Skip to the text

Articulus 22

EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI.

QUAM pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Sponsus cœlestis juxta varium tactum stimulumque amoris, variis modis alloquitur sponsam, et diversis eam nominibus exprimit, jam sponsam, jam sororem, jam amicam, jam columbam, jam immaculatam, jam perfectam nominans eam: et nunc, quasi non sufficiant tot appellationes, tam prædignæ et amorosæ, nominavit eam nomine in hoc libro hactenus inaudito, videlicet filiam; nec filiam tantum, sed filiam principis, haud dubium quin illius de quo ait

Scriptura: Qui dominatur in virtute sua in æternum.1 Si magna nobilitas est, esse prolem regis seu imperatoris terreni: quanto plus, esse sobolem Regis æterni, ineffabilis est nobilitas? Ecce quantum dona gratiæ ac virtutum, rationalem dignificant creaturam. Hanc excellentiam per fidem et gratiam Christi consequimur: quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.2 Hinc rursus Joannes hortatur apostolus:3 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Decuit enim, Deo incarnato, homines quodammodo deificari. Ideo Filius Dei docuit nos sub hac forma orare:

Pater noster, qui es in cœlis, etc.4 Verum quia ita oramus, diligenter pensemus quod per Malachiam loquitur Deus: Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum.5 Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Certe merito dicitur:

Maledictus qui facit opus Dei negligenter; et, Maledicti qui declinant a mandatis ejus. Beati vero et divinæ filiationis appellatione condigni, qui cum sancto Job ex sententia dicere habent:67

Vestigia Dei secutus est pes meus; viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus:8 ut scilicet vivam secundum eorum tenorem. Talis fuit qui ait: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.9

Unicuique itaque animæ sic agenti, loquitur sponsus cœlestis: Quam pulchri sunt gressus tui! id est, valde virtuosæ sunt tuæ actiones, intentiones, et affectiones, in calceamentis, id est in imitationibus exemplorum patrum sanctorum, qui in omni sanctitate et justitia Deo ministraverunt, et coram eo jugiter custoditi, timorati, sinceri fuerunt, semper solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;1011 o filia adoptiva principis summi, de quo ait Scriptura: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati.12

Quum ergo sis filia principis tanti, decet te in omnibus ordinate, mature, reverenter procedere: siquidem filiæ regum docentur valde composite proficisci. Hinc

Deus exhortatus est Abraham:13 Ambula coram me, et esto perfectus. Et Psalmista fatetur: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.14

Juncturæ feminum tuorum sicut monilia. Femina seu femora animæ, sunt potentiæ ejus, in quibus virtutes et vitia subjective consistunt. Hæ enim possunt fructum virtutum producere: quod si neglexerint, spinas et tribulos germinabunt.15

Et potissime femina ista sunt intellectus atque voluntas, in quibus virtutes et vitia amplius habent locum: quarum virium junctura, est earumdem connexio ac mutua influentia. Intellectus etenim voluntati ostendit, quid appetere, velle et agere debeat: quia voluntas de se cæca censetur, ejusque objectum est bonum intellectum, id est per intellectivam potentiam apprehensum et intellectualiter cognitum. Voluntas quoque jam actuata, et præsertim per caritatem formata, movet intellectum et excitat ad agendum per modum imperii, quia per caritatem præcipit aliis viribus. Dum ergo intellectus voluntatem ordinate illuminat, et ab immoderato refrenat affectu, voluntas quoque movet et excitat intellectum ne torpeat: tunc anima Christi sponsa est fructuosa, et virtutum germinibus tanquam monilibus decoratur, atque ab immoderantiis et defluxionibus refrenatur. Propter quod ait Apostolus: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte supereffluamus.16

Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. Per umbilicum corporale alimentum defertur in ventrem, et deportatur ad fetum. Idcirco per umbilicum, potest intelligi vis cogitativa: quæ vocatur et intellectus passivus, et inter vires sensitivas ac intellectivas est media, quamvis sit sensitiva atque organica, quia cum intellectivis potentiis convenit in multis, et per eam species rerum ab exterioribus ac interioribus sensibus ad intellectum perveniunt, eo quod cognitio nostra intellectiva exordium sumat a sensitiva. Hæc itaque cogitativa potentia, est tanquam crater tornatilis: quia mediante sensitiva memoria sibi subserviente, prompte atque celerrime offert et præbet intellectui imagines rerum. Unde et crateri jugiter pleno assimilatur: quia copiose ac fecunde abundat similitudinibus rerum, quæ a sensibus exterioribus per sensum communem et phantasiam seu vim imaginativam derivantur ad ipsam.

Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Venter animæ, est mens ejus, seu intellectiva memoria, omnium capax et tenax: quæ cœlestis verbi semine fecundatur, et duodecim fructus Spiritus parit:17 acervoque tritici comparatur, quoniam desiderio puro ac fervido ad Deum erigitur, et bonorum propositorum conceptionibus adimpletur, ac piis affectibus impinguatur: ita ut fateatur, facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis.18 Specialiter quoque zelus animarum, seu ingens desiderium fraternæ salutis, venter fecundus animæ amorosæ potest vocari, quia per zelum hunc sponso gratissimum, producit eidem sobolem spiritualem generatione castissima, utpote orando, prædicando, exhortando, sancte et exemplariter conversando. Ideo vallatus liliis perhibetur: non enim sensualiter circa proximos, sed pure intellectualiterque afficitur.

Duo ubera tua, scilicet intellectus speculativus et practicus, seu misericordia et veritas, sapientia et caritas, etc., sicut duo hinnuli: quia per hæc anima sancta prompte, copiose, subtiliter alit se ipsam et proximos, prout istud supra frequenter diffusiusque expositum est.19 — Collum tuum sicut turris eburnea:20 quod in expositione quarti capituli declaratum habetur.

Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon. Quemadmodum inter sensus exteriores clarior, spiritualior, atque nobilior dicitur visus; sic inter vires animæ interiores, nobilissimus ponitur intellectus, in quo secundum philosophos atque theologos præcipuos, consistit felicitas: quæ est sapientiæ actus, quum et ipsa Veritas protestetur ad Patrem, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Unde et summus ille Philosophus:21 Felicitas, inquit, est speculatio optimi speculabilis, id est contemplatio altissimæ veritatis.

Assimilantur igitur interiores oculi animæ amorosæ piscinis in Hesebon: primo, propter pretiositatem et dignitatem ipsorum; secundo, ob intellectualis luminis claritatem, de quo ait Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.22 Porro intellectuale naturaleque lumen animæ, per studium et exercitium, per informationem et lectionem acuitur, per habitus acquisitos perficitur; sed per habitus infusos, per unctionem Spiritus Sancti, per illuminationem angelicam, per veram compunctionem, expurgationemque vitiorum, et exercitationem internam in actibus vitæ contemplativæ præcipue decoratur, augetur, completur in tantum, ut inspicere possit etiam divina secreta, et incerta atque occulta sapientiæ Dei sibi manifestentur.23 Sicque, sicut in piscinis resplendent intuentium vultus, sic in lumine oculorum animæ universa cernuntur, et invisibilia Dei noscuntur: imo et anima deprehendit se ipsam, et si quid culpæ in ea sit, intuetur. Tertio, comparantur hi oculi piscinis Hesebon, propter fecunditatem: quoniam, sicut piscinæ illæ feraces sunt piscium copiose; sic oculi cordis desuper illustrati, et a vitiorum sordibus emundati, sanctis meditationibus, sublimibus contemplationibus, considerationibusque saluberrimis exuberanter replentur. Deinde in voluntate sanctarum fervores affectionum inducunt, ædificatoria quoque verba emittunt:24 quia ex abundantia cordis os loquitur, atque ad virtuosas et exemplares excitant actiones.25 Verumtamen ordine quodam hæc faciunt, quia in primis oportet conteri et mærere de propriis culpis, deinde compati aliis, ac dominicæ passionis recordari frequenter: ideo dicitur, Piscinæ quæ sunt in Hesebon. Hesebon equidem, cingulum mœroris interpretatur. Idcirco accingat et paret se animus ad salubres mœrores, quum asserat sponsus:26 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur;27 et denuo, Væ vobis qui ridetis; et, Væ vobis qui habetis consolationem vestram.28

