Articulus 18
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI: QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA.
Cant. v, 8.
CAPITULO præcedenti locuta est sponsa adolescentulis: Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo. Ex quibus verbis adolescentulæ ad duas motæ sunt quæstiones. Prima fuit: Qualis est dilectus tuus?1 Ad quam præinducto respondit sponsa capitulo. Secunda est, quæ modo proponitur: Quo abiit dilectus tuus sponsus, Dei Filius? quem in præcedenti-
(cap. v) bus dixisti te quærere nec invenisse :2 unde elicimus, quod aliquo modo recessit a te (juxta præcedentis elucidationem articuli); o pulcherrima mulierum. Quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum, id est, adjuvabimus te in quærendo, et simili intentione quæremus eum, qua et tu, orabimusque ut eum simul inveniamus.3
Ad hæc sponsa mater Ecclesia respondet: Dilectus meus descendit in hortum suum, id est, pie et gratiose a regalibus sedibus venit in mundum, introivit corda credentium, et me suam visitavit Ecclesiam: quia non sic recessit aut declinavit a me, quin jugiter maneat in me, id est in multis electis et sanctis ac virtuosis hominibus. Cur autem Ecclesia et quælibet anima virtuosa dicatur hortus, in expositione præcedentium patuit. Ad areolam aromatum, id est ad parvam aream, in qua aromaticæ herbæ arboresque nascuntur: hoc est ad pusillum gregem valde electorum et virtuosorum fidelium, in quibus specialiter et gratiosissime demoratur, sicut in
Evangelio contestatur:4 Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri dare vobis regnum. Sicque per areolam aromatum, accipi possunt viri contemplativi, et veri religiosi: qui virtutum suavitate et mentis tranquillitate, bonæ quoque famæ fragrant odore, aliisque medentur in anima; ideo dici queunt aromata. De spirituali tamen significatione areolæ aromatum, dictum est plenius in præcedentibus. Ut pascatur in hortis, id est, virtuosis actibus Ecclesiæ ac congregationum fidelium delectetur, et cœnet cum eis, cooperando eisdem, ac invicem se constringant et deosculentur;5 et lilia colligat, id est, personas virtutum candore fulgentes, præcipue continentes ac mente puras, in suorum computet numero electorum, ac secernat a reprobis, ac demum in cœlesti collocet throno. Unde et sacratissimus dixit Joannes Baptista: Cujus ventilabrum in manu ejus, et permundabit aream suam; et triticum colliget in horrea sua, paleas autem comburet igne inexstinguibili. Hinc sancto regi Josiæ dixit: Jam colligam te ad patres tuos.6
Quum ergo hæc ita se habeant, certa sum de caritate sponsi ad me et de familiaritate ac communione ipsius, ideo fiducialiter dico: Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi. Cui verbo simile est illud: Dilectus meus mihi, et ego illi. Unde ex dictis ibidem, patet hujus intelligentia dicti. Itaque, Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi: id est, ego illi intenta sum, illi adhæreo, illi sum placita, ei familiariter juncta sum; ab ipso amplector, fecundor, deosculor. Quis me separabit a caritate ipsius? Ipse quoque ad me habet se dulciter, familiariter, amorose, liberaliter valde. Qui pascitur inter lilia: id est, in animabus puris suaviter redolentibus et in Ecclesiis particularibus reformatis, claustris, congregationibusque devotis delectatur, reficitur, conquiescit. Tales etenim implent desiderium sponsi, nostram salutem esurientis, et nostrum sitientis profectum.
Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem: id est, tu, universalis Ecclesia mihi carissima, pulchra es intus omni ornatu virtutum, donorum, et fructuum, excellentiis meritorum; suavis per delectationem spiritualem, ac pectoris tranquillitatem, et optimam famam; pulcherrime quoque ordinata, et ordinate disposita per gradus et status atque officia, per ordines sacros et dignitates, ac potestates prælaticas, et copiosissimam abundantiam ministrorum; sicut Jerusalem, id est instar Ecclesiæ triumphantis, sicut in Apocalypsi asseritur: Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de cœlo:7 prout hoc supra clarius est inductum. Propter quod magnus Dionysius contestatur, Ecclesiam militantem se medio modo habere inter Synagogam et triumphantem Ecclesiam: quod consonat verbis Apostoli ad Hebræos: Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.8 Vel, Sicut Jerusalem, id est instar Ecclesiæ primitivæ, quæ in urbe Jerusalem cœpit, et Spiritum Sanctum recepit, atque in omni sanctitate et justitia Domino ministravit, ac ordinatissima fuit:91011 ex qua tota Ecclesia est exorta, et illius primitivæ Ecclesiæ vestigia, ordinem et doctrinam secuta. Vel, Sicut Jerusalem: quoniam sicut urbs illa tempore legis Mosaicæ fuit præ ceteris urbibus Terræ sanctæ ad cultum et sacrificia Dei electa, atque ad studium legis et ad sedem regni ac pontificatus assumpta; ita Ecclesia præ cunctis gentibus ad Omnipotentis obsequium, sacrificia, regnum, et sacerdotium, electa esse cognoscitur.
Terribilis ut castrorum acies ordinata. Ecclesia Christi, spirituali et sæculari potestate multiplici coordinata, miro modo vallata est; et summi Pontificii sui auctoritas præclara est nimis, supernaturalis ac deiformis, super omnes extenta, potens excommunicare, damnare, ligare, solvere, tradere Satanæ, et reconciliare. Sub hac potestate sunt ecclesiasticæ potestates spirituales multæ ac variæ, efficaciam gloriosam habentes. Deinde sequuntur potestates sæculares, imperialis, regalis, ducalis, et comitalis. Insuper sancta Ecclesia circummunita atque vallata et cincta est sui auxilio, præsentia protectioneque Salvatoris, tanquam muro et antemurali, angelorum quoque custodia, et prælatorum suorum diligentia pastorali.12 Roborata quoque est per dona gratiæ gratificantis ac gratiæ gratis datæ, per sapientiam et virtutes, per signa atque miracula, et toto orbe terrarum diffusa, meritis ac multitudine personarum ineffabiliter firmata. Verissime ergo terribilis est adversariis et rebellibus, spiritibusque malignis, sicut castrorum acies ordinata: intelligendo per castra, multitudinem fortalitiorum ad invicem bene dispositam: quam intueri, formidinem incutit potissime hostibus. Vel intelligendo per castrorum aciem ordinatam, grandem et fortem exercitum pugnatorum ac militum, convenienter coordinatum ac prudenter dispositum, non nimis constrictum, nec nimis patentem, ita ut ab adversariis penetrari, seu ab invicem separari non valeat: imo invicem bene concordem ac mutuo se stipantem, per quod exercitus talis, est hostibus suis maxime metuendus. Si autem inter se discors sit aut divisus, ac inordinate et imprudenter dispositus, non est nisi victima ac ridiculum adversariæ potestatis. Sic plane universitas Christianorum, per fidem, spem, caritatem concordans, sapienter disposita, et se invicem juvans, fortissima terribilisque consistit. Porro si per hæreses et schismata dividatur, seu per discordiam contra se invicem prælietur; jam mox gaudent de ea adversarii ejus, cernentes eam sic debilitari et impugnabilem fieri.
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. In his verbis ad inflammandum cor sponsæ, videtur sponsus loqui per modum fervidissimi amatoris, ita devicti amore suæ dilectæ, ut eam non audeat intueri, ne ex illius inspectione lædatur ex vehementia prædominantis amoris: quam quanto diligentius ac diuturnius intuetur, tanto plus amore illius accenditur et torquetur. Itaque ait sponsus cœlestis carissimæ suæ Ecclesiæ: Averte oculos tuos a me, id est, tam intense te diligo, ut ardorem hujus amoris plenius exprimere nequeam, nisi te quasi hortando, ut cesses ad tempus me intueri orando, meditando, psallendo, et contemplando: quia oculi tui pudicissimi, columbini, fecerunt me avolare, id est, ad tempus subtrahere me tibi, quantum ad dulcem consolatoriamque præsentiam, ut fructuosius quæras me; fecerunt me quoque avolare, id est, de cœlo ad terram pro tua salute descendere. Potest et ita exponi: Averte oculos tuos interiores a me, id est, non coneris me comprehendere velle, nec contemplando sis perscrutatrix curiosa majestatis meæ immensæ:13 quia ipsi me avolare fecerunt, id est, quoties me taliter vis videre, causa es quod capacitatem tuam me transcendere pando, et incomprehensibilem me esse tibi ostendo. Ideo dixit Psalmista: Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.14 Et alibi scriptum est: Dixi, Sapiens efficiar;15 et ipsa longius recessit a me. Quidam exponunt sic: Averte oculos tuos a me, id est, oculos cupiditatis, erroris, et carnalis amoris, quos aliquando habuisti, de cetero omnino abjicias, et a meo tollas adspectu: quia ipsi me avolare fecerunt, id est, propter eos recessi ab habentibus oculos tales, vel eos penitus relinquendo, aut ad tempus, quousque hujuscemodi oculi eruerentur ab eis.
Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad. Dentes tui sicut greges ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.16 Ista quarto capitulo scripta sunt atque exposita. Porro quod subditur, Sicut cortex mali punici, ita genæ tuæ absque occultis tuis, coincidit cum eo quod scriptum est, Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet:17 nisi quod hic dicitur, Sicut cortex, ibi, Sicut fragmen. Cortex autem malogranati forinsecus durus est, asper, deformis; intus vero albescens, continet grana alba: sic genæ Ecclesiæ arduam vitam gerentis, quæ foris adversitatibus exercetur: fructum habet internum pulchrum ac dulcem, imo et aliorum fecundativum, dum acceptam gratiam in proximos administrat.
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. Quamvis sapientissimus Salomon in senio suo extreme infatuatus, multas valde habuerit uxores regales et concubinas et adolescentulas; istud tamen de ipso ad litteram non potest intelligi, quum in libro Regum scriptum sit:18 Fuerunt ei uxores quasi reginæ, septingentæ, et concubinæ trecentæ. Hoc quoque probat Augustinus, affirmans Salomonem scripsisse hunc librum suæ tempore juventutis. Per mulieres autem sic depravatus est tempore senectutis. De hoc loquitur Augustinus, disputans contra Faustum Manichæorum episcopum. Intelligendum est ergo de Christo et credentium animabus. Quidam autem per sexaginta reginas, intelligunt animas hominum perfectorum, non propter numeri quantitatem, sed propter mysterii significationem. Sexagenarius namque consurgit ex senario atque denario in se ductis. Denarius vero impletionem signat Decalogi. Senarius, qui dicitur primus numerus perfectus, denotat perfectionem meritoriæ actionis, non tantum quantum ad observantiam præceptorum, sed etiam consiliorum, et quantum ad opera supererogationis. Per octoginta demum concubinas, intelligunt animas proficientium: quæ non pertingunt ad principales atque præcipuos illos sponsi amplexus, ad quos perductæ sunt animæ perfectorum, sed adspirant ad eos; nec ita legitimum proferunt fructum virtutum, ut illæ. Octonarius namque, secundum Augustinum, est numerus diminutus et imperfectus: quoniam partes ipsius simul sumptæ, minus efficiunt, quam suum totum. Per adolescentulas autem innumeras, accipiunt animas incipientium, quæ multæ sunt nimis.19 Similiter per reginas, possunt intelligi animæ virginum devotarum; per concubinas, animæ viduarum; per adolescentulas, animæ conjugatorum. At vero Gregorius per reginas intelligit animas sanctorum, qui se laudabiliter regunt, et carnem rationi omnino subjiciunt; per concubinas, quæ non prolem legitimam, sed voluptatem exquirunt, falsos prædicatores, qui nec Christi honorem, nec audientium salutem, sed propriam quærunt laudem et commoda sua; per adolescentulas vero, animas vanitatibus atque lasciviis deditas, quarum numerus ignoratur.
