Articulus 2
EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI:12 IN ANNO SECUNDO REGNI NABUCHODONOSOR.3
In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium. Sicut ex præhabitis innotescit, in hoc volumine Danielis decem visiones continentur, in senti capitulo recitatur, viditque eam Nabuchodonosor secundo regni sui anno, non computando a sui regni inchoatione: præsertim quum Daniel et ceteri pueri a rege hoc capti, ad eum ingressi sunt tribus annis expletis a tempore quo in palatium regis fuerunt inducti; et ex præcedentis capituli elucidatione jam patuit, quod quartus annus regni Joakim regis, fuit primus annus regni Nabuchodonosor, qui cepit Joakim regem undecimo regni sui anno, qui fuit septimus annus Nabuchodonosor regis: quibus si addantur tres anni, quibus pueri præfati instruebantur, decem anni habentur; nec certum videtur, quam cito post hos vidit hoc somnium. Itaque annus iste secundus computatur ex eo tempore, quo regnum suum fuit dilatatum, ita quod omnibus pene gentibus non nimis distantibus imperavit, scilicet Assyriis, Moabitis, Ammonitis, Judæis, Idumæis, Ægyptiis: et ita exponunt Hieronymus, Albertus, Scholastica historia, ceterique communiter. Nam et Josephus decimo Antiquitatum libro, Post secundum, inquit, annum Ægyptiæ vastitatis, vidit Nabuchodonosor rex mirabile somnium.
Porro visio ista, qua rex vidit hoc somnium, non fuit in vigilia, nec corporalis exterior, nec proprie intellectualis, quia quid vidit, non intellexit: unde nec propheta fuit, sicut nec Pharao, qui boves vidit et spicas.4 Intelligentia namque est opus, id est principale, in visione prophetica.5 Sed fuit in somno, et imaginarie per imaginarias formas, seu similitudines in interiori sensu, videlicet vi imaginativa formatas, non per spiritum malignum, sed per angelum sanctum, sive illum qui fuerat custos regis istius, sive qui præfuit regno ejus, aut per alium. Hoc loco ait Hieronymus: Vidit rex impius somnium futurorum, ut interpretante illud sancto Daniele, Deus glorificetur, et Judæorum captivorum, ac Deo in captivitate servientium sit grande solatium. Simile de Pharaone legimus: non quod Pharao et Nabuchodonosor videre meruerint, sed quod Joseph et Daniel digni exstiterint qui interpretatione somniorum omnibus præferrentur. Denique specialis providentia Dei est circa principes magnos, in quantum ab eis dependet res publica: et ob hoc interdum aliqua ostenduntur eis magis quam aliis.
Insuper, secundum Albertum, somnium differt a visione et oraculo: quoniam visio est ostensio rerum in veritate, ut futuræ sunt, clara; oraculum autem, est expressa rerum prædictio, et in somno percepta. Hoc etiam advertendum, quod somnia non semper sunt repræsentativa, aut attendenda: vicissim enim ex cibis, aut hominum actibus præviis, aut dæmonum illusione, aut aliqua naturali causa causantur, tuncque phantasiæ vel phantasmata appellantur. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, secundum hoc visio somniorum.6 Aliquando vero sunt somnia ex causa supernaturali et bona: sicque sunt revelationes seu ostensiones imaginariæ in somno exhibitæ, repræsentativæ alicujus secreti: quæ in somno fieri solent, quia tunc anima exterioribus sensibus clausis et quiescentibus, habet imaginativam magis quietam, et cœlestium influentiarum capaciorem. Propter quod in Numeris Dominus ait ad Aaron et Mariam: Si fuerit inter vos Propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum.7 Et in Job: Per somnium in visione nocturna aperit Deus aures virorum.8 Postremo, secundum Glossam, sex sunt maneries seu genera somniorum: primum est ex nimia ventris inanitate; secundum, ex nimia ingurgitatione; tertium, ex illusionibus inimici; quartum, ex cogitatione præmissa, et illusione secuta; quintum est per revelationem Spiritus Sancti, quod multis agitur modis; sextum, ex curis præmissis ad Christum vel Ecclesiam pertinentibus, revelatione subsecuta.
Et conterritus est spiritus, id est animus ejus ex inconsueta visione propter
Job IV, 13, 14. magnitudinem ejus, juxta illud Job : In
Ibid. VII, 14. horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt; et rursus, Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Albertus hoc loco per spiritum, intelligit spiritum corporalem qui est rector formarum, estque vel corpus subtile, vel humor subtilis : qui quando in terrore confunditur, delentur formæ quæ in eo sunt, quibus deletis, somnium cadit in oblivionem. Verumtamen huic spiritui non proprie competit terror. Et somnium ejus fugit ab eo, id est, per oblivionem recessit. Oblivio quippe causatur ex magna motione humorum : propter quod pueri et multum antiqui, solent esse malæ memoriæ, sicut in libro de Memoria et reminiscentia scribit Philosophus. Terror autem efficit grandem humorum commotionem, idcirco induxit somnii oblivionem. Quod tamen factum est ordinatione divina, ut hujus oblivionis occasione Daniel vocaretur, somniumque interpretaretur ad Dei gloriam, et populi Judæorum relevationem per somnii expositionem.
2 Præcepit ergo rex, ut convocarentur arioli et magi. De significatione ac distinctione ariolorum et magorum, circa finem præcedentis capituli dictum est. Præterea, secundum Hieronymum, pro ariolis alii transtulerunt, Incantatores, quia arioli animalia interfecta cum carminibus sacrificant. Et malefici. Secundum Hieronymum et Glossam, malefici sunt, qui sanguine utuntur et victimis, et sæpe contingunt corpora mortuorum : qui, secundum Albertum, proprie dicti sunt necromantici, a νεκρός, quod est mortuus, quia in mortuis divinant. Hoc tamen secundum prædicta ad ariolos quasi pertinere videtur : idcirco maleficos aliqui dicunt eos, qui avertunt sensus humanos per aliquod dictum vel factum circa eos, sicque aversis seu alienatis sensibus, aliqua eis occulta a dæmonibus revelantur.
Et Chaldæi, id est astronomi, secundum
A Glossam, seu mathematici, secundum Hieronymum : quod redit in idem, quoniam in Chaldæis viguit astronomia. Chaldæi autem per considerationem astrorum divinabant, et circa cœlestium motus erant intenti.9 Propter quod visa solis retrocessione sub Ezechia, rex Babylonis, quæ est in Chaldæa, litteras misit et munera10 Ezechiæ per nuntios, ut sciscitarentur de causa et modo retrocessionis solis tunc factæ, prout quarto Regum et secundo Paralipomenon describitur. Hieronymus quoque hic ait, quod Chaldæi, puta tres Magi, nativitatem Salvatoris primo intellexerunt, et venientes in sanctam Bethlehem, Puerum adoraverunt, stella desuper radiante.11 Verumtamen, sicut Albertus hæc verba exponit, non est hoc sic intelligendum, quasi per naturalem cursum stellarum deprehensus sit ortus Salvatoris. Hujus namque oppositum tenet Ecclesia; nec Hieronymus negat novæ stellæ creationem, sed dicit quod quum mathematici semper cœlestia contemplentur, inter alios primi lucem creatæ stellæ viderunt in Christi nativitate, quam non vidissent nisi cœlestia contemplati fuissent. Quod autem in Chaldæa viguit astronomia, constat ex eo quod scriptum est in Isaia de Babylone : Stent, et salvent te augures tui, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.12
Ut indicarent regi somnia sua. Pluraliter dicit, Somnia, propter plures somnii hujus partes. Reges autem et principes terræ illius ad artem scientiæ hujus, id est secundum astronomorum divinationem, omnia agunt, secundum Hieronymum.
