Skip to the text

Articulus 21

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI : QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI ! DE CHRISTO ET ECCLESIA.

SALVATOR in Evangelio loquitur :1 Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Porro thesaurus Salvatoris, est ejus Ecclesia, sibi tam cara, quod pro ejus salute suum pretiosissimum sanguinem fudit, et tradidit se pro ea.2 Ideo cor suum est ubi Ecclesia sua : in ea est, in ea quiescit, et commoratur cum ea; et de ea libenter confabulatur, et ejus insistit præconiis, dicens :

Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Tota Ecclesia appellatur filia principis, id est Christi sponsi sui, qui eam regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, atque (ut Jacobus ait apostolus) voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.345 De quo Christo Isaias prædixit : Vocabitur nomen ejus, Princeps pacis. Et sicut in Apocalypsi scriptum est, Qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ.6 Potest tamen per principem intelligi Deus Pater, seu Trinitas Deus, et quælibet divina et increata Persona. Hujus filiæ gressus sunt pulchri, id est, actus et profectus atque spirituales ipsius affectus, quibus tendit de via ad patriam, virtuosi sunt valde, quia secundum divina regulantur præcepta : pulchri, inquam, in calceamentis, id est per hoc, quod sanctorum patrum exemplis ornantur, sicut pedes per calceamenta, quia præcedentium patrum exemplaria opera imitatur Ecclesia. Denique, quoniam tota Ecclesia est unum mysticum corpus, cujus varia membra, sunt diversa supposita per actus et officia convenienter distincta : sicque per pedes Ecclesiæ designantur conjugati, qui instar pedum assidue tangunt et calcant terram, quia in terrenis occupantur negotiis, et in corpore Ecclesiæ infimum tenent locum; et tamen sunt pulchri valde, dum conjugali continentia fulgent, habentes, juxta doctrinam Apostoli, honorabile connubium et torum immaculatum, servantes præcepta Dei atque Ecclesiæ, et temporalia ad spiritualia referentes, sicque transeuntes per transitoria bona, ut non amittant æterna.7

Juncturæ feminum tuorum sicut monilia. Quemadmodum supra, ita et hic sponsus describit Ecclesiam sub parabolica similitudine feminæ speciosæ.8 Sed quarto capitulo incipit descriptionem hujusmodi a superioribus partibus sponsæ, puta ab oculis; hic autem ab inferioribus, hoc est a pedibus, sicut jam patuit. Quemadmodum autem ad ornatum feminæ spectat compositio gressus, et calceatio pedum, ita et congrua connexio feminum, ut nulla sit claudicatio crurum. Est equidem femen in muliere, quod femur in viro. Itaque femina Ecclesiæ, sunt duo populi concurrentes in Christo, tanquam in lapide angulari, per fidem, spem, caritatem, videlicet Judæi et gentiles conversi :9 quorum junctura, est unio eorum concors, et conversatio mutua gratiose pacifica, sicut jussit Salvator : Pacem habete inter vos; et denuo, Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem.10 Paulus quoque :11 Unanimes, inquit, uno ore honorificetis Deum;12 et rursus, Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.13 Talis ergo junctura, pulchra censetur tanquam monilia, quæ fabricata sunt manu artificis, id est sicut spiritualia ornamenta sapientiæ ac virtutum, quæ summi Opificis potestate ac prudentia conferuntur et contemperantur. Unde dixit Apostolus, quod Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, id est, utrumque populum effecit unum ovile, unum mysticum corpus, et unam plebem in Deo.14

Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis, id est, similis est crateri seu rotundæ mensuræ vini, repletæ optimo vino: ideo subditur, Nunquam indigens poculis. Hoc est dicere: Umbilicus tuus est rotundus et bene formatus, quasi torno commensuratus. Per umbilicum autem, sub quo concipitur proles, et per ventrem in quo alitur, designantur prædicatores: quorum verbis et exemplaribus gestis, fama ac meritis homines convertuntur, et in Deo regenerantur, alimentisque spiritualibus in Ecclesia educantur: qui prædicatores non indigent poculis, quia aqua sapientiæ salutaris, rore gratiæ, fluentis doctrinæ abundant, atque de plenitudine sua propinant, id est, auditoribus suis communicant.15

Venter tuus sicut acervus tritici, id est, aptum habens tumorem ex fecundatione, vallatus liliis, id est puritate suavi ac candida. Sicque per ventrem Ecclesiæ significatur ejus fecunditas spiritualis ac pura, non carnalis et fœda, secundum illud:16 Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Unde et Paulus:17 In Christo, inquit, per Evangelium ego vos genui. Et sicut præhabitum est, per ventrem convenienter mens seu memoria sumitur, seu ipse Baptismus.

Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli. Hoc supra diffuse est declaratum.18 — Collum tuum sicut turris eburnea. Hoc est quod supra legitur:19 Sicut turris David, collum tuum. Sed hic dicitur, Sicut turris eburnea. Ebur namque est os elephantis animalis castissimi. Sicque per turrim eburneam insinuatur, quod hi qui per collum Ecclesiæ denotantur, videlicet doctores, pastores, et qui aliis sermocinantur, debent castitate ornari; et constantes, pretiosæque conversationis existere, sicut turris eburnea fortis est et pretiosa.

Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Per oculos Ecclesiæ, intelliguntur prælati, quos Deus dedit speculatores domui suæ:20 qui habent se ipsos subditosque dirigere, atque de necessariis providere. Qui comparantur piscinis sitis in Hesebon: quæ piscinæ sunt in portis, id est prope portas, filiæ multitudinis, id est plebis habitantis in loco sic dicto: quæ plebs dicitur filia multitudinis, id est nata ex populo copioso oppidi aut regni illius. Nempe, sicut in Deuteronomio scriptum est, Hesebon fuit civitas Sehon regis Amorrhæorum.21 Unde scriptum est alibi: Ignis egressus est de Hesebon.22 Quidam per piscinas in Hesebon, intelligunt duas piscinas, quæ in Jerusalem erant, et multum ornabant eamdem: adjicientes quod Hesebon non sit hic nomen proprium urbis præfatæ, sed commune, significans computationem. Comparantur igitur oculi sponsæ piscinæ in Hesebon, quoniam instar aquarum illarum sunt clari, pretiosi, et abundantes in lumine cognitivo. In organo quoque oculorum abundat aqueus humor. Claritas autem sapientiæ, lumen copiosum intelligentiæ, humor compunctionis, pretiositas sanctæ et exemplaris conversationis abundare debent in prælatis Ecclesiæ, præsertim in episcopis, ceterisque majoribus. Hinc et per oculos Ecclesiæ, possunt intelligi cognitio ejus contemplativa et practica, seu sapientia atque prudentia.

Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. Per nasum Ecclesiæ, virtus discretionis accipitur, qua inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter pretiosum et vile discernit. Et assimilatur turri Libani, quia sublimis et valde recta est ista discretio, atque veritatis candore præfulgida. Et respicit contra Damascum, quæ interpretatur sanguineus, quia terrenis et sanguinolentis operibus se opponit.

Caput tuum ut Carmelus, id est simile monti Carmelo alto, pulchro, fructifero, pascuis copioso, qui spinis et frutetis carere asseritur. Quod si per oculos intelligantur episcopi, potest per caput Ecclesiæ intelligi Pontifex summus, qui est summus, primus, ac generalis Christi vicarius super totam universalem Ecclesiam, sponsus, caput, prælatus, pastor, monarcha, doctor ac ductor ipsius; per optimum aurum23, potest accipi plenitudo ecclesiasticæ potestatis, in eo subjective formaliterque consistens, vel præclara sapientia, seu maxima sanctitas ad eum pertinens : quia quo plus ceteris præeminet latissima jurisdictione ac prælatica potestate, tanto plus debet singulis præfulgere omni sapientia, sanctitate et exemplaritate. Sed ipse est caput Ecclesiæ vicariale. Christus vero caput est principale : qui est optimum aurum : quia in quantum Deus, est essentialiter sapientia infinita, sanctitasque immensa; secundum assumptam quoque naturam, plenus est sapientia, gratia et virtute infusis, beatifica fruitione et omni superno charismate. Et comæ capitis tui, sicut purpura regis juncta canalibus, id est rubicundæ et nitidæ, sicut purpura regia in aquis canalium posita, ut in eis post tincturam lavetur, quatenus color ejus vivacior venustiorque appareat. Porro, sicut per caput potest intelligi caput vicariale et etiam principale; ita per comas capitis possunt intelligi præcipui post dominum Papam prælati, et qui ei familiarius in regimine coadsistunt : qui et rubeis coutuntur, ad insinuandum quod caritate Dei ac proximi debeant æstuare, et Christi passionem jugiter ferre in corde, atque pro Deo et fide ac subditorum salute esse parati ad sui sanguinis effusionem. Quod si per caput Christus accipiatur, comæ hujus capitis sunt gloriosi Apostoli et primi Salvatoris discipuli, qui ei familiarius et immediatius adhæserunt, atque ab ipso sumpserunt gradum ac potestatem : qui omnes caritate tanquam regia purpura sunt ornati, atque in canalibus, id est Baptismate et fontibus gratiæ ac sapientiæ, expurgati et decorati.

