Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : NABUCHODONOSOR REX FECIT STATUAM AUREAM.

PRÆSENTI capitulo tertia visio Danielis, id est a Daniele descripta, inducitur : et quamvis res gesta hic recitetur, visio tamen vocatur, propter angeli apparitionem in ea contentam. Nabuchodonosor rex fecit, id est, per artifices fieri jussit, statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex. Circa quod dicit Hieronymus : Velox oblivio veritatis, ut qui dudum servum Dei Danielem quasi Deum adoraverat, nunc statuam sibi fieri jubet, ut ipse adoretur in statua. Ex quibus elicitur, quod rex fecit hanc statuam ut ipse repræsentaretur per eam. Ideo quoque fecit eam tam magnam, ut intuentibus stuporem incuteret et terrorem, cultusque divinus sibi in ea reverentialius impenderetur. An autem statua ista fuerit totaliter aurea aut superficie tenus tantum, et an fuerit concava aut plena seu solida, non est adeo certum, quamvis aliqui dicant, quod non nisi exterius fuerat aurea. Denique per id quod dicitur, Altitudine sexaginta cubitorum, quidam affirmant describi altitudinem basis supra quam posita erat, non statuæ : aliter latitudo non corresponderet, quæ sex cubitorum fuisse conscribitur. Istud textui consonum non videtur, quia eodem modo locutionis, altitudo et latitudo statuæ hujus describitur : ideo sicut per id quod dicitur, Latitudine cubitorum sex, insinuatur statuæ latitudo; ita per id quod dicitur, Altitudine sexaginta cubitorum, non basis, sed statuæ altitudo exprimitur. Argumentum quoque nil cogit. Quemadmodum enim præfata altitudo, humani corporis altitudinem vehementer excedit, ita et latitudo illa latitudinem hominis : quæ duorum palmorum esse debet, secundum Albertum. Præterea, hujus Nabuchodonosor indicibilem pompam, secutus est alius eo posterior Nabuchodonosor, de quo in libro Judith habetur : qui jussit Holoferni conterere deos populorum, ut ipse solus a gentibus superatis haberetur ut deus.1

Et statuit eam in campo Duran provinciæ Babylonis. Sicut in primi expositione capituli patuit, Sennaar, Duran et Babylon, ejusdem loci sunt nomina. Campus autem hic latissimus erat, ideo ibi statuit eam, ut plures circa eam congregarentur, et videretur a pluribus. Quumque statuam erexisset, circumsepivit campum, ut in Scholastica historia legitur. Unde pro Duran, Septuaginta transtulerunt, περίθολον, quod interpretatur conclusum. Albertus etiam dicit verisimile esse, quod vallavit eam vallo aqua pleno.

Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, qui erant quasi senatores seu nobiles barones, magistratus2, qui officia curiæ ordinabant, seu ad consiliarios, et judices, quorum fuit causas audire ac determinare, duces exercitus seu militum, scilicet Cerethi et Phelethi. Cerethi autem dicuntur quasi vivificantes, quoniam cives vivificabant, id est, in vita servabant. Phelethi vero dicuntur mortificantes, quasi qui pessimos trucidabant. Et tyrannos, id est strenuos inter milites vel tributorum regalium exactores, et præfectos, id est præpositos, seu eos qui singulis præerant villis, omnesque principes regionum Babyloni subditarum : qui principes erant præsides provinciarum; ut convenirent ad dedicationem, id est consecrationem, statuæ, quæ sancta ac divina fuit pronuntianda, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Secundum Hieronymum, excelsa periculis suis stant, id est, majori periculo expositi sunt altiores. Unde Glossa apertius ait, Excelsa periculosius stant. Insuper, secundum Hieronymum, citius corruunt quæ sublimia sunt. Principes et majores congregati sunt, ut per eos seducantur minores. Qui enim divites sunt et potentes, dum timent carere divitiis atque potentia, facilius supplantantur peccatis; et seductis magistratibus, subditi pereunt exemplo majorum. Denique, secundum Albertum, hanc statuam spiritualiter erigunt avari, qui aurum venerantur ut deum, quia Apostolus avaritiam vocat idolorum servitutem.3 Hæretici quoque et schismatici, qui fulgore eloquentiæ sæcularis falsum dogma componunt, auream faciunt statuam, vel potius deauratam, et quantum in se est, persuasione sua compellunt homines ut cadentes adorent idolum falsitatis.4

Tunc congregati sunt satrapæ, et ceteri jam præfati, ad dedicationem statuæ. Stabant autem in conspectu statuæ quam erexerat rex.5 Et præco clamabat valenter, grandi scilicet voce : Vobis dicitur, id est, ex parte regis præcipitur, populis, et tribubus, in quas dividitur populus, et linguis, id est diversarum linguarum nationibus; in hora qua audieritis sonitum tubæ et fistulæ. Fistula est instrumentum musicum ligneum, multa habens foramina, quæ sonum modulatum emittit. Et citharæ et sambucæ. Sambuca dicitur quasi buccina parva, a SAM, quod est sol, et bucca : quia non fit nisi in æstate. Et psalterii, id est instrumenti musici quod decem chordis super concavum extensis perficitur, juxta illud : In psalterio decem chordarum psallite ei.6 Et symphoniæ, quæ erat in cantibus sacerdotum, secundum Albertum. Aliqui tamen accipiunt pro instrumento oblongo, quod digitis tangitur, et a cæcis solet portari. Communiter vero sumitur symphonia pro melodia in generali. Et universi generis musicorum, quæ hic in speciali non exprimuntur. Quæ omnia ibi resonabant, ut ex tantis melodiis cor populi molliretur et accenderetur ad statuæ venerationem. Diversæ siquidem melodiæ diversas causant in anima affectiones. Unde et David quum arcam Dei transferret, musicis usus est instrumentis, ut legitur secundo Regum volumine.7 Cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Si quis autem non prostratus adoraverit statuam, eadem hora mittatur in fornacem ignis ardentis. Dira comminatio, ut terror pœnarum eos compellat quos ratio prohibet.

Post hæc ergo statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, etc., cadentes omnes populi, tribus et linguæ, id est in terram se prosternentes, in reverentiam idoli, seu regis in idolo, adoraverunt statuam auream : non quod universi populi illic tunc erant; sed est distributio pro generibus singulorum, quia cum majoribus aliqui de subditis, de singulis locis regi subjectis venerunt.

Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi, accusaverunt Judæos : quibus invidebant, eo quod in regni negotiis sibi erant prælati. Hinc passionibus agitati, celeriter aggressi sunt regem. Passio namque rationis judicium non exspectat. Dixeruntque Nabuchodonosor regi, ejus benevolentiam captando, ut magis placerent et impetrarent intentum : Rex, in æternum vive, nunc in sæculo isto, et postea cum immortalibus diis. Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo præter te, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ et citharæ, etc. Littera plana est. Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis

D Babyloniæ, quia de tua licentia Daniel eos præfecit publicis operibus provinciarum Babylonis :8 ut dictum est in fine capituli præcedentis; Sidrach, Misach et Abdenago. Viri isti contempserunt decretum tum : deos tuos non colunt, et statuam non adorant. Tanquam dicant : O rex, ingrati sunt tibi, et reddunt mala pro bonis, injuriam et contemptum pro honore eis a te impenso; captivos, principes fecisti populi tui, et tamen rebelles sunt tibi. Quidam hoc loco deos et statuam pro eodem accipiunt, sicut in Exodo de vitulo conflatili dixerunt filii Israel, Isti sunt dii tui.9 Sed quoniam dictum est, quod rex in statua jussit se adorari, et ultra hoc, ipsemet idola adoravit, convenientius pro diversis accipiuntur. Noverunt enim Chaldæi, quod viri isti non nisi Deum Israel colerent.

Tunc rex Nabuchodonosor in furore, id est impetu furioso, et ira, quæ est appetitus vindictæ, præcepit ut adducerentur coram se Sidrach, Misach et Abdenago, volens eis dare locum respondendi et excusandi: sicut in Actibus scribitur Apostolorum: Non est consuetudo Romanis condemnare aliquem, nisi præsentes habeat accusatores, et locum accipiat respondendi ad abluenda crimina.10 Qui confestim adducti sunt in conspectu regis. Accusatores enim eorum avidissimi erant condemnationis ipsorum: ideo festinabant eos adducere.

Pronuntiansque rex verba accusationis audita, ait eis: Verene, id est anne vere, o Sidrach, Misach et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream quam constitui, non adoratis? Ex hoc apparet, quod dii et statua non accipiuntur hic pro eodem, præsertim quoniam statuam, in qua se ipsum jussit adorari, deos suos non nominaret. Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, etc., prosternite vos humiliter coram idolo, et adorate statuam: quod si non adoraveritis eam, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Quamvis in furore jussit eos adduci, tamen his verbis dat spatium pœnitendi, et priori offensæ ignoscit, dummodo vel secunda vice admoniti acquiescant: quod si noluerint, pœnalissimam mortem minatur. Ignis namque est magis activus, et activa sua proprietate, puta calore, magis affligit. Ex quo patet quod non libenter, imo valde invite pueros istos interemisset, quoniam sibi carissimi erant, potissime propter Danielem. Unde et eis visis, ad pietatem flexus videtur, licet cum furore mandavit eos sibi adduci.

Et quis est Deus qui eripiat, id est, eripere possit, vos de manu mea? Mira instabilitas et excæcatio regis hujus, quod de Deo Hebræorum, quem dudum Deum deorum et Dominum regum confessus est, nunc tam blasphemanter ac impie loquitur, quasi non sit homine mortali potentior.11 Simili quoque modo Sennacherib rex Assyriorum, dixit per nuntios ad Ezechiam: Non te seducat Deus tuus, quia non poterit te liberare de manu hac.1213

Respondentes Sidrach, Misach et Abdenago, dixerunt regi voce secura et corde non territo, non timentes eum qui corpus occidit, sed eum qui potestatem habet corpus et animam mittere in gehennam:14 Non oportet nos de hac re, scilicet, quis sit Deus qui possit nos de tuis eripere manibus, respondere tibi sermonibus, quoniam factis comprobandum est magis quam verbis. Hoc dicunt tanquam de divina protectione securi. Vel, secundum Hieronymum, sensus est: Non debes audire verba nostra, quorum jam ipsis rebus probabis fortitudinem atque constantiam. Rursusque sensus est: Quæstio tua, qua quæris an deos tuos ac statuam adoremus, et quis sit Deus qui valeat nos liberare, ita absurda est, ut responsione indigna sit. Quid enim stultius, quam idola, inanimataque colere, et de summi Dei omnipotentia dubitare? Ecce enim Deus noster quem colimus fide, spe, caritate, et actibus latriæ, cujus in ditione cuncta sunt posita, potest eripere nos de camino ignis ardentis, imo15 de omni persecutione: juxta illud Isaiæ: Quum transieris per aquas, tecum ero; et flamma non ardebit in te;16 et de manibus tuis, o rex, liberare: quemadmodum in secunda Petri epistola habetur: Novit Deus pios de tentatione eripere.17 De quo omnipotente Domino in libro Job scribitur: Deus cujus iræ nemo resistere potest: quis restitit ei, et habuit pacem?1819 Quod si noluerit nos a temporali hac occisione præservare: interdum enim Deus electos suos permittit ab impiis trucidari ad beatitudinis suæ augmentum, juxta illud ad

Hebræos, Alii autem distenti sunt, non A Græcum est, et usu vertitur in Latinum, significatque pileolum quo Chaldæi utuntur et Persæ. Quandoque autem accipitur pro capitis mitra, juxta illud Exodi :20 Tiaram Exod. xxix, 6. suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem ; notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream non adoramus : id est, parati sumus potius mori, quam contra legem patrum nostrorum idololatrare, justitiamque relinquere, certi quod si Deus permiserit corpora nostra occidi, animas non relinquet : juxta illud secundi Machabæorum, Parati sumus magis mori, quam patrias Dei leges prævaricari.21

19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, reputans se contemptum : quod superbia ferre non potest, cupiens magni pendi; et adspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach et Abdenago : id est, cordis sui turbatio in vultu apparuit, præsertim in oculis, ubi passiones animæ magis citiusque resultant; et viros istos, quos dudum favorabiliter adspicere consuevit, nunc furibundo vultu adspexit.

Sic et Jacob in Genesi ait conjugibus suis : Video faciem patris vestri, quod non est circa me sicut heri et nudiustertius.22 Et præcepit ut succenderetur fornax : quæ, secundum Albertum, in campo parata fuit; septuplum, id est septies plus, quam succendi consueverat : quasi et simplex et solitus ignis non sufficeret sanctos occidere, et ut eos magis terreret. Furor namque et ira quæ insaniæ proxima est, modum nescit tenere. Propter quod in Ecclesiaste legitur : Ne sis facilis ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit;23 et alibi, Ira non habet misericordiam, nec erumpens

20 furor.24 Et viris fortissimis corporali fortitudine de exercitu suo jussit, ut ligatis pedibus Sidrach, Misach et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. Et quid necesse fuit pedes eorum ligari, nisi quod iræ impetus ratione non utitur?

21 Et confestim viri illi tres vincti pedibus cum braccis : pro quo nomine Aquila et Theodotion saraballa dixerunt, quæ hic sumuntur pro teguminibus crurum ac tibiarum, secundum Hieronymum et Albertum; et tiaris. Tiara, secundum Hieronymum,

A Græcum est, et usu vertitur in Latinum, significatque pileolum quo Chaldæi utuntur et Persæ. Quandoque autem accipitur pro capitis mitra, juxta illud Exodi : Tiaram pones in capite ejus, scilicet Aaron pontificis. Aliquando vero significat pallium.