Qui quum venissent, steterunt coram rege; et dixit ad eos rex : Vidi somnium, id est, apparitionem quamdam in somno per visionem imaginariam habui, et mente confusus, quia terrore turbatus, admiratione oppressus, ignoro distincte quid viderim, quia nec somnii reminiscor in particulari et sigillatim, nec significationem ejus agnosco. Recordabatur se aliquid magni vidisse, sed determinate quid fuerat, erat oblitus. Unde ait S. Hieronymus : Umbra quædam, et ut ita dicam, aura et vestigium somnii mansit in corde regis, ut referentibus aliis, posset reminisci eorum quæ viderit, et nequaquam eum deciperent mentientes.
4
Responderuntque Chaldæi regi Syriace, id est Chaldaica lingua. Syra namque et Chaldaica lingua, est una et eadem. Dicit quoque Hieronymus, quod liber iste hucusque scriptus est sermone Hebræo; ab hoc loco usque ad visionem anni tertii Balthasar regis, quam Daniel vidit in Susis, Hebraicis quidem litteris, sed lingua scribitur Chaldaica, quam hic Syriacam vocat. Aliqui autem affirmant, quod lingua Syriaca et Chaldaica, quantum ad litteratos, sit eadem; sed quantum ad vulgares, aliquo modo discordat. Rex, in æternum vive. His verbis regem salutant, et benevolentiam captant ipsius; et secundum Albertum, non audebant alloqui regem, nisi postquam primo allocutus est eos. Denique, quia ponebant homines bonos ad consortium transferri deorum post vitam præsentem, quemadmodum secundo libro Machabæorum Antiochus rex adolescens ait de genitore suo defuncto, Patre nostro inter deos translato;13 ideo regi dixerunt, Rex, in æternum vive. Dic somnium servis tuis, et interpretationem, id est significationem, ejus indicabimus tibi. Superius dictum est, quod non solum Chaldæos, sed et alios multos rex advocavit. Chaldæi tamen tanquam regi familiariores, concives et magis audaces, primitus et pro omnibus responderunt : principaliores etiam et rationabiliores fuerunt, quantum ad hoc quod secundum considerationem cursus stellarum, alii autem omnino superstitiose, conjiciebant seu divinabant.
5
Respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me, id est, præ terrore et confusione loqui vix possum. Excessivæ equidem passiones loquelam impediunt, juxta illud Job : Nec enim possum metuens respondere. Vel, Sermo de somnio isto, recessit a me, quia oblitus sum somnii. Nisi indicaveritis mihi somnium et conjecturam, id est significationem ejus probabilem, peribitis vos, id est, me jubente occidemini; et domus, id est possessiones, habitacula, familiæ, vestræ publicabuntur, id est, publicæ direptioni adjudicabuntur. Vel, secundum Glossam, Publicabuntur, id est confiscabuntur. Sed quomodo publicabuntur, si in bursa regis reponentur? Respondetur, quoniam quæ ponebantur in fisco, pro publicis expendebantur negotiis. Si autem somnium et conjecturam ejus narraveritis, præmia pro labore vestro, et dona ultra condignum ex liberalitate regali, et honorem multum accipietis a me, qui vos tanquam sapientissimos honorabo per me ipsum et alios. His verbis efficit eos diligentes atque sollicitos, dum ex una parte maximam minatur adversitatem, et ex alia parte maximam pollicetur prosperitatem : ut opposita juxta se posita, clarius innotescant, et ipsi duplici incitamento provocentur ad inquisitionem. Ita et Deus omnipotens nobis, si sua servaverimus jussa, inæstimabilem promittit felicitatem; si vero transgressi ea fuerimus, summam minatur calamitatem. Somnium igitur et interpretationem ejus indicate mihi.
B
C
D
Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem ejus indicabimus. In hoc quod petierunt somnium sibi notificari, rationabiliter sunt locuti; præsumptuose vero, in eo quod addunt, Interpretationem ejus indicabimus. Non enim omnia poterant somnia interpretari; et si rex somnium istud eis insinuasset, non valuissent ipsum exponere, quia naturalem inquisitionem transcendit. Denique somnium alterius interpretari homo non potest, nisi prius dicatur. Dicit namque Philosophus in libro de Somno et vigilia, illum esse artificiosum somniorum judicem, qui visas similitudines novit perpendere, partesque ad invicem comparare, comparationem quoque ad dispositionem cœli, et passiones ac similitudines somniantis, et ad mores ipsius et
6
7 complexionem : quæ omnia attendenda sunt ibi.
Respondit rex, et ait :14 Certe scio, quod tempus redimitis, id est, infructuose expenditis, et verborum circuitu illud deducitis, volentes vos ipsos de manu mea redimere ambage verborum, scientes quod recesserit a me sermo (secundum sensum duplicem jam inductum), ideo non deberetis a me somnium investigare. Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una, id est communis et par, sententia est de vobis apud me, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptionem composueritis, ut loquamini mihi incerta, falsa ac deceptoria pro veris et certis, tenentes me occupatum donec tempus pertranseat, id est, aliis intendere cogar, et ista dimittam.15 Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini. Quum enim difficilius fuerit somnium alterius scire, illo non revelante, videlicet cogitationes ejus, quam somnium interpretari : certum regi fuisset interpretationem eorum veram consistere, si somnium sibi potuissent edicere; nec tamen consequens fuit, eos non posse somnium aliquod interpretari, nisi quivissent illud præfato modo dignoscere. Verum reges ex sua superbia plerumque sequuntur voluntates et passiones magis quam rationem. Unde exactio regis fuit irrationabilis. Potest tamen inquiri, cur exegit ab istis somnia sua indicari, quum hoc impossibile fuerit. Respondet Albertus, quod Chaldæi isti mathematici exsistentes, dicebant ex astris inferiora causari, influentiisque cœlestibus hominum animas subjacere : et ideo quum se profiterentur scire cursus stellarum, et quas in inferioribus facerent impressiones, quærebat ab eis rex, quas in spiritu suo impressiones fecissent.
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere. Et hoc verum fuit, loquendo de naturali hominum potestate : cordium enim secreta cognoscere, non est facultatis humanæ.16
Sed neque regum quisquam magnus et potens, ut tu, verbum hujusmodi sciscitur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo. Verba ultima supra exposita sunt. Quasi dicant : Contra laudabilem consuetudinem, quæ habet vim legis, tu facis; nec tibi potentissimo regi competit, ceteris regibus crudelius agere, quum ad regem spectet clementia : sicut in Proverbiis Salomon loquitur, Clementia roboratur thronus regis. Sermo enim quem tu quæris, rex, gravis est, id est difficilis ad complendum;17 nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis. In hoc verum dicere se putabant, ignorantes veri summique Dei cultoribus, scilicet Israelitis, occultissima desuper revelari.
Exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Gentiles ponebant varios ordines deorum : nam et corpora cœlestia, ac motores eorum deos ponebant; animas quoque hominum quorumdam ad consortium transferri deorum, ac deificari, quibus occultorum scientiam attribuebant, quæ homines scire non possent, nisi revelantibus illis. Et dicunt hic aliqui, quod Chaldæi dicebant sicut Platonici, puta quod dæmones essent animalia corpore aeria, mente rationalia, animo passiva, et tempore æterna : quæ, secundum eos, habitant in aere, et cum hominibus sæpe junguntur, et quodammodo conversantur; a quibus per artes magicas aliqua possunt inquiri ac sciri, sed non omnia. Deos autem quorum non est cum hominibus conversatio, ponebant substantias separatas, quæ sunt altioris scientiæ, ad quas ars divinativa ac magica se non extendit ad aliquid inquirendum ab eis. Albertus per deos intelligit homines divinos : quorum conversatio dicitur non esse cum hominibus, quia conversatio talium est in cœlis.18 Hoc tamen non videtur fuisse intentio Chaldæorum, qui neminem se in terris diviniorem censebant. Hieronymus demum hic ait : Confitentur magi, confitentur arioli, et omnis scientia sæcularis litteraturæ, præscientiam futurorum, non hominum esse, sed Dei. Ex quo probatur, Prophetas spiritu Dei locutos. Hinc nempe et Isaias effatur : Quæ futura sunt annuntiate, et sciemus quia dii estis vos.19
Quo audito, rex in furorem versus est : et hoc, irrationabiliter valde. Superbi enim non patiuntur se informari, nec instructionem, quamvis caritativam rationabilemque, admittunt. Et in ira magna præcepit ut perirent, id est interficerentur, omnes sapientes Babylonis. Quemadmodum apud Jacobum habetur :20 Ira viri justitiam Dei non operatur. Propter quod in Proverbiis scriptum est : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor ; impetum autem concitati spiritus ferre quis poterit?21
Et egressa, id est prolata ac publicata, sententia occisionis, sapientes Babylonis interficiebantur, id est, ad occidendum quærebantur, et disponebatur de morte eorum. Res autem dicitur facta seu fieri, quando in proximo est ut fiat, vel quasi facta est : sicut de agonizante dicimus, quod sit mortuus homo. Infra autem patebit, quod sapientes isti non fuerunt occisi, nisi forsitan aliqui. Sed cur tanto furore exarsit in eos? Ad hoc Lyra respondet, quod vacantes philosophiæ conjecturisque futurorum ac similibus, vestitum et victum, imo sumptus magnos habebant a rege : sicut capitulo præcedenti dictum est de Daniele et sociis ejus.22 Unde in Genesi legitur, quod sacerdotes Ægypti non sunt tempore famis compulsi vendere terram suam ut alii :23 quoniam victum recipiebant ex horreis regis. Quoniam ergo rex Babylonis multa expendit pro sustentatione sapientium suorum, iratus fuit intense, quando ad suam voluntatem, et sicut speravit, non responderunt.
Quærebanturque Daniel et socii ejus, Ananias, Misael et Azarias, ut perirent, id est interficerentur, quia et ipsi de numero sapientium fuerunt. Circa hoc scribit Hieronymus : Quærunt Hebræi, cur Daniel et tres pueri non sunt cum aliis sapientibus ad regem ingressi, et tamen prolata sententia, jubebantur occidi cum eis.
Respondet, quod eo tempore quo rex dona, præmia et honorem promittebat, ire noluerunt, ne impudenter divitias et dignitatem Chaldaicam viderentur appetere. Aut certe ipsi Chaldæi invidentes gloriæ et scientiæ eorum, soli ingressi sunt, quasi soli præmia recepturi; et postea in periculo voluerunt Chaldæi istos habere consortes, quos in spe gloriæ refutarunt. Sed mirum quod rex non vocavit eos ex nomine, quia ut dictum est capitulo præcedenti, jamdudum rex invenit decuplum in eis sapientiæ et intellectus, quam in ariolis, magis atque Chaldæis. Ad quod dicere quis potest, quod rex mente confusus, oblitus sit eos vocare.
Tunc Daniel requisivit de lege, id est præcepto occidendi sapientes, atque sententia damnationis latæ in eos, ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendum sapientes Babylonis : et tamen non festinavit in hoc, quia invite exsequebatur imperium regis, cujus indiscretionem bene advertit. Et interrogavit eum qui a rege potestatem acceperat occidendi, scilicet Arioch, quam ob causam tam crudelis sententia a facie, id est ore et præsentia, regis esset egressa. Quum ergo rem, id est causam hanc, indicasset Arioch Danieli, Daniel ingressus, rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. Non solum secundum Sanctos, sed et secundum Aristotelem, qui bene se habent in divinis, melioris sunt spei. Ideo Daniel tanquam vir sanctus, confidit de misericordia Dei quod sibi hæc revelaturus esset. Regem quoque confidenter accessit, tanquam de ejus exsistens palatio, et quia jam ante perpendit circa se regis favorem. In hoc autem Daniel non egit contra documentum Christi, dicentis : Nolite præmeditari quemadmodum respondeatis;24 dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini :25 quia, ut ait Albertus, Dominus non prohibet deliberationem simpliciter, sed deliberationem et præmeditationem rationis humanæ : quia si huic sancti inniterentur, viderentur dubitare de fide. Inducias autem faciendæ orationis, et impetrandæ revelationis, ac ordinandæ responsionis secundum fidem, Christus non prohibet. Hinc ait Hieronymus: Tempus postulat, non quod tractatione et sagacitate mentis occulta perquireret, sed quod occultorum Dominum precaretur. Et iterum ait Hieronymus: Scientes Chaldæi, quod decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universa Chaldæa, Daniel et tres pueri saperent, celaverunt eos interrogationem regis, ne sibi in interpretatione somnii præferrentur. Ideo Daniel ab Arioch de crudelitate sententiæ interrogavit, quoniam causam sui ignoravit periculi.
Et ingressus est domum suam sibi a rege concessam. Principales enim de curia, habitacula certa habent. Itaque ab aliis se subtraxit, ingrediens domum, ut Deum quietius liberiusque oraret, et in silentio contemplationi vacaret, auditurus quid loqueretur in ipso Dominus Deus, juxta illud:26 Tu autem quum oraveris, intra in cubiculum;27 et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito.28 Et Sapiens ait: Intrans in domum meam, conquiescam cum ea, scilicet cum sapientia. Ananiæque et Misaeli et Azariæ sociis suis indicavit negotium, ut quærerent misericordiam, scilicet revelationem piam, a facie, id est clementi adspectu, Dei cæli super sacramento isto, id est sacro atque divino isto secreto, quod in somnio regis continebatur: in quo aliquid de regno atque mysteriis Christi fuerat designatum. Secundum Hieronymum, Daniel socios suos sibi in oratione conjungit, ne solus de suo merito præsumere videretur: ut quorum commune erat discrimen, communis esset oratio. Denique, oratio multorum, præsertim justorum, multum est exaudibilis. Et non perirent, id est, ne occiderentur, Daniel et socii ejus: ex quorum vita dependebat consolatio omnium Judæorum captivorum; cum ceteris sapientibus Babylonis, id est, ut nec illi perirent: sicque pro inimicis oravit. Vel sensus est, Ut non perirent, quemadmodum illi perire jussi fuerunt. Juxta primum sensum, in hoc magna Danielis insinuatur caritas atque perfectio, quod pro insidiantibus invidentibusque oravit, evangelicum illud adimplens: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.29
Tunc Danieli mysterium, id est secretum somnii hujus, per visionem nocte revelatum est ministerio angeli sancti: quia per angelos, secundum divinum Dionysium, propheticæ revelationes fiebant. Porro qualis fuerit revelatio ista, an scilicet imaginaria, vel intellectualis tantum, an etiam facta sit in somno, vel in vigilia, in textu non dicitur, nec certum videtur. Hieronymus tamen innuit eam fuisse in somnis, dicendo: Somnium regis suo discit somnio; imo et somnium et interpretationem ejus Dei revelatione cognoscit, quod dæmones ignorabant. Glossa quoque hic dicit, et aliqui asserunt, quod idem somniavit quod rex, moxque post hoc revelata sit ei expositio somnii. Lyra etiam scribit hic: Probabile videtur, quod vidit in somno consimilem visionem visioni regis, et ultra hoc, intellectum ipsius: nam dicitur, Nocte. Tales enim visiones magis notæ sunt fieri nocte sensibus quietatis, juxta illud in Job: Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, tunc aperit Deus aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.30 Albertus aliter dicit. Sic enim exponit: Per visionem, non per somnium, sed per apertam rerum demonstrationem.