Una est columba mea, perfecta mea: id est, quamvis diversæ sint animæ seu personæ fideles, magis aut minus virtuosæ, quæ deficere possunt ac cadere et spiritualiter constuprari; una est tamen sponsa mea jugiter sancta, a columbina simplicitate nunquam deficiens, et sanctitatem in se ac perfectionem inviolabiliter continens: quæ errare non valet, nec tota deficere, quia a Spiritu Sancto gubernatur ac conservatur, utpote universalis Ecclesia militans : quæ una est unitate fidei, spei, et caritatis, unione veræ concordiæ, et per eadem media ad eumdem finem salvificum tendens. De qua ait Apostolus : Elegit sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.20 Quod quamvis pro statu futuro magis conveniat Ecclesiæ, secundum Hieronymum super Jeremiam, et secundum Bernardum in sermone ; tamen et pro statu præsenti aliqualiter competit ei : quoniam quantum ad membra sua viva, caret mortalium vitiorum et pravarum intentionum ruga ac macula, et semper habet in se aliquas sanctas personas. Totum autem a suis partibus denominationem sortitur, imo denominationes diversas et quasi contrarias, sicut hæc ipsa Ecclesia dicitur sancta et deformata, virgo et meretrix, secundum expositores nonnullos super illud Isaiæ : Quomodo facta est meretrix urbs fidelis?21 quoniam quidam in Ecclesia Deo pura mente adhærerent, plures vero mente, imo et corpore fornicantur ab eo, prout in Moralibus super Job diffuse tractat Gregorius.22
Una est matri suæ, electa genitrici suæ: id est, hæc ipsa venerabilis Ecclesia, subsistit et est ad laudem et gloriam pietatis et gratiæ Dei, seu increatæ sapientiæ ejus: quæ pietas, gratia, sapientia, mater totius Ecclesiæ appellatur, quia per dona gratiæ justificantis eam regenerat, fovet, maternaliterque custodit. Et potest per matrem, gratia baptismalis intelligi, quæ originaliter regenerat animas, tanquam janua sacramentorum. Mater quoque totius Ecclesiæ, potest vocari primitiva illa Ecclesia, sub Apostolorum regimine in Jerusalem inchoata, a qua tota Ecclesia est exorta, juxta illud in Isaia: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.23 Juxta illius primitivæ Ecclesiæ institutionem, regulam, ac doctrinam, subsistit et conversatur universalis Ecclesia: quod etiam ad primitivæ Ecclesiæ magnum cedit præconium et honorem, et ad gloriæ ejus augmentum. Rursus, per matrem et genitricem Ecclesiæ militantis, intelligitur triumphans Ecclesia, quæ militantem meritis suis precibusque tuetur. Nam et gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.24
Viderunt eam filiæ Sion, id est præfatæ adolescentulæ seu animæ de novo conversæ: quæ sunt filiæ Sion, id est filiæ speculationis per fidem;25 quæ vident per speculum in ænigmate, et virtutes sanctæ matris Ecclesiæ intuendo, mirantur et laudant eam; et beatissimam prædicaverunt reginæ, de quibus jam dictum est: id est, animæ perfectorum acutius considerando dona et privilegia almæ matri Ecclesiæ præstita, fassæ sunt eam beatissimam esse in spe, inchoatione, merito ac prælibatione. Nempe quo Ecclesia sanctior gratiosiorque consistit, eo hoc modo beatior perhibetur. Et concubinæ laudaverunt eam, tanquam omni alia congregatione et plebe præclariorem.
Quæ est ista quæ progreditur? id est, quam venusta, commendabilis et præclara, est universalis Ecclesia! pergens de via hujus exsilii ad æternæ patriam claritatis, non quiescens per torporem, quamdiu in hujus vitæ versatur curriculo; quasi aurora consurgens, id est, de imperfecto ad perfectiora jugiter properans, a tenebris ignorantiæ ad lucem sapientiæ scandens, a via purgativa per illuminativam ad unitivam ascendens; pulchra ut luna: quoniam a Sole justitiæ omnem, quam habet, accipit lucem et claritatem, sapientiam et virtutem. Et sicut luna illuminat noctem, ac inter nocturna sidera lucet splendidius; ita Ecclesia illustrat, docet, et dirigit sedentes in tenebris et umbra mortis hujus sæculi.26 Et cunctis in hoc mundo sapientior invenitur, determinans quid de necessitate salutis oporteat credere, agere, et tenere. Electa ut sol: quoniam sponsa est Solis æterni, et ei in perfectione similior, ad eamdem beatitudinem prædestinata atque ventura, ad quam ille secundum assumptam naturam electus est ac pervenit; terribilis ut castrorum acies ordinata : quod præcedenti capitulo expositum est.