Et calceamentis et vestibus, missi sunt, id est projecti, in fornacem ignis ardentis. Ideo forsitan jussit eos mitti in ignem indutos, ut diutius torquerentur. Nam jussio regis urgebat. Passionati enim, potissime iracundi, cum impetu in optata feruntur, nec pensant quid imminet. Fornax autem succensa erat nimis, videlicet septuplum plus solito. Porro viros illos fortissimos, qui miserant in fornacem Sidrach, Misach et Abdenago, interfecit flamma ignis fornacis. Hoc dicitur hic per anticipationem, quia, ut infra in isto dicetur capitulo, combusti sunt quum angelus descendisset in fornacem, flammamque excussisset. Quod factum est, ut rex non solum de miraculo formidaret, sed et exercitus sui damna sentiret.25 Viri autem hi tres, Sidrach, Misach et Abdenago, ceciderunt projecti in medio camini ignis ardentis, ubi flamma fuit calidior, colligati, id est pedibus vincti, vel et ipsi tres simul ligati, ut pœnas suas mutuo magis sentirent.

Quæ sequuntur, in Hebraicis voluminibus non reperi. Hæc verba non sunt de textu, sed Hieronymus ea inseruit, quia ut ait in Prologo hujus Prophetæ, hymnus seu canticum trium puerorum cum verbis statim sequentibus, in Hebræo non continentur. Et sicut in Prologo refert Hieronymus, quidam inter Hebræos præceptor arguebat ista non esse de textu, eo quod verisimile non sit, pueris istis tantum otium in fornace fuisse, ut metro luderent, omnesque creaturas ad Dei invitarent præconium. Verumtamen quidquid sit de veritate seu conclusione, ratio ista non valet : imo valde credibile est, quod quum pueri isti in medio ignis tantam Dei circa se pietatem sentirent, ut non solum non læderentur, sed velut rore refrigerarentur, adversariosque sentirent comburi, et angelum Dei adesse, mirabiliter inflammati sint ad Dei præconium, et omnia ad ejus invitaverint laudem, ita quod erant in otio contemplationis mirabili.

Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum et benedicentes Domino : laudantes eum de sua bonitate in se, et benedicentes eidem de effectibus pietatis suæ et æquitatis. Et hoc grande fuit miraculum, quod eorum vincula sunt combusta, ita ut ambularent, corpora autem manserunt illæsa. Stans autem Azarias, qui inter tres forte senior ac principalior fuit, oravit sic, ut statim subdetur. Aperiensque os suum. Hoc dicitur, ad insinuandum quod sapientissime et cum deliberatione locutus est. In medio ignis, ait. Stetit mente erectus et constans, corpore quoque elevatus ad Deum, suamque orationem laudibus Dei commiscuit, ut exaudibilior esset, juxta illud in Psalmo :26 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum Abrahæ, Isaac et Jacob : qui licet sis omnium Deus ac Dominus per creationem, illorum tamen specialiter Deus ac Dominus es per prædestinationem, miserationem, providentiamque et gratiam valde specialem. Unde quum in Exodo Moyses nomen Dei a Deo sciscitaretur, responsum est ei a Deo :27 Hæc dices filiis Israel : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. Dicitur autem Deus benedictus, tanquam fons omnis benedictionis, et omni bono dicto dicendus seu appellandus, utpote omni præclara nominatione prædignus, cui omne bonum est adscribendum. Et laudabilis, tanquam virtuosus et bonus simpliciter ac perfecte. Laus enim virtuti ac bonitati impenditur ac debetur. Et gloriosum nomen tuum nominatum, scilicet tu ipse, in sæcula : gloriosum, inquam, id est omni fama et laude dignissimum seu vulgatum, vel cum laude cognitum, secundum quod gloria dicitur clara cum laude notitia; gloriosum quoque, id est felicitate, jucunditate et excellentia plenum.

Quoniam justus es in omnibus quæ fecisti nobis, id est in persecutionibus et flagellis nobis a te inflictis, qui das unicuique quod meretur. Sic et Psalmista decantat : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum;28 itemque, Quoniam justus Dominus et justitias dilexit, æquitatem vident vultus ejus.29 Et universa opera tua vera, veritate naturæ seu entis, in quantum conformia sunt rationibus idealibus quas habent in mente divina. Vera sunt quoque veritate justitiæ, in quantum primæ et increatæ rectitudini ac sapientiæ consona. Et viæ tuæ rectæ, id est, processus tui in rerum dispositione sunt ordinati. Viæ quoque Dei, sunt præcepta et consilia ejus : de quibus in Proverbiis legitur, Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ.3031 Rursus, viæ Dei dicuntur ejus vestigia.

Et omnia judicia tua vera, id est justa ac sapientialia. Judicia autem Dei dicuntur dupliciter : Primo, secundum quod sunt in ipso Deo omnia judicante : in quo non sunt plura, nisi per relationem ad judicata, quemadmodum ideæ multæ dicuntur per respectum ad ideata. Hæc vero judicia quid sunt, nisi censuræ sapientiæ Dei, qua de omnibus rectissime judicat? De quibus ait Apostolus :32 Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Secundo, dicuntur Dei judicia effectus divinæ justitiæ, scilicet retributiones aut dispositiones in rebus. De quibus ait Psalmista :33 Judicia Domini vera, justificata in semetipsa. Denique ponitur judicium discretionis, quo Deus in præsenti inter electos reprobosque discernit, illos misericorditer convertendo, istos juste deserendo, de quo loquitur Christus, Nunc judicium est mundi :34 et istud occultum est. Aliud judicium est remunerationis, quod in fine sæculi, quantum ad omnes, apertissime fiet, juxta illud Psalmi :3536

Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.37 Porro, secundum Albertum, per judicia intelliguntur hoc loco punitiones a Deo inflictæ. Sic namque exponit: Judicia tua vera, quæ scilicet contra nos fecisti. Huic Dei præconio consonat illud Apocalypsis: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens; justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum; Domine Deus omnipotens, justa et vera judicia tua.

Judicia enim vera veritate justitiæ fecisti, id est, supplicia nostris demeritis debita inflixisti, juxta omnia, id est in omnibus, vel secundum universa afflictiva, quæ induxisti super nos per Chaldæos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem. Quæ dicitur sancta, quia divino cultui fuit specialiter deputata, et divinis sacramentis atque obsequiis sanctificata: in qua multi Vatum ac Patriarcharum Domino servierunt in sanctitate atque justitia; de qua in Isaia legitur: Civitas sancta tua, facta est deserta. Quæ postea per Christi in ea præsentationem, personalem præsentiam, visitationem, prædicationem, miraculosam operationem, novissimam Cœnam, Eucharistiæ institutionem, passionem, Spiritus Sancti missionem, Apostolorum doctrinam, primitivæ Ecclesiæ sacratissimam conversationem, multorumque martyrum occisionem, excellentius sanctificata dignoscitur. Propter quod Matthæus dicit: Multa sanctorum corpora surrexerunt, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Quia in veritate justitiæ, quæ est vera justitia; in vera quoque verborum tuorum propheticorum impletione atque veraciter; et judicio justo, quod a veritate et æquitate procedit; induxisti omnia hæc afflictoria super nos per Chaldæos, propter peccata nostra, qui nullum malum relinquis inultum, secundum illud Job, Deus inultum abire non patitur.