Et Daniel benedixit, id est, laudavit, et bonum sibi impensum Deo dixit atque adscripsit, Deum cæli. Deum enim a suis effectibus nominamus: cœlum autem est opus Dei præclarum; et nomine cæli intelligendus est gloriosus Beatorum exercitus inhabitans cœlum. Et hic solus verus est Deus: propter quod ait Jeremias, Dii qui non fecerunt cœlum et terram, pereant.31 Secundum Hieronymum, Benedixit
Deo cœli, ad distinctionem eorum qui versantur in terra, et dæmoniacis artibus atque præstigiis deludunt terrena. Et locutus ait, gratias referendo pro tam supernaturali et grandi revelatione : qui enim de acceptis beneficiis gratias refert, ad majora sortienda se aptat :
Sit nomen Domini, scilicet nomen nominatum, quod est ipsemet Dominus, nomine nominante signatus, benedictum, id est laudatum et sanctum, ita ut omnes Domino benedicant. Denique verus Dei amator et gratus donorum ejus susceptor, contentus non est per se solum benedicere Deum, sed ab universis et singulis eum appetit benedici. A sæculo et usque in sæculum, id est per sæcula cuncta, seu æternaliter; vel, A sæculo omnium patrum, in sæcula omnium filiorum, in quibus nunquam defecerunt illuminationes et miserationes divinæ. Quia sapientia et fortitudo ejus sunt. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo, quod sapientia et fortitudo, seu virtus ac potestas in Deo sunt, et ei vere ac plene conveniunt, imo sunt ipsemet supersapiens omnipotens Deus : cujus comparatione sicut nullus bonus, ita nullus est sapiens, juxta illud ad Romanos, Soli sapienti Deo honor et gloria.32 De quo scriptum est in Job :33 Sapiens corde est, et fortis robore; itemque, Potestas et terror apud ipsum est.34 Secundo accipitur, quod omnis sapientia et fortitudo cujuscumque creaturæ a Deo profluxit, ejusque donum est, juxta illud Ecclesiastici, Omnis sapientia a Domino Deo est; et ad Romanos, Non est potestas nisi a Deo. Sapientia autem hic dicitur, vel cognitio secretorum cœlestium, vel scientia dispositionis universorum :35 sapientis namque est ordinare. Fortitudo vero accipitur pro virtute et efficacia exsequendi disposita. Et hæc duo præcipue ad dominos ac judices pertinent. Propter quod Ecclesiasticus ait :36 Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates; et alibi, Væ terræ cujus rex puer est.37
Et ipse mutat, id est distinguit, tempora et ætates, id est rerum periodos : sicut in Hymno cantamus : Rector potens, verax Deus, qui temperas rerum vices. Deus autem excelsus est universorum creator, qui per motum cœlestium corporum efficit dies et noctes, æstatem et hiemem, menses et annos, juxta illud Genesis : Dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos.38 De quibus legitur apud Amos :39 Convertens tenebras in mane, et diem nocte mutans. Præterea, B Deus per omnipotentiam suam tempora potest mutare, diem supernaturaliter prolongando, ut tempore Josue et Ezechiæ. Dicit autem Albertus, quod tempora dicuntur secundum quod spatia sunt in motibus cœlestibus;4041 ætates vero, secundum quod spatia illa relinquuntur in inferioribus. Ætates autem seu periodos rerum corruptibilium Deus immutat, vitam et durationem entium ad libitum prolongando et abbreviando. Nam et ante diluvium longior fuit ætas humana, quam postea.
Et transfert regna atque constituit, id est, destruit secundum ordinem sapientiæ atque justitiæ suæ infallibilis atque immensæ : et hoc communiter propter hominum merita et demerita, prout Ecclesiasticus ait : Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis;42 et rursus, Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias.43 Interdum autem aliqui a Deo constituuntur in reges aut regna, non propter suas justitias, sed ad punitionem pravorum, quemadmodum per Isaiam protestatur :44 Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.45 In Job quoque : Deus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.46 Denique in Deuteronomio Moyses populo Israeli ait : Ne dicas in corde tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc, scilicet Chananæorum, quum durissimæ cervicis sis populus.47 Frequenter etiam Deus dat alicui regnum, propter aliquod opus ex genere bonum, quamvis non meritorium vitæ æternæ, quemadmodum Cyro, eo quod liberaturus erat filios Israel de Babylonica captivitate, sicut in Isaia habetur.48 Aliquando demum impiis regnum conceditur ad correctionem et exercitium electorum, sicut et Attila rex Hunnorum dixit se esse flagellum Dei. Et in Isaia Dominus loquitur, Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est:49 quod ad litteram dicitur de Sennacherib rege Assyriorum.
Dat sapientiam sapientibus: ab eo enim est omnis notitia veritatis. Sed variis modis dat et infundit sapientiam mentibus. Siquidem donum sapientiæ est immediate per creationem a Deo; sapientiam vero prophetalium visionum infundit per angelos. Aliquando autem sapientiam quæ est donum gratiæ gratis datæ, et gratiam prophetiæ ac Scripturarum notitiam, immediate per se ipsum largitur, sicut Apostolis in die Pentecostes, et Paulo in raptu. Sed et sapientia tam philosophica quam theologica per studium acquisita, dona sunt Dei, qui naturale lumen intellectus contulit et conservat:50 a quo omnium rerum esse et posse ac agere incessanter dependent. Unde de philosophis ait Apostolus ad Romanos: Deus illis revelavit. Et scientiam intelligentibus disciplinam, id est vere moralibus, morigeratis, passionum victoribus, qui apti sunt illuminari a Deo. Disciplina autem est morum correctio, justa punitio, seu moralis doctrina: cujus passionum secutor est inanis auditor, secundum Philosophum primo Ethicorum.
Hinc in Proverbiis scriptum est:51 Dominus dat sapientiam, et ex ore illius scientia et prudentia.52 Et Jacobus ait: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.53
Ipse revelat, id est, hominibus manifestat, imo et angelis, profunda, id est alta seu difficilia, et abscondita, id est hominibus naturaliter ignota, quæ naturalem capacitatem seu facultatem transcendunt: de quibus ait Apostolus, Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et Job, Revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.54 Et novit in tenebris constituta, id est in occulto: vel in tenebris ignorantiæ, quoad eos qui ea ignorant; vel in tenebris impietatis, id est peccata quantumlibet occulta et parva, secundum illud in Job: Ipse novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?5556 Aut certe in tenebris exterioribus seu locis caliginosis, contra quosdam indoctos, qui ea quæ in tenebris talibus fiunt aut sunt, Deum latere putabant. In quorum persona fertur in Psalmo:57 Et dixi, Forsitan tenebræ conculcabunt me.58 Hinc per Jeremiam Dominus ait: Si occultabitur vir in absconditis suis, et ego non videbo eum?59 Et lux cum eo est. In Deo enim est sapientia et veritas, qua nihil splendidius: imo Deus est lux, pulchritudo, et claritas superpurissima et immensa. De quo in prima Joannis epistola habetur: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ. Et tanta est claritas hujus lucis, ut ejus respectu cuncta sint tenebrosa, juxta illud in Job: Ecce etiam luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus.60 Qui, secundum Apostolum, lucem habitat inaccessibilem. Circa prædicta scribit Hieronymus: Cui Deus revelat profunda, dicere potest, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!6162 et habitante in se Spiritu Sancto, scrutatur etiam profunda Dei;63 et in profundo animæ suæ puteos fodit altissimos, omnemque terram, videlicet terrenas affectiones, egerit, quæ profundas aquas sapientiæ operire consuevit; servatque mandatum Salomonis, dicentis, Bibe aquas de cisternis tuis.
