Skip to the text

Articulus 23

DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI.

  1. QUAM pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Sacratissima Virgo est mater et filia Unigeniti sui, qui est Princeps pacis: mater, inquam, ipsius, quantum ad carnis propagationem; filia vero, ratione creationis et adoptionis, atque æternæ prædestinationis, et singularissimæ provisionis. Cujus incomparabilis Virginis gressus, id est actus et affectus, fuerunt pulcherrimi, quia sanctissimi, nulla culpæ admixtione unquam fuscati, sed perfecti, et multæ supererogationis contentivi; in calceamentis, quia sanctorum patrum vestigia et exempla tam eminenter secuta est, quod omnibus illis perfectior est inventa.1 Secuta est innocentiam atque justitiam Abel, et ineffabiliter innocentior ac justior illo fuit;2 cum Noe inter vitiosos et reprobos perfectissime vixit;3 obedientiam Abrahæ secuta est, et transcendit; mansuetudinem Joseph, Moysis ac David excessit:45 et quidquid perfectionis et virtuositatis fuit sparsim in aliis, in ea collectim et cum mira excellentia fuit.67

Juncturæ feminum tuorum sicut monilia. Femina Deiferæ Virginis, sunt virginea ejus fecunditas, et fecunda virginitas, seu fecunditas atque virginitas in ea sibi invicem junctæ: quæ cunctarum virtutum ornatibus, tanquam monilibus desuper fabricatis, sunt politæ. Magnum est, esse virginem; majus autem, virginem tam puram, ut nunquam inordinatum passa sit motum, nec stimulum corporis nec concupiscentiam appetitus; maximum vero, esse matrem ac virginem. At vero supermaximum est, esse virginem et Matrem veri Dei.

Umbilicus tuus crater tornatilis. Per mollem umbilicum, accipi potest tenerrimæ Virginis compassio in sui Filii passione: qua compassione præcordialissima meruit et obtinet nobis pauperculis et pusillis fructum, virtutem et meritum passionis Filii sui. Quemadmodum enim (teste Philosopho) fetus per venas umbilici attrahit sibi nutrimentum a matre; ita et nos per venas et merita præfatæ compassionis, fructum passionis Christi haurimus. Præterea, quoniam (teste Gregorio) viris luxuria est in lumbis, feminis autem in umbilico; potest per umbilicum præstantissimæ Dominæ, accipi incomparabilis castitas ejus, omni humilitate ac sapientia decorata: ex qua tanquam ex cratere, exempla castitatis, humilitatis ac sapientiæ sumimus et potamus.

Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. Non solum anima, sed et corpus cœlestis Puerperæ, ex conceptione, deportatione, generatione et educatione veri Dei, supernaturaliter et inenarrabiliter divinum effectum est, et velut deificatum. Unde et ista præconia etiam de corpore et membris seu partibus corporis divinissimæ Virginis accipi possunt. Itaque virgineus ille intemeratissimæ adolescentulæ uterus, ex prole adoranda fecundus atque tumescens, acervo triticeo rite assimilatur. Et quoniam idem mundissimus uterus, omni castitate ac sobrietate redolentissimus exstitit, merito fertur liliis decoratus. Spiritualius autem loquendo, venter, id est intellectus unicæ Matris, triticeo assimilatur acervo: quia omni sapientia salutari repletus, ad Fontem sapientiæ se semper erexit, et actibus virtutum ac donorum in ipso exsistentium, pulcherrime fuit ornatus. O quam cœliformiter, radiose, ac munificentissime irradiavit in mente Virginis benedictæ ipse, qui essentialiter est Sapientia increata ac genita, incarnatus ex illa, et requiescens in ipsa, ac alimentum sumens ex ea!

Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli. Hoc supra de corporalibus ac spiritualibus uberibus mundissimæ, delectabilissimæ ac deliciosissimæ Virginis sæpius expositum est. — Collum tuum sicut turris eburnea. Collum spirituale Virginis admirandæ, est libertas animæ ejus, semper ad Deum recte erecta, nullo culparum pondere pressa, nulla incursione hostili vincibilis; sed instar eburneæ turris omni virtutum constantia solidata, valdeque alta, quia ad summum bonum inavertibiliter elevata.

Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon. Non dubium quin ex assiduo corporali intuitu Dei incarnati, oculi Matris ejusdem fuerint miro modo clarificati sidereique effecti: in quibus et interna puritas, columbina simplicitas, supernaturalis sagacitas mentis Virginis tantæ magnifice relucebant, ita quod instar perspicuarum clarissimarumque aquarum erant perlucidi et sinceri. Sed et interiores oculi ejus pudicissimi, piissimique respectus, acies intellectuales, fides, sapientia, scientia et prudentia, nonne præclara luce ac lucida puritate, excellentique perfectione erant perfusi et inclyti, ab omni passionum perturbatione et vitiorum inquietudine penitus alieni? quemadmodum aquæ piscinarum oppidi Hesebon nomine, leguntur inturbidæ atque perspicuæ exstitisse.

Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. Nasus, ut cernimus, duo habet foramina: quorum unum tendit ad concavitatem palati, et necessarium perhibetur ad spiritum seu aerem attrahendum, et odoratum perficiendum; aliud tendit supra ad pelliculas cerebri, necessariumque consistit ad expellendum superfluitates de cerebro venientes. Ideoque, sicut præhabitum est, per nasum significatur discretio, cujus est bona eligere, confidentiam in Deo assumere, ac nociva tanquam sordes abjicere. Quæ discretio fuit permaxima in Virgine benedictissima: quippe quæ in discernendo nunquam erravit, nunquam malo sub specie boni decepta est, nunquam minus pro majori bono elegit; sed unumquodque sapientissime ponderans, tanti illud reputavit, quanti fuit existimandum. O supernaturalis perfectio, o Virgo omnium decus feminarum, o præclarissimum creaturarum omnium ornamentum, quam inæstimabiliter radiabas intus in anima!

Caput tuum ut Carmelus. Caput Reginæ nostræ, est sancta ejus voluntas, nunquam ad inferiora hæc reprehensibiliter inclinata, sed ad eum qui essentialiter bonus est, semper altissime ac fructuosissime elevata, utpote ardentissima caritate plenissima: ideo monti Carmelo (qui valde sublimis et frugifer est) similis perhibetur. Potest quoque per caput Imperatricis nostræ, sancta et summa ejus intentio sursum inviolabiliter fixa, signari. Et comæ capitis tui, id est pia desideria seu prudentissimæ cogitationes cordis tui, sicut purpura regis juncta canalibus. Per purpuram regis, intelligitur caro Christi, propter nos proprio sanguine rubricata : quæ quasi canalibus juncta fuit, quando guttæ sanguinis tanquam stillicidia eruperunt ex ea, et defluxerunt in terram, [et quando] de latere ejus benedicto lancea perforato exivit sanguis et aqua.89 Quoniam ergo sacratissima Mater, Filio suo in omni ejus acerbissima passione amarissime est compassa, et simul cum eo pati ac mori optavit; imo quidquid ille toleravit in corpore, ipsa tulit in mente : merito desideria ejus ac cogitationes, assimilatæ dicuntur purpuræ Regis hujus.