Descendi in hortum nucum. Istud tam de Christo quam de universali Ecclesia potest exponi. Christus ergo per suæ pietatis condescensionem et opem, descendit in hortum nucum, id est ad congregationem fidelium atque constantium personarum, quæ arduam ducunt vitam, et instar nucum contemptibiles foris videntur. Imo per soliditatem virtutum fortiter sunt contra suæ salutis hostes muniti, sicut nux forti ac ligneo tegitur tegumento; intus vero dulcem continent fructum, devotionem internam, mentis tranquillitatem, conscientiæ puritatem, contemplationisque gratiam, ac divini fervorem amoris, sicut nux nucleum. Et sicut ex nucleo extrahitur oleum, sic ex illorum virtutibus compassio, pietas ac vera devotio. Et sicut nux in exordio corticem habet humidum, mollem ac viridem, qui veniente maturitate aret ac decidit : sic perfecti in suæ conversionis initio vallati erant et cooperi propriæ carnis et sensualitatis mollitie, fervore, atque humore; sed virtutum adveniente maturitate, caro et sensualitas aruerunt, edomitæ ac repressæ.
Ut viderem poma convallium, id est, minus perfectos attenderem ac juvarem, imo et in humilitatis imo positos approbarem. Tamen per poma possunt et nuces intelligi, quoniam omnis arborum fructus comestibilis, communi nomine pomum vocatur : sicut in Evangelio fertur de ficu, quam Christus accessit, quod non erat tempus pomi illius.27 Denique, per superiores et perfectiores Christus visitat, dirigit, et adjuvat minus perfectos : quos tamen interius tangit multoties per se ipsum. Et inspicerem, si floruissent vineæ, id est, an particulares Ecclesiæ seu congregationes, claustra, collegia, ad fructum spiritualis vini essent dispositæ, et floribus salubrium meditationum piarumque affectionum ornatæ ac fecundatæ; et germinassent mala punica, id est, an fructuosi essent, qui in statu contemplationis et igneæ caritatis sunt positi, et quorum est dominicam passionem jugiter ferre in corde, ac prælati quorum præcipue est ad sanguinis effusionem pro fide ac justitia esse paratos (ut instar malorum punicorum rubeant intus), et [qui] contemplationis ac dilectionis, bonæque famæ odore ac suavitate ornantur ac fragrant, et alios attrahunt.28 Christus itaque tanquam pastor bonus, visitat suam Ecclesiam in singulis gradibus ac statibus ejus, et ab unoquoque requirit, ut secundum exigentiam suæ vocationis fructificet. Insuper ipsa Ecclesia synodaliter congregata, seu ejus prælati et ipsa per suos prælatos, considerat, visitat, et reformare conatur particulares Ecclesias, et singulos gradus ac ordines.
Subditur in persona Synagogæ, in fine sæculi convertendæ : Nescivi, id est, dignitatem, sanctitatem, et gratiam Ecclesiæ Christi non consideravi, nec novi. Cujus annectitur ratio : Anima mea, id est voluntas seu ratio male disposita, seu animalis affectio, conturbavit, id est, inquietavit et a veritatis consideratione impedivit me propter quadrigas Aminadab, id est, ex consideratione potestatis et magnificentiæ, virtutis et gratiæ regni Juda :29 quod designatur per Aminadab, de cujus stirpe reges regni Juda progeniti sunt; et per quadrigas illius, fortitudo et excellentia regni illius insinuantur. Atque (ut dicitur) Aminadab cum tribu Juda primo post Moysen ingrediendo fundum maris Rubri siccatum, promeruit regium sceptrum, ceteris tribubus Moysen sequi timentibus.30 Judæi autem usque in præsens, considerando quam mirabiliter et præclare lex vetus per Moysen data fuit et confirmata et inclyte conservata, præcipue a populo tribus Juda, atque ibidem per Prophetas et signa præconizata, renuunt credere legem illam per legem evangelicam esse evacuatam, et Jesum, legis Mosaicæ exterminatorem, esse divinitus missum.31
Expositores vero communiter per quadrigas Aminadab, intelligunt quatuor Evangelia Christi, et primos eorumdem prædi-
Marc. XVI, 15; Rom. XV, 19 et seq.
Joann. X, 18.