Tibi Deus patrum nostrorum, scilicet Abrahæ, Isaac et Jacob, confiteor nostra mala, et tua bona; teque laudo gratias referendo, et tuam pietatem ac veritatem profitendo. Meminit autem patrum suorum, quia illorum meritis multa beneficia filiis Israel præstitit Deus. Et item, secundum Hieronymum, ne videatur suis tribuere meritis, refert hoc ad patrum justitiam, veritatemque Dei, qui seminis illorum etiam in captivitate miseretur. Quia sa- pientiam ad cognoscendum divina mysteria, et fortitudinem et constantiam inconcussam inter prospera et adversa, dedisti mihi. Et nunc ostendisti mihi significata per somnium regis, ipsumque somnium, quæ rogavimus te ego et tres socii mei alicui nostrum ostendi, quia sermonem regis de somnio suo aperuisti nobis seu indicasti mihi, videlicet interpretationem quam cupit audire. In quo illud Amos est impletum : Non faciet Dominus verbum, nisi secretum suum revelaverit ad servos suos Prophetas.64
Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas. Circa quod ait Hieronymus : Imitatur Daniel clementiam Dei, qui pro persecutoribus deprecatur, et non vult eos perire propter quos fuerat periturus.65 Introduc me in conspectum regis, et solutionem regi narrabo, tam super quæstione de somnio, quam super interpretatione ejus. Et in hoc arrogantiam evitavit : nam ipse recto itinere poterat ire ad regem, et tamen postulat introduci.
Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem. Festinavit, sciens se læta regique placitissima nuntiare, et quia sapientibus Babylonis parcere præoptavit. Quæritur, cur Arioch tam cito credidit Danieli. Respondent aliqui, quod Arioch aliunde habuit experimentum quod Daniel haberet spiritum propheticum : ideo etiam credidit eum veracem, quoniam vidit tam justum, studiosum ac temperatum, ut in exordio patuit.66 Et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, id est de numero eorum qui cum Joakim de Judæa translati sunt huc, qui solutionem regi annuntiet. Arioch loquitur quasi sua inquisitione atque industria invenisset Danielem, volens per hoc regi placere more servorum, qui quum bona annuntiant, sua videri volunt, et sibi adscribi. Quandoque tamen dicitur aliquis invenire, non solum quod quærit, sed quod sibi etiam inopinate aut a casu occurrit, sicut qui improvise thesaurum inveniunt.
Respondit rex et dixit Danieli, cujus nomen erat Balthasar : Putasne vere potes mihi indicare somnium quod vidi, et interpretationem ejus ? Quæ multum læta sunt, vix creduntur ; similiter quæ valde difficilia : ideo rex somnium et interpretationem ejus vehementissime scire desiderans, eaque sibi insinuari difficile esse perpendens, prima facie vix credidit Arioch. Ob hoc Danielem interrogavit. Et secundum Hieronymum, servat ordinem quæstionis, ut primo somnium, et postea interpretationem quærat : ut quum somnium audierit, et quod viderat recognoverit, tunc credat et interpretationi, quæ variam recipit conjecturam.
Respondit Daniel coram rege imperterrite et constanter, loquente in ipso et per ipsum Spiritu Sancto : Mysterium, id est occultum somnium, et secretam interpretationem ejus, quod rex interrogat, sapientes, magi, et arioli (verba ista exposita sunt), et aruspices nequeunt indicare regi: quasi dicat, Nec humana, nec magica arte potest agnosci. Per aruspices autem Hieronymus accipit eos qui exta inspiciunt, et ex his futura denuntiant. Secundum Albertum vero, aruspices sunt augures, qui ex his quæ in aura vel aere fiunt, divinationem promittunt, ut in volatu avium vel garritu, vel auditu tonitruorum, vel occursu bestiarum. Porro, omne quod occultum est homini, et ab hominibus ignoratur, vocari potest mysterium. Sed est Deus in cœlo : qui licet infinitus incircumscriptibilisque sit, specialiter tamen in cœlo esse et habitare asseritur, quia ibidem evidentius ac magnificentius operatur, et clarius se illic ostendit ; revelans mysteria, id est, secreta manifestans, quando, ubi, quibus, quoties, et quomodo vult. His verbis, secundum Hieronymum, occulte retrahit regem a multorum cultu deorum, et ad unius Dei notitiam dirigit. Qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, id est, per somnium designavit, non tamen exposuit, quæ ventura sunt in novissimis temporibus, scilicet in ultima mundi ætate, et circa sæculi finem: quoniam visio ista decursum mundi usque in finem significat; imo, secundum Hieronymum, universa somnii interpretatio ad finem mundi pertingit, in quo imago statuæ quæ cernitur, conterenda est. Præterea in hac revelatione fit mentio de regno Christi, quod ultimum est regnorum; et tempus evangelicæ legis ultimum perhibetur, Paulo dicente: Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt.67 Et in prima epistola Joannis de tempore Christi inducitur: Novissima hora est.68
Consequenter accedit ad solutionem: in qua plus respondet quam rex interrogavit, quia enuntiat quid rex ante somnium cogitavit, quod soli Deo cognitum fuit. Somnium tuum, et visiones capitis, id est cordis seu intellectus, tui in cubili tuo, hujuscemodi sunt. Somnium et visiones pro eodem hic accipiuntur, secundum Albertum: ut somnium dicatur, per comparationem ad dormientem; visiones, quoad rerum demonstrationes. Vel pluraliter ait, Visiones, propter multa quæ continentur in somnio isto. Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc tempora tua et gesta, videlicet de successione regum sive regnorum, et his quæ tuum concernunt imperium: secundum quod homines avidi sunt scientiæ futurorum; et qui revelat mysteria, scilicet Deus, ostendit tibi quamvis indigno, ex sua clementia, quæ ventura sunt. Secundum Hieronymum, in hoc quod dicit, Tu, rex, cogitare cœpisti, ostendit causas somnii: quod idcirco ei Deus futurorum mysteria revelaverit, quia ipse rex voluit scire ventura. Circa quod Lyra ait: Ex hoc etiam patet, quod sollicitudo præcedens in vigilia, est bene causa somniorum sequentium in dormitione. Sed hoc contingit dupliciter: Uno modo naturaliter, quando phantasmata quæ fuerunt in vigilia, revertuntur in somno, vel similia. Hoc autem non fuit hic, quia talia somnia non sunt signa futurorum, sed magis præcedentium. Alio modo supernaturaliter, quando ex sollicitudine circa aliquid futurum disponitur homo, ut de talibus fiat sibi aliqua a Deo ostensio in sequenti somno: quoniam talia convenientius fiunt in somno quam in vigilia. Insuper, secundum Hieronymum, tanta est omnipotentis Dei clementia, ut etiam Nabuchodonosor impio regi dispensationis suæ, qua mundum regit, mysteria revelarit.
Mihi quoque non in sapientia quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, id est non per sapientiam meam naturalem et studio acquisitam, in qua ego non sum cunctis viventibus doctior, quamvis per supernaturalem illuminationem excellens sim (sicque negatio cadit super hoc totum), sacramentum hoc, id est sacrum istud secretum, revelatum est: quasi dicat, Non humana virtute aut sapientia istud agnosco; sed ut interpretatio somnii tibi regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ in somno habitas, oblivionique traditas, scires. Revelatio nempe prophetica est gratia gratis data, quæ ordinatur ad aliorum utilitatem, sicut ait Apostolus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.69 His verbis Daniel arrogantiam vitat, humilitatem ostendit, invidentiam aliorum fugit; sapientes Babylonis excusat, innuendo quod non nisi summi Dei revelatione ista potuerunt agnosci; regem quoque honorat, dum propter illius certificationem sibi fatetur divina revelata mysteria.