Quocirca ait Hieronymus: Quando diversis premimur angustiis, ex toto cordis affectu præfata verba loquamur. Et quidquid nobis acciderit, juste nos sustinere fateamur, ut compleatur in nobis quod scriptum est: Exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.38 Unde et Judith salubriter admonet: Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.39

Peccavimus enim, et inique egimus, recedentes a te, per mentis aversionem a te summo et incommutabili infinitoque bono, non per corporis motionem directe, scilicet ut est motio corporalis, distantiamque localem, quum vere essentialiterque ubique sis; et deliquimus in omnibus per peccata omissionis:40 juxta illud Osee, Dereliquerunt Dominum in non custodiendo. Et præcepta tua non audivimus interiori auditu per obedientiam et complacentiam; et quidam ita rebelles fuerunt, quod nec corporalibus auribus verba Dei voluerunt audire. Tales quoque fuerunt Judæi tempore Christi, quibus ait: Qui ex Deo est, verba Dei audit:41 propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Denique interiori aure audire, est diligenter advertere, et verbis Dei complacentiam efficientiamque adhibere. Nec observavimus in memoria. Memorialiter autem verborum observatio valet ad repellendum tentationes ac vitia: propter quod ait Psalmista, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.42 Itaque, dum aliquid cogitamus, affectamus, effamur aut operamur, pensemus an verbis Dei repugnet: quod si ita est, mox ab illo cessemus.

Nec fecimus in opere exteriori sicut præceperas nobis, id est, eo modo ac tali fine non implevimus tua mandata, quo modo et cur ea fieri imperasti. Multi quippe videntur divinis præceptis obtemperare, quantum ad substantiam facti seu operis, non tamen vere obediunt, quia non ad Dei gloriam ex caritate talia agunt. Ut bene nobis esset, præsertim in spiritualibus bonis, ut scilicet bonis gratiæ in præsenti, et bonis gloriæ in futuro ditaremur. Ex quo innotescit, quod ad nostram utilitatem ac felicitatem, non ad suum profectum aut commodum, Deus jussit nos sibi parere: ipse enim nostrorum bonorum non eget. Omnia tamen ultimate finaliterque refert ad se ipsum, suamque gloriam: sed et nostram ipse salutem, quantum in se est, se desiderare seu velle insinuat; et filiis Israel etiam temporalium abundantiam, si sibi efficaciter deservirent, spopondit. Hinc in Deuteronomio habetur: Dixit Dominus ad Moysen: Quis det talem eos mentem habere, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea, et bene sit eis et filiis eorum post eos in sempiternum?4344 Præterea, secundum Albertum, duo peccata sunt, nolle audire, et auditui nolle obedire. Contra quod fertur in Psalmo: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.45

Insuper advertendum, quod præinducta verba humillimæ confessionis tres pueri isti non in sua, sed in sui populi persona effati sunt, quia et ipsi pars erant Israeliticæ plebis. Ipsi namque innocentes fuerunt, præsertim ab eis sceleribus propter quæ tradita fuit Judæa Chaldæis. Juxta quem modum etiam Esdras oravit: Deus meus, confundor levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.46 Hinc ait Hieronymus: Certe tres pueri nec peccaverant, nec ejus ætatis erant, quando ducti sunt in captivitatem, ut propter sua vitia punirentur: ergo quomodo hi ex persona populi loquuntur, sic illud Apostoli legendum est:47 Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, hoc operor; et cetera quæ in eodem scripta sunt loco.

Omnia ergo quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero, id est justo, judicio fecisti. Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum et pessimorum, videlicet Chaldæorum: quia in quantum inimici, voluerunt nocere; quia iniqui, nulla virtutis honestate reprimebantur; et pessimi erant, quia quo ceteris gentibus potentiores, eo et crudeliores ac superbiores, et idolis servientes; prævaricatorumque, id est transgressorum etiam legis naturalis, naturalisque pietatis: de cujus dictamine est, ut quod vis fieri tibi, facias alteri, et quod non vis tibi fieri, non facias alii. Unde in Evangelio loquitur Christus: Quæcumque vultis ut faciant vobis homines, hæc facite illis.48 Et Tobias: Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne aliquando aliis facias.49 Quod tamen de rationabili velle nolleque dicitur. Et regi Nabuchodonosor, injusto contra proximos quos oppressit, et pessimo contra Deum, cujus sibi usurpavit honorem, idola colens et se in statua adorari præcipiens, ultra omnem terram, id est præ cunctis habitatoribus terræ: nam crudelissimus fuit, et innumerabiles gentes undique devastavit. Nec obstat quod in Jeremia et Ezechiele Deus eum nominavit servum suum. Sic nempe eum appellat, quoniam divinæ fuit justitiæ instrumentum in punitione malorum:5051 quod tamen intentione fecit perversa; postea vero pœnituit, ut infra describitur.

Verumtamen circa hæc quæstio oritur, quomodo Deus justus justo judicio cum injustis Judæis etiam justos Judæos manibus tradidit Chaldæorum. Nam et Ezechiel ad terram Israel ait: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.52 Et respondendum, quod Deus sublimis et benedictus, justus et sapiens, quandoque etiam justos impiis tradit torquendos absque eorum demerito seu peccatis: et hoc, justo judicio, ut patet in Job. Non enim pro sola culpa infligitur pœna a Deo, sed et ob alias causas multiplices, scilicet ad virtutis excitationem, ad justitiæ justorum ostensionem, ad aliorum ædificationem, ad bonorum profectum et gloriam ampliorem, ad divinæ potestatis declarationem, prout Spiritu Sancto præstante, opere isto completo, super Job plenius declarabo.

33

34

Et nunc non possumus aperire os, id est, nec adversariis nostris respondere seu resistere possumus, neque nos coram te excusare; et præ confusione vix loqui valemus. Sic et sanctus Job ait: Quia leviter locutus sum, respondere quid possum?53 Manum meam ponam super os meum. Et Ezechias in Isaiæ libro: Quid dicam, aut quid respondebo quum ipse fecerim?54 Confusio et opprobrium, id est materia confusionis interioris, scilicet cordis in conscientia, et exprobrationis exterius, facti sumus servis tuis, et, pro id est, his qui colunt te, quia ad exprobrandum objicimur eis. Unde Glossa ait: Bonis infertur opprobrium et confusio propter nos. Etenim dum justi premuntur ab impiis, malitiosi insultant ceteris justis quasi inaniter colant Deum, qui eos in adversitatibus non tuetur: sicque miseria seu afflictio virtuosi pro opprobrio infertur colentibus Deum ab impiis. Propter quod in Job legitur:55 Deridetur justi simplicitas. Et in Proverbiis Salomon ait: Abominantur impii justum;56 et, Viri sanguinum oderunt simplicem; et item, Qui derelinquunt legem, laudant impium.5758 Hinc et Christus orat in Psalmo:59 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israel. De hujusmodi enim eventu dolent viri virtutum, non in quantum habent rationem pœnæ seu adversitatis quantum ad eos; hanc namque per patientiam etiam cum gaudio ferunt: sed ut est culpa gravissima, et velut blasphemia Dei, quoniam derogat providentiæ ejus; et item, ut est scandalizativum pusillorum, nocivum quoque perversis ita agentibus.