Sic ergo commendatis pulchritudinibus partium sponsæ, concluditur : Quam pulchra es et quam decora! quasi dicat : Valde formosa es intus et foris; carissima in deliciis, id est, quam ostendo mihi dilectissimam esse per hoc, quod spirituales meas delicias tam caritative et liberaliter tibi communico, et ad gaudia beatificæ fruitionis meæ deitatis, te creavi, redemi, et perducere volo : quemadmodum passione mea instante, discipulis dixi : Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.24

Statura tua assimilata est palmæ. Palma est arbor victoriæ, quia victoribus in signum triumphi olim dabatur aurea palma cum laude et gloria. Statura ergo sponsæ, id est perseverantia Ecclesiæ, palmæ similis perhibetur : quoniam perseverando usque in finem, coronari meretur, sicut in Evangelio legitur :25 Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Rursus, palma crescendo inferius stringitur, et superius dilatatur. Sic Ecclesia paulatim proficiendo, a bassitudine humilitatis orditur, atque ad caritatis amplitudinem promovetur. Unde fertur in Psalmo :26 Justus ut palma florebit. Rursus statura, id est rectitudo justitiæ, seu altitudo contemplationis ipsius Ecclesiæ, palmæ assimilatur. Et ubera tua, id est vetus ac novum Testamentum, seu sapientia et caritas, misericordia quoque et liberalitas : per quæ omnia fovet Ecclesia filios suos; assimilata sunt botris : quoniam spirituale continent vinum, et mentem caritatis fervore inebriant ac dulciter alunt.

Dixi, id est, in animo meo firmiter statui : Ascendam in palmam, id est, Ecclesiam meam, quam nunc palmæ assimilavi, personaliter visitabo, et corda credentium purgabo, illuminabo, perficiam : sicque in membris meis crescam, dum fideles ad contemplationis verticem proficere fecerim, et ita in ipsis ascendam; et apprehendam fructus ejus, id est, de ipsa Ecclesia colligam fructum justitiæ copiosum : quia me eam visitante ac fecundante, fructificabit, atque ad laudem et gloriam meam copiose insistet omni actioni virtutum. Denique palma inferius aspera, et in superioribus pulchra, suavis, ac fructuosa, figura est crucis, in quam propter salutem Ecclesiæ Christus ascendit. Quæ crux in inferioribus fuit asperrima, quia in præsenti fuit maxime afflictiva; sed fertilissima facta est meritis dominicæ passionis, et fructum protulit æternæ salutis. Et certe sicut in hymno devotissime canitur, ipsa est Arbor decora et fulgida, ornata regis purpura, id est, sacratissimo corpore Filii Dei perfosso, sacro cruore ac sanguine ejus perfusa est. De qua in alio hymno cantatur : Dulce lignum, dulce pondus sustinens, quam sacer cruor perunxit fusus agni corpore. Et apprehendam fructus ejus, id est, saluberrimos passionis et crucis meæ effectus obtinebo et consequar : quia redimam genus humanum, januam regni cœlestis aperiam, sanctos de limbo educam, fortem armatum ligabo, et vasa ejus diripiam.27 Propter quod, passione instante, locutus sum : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.28 Hinc in Isaia Deus Pater ait ad Christum : Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et fæces Israel convertendas; dedi te in salutem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ.29