Tu, rex, videbas visione imaginativa in somno; et ecce: hoc adverbium signat notabile esse quod dicitur; quasi statua una grandis, id est imago alicujus repræsentativa. Unde statua dicitur, quia per similitudinem ponit seu statuit id, cujus est imago. Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te. Omnia ista per similitudines in interiori sensu regis formatas fiebant: et statua ista magna et alta apparuit, quia rei magnæ fuit indicium; in visione quoque ita apparuit, quasi staret ex opposito regis intuens eum. Et intuitus ejus erat terribilis. Ideo horribiliter apparebat, quia horribilia figurabat, videlicet regnorum successionem et debellationem, quæ non sine innumerabilium hominum occisione completæ sunt. Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, secundum apparentiam non confictam, sed alicujus veri significativam. Pectus autem et brachia de argento. Porro venter et femora ex ære, etc. Omnia ista sic somnialiter visa sunt, nec Prophetæ expositionem anticipare oportet : ipse enim sanctus Daniel omnia ista consequenter exponit in textu, idcirco textum transilio usque ibi : Hoc ergo est somnium.
Deinceps expositionem annectit. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex. Tu rex regum es : primo, quoniam multos reges devicit, eisque imperavit; secundo, quoniam tempore suo non fuit ei in terra æqualis. Hinc etiam in Ezechiele Nabuchodonosor vocatur rex regum. Et Deus cæli, regnum istud quod habes, scilicet Chaldæorum, et fortitudinem qua aliis prævales, et imperium quo pluribus præsides, et gloriam, id est famam, excellentiam, gloriationem quoque de crebris victoriis, dedit tibi. Omnia enim bona, Dei sunt dona, et ex specialibus causis providentia Dei promovit eum ad ista, sicut et Cyro contulit monarchiam, secundum quod ipsemet Cyrus loquitur : Omnia regna terræ dedit mihi Deus cæli.70 Et omnia, scilicet loca seu habitacula, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri, volucres quoque cæli, dedit in manu, id est potestate tua, et sub ditione, id est jussione tua universa constituit :71 id est, omnem tibi terram cum hominibus ac brutis subjecit. Quod totum intelligendum est synecdochice ac hyperbolice, ponendo partem pro toto : ita quod hic est sermo per excessum dictus ad majorem expressionem faciendam, ad designandum quod valde multis nationibus imperavit, et irrationabilia variis modis possedit; non quod bruta ferocia sibi miraculose fuerint mansuefacta, sicut sanctis hominibus. Hinc frequenter per Jeremiam Dominus loquitur : Quia non solum homines, sed et bestias terræ dedi ei, scilicet Nabuchodonosor regi.72
Tu es ergo caput aureum, id est, tu, o rex, et regnum tuum Babylonium, designatur per aureum caput statuæ quam vidisti : quia ceteros reges nunc excedis, sicut aurum reliqua metalla, et propter divitias quas in tuo imperio congregasti. Et rursus, quemadmodum caput primum est inter corporis membra, sic inter quatuor regna, per statuam secundum diversas ejus partes signata, regnum tuum Chaldæum est primum.
Et post te consurget regnum aliud minus te, argenteum, hoc est regnum Medorum atque Persarum : quod occiso Balthasar filio filii Nabuchodonosor regis invaluit, et post mortem Darii unum regnum effectum est, Cyro utrumque regnum tenente :73 cujus tamen regnum minus fuit regno Nabuchodonosor regis, habuitque se ad illud sicut argentum ad aurum. Hoc itaque regnum signatum est per pectus et brachia argentea : nam et ideo duo brachia argentea visa sunt, quia (ut dictum est) regnum Persarum atque Medorum primo fuerunt duo regna divisa; sed quoniam postea unum regnum sunt facta, hinc brachia ista in uno pectore argenteo videbantur. Et regnum aliud tertium æreum, quod imperabit universæ terræ. Hoc fuit regnum Græcorum sive Macedonum pro tempore Alexandri Magni. Tunc enim Alexander pene toti orienti prævaluit, et usque ad fines terræ pervenit; multi quoque solo ejus terrore dejecti, sponte subdiderunt se ei : non tamen simpliciter cunctis terræ provinciis imperavit et regnis, sed in hoc est hyperbolica quædam locutio. Quemadmodum autem æs durius est argento et auro, sic regnum istud præcedentibus fuit robustius. Quod etiam comparatum est æri, quod optime sonat, quoniam Græci sonoritate eloquentiæ intendebant : eratque regnum hoc ubique famosum propter potentiam, sapientiam, eloquentiamque Græcorum, quando et Aristoteles dixit:74 Sumus ergo nos Græci digni universum mundum gubernare. Hoc itaque regnum significatum est per ventrem et femora statuæ ærea.
Et regnum quartum, scilicet Romanorum imperium, erit velut ferreum. Cujus ratio subditur: Quomodo ferrum comminuit et domat omnia tangibilia, sibi in materia communicantia, seu cuncta metalla; sic comminuet et conteret, id est destruet, omnia hæc regna præfata. Romani enim, præsertim tempore Julii atque Pompeii et Octaviani, monarchiam sortiti sunt, omniumque regnorum gentem et gloriam devicerunt, ac plurimos occiderunt. Unde hoc regnum signatum est per ferreas tibias statuæ hujus; et per duas statuæ tibias intelligi potest, quod regnum hoc postea divisum est in regnum Romanorum et Constantinopolitanum imperium.
Porro, quia vidisti pedum et digitorum qui erant in pede, secundum Albertum, partem testeam figuli, et partem ferream, id est unam partem terream, ut est testa formata a figulo, aliam partem de ferro: designat videlicet, quod regnum divisum erit: id est, primo erit fortissimum atque durissimum tanquam ferrum, sed per intestina bella, civiumque discordias intra se et contra se, dividetur ac debile fiet: quod Augustinus in libris de Civitate Dei clarissime docet impletum. Nam et Julius quum vicisset occidentem, et Pompeius victo oriente, contra se invicem gravissime præliabantur: imo causa quod Romanum imperium ita deperiit, fuit Romanorum infelix ac detestanda ambitio. Quod tamen, id est quæ divisio, de plantario ferri orietur, id est de fortitudine Romani imperii, ex qua dissensio orta est: in qua divisione, una pars Romanorum facta est debilis, alia fortis ac prævalens: nam et Julius tandem fugavit Pompeium. Planta autem statuæ ferrea apparebat, sed digiti de ea prodeuntes, partim testei, partim ferrei visi sunt. Robur autem et opulentia Romanorum, fuit eis occasio ambitionis et dissensionis: nam ceteris superatis, contra se invicem bellare cœperunt. Et istud consequenter in textu subjungitur.
Secundum quod vidisti, o Nabuchodonosor, ferrum mixtum, id est junctum, testæ et luto: in pede equidem statuæ tria hæc videbantur, planta exsistente ferrea, digitis ejus terreis seu lutosis. Aliqui autem textum sic legunt, Ferrum mixtum testæ ex luto: ut sit sensus, quod testa fuit ex luto formata. Et digitos pedum vidisti ex parte ferreos, et ex parte fictiles, id est testeos: sicut expositum est, ita quod aliqui digiti erant ferrei, aliqui testei; ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum. Hoc significatum est per prædicta, quod imperium istud pro parte erit robustum, præsertim in suo processu non longe a principio, et postea debile; item quod una pars populi ejus vincetur ab alia. Quod autem vidisti ferrum mixtum testæ ex luto formatæ: quæ mixtio fuit per contactum, non autem mixtio proprie dicta; commiscebuntur quidem humano semine, id est, ipsi Romani per connubia prolificabunt, ut contra adversarios augeantur, sed non adhærebunt sibi, per caritatem et pacem, filiis patrum discordiam sequentibus, sicut ferrum misceri non potest testæ, mixtione proprie dicta, per quam ex mixtibilibus fit aliquid formaliter unum: et ista intestina dissensio eorum qui corporaliter cohabitabant, figurabatur per conjunctionem ferri et testæ, quæ non nisi superficialiter miscebantur, seu potius jungebantur, quia jam dictum est quod misceri non queunt.