Ne, quæsumus, etc. Secundum Albertum, post et juxta confessionem ponit orationem sequentem: quæ ex quinque conficitur, scilicet gloria nominis Dei, suffragio paternæ intercessionis, confessione humiliationis, sacrificio contribulati cordis, sequela perseverantissimæ voluntatis. Hæc quinque consideranti sequentia innotescent. Quantum ad primum, orditur loquens in sua et sociorum suorum persona:

Ne, quæsumus, tradas nos hostibus in perpetuum affligendos. Quasi dicat: Non ultra vires permittas nos tribulari, nec pœna hæc captivitatis nimium protrahatur, quamvis ad tempus duret. Hoc oravit, ut cultus Dei in Jerusalem reformaretur, et ne plebs Israelitica adhuc imperfecta, adversitatibus victa, ad impatientiam verteretur, atque a Dei cultu ad idololatriam declinaret. Denique virtuosi tribulationibus cincti, ad requiem beatitudinemque licenter adspirant: sicut et David in Psalmo et verbis libri Regum, a Saule frequenter eripi flagitavit.60 Unde et in Isaia habetur: Ne irascaris, Domine, satis. Hinc in fine Threnorum orans Dominum Jeremias: Quare, inquit, in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum?61 Propter nomen tuum, id est, propter tui ipsius bonitatem et pietatem nos audi, etsi non propter merita nostra: sicut et Psalmista precatur, Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo;62 et denuo, Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.63 Vel, Propter nomen tuum, id est ob tui ipsius honorem et gloriam, ut in nostra liberatione tu glorificeris, lauderis, omniumque tuorum liberator ab omnibus agnoscaris. Ad utrumque autem sensum pertinet illud Ezechielis:64 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, sed propter nomen sanctum meum.

Et ne dissipes, id est, destrui seu auferri permittas, testamentum tuum, id est legem per Moysen datam: quæ dissipatur dum ejus cultores tolluntur. Sic sumitur testamentum ad Hebræos octavo, quo verba Jeremiæ allegantur, et inter cetera dicitur: Quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, ego neglexi eos, dicit Dominus.65 Vel, Ne dissipes testamentum tuum, id est, fœdus seu pactum quod cum nostris patribus percussisti in datione legis, quod scilicet ipsis eorumque posteris propitius esses, atque in tribulatione ad te vociferantes exaudires: juxta illud Nehemiæ: Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Quum transgressi fueritis, ubi et legitur, quod speciali cultu vovit se ego disperdam vos in populos; et si revertamini ad me, ut custodiatis præcepta mea, etiam si abducti fueritis ad extrema cœli, inde congregabo vos.66 Neque auferas misericordiam tuam, id est pietatis tuæ effectum, a nobis : scilicet, pacem pectoris, pacemque temporis, quibus ad pacem æternitatis ducamur, da nobis. Albertus prædictum locum ita exponit : Ne dissipes testamentum tuum, quo testatus es te nobis daturum; secundum illud :67 Memorari testamenti sui sancti; jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis. Neque auferas misericordiam, qua te promisisti nasciturum ex nobis.

Propter Abraham dilectum tuum, id est valde dilectum et ex pluribus præelectum, cui et multa dilectionis indicia ostendisti : ut patet in Genesi. Quidam dicunt Abraham dilectum Dei vocari, quoniam primus fuit electus a Deo ex idololatris, et quia primo factæ sunt ei promissiones apertæ de Christo : quæ si ita se habeant, in fine articuli hujus clarebit. Et Isaac servum tuum, servitute filialis timoris, cui dicitur, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui;68 non servitute timoris servilis, cui dicitur in Joanne, Servus non manet in domo in æternum, filius autem manet in æternum.69 Ideo autem specialiter servus vocatur, secundum Albertum et alios, quia simpliciter obedivit, quando pater ejus voluit eum Deo offerre. Tunc enim ad virilem pervenit ætatem, et tamen a patre sene se permisit ligari, et ad immolationem accessit spontanee, ut Josephus primo Antiquitatum libro describit, imo ex Genesi comprobatur.70 Et Israel, id est Jacob patriarcham, sanctum tuum, id est sanctificatum a te : qui et eximiæ exstitit sanctitatis, sicut in Genesi patet;71 videturque Augustinus sentire, quod sanctificatus fuerit in utero matris, quia adhuc exsistentem in utero Deus dilexit. Primo quoque sancto Jacob in somno ostensa est sanctitas templi ac cultus divini, secundum Albertum, ut in Genesi inducitur : ubi et legitur, quod speciali cultu vovit se colere Deum, Erit (inquiens) mihi Dominus in Deum. Illud autem sanctum vocatur, quod divino cultui applicatur.72

Quibus locutus es, pollicens, id est promittens, quod multiplicares semen eorum sicut stellas cœli, et sicut arenam quæ est in littore maris. Sic enim in Genesi Dominus Abrahæ loquitur :73 Suspice cœlum, et numera stellas, si potes : sic erit semen tuum. Insuper Jacob ait ad Dominum : Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris.74 Sed et Dominus ait Isaac :75 Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli. Fuit autem consuetudo populi Israelitici, in precibus suis memorari justitiæ Patriarcharum istorum, et divinarum promissionum eis factarum, ut Deus tam propter illorum virtutes ac merita, quam propter propriam veritatem, exaudiret ipsos orantes.