Is. LIII, 7.
Ps. XXXIX, 8, 9. catores, sanctos Apostolos, qui evangelizando tanquam quadrigæ discurrerunt per mundum, circumferentes Jesum et Evangelium ejus ubique terrarum. Aminadab quippe interpretatur, spontaneus populi mei: sicque per Aminadab accipitur Christus, qui Patre volente, spontaneus pro salute populi sui venit ad passionem, sicut testatur: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. De quo Isaias prædixit: Oblatus est, quia voluit. Qui Christus etiam in Psalmo fatetur: In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Conturbata est igitur Synagoga propter quadrigas Aminadab, id est ex prædicatione Evangelii Christi, quoniam interim perturbatur propria incredulitate, et ad contradicendum movetur propter diversa motiva, tamen irrationalia et insufficientia ac faciliter solubilia. In fine autem concutietur ad credendum Evangelio Salvatoris, prædicantibus Elia et Enoch.
Denique, ut aliqui dicunt, Aminadab non est hic nomen proprium, nec una dictio secundum Hebræos; sed nomen commune, seu potius duo nomina appellativa, significantia populum principantem: quod ad prætactam potest expositionem reduci.
Consequenter Ecclesia hortatur Synagogam ad conversionem. Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te: id est, tu, plebs Israelitica, redi ad verum Messiam Jesum, crede in eum, revertere ad fidem patrum sanctorum: sicut Malachias prædixit, quod Elias convertet cor filiorum ad patres eorum.
Malach. IV, 5, 6.
A Revertere ad pœnitentiam, ad obedientiam, perseverantiamque finalem. Revertere a quatuor plagis terræ, ab hac extrema captivitate, ab indurata excæcatione, ad credendum, ad obediendum omnibus quæ in quatuor Evangeliis credi seu impleri jubentur. Recte demum per Sunamitem, intelligitur plebs Hebræa, nunc captivata et aspernata: quoniam Sunamitis, captiva seu despecta interpretatur; et quoniam Suna civitas erat terræ promissionis, de qua pulcherrima illa Abisag, ultima David regis conjux, fuit, ut patet tertio Regum: quæ et frequenter Sunamitis vocata est.
Postremo huic caritativæ ac piæ petitioni Ecclesiæ Deus cito adsistens ac favens, respondet Ecclesiæ: Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? tanquam dicat: O Ecclesia, fiet quod exhortaris, in tantum quod Synagoga in fine convertenda, erit tam fortis in fide, tam roborata in spe, et accensa in caritate, ac omni sapientia et virtute munita, angelicis spiritibus circumvallata, ac multis agminibus credentium copiosa, quod non videbis in ea nisi choros castrorum, id est societates militantium Deo, quia pro Deo ac fide mori erunt parati. Choros quoque castrorum, id est acies et connexiones gratiarum, virtutum, donorum ac aliorum charismatum divinorum: ita quod quæ diu jam ante contra fidem pugnavit, de cetero tecum pro fidei defensione, contra Antichristum seu alios perfidos, dimicabit. Dicit autem Methodius martyr ac præsul in suo libello, quod centum quadraginta quatuor millia Judæorum tunc crediturorum, occidentur ab Antichristo.
Josue XIX, 18.
III Reg. I, 3.
1 (cap. VII)
Footnotes
-
Cant. v, 9. ↩
-
Cant. v, 6. ↩
-
Sap. xviii, 15. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Cant. v, 13. ↩
-
II Par. xxxiv, 28. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Hebr. x, 1. ↩
-
Rom. viii, 35. ↩
-
Cant. ii, 16. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Is. xxvi, 1. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Ps. cxxxviii, 6. ↩
-
Eccle. vii, 24. ↩
-
Cant. iv, 1, 2. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
III Reg. xi, 3. ↩
-
De Genesi ad litt., c. II. ↩
-
Ephes. v, 27. ↩
-
Is. i, 21. ↩
-
Ps. lxxii, 27. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Luc. xv, 10. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Luc. i, 79. ↩
-
Marc. xi, 13. ↩
-
Joann. x, 11, 14. ↩
-
*alias pietatis* ↩
-
Exod. xiv, 22. ↩
-
Joann. i, 17. ↩
Chapter 19 of 27