In diebus autem regnorum illorum, id est decursis temporibus regnorum de quibus jam mentio facta est, adhuc durante regno Romano; vel pluraliter dicit, Regna, propter partes Romani regni præfatas; suscitabit, id est, promovebit et faciet, Deus cæli regnum quod in æternum non dissipabitur, id est regnum atque Ecclesiam Christi, de quo angelus dixit ad Virginem: Regnabit in domo Jacob in æternum, et75
Luc. 1, 32, 33. regni ejus non erit finis.76 Et Isaias : Multiplicabitur, inquit, ejus imperium, et pacis non erit finis. Regnum quippe et status Ecclesiæ a tempore Christi incepit, et usque in finem mundi durabit, deinde in cœlis perficietur. Hic enim inchoatur, et in patria perpetuatur. Duplex autem est regimen populi regni Christi, puta Ecclesiæ, scilicet spirituale et sæculare, seu divinum atque civile; et Christus per suos vicarios, prælatos, ac principes regnat in Christianis, in quorum cordibus spiritualiter regnat in via per gratiam, in patria vero per gloriam. Et regnum ejus populo alteri non tradetur, id est, hostium manibus non tradetur. Quamvis enim Christus plebem fidelem permiserit et permittit, ac potissime permissurus sit tempore Antichristi ab impiis impugnari, partimque vinci ac trucidari, nunquam tamen permittit hanc in toto exstingui; imo eidem promisit : Ego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi.77 Aliqui autem referunt clausulam istam ad populum Christi, quantum ad statum ejus in Ecclesia triumphanti, eo quod regnum Christi potissime sit in cœlo, ubi cives sunt immortales.
Comminuet autem et consumet universa regna hæc. Regna enim præfata etiam cum Romano imperio, subdita facta sunt regno Christi atque Ecclesiæ, consumptis in eis ritibus paganismi, omnique pristino tumore ac statu superbiæ; et in fine, Antichristo occiso, omnes pene convertentur ad Christum. Postremo, in finali judicio omnis terrena ac inimica potestas tolletur, et omnia Christo plenissime subjicientur.78 Hinc enim Christi Ecclesiæ promissum est a Michæa : Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt;79 et ab Isaia, Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit.80 Denique de Christi Apostolis prædictum fuit atque impletum est :
Constitues eos principes super omnem terram. Et ipsum stabit in vigore virtutum, et gratia Dei ad divina erectum, in æternum, nunc inchoative per dona gratiæ, et in futuro completive per dona gloriæ : sicut et Christus eis promisit, Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.81 Secundum quod vidisti, id est, eo modo cuncta comminuet, et durabit, prout in visione tibi ostensum est, scilicet, quod de monte abscissus est lapis sine manibus. Lapis iste est Christus ob suam immobilem firmitatem. De quo ait Psalmista : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.82 Et in Zacharia de ipso habetur : Super lapidem unum oculi septem sunt.83 De quo per Isaiam Dominus ait :84 Ecce ego mittam in Sion lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundamentum. Mons autem intelligitur Synagoga, quantum ad sanctos Patriarchas, reges et Prophetas, de quibus natus est Christus. Vel mons est virgo Maria, propter altissimam ejus excellentiam in omni sanctitate et gratia : de quo monte abscissus est, id est prodiit, Christus, sine manibus, id est absque operatione, ope, semine, coituque humanis, virtute et operatione Spiritus Sancti, qui in Zacharia protestatur : Ecce ego cælabo sculpturam ejus, id est, corpus ejus in utero virginali formabo.85 Et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, id est, universa mundi regna sibi subjiciet, adversariosque prosternet, quemadmodum ab Isaia prædictum est : Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.86 Qui enim modo Christo non subjiciuntur per fidem et obedientiam, in æternum sunt perituri. Ideo supra in descriptione somnii textus habet : Tunc contrita sunt pariter ferrum et testa, æs, argentum et aurum, videlicet regna omnia per hæc designata, et redacta sunt quasi in favillam æstivæ areæ, id est in favillam stipulæ, quæ relinquitur in area æstivali, domo succensa, juxta illud Isaiæ :87 Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla ;88 et succendetur utrumque simul; quæ rapta sunt vento, id est, prædicta cito concussa et mota sunt, sicut de impiis dicit Psalmista : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Nullusque locus inventus est eis, id est, ipsa de locis suis sublata sunt, juxta illud : Quæsivi eum, scilicet impium, et non est inventus locus ejus. Et in Job : Vidi impios Domino flante periisse. Lapis autem qui percusserat statuam, id est Christus, qui mundanam potestatem et regnum terrenum prostravit, factus est mons magnus, id est universis prælatus, Rex regum et Dominus dominantium factus quoad naturam assumptam, omni sanctitate excellens. De quo scriptum est in Isaia : Erit mons domus Domini in vertice montium.89 Et implevit universam terram majestate sua et gloria, id est, regimen ejus totum mundum occupavit :90 juxta illud in Psalmo, Replebitur majestate ejus omnis terra; et in Malachia, solis ortu usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus91, dicit
Dominus ;92 rursusque in Psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.
Præterea, sicut Hieronymus refert, quæ de lapide et potentissimo Christi regno jam dicta sunt, Judæi impiusque Porphyrius male exponunt de populo Israel : quem in fine sæculorum volunt esse fortissimum, et omnia regna conterere, et in æternum regnare. Advertendum quoque, quia ut Scholastica refert historia, Josephus super hæc verba de lapide dicit : Significavit etiam Daniel regi de lapide, quod mihi non placuit indicare. Josephus enim quum esset Judæus, noluit indicare destructionem Judæorum factam tempore Christi.
Deus magnus, cujus magnitudinis non est finis, cujus comparatione totum universum est quasi pulvis exiguus.9394 Et magnitudo Dei quid est, nisi infinita perfectio ejus, ipsumque esse divinum, plenum, purum, immensum?95 Ostendit regi, tibi scilicet Nabuchodonosor, quæ ventura sunt postea, id est post te, prout scire optasti. Et verum est somnium quod vidisti, id est veri significativum, et fidelis interpretatio ejus, id est vera expositio quam audisti.96 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, humiliando se Deo cœli, cujus majestatem ex præinductis pensavit; tantaque admiratione repletus est ac stupore, quod se dejecit attonitus, et Danielem adoravit, et hostias et incensa, scilicet holocausta, præcepit ut sacrificarent ei. Contra hunc locum Porphyrius probare volens hoc volumen non a Daniele editum, sed ab alio quodam confictum, primo sic arguit : Nunquam accidere poterat, ut rex superbissimus hominem a se captum adoraret ; secundo, quod minus credibile est quod divinum ei cultum impenderet ; tertio, quia Daniel quum fuerit sanctus, non permisisset sibi adorationem, hostias et incensa impendi. Sed ista facillime dissolvuntur. Primo, quod gentilium error fuit, omne quod supra hominem aliquid apparet aut agit, Deum putare : sicut et barbari, viso quod Paulus apostolus non læderetur a vipera, dixerunt eum esse deum.97 Lycaonicenses quoque voluerunt ei ac Barnabæ sacrificare98, quemadmodum in
Actibus Apostolorum narratur. Secundo, quod adoratio hic accipitur pro reverentia magna seu adoratione duliæ, qua in Scripturis sæpe aliqui etiam sancti, quosdam homines vel angelos adorasse leguntur, ut
Abraham tres angelos. Tertio, quod rex tanto stupore fuit impletus, ut vix sciret quid faceret. Quarto, quod Deum adoravit in Daniele, quemadmodum Alexander rex in pontifice Judæorum adoravit Deum eorum : ut hic refert Hieronymus; secundum quem etiam dici potest, quod Deo in Daniele sacrificari præcepit, sicut et verba sequentia insinuare videntur : statim namque majestatem Dei professus est. Denique licet hic scribitur quod jussit sacrificari Danieli, non tamen quod illud factum sit, aut Daniel istud permiserit : imo credendum est, quod non permisit sibi sacrificari ut Deo.