Quia, Domine, imminuti, id est numero pauciores effecti, sumus, plus quam omnes gentes : gladio enim, fame, peste, et captivitate pro maxima parte fuerunt Judæi consumpti tempore isto. Propter quod scriptum est in Baruch :76 Avertatur, Domine, ira tua, quia derelicti sumus pauci. Hoc quarto Regum et in Ezechiele plenius edocetur.7778 Sic et Moyses pro tempore suo dixit ad populum Israel : Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris : non quia cunctas gentes numero vincebatis, quum sitis omnibus populis pauciores.79 Et sumus humiles, id est despecti et viles, in universa terra hodie propter peccata nostra : quia ubique a gentibus, inter quas erant dispersi et commorantes, despiciebantur. Quod propter sua patiebantur peccata, sicut per Jeremiam Deus frequenter eis prædixit : Dabo vos in commotionem et sibilum et maledictionem omnibus regnis terræ.80 Nam audientes famam calamitatis eorum, stupebant. Hinc dicit Baruch : Facti sumus subtus et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro.81

Et non est in tempore hoc princeps, id est rex in populo Israel. Sedecias enim tunc captus asseritur.82 Et dux militiæ. Et Propheta, qui posset dare divinum responsum. Sed videtur contrarium: nam tempore isto in Chaldæa fuerunt Daniel atque Ezechiel, et alibi Jeremias. Ad quod dicendum opinor, quod Propheta hic dicitur ab actu prophetandi: et tempore isto non erat actualiter consolationem futuram divinitus nuntians. Neque holocaustum, id est oblatio quæ ad divinæ majestatis reverentiam totaliter comburebatur, significatque homines spirituales et viros perfectos, qui divino obsequio se integraliter mancipant, ac sanctæ caritatis igne penitus inflammantur. Neque sacrificium, neque oblatio. Secundum Albertum, sacrificium dicitur quod de liquidis vel aridis rebus fiebat; oblatio, quæ partim incendebatur, et partim reddebatur offerenti. Alii sacrificium exponunt esse quod partim incendebatur, partimque ad usum sacerdotum servabatur; oblationem autem, quæ ex devotione offerebatur spontanee. Neque incensum, id est thymiama odoris, quod super altare thymiamatis offerebatur ad sacrificii consummationem, ut dicit Apostolus ad Hebræos. Neque locus primitiarum coram te, id est, in quo primitiæ frugum terræ Domino offerentur, quia Jerusalem et templum, ubi hæc secundum legem offerebantur, destructa fuerunt vel protinus destruenda.83 De his primitiis in Proverbiis Salomon monet: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum.84 Ut possimus invenire misericordiam tuam, id est tibi per talia exteriora secundum legem reconciliari, et pietatis tuæ consequi opem. Verumtamen talia exteriora non erant per se Deo accepta et placita, nec principaliter requisita, aut simpliciter necessaria; sed primitiæ cordis quæ sunt præcipui fructus virtutum, devotio et pœnitentiæ actus, de quibus subjungitur.

Sed in anima contrita contritione pœnitentiali, id est se ipsam per illicitorum eradicationem et deplorationem conterente. Sicut enim corporaliter aliquid conteri dicitur, quando in minutissima frusta confringitur; sic anima spiritualiter conteri fertur, dum se ipsam a propria voluntate, concupiscentia, omnique culpa penitus exuit et confringit. Et spiritu humilitatis, id est spiritu nostro humiliante se ipsum, non alte, sed humiliter de se sentiendo; vel, Spiritu humilitatis, id est in gratia Spiritus Sancti humilitatem donantis. Porro in homine anima et spiritus eamdem designant frequenter essentiam: quæ anima dicitur, in quantum corpus animat, format, vivificat; et spiritus, quantum ad vires superiores, vel propter naturæ suæ simplicitatem: spiritus tamen multis modis in homine et in Scripturis accipitur. Suscipiamur ad veniam intra brachia tuæ clementiæ, ut scilicet per contritionem et humilitatem tibi reddamur accepti, juxta illud in Psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Nempe per hæc duo peccator Deo præcipue reconciliatur, ut qui in vitiis delectatus est impie, et contra altitudinem Dei se pompose erexit, per pœnitentiam se affligens, dolens, ac divinæ se majestati profunde prosternens, contraria in se contrariis curet, sicque sanatus mente Deo salubriter vivat.85 Unde per Isaiam Dominus protestatur: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos?86 Et in Baruch asseritur: Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, dant gloriam et justitiam tibi Domino.87 Denique super illud Genesis, Isaac amabat Esau, ut Lyra allegat, Rabbi Moyses dicit:88 Dilectæ sunt magis tribulationes quam sacrificia. Sacrificia quippe sunt de divitiis hominis, tribulationes vero de corpore ejus, quod est carius sibi, secundum quod dicitur in Job: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro anima sua.89

Sicut in holocausto arietum et taurorum, id est de istis animalibus facto, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum hodie: id est, spirituale sacrificium cordis nostri, quo se tibi per contritionem et humilitatem sacrificat, præsentat et offert, sic et in tali fide ac devotione tibi hoc die atque in luce gratiæ seu sapientiæ atque clementiæ tuæ complaceat, in quali fide et devotione sacrificia illa legalia de agnis pinguibus ac ceteris animantibus facta, tibi complacuerunt, videlicet ex devotione et fide offerentium, non propria sua virtute. Propter quod dicunt theologi, quod sacrificia illa meritoria erant ex parte operis operantis, non operis operati. In conspectu tuo, id est coram pietatis tuæ respectu, ut nos clementer adspicias : juxta illud Psalmi, Oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Et in Genesi legitur : Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. Ut placeat tibi. Hoc semper permaxime optare debemus, ut opera nostra placeant Deo.

Ps. xxxii, 18.

Gen. IV, 4.

Quoniam non est confusio confidentibus in te, id est, optato spei suæ bono non frustrantur, nec finaliter erubescent. Juxta hunc sensum ait Albertus : Confusio seu confundi, est a spe cadere, et rem speratam non invenire. Sic non est confusio speranti in Deo, quum ad Romanos dicat Apostolus : Spes non confundit. Et Psalmista : Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. In Ecclesiastico quoque habetur : Scitote, filii, quoniam nullus speravit in Domino, et confusus est ; permansit in mandatis ejus, et derelictus est. Præter hanc confusionis acceptionem, adhuc in Scripturis confusio duobus modis accipitur. Uno modo pro confusione bona, quæ est salubris erubescentia de peccato ad pœnitentiam aut salutem : et istam habent ad tempus sperantes in Domino, non tamen jugiter in mala conscientia habent eam coram ipso. Alia est confusio vitiosa, quo quis verecundatur sua fateri peccata, vel erubescit de his quæ non sunt veraciter inhonesta aut turpia, quamvis ipse ea quasi inhonesta aut turpia apprehendat : ut quum non volumus aliquid pro Deo pati, irrideri, aut pro nostris excessi-

Rom. V, 3.

Ps. xxxi, 10.

Eccli. II, 11, 12. bus corripi. Ista in virtuosis locum non habet. Hinc scriptum est in Ecclesiastico : Pro anima tua non confundaris dicere verum : est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam ; non confundaris confiteri peccata tua. Interdum vero confusio sumitur pro vituperatione, reprobatione seu irrisione alicujus ab alio : et sic sancti et virtuosi dicuntur ab hominibus malis confundi. Quæ tamen non est vera et proprie dicta confusio, quia nec perfecti ex talibus intra se confunduntur, turbantur nec contristantur, sed potius in adversis exsultant, et bonæ conscientiæ testimonio eriguntur. Est autem confusio secundum æstimationem et apparentiam quamdam humanam : et secundum hunc modum Christus testatur in Psalmo ad Patrem, Tu scis improperium meum et confusionem meam, et reverentiam meam.