Nasus tuus sicut turris Libani. Per nasum, ut tactum est, quo inter bonos et malos odores discernitur, virtus discretionis insinuatur: quæ utique virtus, alta et præclara est valde; et contra Damascum, id est sanguinolentum et vitiosum hunc mundum, opponit se: quoniam inter spiritualem et carnalem distinguit suavitatem ac voluptatem, definiens a sensualibus, fœdis, ac caducis abstinendum esse oblectamentis, quoniam vana et vilia sunt in se, et a spiritualibus ac divinis voluptatibus et consolationibus impeditiva, imo ad infernalem pertrahentia acerbitatem, atque æternalem illam beatificæ fruitionis increatæ dulcedinis auferentia voluptatem. Non enim possumus modo gaudere cum sæculo, et deinceps regnare cum Christo; sed huic capiti oportet nos conformari, de quo ait Scriptura:29 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Idcirco oportet et nos per multas tribulationes intrare in regnum cœlorum.30 Jugiter ergo vigeat in nobis hæc naris saluberrimæ discretionis. Et quando occurrerit nobis delectabile aliquid aut jucundum, protinus instar canum diligentissime odoremus an vere expediat, an sit odor aut suavitas ejus animæ refectiva, an potius sub mellis specie infectiva: et si sic, protinus fugiamus ab ea. In ipsis quoque solatiis et licitis ludis seu recreationibus, ab omni superfluitate, dissolutioneque cordis abstineamus: quatenus qui gloriatur, in Domino glorietur;31 et observemus quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere.32

Caput tuum ut Carmelus. Caput animæ, est suprema pars ejus, in qua superbeatissimæ Trinitatis relucet imago. Quod caput, dum a passionibus et vitiis fuerit reformatum et expurgatum (sicut hortatur Apostolus, Renovamini, inquiens, spiritu mentis vestræ), virtutibus quoque et donis, præsertim sapientia, caritate, et stabilitate ornatum:33 instar montis Carmeli sublime est, imo ad supremum omnium verticem Deum extentum ascendens atque pertingens; sicque pulchrum et fructuosum efficitur, carens frutetis culparum, spinisque passionum. Et comæ capitis tui sicut purpura regis, juncta canalibus: id est, congeries, multitudo, abundantia cogitationum et affectionum tuarum, ita est coordinata, purgata, et igne caritatis atque dominicæ passionis recordationibus rubricata ac splendens effecta; utpote aquis sapientiæ salutaris intincta, aquis devotionis perfusa, lacrimis deplorationis præsentis exsilii ac adspirationis ad beatificum dilecti intuitum irrigata :34 ut vere coram Deo sit rubens et candida, tanquam regia purpura in canalibus collocata.35 Hoc fit, dum omnis cogitatio omnisque affectio de creaturis concepta, si bona est, ad Creatoris contemplationem et amorem mox ordinatur; si prava, protinus refutatur. Nec solum abjiciamus cogitationes affectionesque malas, sed etiam minus bonas, quæ sua occupatione et immoratione a melioribus nos retardant : sicque, juxta doctrinam Apostoli, cogitemus, apprehendamus, et exsequamur meliora ac viciniora saluti.36

Quam pulchra es, et quam decora, carissima in deliciis! Hoc a cœlesti sponso audiri meretur anima vere timorata, fervens ac nobilis :37 quæ extra sponsum renuit consolari, et tempore absentiæ consolatoriæ præsentiæ sponsi, tanquam pudicissima turtur, gemitum assumit pro cantu, dicens cum sancto Job, Ad Deum stillat oculus meus;38 et cum divino Apostolo, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.39 Quod si sponsus dixerit ei illud Osee, Dies multos exspectabis me, non fornicaberis nec eris viro;40 habet interim patientiam magnam, nec fornicatur a Deo. Quod intuens sponsus, tam consolatorie visitat eam, ut ipsa ex sententia et felici experientia fateatur : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam;4142 itemque, Sicut pro Christo abundat tribulatio nostra, ita et per Christum abundat consolatio nostra.

Statura tua assimilata est palmæ : id est, ad superna, cœlestia ac divina per contemplationem et sanctum amorem erecta es, et in affectum justitiæ prorsus conversa, non retorta, nec incurvata aut obliquata ad carnalia et immunda. Ideo

Dixi : Ascendam in palmam, id est, te familiarissime ac gratiosissime visitabo, eo quod tam similis, concors, ac intima facta sis mihi : similitudo namque est ratio unionis et complacentiæ ac colligationis. Ideo videns te in vili ac misera carne tam spiritualem, justam, puram et amorosam effectam, complacentiam in te maximam habeo, et libentissime in te moram efficio. Tu quoque, o anima talis, ascendere debes in palmam, hoc est in crucem per cruciformem mei imitationem, et te totam mihi affigere atque inseparabiliter cohærere, ut veraciter dicas : Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus.

Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.4344 Sicque apprehendes fructus ejus, id est, copiose particeps eris meritorum ac virtutum passionis et mortis meæ. Et erunt ubera tua sicut botri vineæ, id est, visceribus caritatis et pietatis tota afflues, abundabis, et te aliis largiter communicabis. Et odor oris tui sicut malorum : quia ex plenitudine internæ devotionis, divini fervoris, et gratiosæ illuminationis, saluberrima atque dulcissima docebis ac proferes verba; eritque guttur tuum sicut vinum optimum, quoniam ita loquendo, copiose ac fortiter reficies et inebriabis audientium mentes : quod vinum erit etiam sponso præcipue placitum.

Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Hoc dicere spectat ad animam cujus conscientiæ testimonium perhibet Spiritus Sanctus, quod sit caritate succensa, Christique sponsa ac filia;45 cujus tota affectio est ad sponsum, nec divisum est cor ejus, sed vere psallere potest, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;4647 cui molestum est, quidquid placet huic insano ac misero mundo, dulce autem, quidquid complacet sponso, et quidquid sibi accommodum est ad placendum eidem, quamvis sint aspera et adversa, dura et afflictiva.

Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis : id est, quocumque perrexero, quidquid peregero, ubicumque quievero, tu, o dulcissime sponse, misericorditer perge mecum, et adsis, conserves ac protegas. In quo enim scire potero invenisse me gratiam coram te, nisi proficiscaris sic mecum, et in exercitiis tam activæ quam contemplativæ vitæ, benigne adsistas, dirigas, tuearis?48 Sicque et ego, te auxiliante, ex superno et fraterno amore, considerando statum Ecclesiæ, pro communi bono ero sollicita, ac pro reformatione generali omni modo mihi possibili laborabo. Teque agente ac dirigente, considerabo me ipsam in cunctis, et actus potentiarum mearum an sinceri sint coram te, fructuosi ac meritorii: atque per hoc, omne bonum cum ingenti gratiarum actione tibi semper adscribam, nec in exercitiis vitæ activæ a tuo cessabo intuitu et amplexu.

Footnotes

  1. Ps. LXV, 7. ↩

  2. Joann. I, 12. ↩

  3. 1 Joann. III, 1. ↩

  4. Matth. VI, 9. ↩

  5. Malach. I, 6. ↩

  6. Ps. CXVIII, 21. ↩

  7. Jer. XLVIII, 10. ↩

  8. Job XXIII, 11, 12. ↩

  9. Ps. CXVIII, 11. ↩

  10. Ephes. IV, 3. ↩

  11. Luc. I, 75. ↩

  12. Esther XIII, 9. ↩

  13. Gen. XVII, 1. ↩

  14. Ps. CXVIII, 168. ↩

  15. Gen. III, 18. ↩

  16. Hebr. II, 1. ↩

  17. Galat. v, 22, 23. ↩

  18. Is. XXVI, 17, 18. ↩

  19. Cant. IV, 5. ↩

  20. Ibid. 4. ↩

  21. Joann. XVII, 3. ↩

  22. Ps. IV, 7. ↩

  23. Ps. l, 8. ↩

  24. Matth. xii, 34; ↩

  25. Luc. vi, 45. ↩

  26. Matth. v, 5. ↩

  27. Luc. vi, 25. ↩

  28. Ibid. 24. ↩

  29. Luc. xxiv, 26. ↩

  30. Act. xiv, 21. ↩

  31. II Cor. x, 17. ↩

  32. Eccl. xvm, 30. ↩

  33. Ephes. iv, 23. ↩

  34. Eccli. xv, 3. ↩

  35. Eccli. xvii, 30. ↩

  36. Hebr. vi, 9. ↩

  37. Ps. LXXVI, 3. ↩

  38. Job xvi, 21. ↩

  39. Galat. vi, 14. ↩

  40. Osee iii, 3. ↩

  41. Ps. xciii, 19. ↩

  42. II Cor. i, 5. ↩

  43. Galat. ii, 20. ↩

  44. Galat. ii, 20. ↩

  45. Rom. ix, 1. ↩

  46. Ps. cx, 1. ↩

  47. Osee x, 2. ↩

  48. Exod. xxxiii, 16. ↩

Chapter 23 of 27