Loquens ergo rex ait Danieli : Vere Deus vester, quem colitis vos, Judæi, Deus deorum est, et Dominus regum. Ex suo effectu Deum Israel altissimum esse cognovit:99100 quia illud revelavit Danieli quod dii Chaldæorum ac aliorum suis non valuerunt revelare cultoribus. Hinc subditur: revelans mysteria, his qui cum Psalmista dicere possunt: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi;101 quoniam potuisti aperire sacramentum hoc, id est somnium et ejus mysterium declarare ex instructione divina. Ipse quoque Porphyrius fassus est, quod Deus Hebræorum sit pater et rex deorum, quem et numina perhorrescunt. Et Jethro auditis a Moyse mirabilibus Dei, ait in Exodo: Nunc cognovi quoniam magnus Dominus super omnes deos.102 Hæc demum conjunctio, Quoniam, etc., si referatur ad id quod ait rex, Vere Deus vester, Deus deorum est: potius dicit signum causæ, quam causam, vel dicit causam a posteriori.
Tunc rex Danielem in sublime extulit, id est, magnifice exaltavit verbis, signis, factis et donis, et munera multa et magna dedit ei. Et in hoc calumniator Ecclesiæ, inimicusque Christi Porphyrius reprehendit libri hujus auctorem, cur Propheta munera ista accepit. Cui respondendum, quod Daniel munera ista non ex cupiditate suscepit, sed ad consolationem populi sui capti ac spoliati. Sic enim et Joseph a rege Ægypti, et Mardochæus ab Assuero rege dignitatibus atque muneribus sublimati noscuntur. Et constituit eum super omnes provincias Babylonis, id est Babyloni Chaldæ metropoli subditas, principem secundum post regem: sicut et Pharao posuit
Joseph Ægypto præpositum, Absque tui, inquiens, oris imperio nullus manum aut pedem movebit in omni terra Ægypti;103 et præfectum, quantum ad auctoritatis ac potestatis eminentiam, et magistrum, quantum ad judiciorum discretionem ordinationemque legum, super cunctos sapientes
Babylonis, magos videlicet, ariolos sive aruspices.
Daniel autem postulavit a rege licentiam faciendi quod subditur: et constituit auctoritate regis, super opera provinciæ Babylonis, Sidrach, Misach et Abdenago:104 id est, socios suos tres viros sapientes et virtuosos præfecit publicis provinciarum Babylonis operibus, unicuique certas partes terrarum committens, in die bonorum memor malorum, et sociis suis servans fidelitatem, eos suæ prosperitatis consortes efficiens qui suæ adversitatis atque periculi fuerunt participes: quod item Deo ordinante ac miserante peractum est, ad consolationem Judæorum per Babyloniæ provincias dispersorum. Ipse autem Daniel mansit in foribus regis: ab ejus latere non discedens, ut eum in favore Judæorum teneret, et ne quis inter regem et se seu populum Judæorum captum, discordias seminaret.
C Legitur autem S. Franciscus quasi similem habuisse visionem, quam et Deus ei exposuit. Vidit enim statuam superius auream, in medio argenteam, inferius cupream. Juxta quod, quæ de statua Nabuchodonosor dicta sunt, ad statum Ecclesiæ seu cujuscumque religionis possunt referri: ut per auream statuæ portionem designetur status militantis Ecclesiæ, quantum ad ejus principium, quando fervor divini amoris, devotioque interna cum omni virtutum excellentia in plebe viguit christiana, potisime in religiosis;105 per partem vero argenteam, status in quo, caritatis ardore tepescente, claritas scientiæ et studium Scripturarum fulserunt; porro, per ferream partem, status ille miserrimus, in quo cordis duritia prævalet, suntque homines amantes se ipsos, qui excluso divino amore, carnali ac sæculari affectione repleti sunt. erat
Footnotes
-
Ps. lxxvi, 3. ↩
-
Ezech. xxxiv, 3, 4. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Gen. xli, 1-7. ↩
-
Dan. x, 1. ↩
-
Eccli. xxxiv, 2, 3. ↩
-
Num. xii, 6. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
II Par. XXXII, 31. ↩
-
IV Reg. XX, 9-12; ↩
-
Matth. II, 1-11. ↩
-
Is. XLVII, 13. ↩
-
II Mach. XI, 23. ↩
-
8 * novi ↩
-
* deceptio- ne plenam ↩
-
I Reg. XVI, 7. ↩
-
Prov. xx, 28. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
Is. xli, 23. ↩
-
Jacob. i, 20. ↩
-
Prov. xxvii, 4. ↩
-
Dan. i, 5. ↩
-
Gen. xlvii, 22. ↩
-
Matth. x, 19; ↩
-
Luc. xxi, 14, 15. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Matth. VI, 6. ↩
-
Sap. VIII, 16. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
Job XXXIII, 15, 16. ↩
-
Jer. X, 11. ↩
-
Rom. XVI, 27. ↩
-
Job IX, 4. ↩
-
Job XXV, 2. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Eccli. VII, 6. ↩
-
Eccle. X, 16. ↩
-
Gen. I, 14. ↩
-
Amos V, 8. ↩
-
Josue X, 12-14; ↩
-
IV Reg. XX, 11. ↩
-
Eccli. X, 17. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Eccli. I, 1. ↩
-
Is. III, 4. ↩
-
Job XXXIV, 30. ↩
-
Deut. IX, 4, 6. ↩
-
Is. XLV, 1-4. ↩
-
Is. x, 5. ↩
-
Rom. 1, 19. ↩
-
Prov. 11, 6. ↩
-
1 Cor. 11, 10. ↩
-
Jacob. 1, 5. ↩
-
Job xii, 22. ↩
-
Job 11, 11. ↩
-
1 Joann. 1, 5. ↩
-
Prov. V, 15. ↩
-
Ps. CXXXVIII, 11. ↩
-
Jer. XXIII, 24. ↩
-
Job XXV, 5. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
1 Tim. VI, 16. ↩
-
1 Cor. II, 10. ↩
-
Amos III, 7. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Dan. I, 8 et seq. ↩
-
1 Cor. x, 11. ↩
-
1 Joann. II, 18. ↩
-
1 Cor. xii, 7. ↩
-
1 Esdr. 1, 2. ↩
-
Ezech. xxvi, 7. ↩
-
Jer. xxvii, 6; xxviii, 14. ↩
-
Dan. v, 30, 31. ↩
-
1 Esdr. i, 2. ↩
-
Luc. i, 32, 33. ↩
-
Is. IX, 7. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
Mich. V, 9. ↩
-
Is. LX, 12. ↩
-
Joann. XVI, 22. ↩
-
Ps. CXVII, 22. ↩
-
Zach. III, 9. ↩
-
Is. XXVIII, 16. ↩
-
Zach. III, 9. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
-
vers. 35. ↩
-
Is. I, 31. ↩
-
Is. II, 2. ↩
-
Ps. LXXI, 19. ↩
-
Malach. I, 11. ↩
-
Ps. XXI, 28. ↩
-
Job IV, 8, 9. ↩
-
Ps. CXLIV, 3. ↩
-
Is. XI, 15. ↩
-
Gen. XVIII, 2. ↩
-
Act. XXVIII, 3-6. ↩
-
Act. XIV, 10-12. ↩
-
Ps. XXXVI, 36. ↩
-
Ps. LXXXII, 14. ↩
-
Ps. l, 8. ↩
-
Exod. xviii, 11. ↩
-
Gen. xli, 44. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
Gen. xli, 43; Esther viii, 2, 15. ↩
Chapter 3 of 17