Et erunt ubera tua sicut botri vineæ : id est, caritatem et pietatem, sapientiam et virtutem tuam, o Ecclesia, tam affluenter implebo, perficiam, fructificareque faciam, quod filios tuos copiose lactabis, enutries, et ad perfectionis incrementa perduces. Et odor oris tui sicut malorum. Odor oris Ecclesiæ, est devota, amorosa, pia locutio, sermocinatio, oratio et instructio ejus ; seu fama suæ doctrinæ, quemadmodum Paulus testatur : Deus odorem notitiæ suæ per nos manifestat in omni loco, quia Christi bonus odor sumus.3031 Hic odor assimilatur odori malorum punicorum : qui fortis et bonus est, atque martyrii palmam designat eo modo, quo juxta præhabita per mala punica rubentia martyres exprimuntur, quorum constantiam et fervorem ac gloriam præcipue prædicat sancta Ecclesia.32 Guttur tuum sicut vinum optimum : id est, verba sacra ac fervida per guttur tuum prolata, sunt spiritualiter audientium inebriativa, ita ut dicere queant cum Jeremia : Factus sum quasi homo madidus vino a facie verborum sanctorum Dei. Unde in Psalmo :3334 Calix meus inebrians quam præclarus est! Et ut alibi scribitur, Quid pulchrum Domini, nisi vinum germinans virgines ?35

Interea audiens sancta Ecclesia a sponso se taliter commendari, repente victa amore ipsius, quasi interrumpens verba ipsius, ait de eo ceteris convertendis : Dignum dilecto meo ad potandum : id est, vinum hoc spirituale, scilicet prædicatio mea sapientialis ac fervida, mihi a dilecto concessa, tam virtuosa ac placita ei est, ut dignum sit quod eam acceptet, et delectetur in ea; labiisque et dentibus illius ad ruminandum : quoniam decet ut eam nunquam obliviscatur, sed memoriter teneat et perpendat ad remunerandum. Possunt quoque per labia et dentes sponsi, prædicatores et perfectiores fideles ipsius intelligi : qui præ ceteris masticant verba Dei, dum eorum sensum intime pensant, recogitant et adimplent.

Subdit demum Ecclesia : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Hoc est quod in præcedentibus legitur atque expositum est :36 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi. Itaque, Ego dilecto meo, id est, ad eum gratiose pertineo, ejus amori, contemplationi laudibusque intendo; et ipse vultum suæ benignitatis convertit ad me, et gratiose me visitat, me clementer exaudit; nec extra me aliquis potest salvari, sicut nec extra arcam Noe quisquam potuit a diluvio præservari.37 Ideo confidenter loquor ad eum : Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum : id est, quoniam tu, o sponse, tam gratiose me visitasti, tam clare illuminasti, tam valide accendisti, ego tibi grata exsistere cupio, tuum honorem et cultum augeri concupisco, gratiam mihi collatam aliis opto communicare ; sed quoniam nil sine te valeo, precor ut simul proficiscamur ad catholicæ fidei dilatationem, ad errantium conversionem, ad perditorum salvationem. Veni, dilecte mi, qui ubique præsens es, jugiter adsis mihi in corde ; egrediamur de secreto contemplationis in agrum, id est in amplitudinem orbis terrarum. Ager namque est mundus, ut in Evangelio fertur. Commoremur in villis, id est, inter eos qui latam ambulant viam, et rusticanis moribus sordent, permaneamus, quousque ad arctum convertantur iter salutis, et urbana decorentur modestia.

12

Mane surgamus ad vineas, id est, Ecclesias particulares et congregationes credentium visitemus, ad reformandum collapsa, et ut informentur ad meliora :38 et faciamus hoc mane, id est celeriter et ferventer, et statim post tuam resurrectionem mane factam, nocte antiquæ infidelitatis ad terminum suum deducta. Videamus si floruit vinea, id est, consideremus an quæcumque congregatio seu persona conversa, ad proficiendum se præparavit, et internæ reformationis refloritionem sortita sit; si flores fructus parturiunt, id est, an virtutes et dona in actus suos processerint, ac meritis exornentur; si floruerunt mala punica, id est, an hi qui caritate et contemplatione præ aliis debent esse igniti ac fulgidi, ut sunt prædicatores et viri heroici ac prælati, ad palmam quoque martyrii sint parati. Ibi dabo tibi ubera mea : id est, tali fructificatione, conversione, et divulgatione fidei sanctæ simul gaudebimus, et cupitis caritatis infusæ fruemur amplexibus interioribus illibatis, atque omnem39 prædicationem et fructum, cooperationem et administrationem meam, tibi totaliter tanquam omnis boni datori adscribam. Utriusque quoque Testamenti scripturas ad tuam honorificentiam augmentandam fideliter ordinabo.