Eccli. IV, 24, 25, 31.

Ps. LXVIII, 20.

Et nunc, etiam in adversis et tribulationibus, sequimur te, id est, tuæ voluntati nos conformamus, et sensum tuum nostro præferimus, tibique obtemperamus, in toto corde nostro, scilicet in vi affectiva, intellectiva ac memorativa, totum nostrum velle, nosse et reminisci, ad tuam gloriam ordinando. In hoc nostra consistit perfectio. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Gloria magna est sequi Dominum. Et Christus in Evangelio loquitur : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. Job quoque dicit : Vestigia ejus secutus est pes meus. Hæc sequela spiritualis ac virtuosa est, ad felicitatem æternam tendens, qua non post concupiscentias proprias imus, sed Dei voluntatem implemus. Et timemus te filiali timore, qui vitat malum culpæ, scilicet Dei offensam, metuens separari ab ipso. De quo in Ecclesiastico fertur : Nihil dulcius quam timere Deum ; et timor Domini super omnia se posuit. Et quærimus faciem tuam, id est gratiosam tuam præsentiam, claram notitiam, beatificam visionem, implentes illud Psalmographi : Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea ; faciem tuam,

Eccli. xxiii, 38.

Joann. VIII, 12.

Job xxiii, 11.

Eccli. xxiii, 37; xxv, 14.

Ps. xxvi, 8.

Domine, requiram. Facies autem Dei, in A Deo sperare debemus, quia per omnipotentiæ suæ miracula superfacillime potest auferre cuncta pericula. Et da gloriam nomini tuo : id est, per mirabilia tua ostende te glorificandum, et alios induc et excita ad dandum gloriam tibi, ut tibi soli latriæ cultum impendant, qui in Isaia testatus es : Propter me ego faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. Et potest hic gloria sumi pro clara cum laude notitia seu fama Dei præinclyta : de qua in principio libri Definitionum

Ne confundas nos, id est, non nos relinquas confusos, nec sperato tuo auxilio nos prives, nec preces nostras repellas. Sic et Psalmista precatur : Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.90 Sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, id est mititer, non per modum irati, te durius ulciscendo. Porro passiones, et virtutes morales earum moderatrices, non proprie Deo conveniunt, utpote per affectionis seu essentiæ veritatem, sed per operationis similitudinem. Unde sicut Deo ira adscribitur, quia instar irati se habet, sibi illatam vindicando injuriam; sic mansuetudo ei adscribitur, in quantum ultionem longanimiter differt, celeriterque placatur, ita quod eam non infert. Sicque de eo cantamus : Quoniam tu, Domine, suavis et mitis. Et secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Misericordia Dei, prout in Deo est, secundum essentiam una et simplex est, sed multiplex in effectu; et propter varias suæ pietatis operationes, pluraliter designatur, quum dicitur in Psalmo : Misericordias Domini in æternum cantabo.91

Propterea Isaias de ipso asserit :92 Quoniam multus est ad ignoscendum.93

Erue nos ab adversitatibus his, in mirabilibus tuis, id est per supernaturalia tua opera atque auxilia : de quibus in Ecclesiastico habetur, Innova signa, et immuta mirabilia.94 Per talia enim Deus suos eruere consuevit. Unde in Jeremia describitur quemadmodum Sedecias locutus est Jeremiæ : Interroga pro nobis, si forte faciat Dominus nobis juxta omnia mirabilia sua.95 Istudque factum est tribus pueris istis in liberatione eorum de fornace ardente. Unde quantumcumque magna videatur difficultas evadendi pericula, semper tamen in

A Deo sperare debemus, quia per omnipotentiæ suæ miracula superfacillime potest auferre cuncta pericula. Et da gloriam nomini tuo : id est, per mirabilia tua ostende te glorificandum, et alios induc et excita ad dandum gloriam tibi, ut tibi soli latriæ cultum impendant, qui in Isaia testatus es : Propter me ego faciam, ut non blasphemer;96 et gloriam meam alteri non dabo.97 Et potest hic gloria sumi pro clara cum laude notitia seu fama Dei præinclyta : de qua in principio libri Definitionum Isaac Israelita philosophus ait, Fama Dei sublimis est.

Et confundantur omnes qui ostendunt, id est, pœnaliter inferunt, servis tuis mala pœnæ, id est adversa. Si hoc orasse intelligantur ex pietate, pro conversione scilicet Chaldæorum, sensus est, quod confundantur confusione pœnitentiali salubri, erubescendo de suis excessibus. Si autem ex zelo justitiæ hoc oraverunt pro hostium punitione, conformando se divinæ justitiæ, sensus est, quod confundantur confusione reprobationis et damnationis æternæ. Confundantur in omnipotentia tua. Aliqui habent, In omni potentia sua : et tunc, Omni potentia, duæ sunt dictiones. Quoad primum, sensus est : Ut per omnipotentiam tuam eos dejicias et confundas. Quoad secundum, est sensus : In omni sua potentia confundantur, ita ut tua potestate dejecti, experiantur et sciant quod eorum potentia fuit infirma ac præsumptuosa, sitque devicta. Sic et Ecclesiasticus orat : Glorifica manum et brachium dextrum; excita furorem et effunde iram.98 Et robur eorum conteratur : ut ipsi simul cum suæ potestatis abusione vincantur. Hoc potissime est orandum, quando perversi impugnant bonum commune aut fidem catholicam, cultumque Dei auferre nituntur. Hinc impiis Isaias prædicit :99 Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ.100 Rursusque Isaias profatur : Contrivit Dominus brachium impiorum, virgam dominantium.101

Et sciant, vel in futuro per experientiam suæ damnationis, vel in præsenti per evidentiam mirabilium operum tuorum, vel etiam in adversitatibus vitæ præsentis. Multi equidem Deum in prosperis nolunt advertere, sed tribulationibus inducuntur ad recognitionem ipsius, juxta illud Isaiæ: Domine, in angustia requisierunt te, et in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Quia tu es Dominus Deus solus: Dominus per universale, primum, ac exemplare omnium rerum imperium; Deus, per fontalem causalitatem providentiamque supremam; et gloriosus super orbem terrarum, id est majestate et gloria plenus, cunctis in terra degentibus omnipotenter ac excellentissime præsidens. Hoc ipsum Nabuchodonosor rex ejusque ministri noverunt per mirabilem liberationem virorum istorum de ardore fornacis.

Is. xxvi, 16.

Ps. lxxxii, 17-19.

Prædictis consonat illud Psalmistæ: Imple facies eorum ignominia. Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi; et cognoscant quia nomen tibi Dominus, tu solus altissimus in omni terra.

