustratissima Domina post Christum solem justitiæ, in tota clarius micat Ecclesia militanti ac triumphanti, et militanti Ecclesiæ (quæ respectu triumphantis sedet in tenebris) specialiter præsidet. Verumtamen incomparabiliter formosior est quam luna; imo luna sub pedibus ejus :12 sed pulchra est ut luna, id est sicut Ecclesia, quia diversæ virtutes et gratiæ, quæ hinc inde in variis membris Ecclesiæ fuerunt et sunt dispersæ et imperfectæ, fuerunt et sunt in ea collectæ ac valde perfectæ. Electa ut sol : quia post Christum hominem elegantissima et electissima esse cognoscitur. Et sicut sol ceteris planetis ac stellis est major, luminosior, atque causalior; sic felicissima Mater virginea, post Christum est ceteris cunctis major perfectione, luminosior sapientia, et virtute causalior, utpote Genitrix veri Dei, Salvatoris mundi, et innumerabilium peccatorum reductrix ad gratiam ac salutem.13 Terribilis ut castrorum acies ordinata : quia in ea fuit ordinatissima virtutum connexio, præclarissima perfectionis constantia, et auctoritate maternitatis Dei constituta est imperatrix universorum, ac plena dominatrix adversantium potestatum.
Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium. Juxta expositiones præhabitas, sanctissima Virgo tanquam vigilantissima ac fidelissima advocata et protectrix Ecclesiæ militantis, in eamdem descendit quotidie, omnem statum ac dispositionem Ecclesiæ considerando, preces pro ea fundendo, dona gratiæ impetrando. Similiter Virgo Deifera, quamvis peccare non poterat, tamen interiorum suorum diligentissima custos consideratrixque fuit, ad vehementius proficiendum : sicque per considerationem, custodiam et profectum, intravit assidue hortum animæ suæ, et virtutes ac opera sua pensavit. Nescivi : quia beatissima Domina profecit in multis notitiis, nec a principio per experientiam scivit fructum passionis Filii sui, ut postea. Ideo subdit : Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab : id est, affectio cordis mei me vehementer afflixit, eo quod Evangelium Filii mei viderem non recipi a Judæis, quibus quadrigæ, id est Apostoli, Christum prædicando vehentes ad audientium corda, diu prædicaverunt. Si enim apostolus Paulus de Judæorum excæcatione doluit tam vehementer, ut diceret, Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi meo pro fratribus meis Judæis :14 quanto magis optima Virgo, quæ in caritate Dei et proximorum ineffabiliter fuit perfectior Paulo ? Oravit igitur piissima Mater pro illis assidue.
Sed animæ credentium, videntes Judæorum obstinationem extremam, clamant ad suam piissimam Advocatam : Revertere, revertere, Sunamitis ; revertere, revertere : id est, ad Ecclesiam ex gentilitate conversam, tuæ pietatis converte respectum; redi ad prælatos, redi ad subditos, redi ad peccatores; redi indulgentiam impetrando, gratiam obtinendo, conservationem impendendo, ad gloriam perducendo. Ut intueamur te, id est, ut experiamur te nobis clementer adsistere, et tuam beatitudinem sinceriter contemplemur, ac demum in patria te æternaliter videamus.
Hanc petitionem approbat sponsus, dicendo : Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum ?15 id est, tu, congregatio fidelium animarum, merito invocatis sponsam hanc singularem, quoniam potens est vos adjuvare, tueri, perducere : quia non potestis considerare in ea nisi aciem virtutum firmissimam, et omnium spiritualium insuperabilem vim armorum : quæ etiam habet ad manum cœlestium spirituum victoriosam militiam suo imperio obedire promptissimam, per quos potest juvare, victoriamque conferre.
Footnotes
Chapter 21 of 27