Mandragoræ dederunt odorem suum in portis nostris. Mandragoræ, secundum Augustinum, sunt poma pulchra, odorifera, tamen insipida.40 Gregorius vero accipit mandragoras pro medicinalibus ac redolentibus herbis. Et secundum utramque significationem, per mandragoras intelliguntur excellentiores quique in sancta Ecclesia : qui vitæ sinceritate et bonæ famæ odore resplendent, ac alios attrahunt, suisque exhortationibus et exemplis animarum vulnera curant. Idcirco in portis Christi et Ecclesiæ, id est in ipsis exordiis noviter conversorum ac incipientium, fundunt suum odorem, ædificando, consolando, roborandoque tales plantationes novelas, sicut hortatur Apostolus :41 Infirmum in fide suscipite ; et alibi, Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes ;42 itemque, Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.43 Hinc etiam scripsit quibusdam : Vestra obedientia divulgatur in omni loco.

Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Sicut sancti patres vocantur arbores fructuosæ, formosæ, suaves ; ita eorum documenta, exempla, virtutes et opera, poma dicuntur, quæ ex eis quasi de arboribus colliguntur. Ecclesia igitur pro aliorum conversione ferventer sollicita, parit sibi fiduciam, et loquitur sponso : Omnia poma nova et vetera, id est utriusque Testamenti scripturas, auctoritates, historias, exempla et argumenta, pro fidei persuasione accommoda, diligenter collegi, memoriter teneo, et jam parata sum exponere ad tuum honorem et gloriam, pro aliorum conversione, eruditione et confirmatione, sicut et tu in Evangelio protestaris : Omnis scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.44

Footnotes

  1. Matth. vi, 21. ↩

  2. Ephes. v, 25. ↩

  3. Is. IX, 6. ↩

  4. Jacob. I, 18. ↩

  5. Tit. III, 5. ↩

  6. Apoc. I, 5. ↩

  7. Hebr. XIII, 4. ↩

  8. Cant. IV, 1 et seq. ↩

  9. Ephes. II, 14-16, 20. ↩

  10. Marc. IX, 49. ↩

  11. Joann. XV, 12. ↩

  12. Rom. XV, 6. ↩

  13. Philipp. II, 2. ↩

  14. Ephes. II, 14. ↩

  15. Eccl. XV, 3. ↩

  16. Joann. I, 13. ↩

  17. 1 Cor. IV, 15. ↩

  18. Cant. IV, 5. ↩

  19. Ibid. 4. ↩

  20. Ezech. III, 17. ↩

  21. Deut. I, 4. ↩

  22. Num. XXI, 28. ↩

  23. Cant. v, 11. ↩

  24. Joann. XVI, 22. ↩

  25. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

  26. Ps. xci, 13. ↩

  27. Matth. xii, 29. ↩

  28. Joann. xii, 32. ↩

  29. Is. xlix, 6. ↩

  30. li Cor. ii, 14, 15. ↩

  31. II Cor. ii, 14, 15. ↩

  32. Cant. iv, 13. ↩

  33. Ps. xxii, 5. ↩

  34. Jer. xxiii, 9. ↩

  35. Zach. ix, 17. ↩

  36. Cant. vi, 2. ↩

  37. Gen. vii, 23. ↩

  38. Rom. xiv, 1. ↩

  39. Rom. xvi, 19. ↩

  40. Joann. xv, 5. ↩

  41. Matth. xiii, 38. ↩

  42. 1 Thess. v, 14. ↩

  43. Galat. vi, 1. ↩

  44. Matth. xiii, 52. ↩

Chapter 22 of 27