46 Et non cessabant, qui miserant eos, id est, in fornacem projecerant, ministri regis, regi in malitia similes: prout in Proverbiis Salomon scribit, Rex impius omnes ministros habet impios; succendere fornacem, ut igne in se reflexo, esset ferventior, naphtha et stuppa et pice et malleolis. Naphtha, secundum Hieronymum, quem Scholastica historia et Albertus sequuntur, est genus fomitis apud Persas, ignem nutriens, et maxime augens, prout etiam in Historia refert Sallustius; et secundum Plinium apud Babyloniam per modum bituminis fluit. Alii dicunt, quod sint ossa olivarum arefacta cum amurca. Unde Jeremias in epistola dicit: Mulieres eorum colligatæ sunt, succendentes ossa olivarum. Stuppa autem de facili concipit ignem: quemadmodum vitiosi cito consentiunt motibus passionum. Propter quod in Eccle-

Prov. xxix, 12.

Baruch vi, 42. siastico legitur: Stuppa collecta, synagoga peccantium. Pice vero ignis fortiter sibi cohæret. Malleoli autem sarmenta dicuntur, quibus ignis fovetur, juxta illud Actuum: Quum congregasset Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem. Porro, secundum Albertum, per præfata ignium nutrimenta, intelliguntur concupiscentiarum incitamenta atque fomenta, et consuetudo peccandi: quibus incitamentis libidinis etsi virtuosi interim tangantur, ab ardore tamen, consensu, et actu turpitudinis præservantur, sicut hi pueri ab igne fornacis. Propterea Glossa dicit: Antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris opponat obtutibus, quibus ignis crescat libidinis: bonis tamen mentibus gratia Spiritus superni insibilat; et a carnalis concupiscentiæ hostibus illæsæ perdurant, ut etsi usque ad tentationem carnis flamma accedat, usque ad consensum tamen tentatio non exurat.

Eccli. xxi, 10.

Act. xxviii, 3.

47

48 Et effundebatur flamma supra, id est extra, fornacem cubitis quadraginta novem: quod, secundum Scholasticam historiam, geometrica comprehensum est regula. [Et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.] Quocirca moralizando dicit Albertus: Quinquagenarius numerus, est numerus remissionis: a quo quadragenarius nonus deficit, et ideo peccati est numerus, quoniam flamma concupiscentiæ eos vorat qui ad remissionis gratiam non pertingunt. Incenditque flamma propinquos fornaci, quoniam concupiscentiæ calor lambit etiam eos qui concupiscibilibus sunt propinqui. Unde Lot in Genesi dictum est: Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac, id est in sublimitate virtutum. Ecclesiasticus etiam monet: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.

Gen. xix, 17.

Eccli. xiii, 1.

Footnotes

  1. Judith III, 13. ↩

  2. Dan. iii, 2. ↩

  3. Ephes. v,5; ↩

  4. Coloss. III, 5. ↩

  5. * posuerat ↩

  6. Ps. XXXII, 2. ↩

  7. II Reg. VI, 5. ↩

  8. Dan. II, 49. ↩

  9. Exod. xxxii, 4, 8. ↩

  10. Act. xxv, 16. ↩

  11. Dan. II, 47. ↩

  12. IV Reg. xix, 10; ↩

  13. II Par. xxxii, 14, 15. ↩

  14. Matth. x, 28. ↩

  15. Esther xiii, 9. ↩

  16. Is. xliii, 2. ↩

  17. II Petr. II, 9. ↩

  18. Job ix, 13, 4. ↩

  19. Job ix, 13, 4. ↩

  20. Hebr. xi, 35. ↩

  21. II Mach. vii, 2. ↩

  22. Gen. xxxi, 5. ↩

  23. Eccle. vii, 10. ↩

  24. Prov. xxvii, 4. ↩

  25. vers. 49. ↩

  26. Ps. xvii, 4. ↩

  27. Exod. m, 15. ↩

  28. Ps. cxviii, 137. ↩

  29. Ps. x, 8. ↩

  30. Prov. m, 17. ↩

  31. Prov. iii, 17. ↩

  32. Rom. x, 33. ↩

  33. Ps. xviii, 10. ↩

  34. Joann. xii, 31. ↩

  35. Rom. xi, 33. ↩

  36. Exod. iii, 15. ↩

  37. Ps. xcvii, 9. ↩

  38. Ps. xcvi, 8. ↩

  39. Judith viii, 26, 27. ↩

  40. Osee iv, 10. ↩

  41. Joann. viii, 47. ↩

  42. Ps. cxviii, 11. ↩

  43. Ps. xv, 2. ↩

  44. Deut. v, 29. ↩

  45. Ps. xciv, 8. ↩

  46. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  47. Rom. vii, 15. ↩

  48. Matth. vii, 12. ↩

  49. Tob. iv, 16. ↩

  50. Ezech. xxix, 20. ↩

  51. Jer. xxv, 9; ↩

  52. Ezech. xxi, 3. ↩

  53. Job xxxix, 34. ↩

  54. Is. xxxviii, 15. ↩

  55. Job xii, 4. ↩

  56. Prov. xxix, 27. ↩

  57. Prov. xxviii, 4. ↩

  58. Ibid. 10. ↩

  59. Ps. LXVIII, 7. ↩

  60. Is. LXIV, 9. ↩

  61. Thren. v, 20. ↩

  62. Ps. XXIV, 11. ↩

  63. Ibid. 7. ↩

  64. Ezech. XXXVI, 22. ↩

  65. Hebr. VIII, 9. ↩

  66. II Esdr. I, 8, 9. ↩

  67. Luc. 1, 72, 73. ↩

  68. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  69. Joann. viii, 35. ↩

  70. Gen. xxii, 9. ↩

  71. Gen. xxviii, 11 et seq. ↩

  72. Gen. xxviii, 21. ↩

  73. Gen. xv, 5. ↩

  74. Gen. xxxii, 12. ↩

  75. Gen. xxvi, 4. ↩

  76. Baruch ii, 13. ↩

  77. IV Reg. xxv; ↩

  78. Ezech. xii, 16. ↩

  79. Deut. vii, 6, 7. ↩

  80. Jer. xxxiv, 17; xxv, 18; xxix, 18. ↩

  81. Baruch ii, 5. ↩

  82. Luc. i, 72, 73. ↩

  83. Hebr. IX, 6. ↩

  84. Prov. III, 9. ↩

  85. Ps. I, 19. ↩

  86. Is. LXVI, 2. ↩

  87. Baruch II, 18. ↩

  88. Gen. XXV, 28. ↩

  89. Job II, 4. ↩

  90. Ps. cxviii, 116. ↩

  91. Ps. lxxxv, 5. ↩

  92. Ps. lxxxviii, 2. ↩

  93. Is. lv, 7. ↩

  94. Eccli. xxxvi, 6. ↩

  95. Jer. xxi, 2. ↩

  96. Is. xlviii, 41. ↩

  97. Is. xlviii, 11. ↩

  98. Eccli. xxxvi, 7, 8. ↩

  99. Is. 1, 31. ↩

  100. Is. i, 31. ↩

  101. Is. xiv, 5. ↩

Chapter 4 of 17