Quam pulchra es, et quam decora! magis plane quam Rebecca aut Rachel, et speciosior prorsus quam Esther.10 Carissima in deliciis. Quemadmodum enim præ cunctis compassa est Filio suo, non solum tempore passionis, sed et antea sæpe, dum futuram ejus passionem attendit, et postea quoque dum factam recoluit; sic præ universis et singulis datum est ei spiritualiter gloriari in Christo, et suavissime deliciari de ejus conceptu et gestatione in utero, de ejus lactatione, amplexu, deportatione in brachiis, et de mutua conversatione cum ipso tot annis. Unio enim et præsentia cum dilecto, parit lætitiam. Ipsa autem ardentissime unicum suum amavit, et ejus dignitatem cognovit. Statura tua assimilata est palmæ. Nunquam enim per culpam est incurvata, sed in omni virtute et sapientia jugiter stetit erecta, ac gloriosissime de invisibilibus hostibus triumphavit. Unde victoriæ palma meruit insigniri. Et ubera tua botris. Ipsa etenim amabilissima Domina, per suam sapientiam multos de Christi instruxit mysteriis, multis præbuit ubera consolationis : quæ sua inæstimabili caritate ac pietate, instar affectuosissimæ genitricis atque nutricis, omnes ad se accedentes et confugientes refovit, lætificavit, et tanquam optimo vino, spirituali poculo recreavit.

Dixi : Ascendam in palmam, etc. Si per palmam intelligatur illustrissima Virgo, constat quod Unigenitus Dei per incarnationis mysterium descendit in eam, et apprehendit fructus ejus : quia merita præclarissimæ Virgunculæ tam acceptissima habuit, quod dignatus est fieri filius ejus. Propter quod fassa est ipsa :11 Respexit humilitatem ancillæ suæ. Et sicut respexit humilitatem ipsius, ita et fidem, puritatem, caritatem, ac ceteros virtuosissimos ejus actus. Apprehendit quoque fructus ejus, quia ex purissimis ejus sanguinibus assumpsit et formavit sibi corpus humanum, qui, teste Apostolo, nusquam angelos, sed semen Abrahæ apprehendit.12 Sanguis autem est effectus et quasi fructus ejus in quo est, qui per naturalem calorem digerit, et ad sanguinis speciem perducit materiam. — Porro si per palmam intelligatur crux Salvatoris, hanc utique optima Mater una cum Filio suo ascendit affectu, et per imitationem dignissimam, compassionemque maximam : ita quod excellentissime dicere potuit, Christo confixa sum cruci;13 et rursus, Ego stigmata Christi in corpore meo porto.14 Sicque apprehendit fructus ejus, id est merita passionis Christi. Imo effectus meritorum illorum collegit, participavit, reposuit tam gratiose, quod omnibus nobis inde communicat. Ideo sponsus subdit ad eam :

Et erunt ubera tua sicut botri vineæ. Gloriosissima namque Genitrix Salvatoris, ex consideratione, imitatione, compassione passionis Filii sui, tantam consecuta est affluentiam gratiæ, tam ineffabilem in omni caritate, sapientia, pietate profectum, quod hæc ipsa spiritualia ejus ubera redundantissima fuerunt ac sunt ad reficiendum nos omnes vino et oleo, quæ Samaritanus infudit vulneribus a latronibus vulnerati.15

Et odor oris tui sicut malorum. Odor oris admirabilis Virginis, est suavitas suæ orationis, dulcedo saluberrimi sui sermonis, exemplaritas verborum ipsius, laus et psalmodia, quibus Deum jugiter collaudavit, eminentissime implens quod scriptum est : Benedicam Dominum in omni tempore ;16 semper laus ejus in ore meo. Ideo dictum est supra : Sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis.17 Et certe, quo verba orationum, exhortationum, psalmodiarum ex majori procedunt caritatis fervore, devotionis suavitate, puriorique attentione; eo in auribus Omnipotentis dulcius sonant. Guttur tuum sicut vinum optimum. Sicut per os, ita per guttur sacra verba formantur. Unde legitur in Osee: In gutture tuo sit tuba, id est prædicatio altisona. Studiosissima autem Virgo conservavit in corde suo omnia quæ audivit de Christo ab angelo sancto, a Zacharia et Elisabeth, a pastoribus, a Magis, a Simeone et Anna, et ab ipso sponso Domino ac Filio suo. Hæc ipsa postmodum opportune docuit alios, ad ipsam pro pleniori informatione confugientes: quæ informatio fuit optimum vinum spiritualiter inebriativum, dignum Filio suo ejusque membris ad acceptandum atque potandum. Unde dictum est ante: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. In Proverbiis quoque: Bibite vinum quod miscui vobis.

Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Sicut præhabitum est, locutiones vehementer amorosæ aut dolorosæ, solent esse truncatæ, quoniam vehementia affectionis abrumpit et præscindit verba loquentis : et ita est in his verbis. Ego dilecto meo totaliter sum intenta, devotissime ei vacans, affectuosissime semper inhærens. Et ad me conversio ejus, id est, ab eo excellentissime sum electa, singulariter prædilecta, familiarissime et fructuosissime ei conjuncta; et facta sum ei mater et sponsa, filia et ancilla, ac domina : quia subditus fuit mihi. Quia tam summe et unice me dilexit, grate et hilariter me adspexit, in omnibus me direxit, custodivit, protexit, et quia tam gratiosissime egit mecum, et ejus amore accensa sum, et totis præcordiis opto ipsius honorem, passionisque suæ fructum, id est mundi salutem. Ideo deprecor eum :

Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, id est, meritis tuis et precibus meis convertatur mundus ad fidem tuam, gratioseque visitemus genus humanum : ut non in populo Judæorum dumtaxat, sed ubique terrarum divulgetur in gentibus Evangelium tuum, ac juxta oraculum meum beatam me dicant, non solum ex Judaismo conversi, sed omnes generationes. Commoremur in villis, manendo piissime in eorum cordibus, qui erant inculti seu simplices moribus. Mane surgamus ad vineas, visitando velociter ac benigne quascumque congregationes fideles, quia ipsis periculum est in mora, qui indesinenter indigent gratia et adsistentia pia. Videamus si floruit vinea, id est, an vigeat religio christiana; si flores fructus parturiunt : juxta expositionem præhabitam. Ibi dabo tibi ubera mea, id est, ad tuum honorem effundam caritatem et pietatem meam super credentes, eos maternaliter confovendo ac protegendo tanquam Ecclesiæ advocata.

Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris, id est, pretiosissimæ virtutes tuæ et merita mea, sapientia et fama Evangelii tui, ac excellentiæ meæ suaviter sunt diffusæ ad gentes propinquas, et per sanctos Apostolos, per quorum prædicationem tanquam per portam alii introierunt ad fidem atque ecclesiasticam unitatem, notificatæ sunt gentibus. Omnia poma nova et vetera, id est, quidquid ex lege et Prophetis et ex evangelica lege didici ac profeci, ad tuæ majestatis gloriam, o dilectissime sponse ac Fili, reservavi, retuli, nuncque communico fidelibus tuis, et cunctis electis ad te convertendis, et per te salvandis : quorum me matrem et advocatam constituisti.

Luc. 1, 48.

12

13

Osee VIII, 1.

Luc. II, 19, 51.

Cant. V, 1.

Prov. IX, 5.

Luc. II, 51.

Footnotes

  1. Gen. IV. ↩

  2. Gen. VI. ↩

  3. Gen. XII, XXII. ↩

  4. Gen. XLIII, XIV; ↩

  5. Num. ↩

  6. Ps. CXXXI, 1. ↩

  7. XII, 3; ↩

  8. Joann. xix, 34. ↩

  9. Luc. xxii, 44. ↩

  10. Gen. xxiv, 16; xxix, 17. Esther n, 7. ↩

  11. Luc. 1, 48. ↩

  12. Hebr. ii, 16. ↩

  13. Galat. n, 19. ↩

  14. Galat. vi, 17. ↩

  15. Luc. x, 34. ↩

  16. Ps. xxxiii, 2. ↩

  17. Cant. ii, 14. ↩

Chapter 24 of 27