Articulus 4
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI AB EO LOCO : ANGELUS AUTEM DOMINI DESCENDIT CUM AZARIA ET SOCIIS EJUS IN FORNACEM : IN QUO CANTICUM, BENEDICITE OMNIA OPERA DOMINI DOMINO, EXPONITUR.1
50
QUONIAM deficiente electis humano auxilio, adesse solet divinum, subjungitur : Angelus autem Domini descendit, per visibilem operationem, secundum Albertum, imo et vere realiter intravit cum Azaria, inter hos tres principali, ut dictum est, et sociis ejus Anania et Misaele, in fornacem. Angelus quippe est definitive in loco; et secundum Damascenum, illic est ubi operatur. Et excussit flammam ignis de fornace usque ad spatium quadraginta novem cubitorum, ut paulo ante expositum est. Angelici quippe spiritus plenum habent dominium super materiam inferiorrum, quantum ad motum localem, secundum doctores. Denique non ita excussit flammam ignis de fornace, quod in fornace ignis non manserit, quum infra in isto dicatur capitulo, Ecce ego video viros quatuor ambulantes in medio ignis; sed partem ignis ejecit. Et fecit medium fornacis, ubi ignis fortissimus fuit, quasi ventum roris flantem, id est dulciter pueros refrigerantem : ut per rorem esset exstinctivus, et per ventum refrigerativus, secundum Albertum. Verumtamen non fuit ignis ille nec ardor ejus exstinctus, nisi quoad hoc, quod actio ejus suspensa fuit a corporibus puerorum. Sicque angelus dicitur medium fornacis fecisse quasi ventum roris, quoniam virtute divina cooperante principaliter, et administrante angelo, pueri isti ita suaviter sentiebant ibidem, ac si in vento roris adductivo fuissent. Aliqui tamen dixerunt, quod ignis omnino excussus fuit, et angelus refrigerativa apposuit, ita quod in fornace non manserit ardor. Sed, ut tactum est, illud stare non potest.
Et non tetigit eos omnino ignis. Si in medio ignis ambulaverunt, quomodo ignis eos non tetigit, a quo undique circumdabantur? Verumtamen non tetigit, id est, actionem suam in eis non exercuit, nec afflixit. Unde Albertus exponit : Non tetigit, tactu physico ad nocumentum. Sic nempe habetur in lege, quod novacula Nazaræorum caput non tangeret, id est, non raderet :23 solus namque contactus non erat prohibitus. Et per Zachariam Dominus ait electis : Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei.4 Qui tetigerit, id est, tangendo afflixerit. Hinc expositorie subditur : neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit : quum tamen ignis sit maxime activus et afflictivus, secundum Philosophum, ita quod pœna ignis dicitur maxima.
Circa hoc Lyra prolixam efficit quæstionem, qualiter factum sit illud; sed faciliter respondetur, quod per omnipotentiam Dei, qui non solum per angelos, sed et per homines instrumentaliter aliquid ministerii adhibentes facit miracula : omni enim naturæ creatæ indita exstat divinitus obedientialis potentia, per quam Deo creatori in omnibus quæ contradictionem non implicant, ad nutum obedit, ut Scotus declarat. Ægidius quoque de Roma in libro de Sacramento altaris, de hoc subtiliter scribit, præsertim sexto et septimo capitulis, inter cetera dicens, quod qualitates duplicem comparationem habent : unam ad subjectum, secundum quam dant sibi esse tale; aliam ad objectum sive ad exteriora, secundum quam sunt principia actionum, et ratio seu causa agendi : utputa calor per comparationem ad subjectum, dat esse calidum; prout vero comparatur ad calefactibile, est calefaciendi principium. Itaque per divinam virtutem fieri valet, ut qualitas primam habeat comparationem habitudinemque absque secunda; sicque igni erit ratio quod calidus sit in se ipso, non autem ut per ipsum calefaciat aliud: quemadmodum in Sacramento altaris, corpus Christi per propriam quantitatem habet extensionem, situm et ordinem partium ad se invicem et in toto, non autem per comparationem ad locum.
Præterea, quoniam singularia beneficia Dei, et potissime magna evidentissimaque miracula, provocant beneficiatos bonos et gratos ad præcipuam laudem Altissimi, hinc devotissima gratiarum actio trium virorum istorum subjungitur. Tunc hi tres pari beneficio provocati, quasi ex uno ore, id est consona concordique voce ex interiori voluntatis concordia, caritate, pace, et gratia. Ex quo Augustinus ostendit et admonet, quam concorditer psallentes in choro, debeant Deum laudare humiliter et modeste, non præcipitanter aut festinanter. Laudabant, glorificabant et benedicebant Deum in fornace, qui corpora eorum servavit illæsa, et corda fecit igne amoris flammantia. Porro laus Deo debetur ratione suæ virtutis ac bonitatis; glorificatio, ratione suæ claritatis ac celsitudinis; benedictio, ratione suæ liberalitatis. Ideo dicit Albertus: Laudabant præconio virtutis, glorificabant demonstratione claritatis, benedicebant in gratiarum actione.
Ad hujuscemodi consonam Dei honorificentiam hortatur nos Paulus ad Romanos: Deus solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum, secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi. Et Petrus in sua Canonica: Unanimes in oratione omnes estote. Nempe ut asserit Glossa, Os divisum nil impetrat; nec dubium quin in dissonantia psallentium Deo, dæmon tripudiet.
Dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum. Quomodo Deus sublimis atque omnipotens dicitur benedictus, superius tactum est. Etenim benedictus est, utpote in se ipso felix, bonus et sanctus, omnique bono nomine superdignus, ac jugiter benedicendus, bene ac reverentialiter exprimendus, totiusque boni origo, et omnis doni causa fontana; benedictus in se atque in omni suo effectu ac opere, quia in omnibus virtuose est agens. Porro per patres suos, intelligunt specialiter Patriarchas ac Vates veteris Testamenti, quorum se Deus universorum specialiter Deum esse perhibuit, et effectu ostendit per singularem suam providentiam, pietatem, gratiamque ad eos: ex quibus incarnari Filius Dei elegit, dicente Apostolo ad Hebræos: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Unde in Deuteronomio Moyses populo Israel ait: En Domini Dei tui cœlum est et cœli cœlorum, terra et omnia quæ in eis sunt: et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos. Unde propter singularia Dei beneficia Israelitis collata, ex singulari ejus pietate ac providentia circa Israeliticum populum procedentia, fertur in Psalmo: Qui annuntiat verbum suum Jacob, etc. Etenim circa illos perhibetur omnipotens omnium Dominator singularem providentiam gerere, quos singulari gratia in ultimum dirigit finem. Et quanto circa aliquem gratiosius clementiusque se habet, tanto singulariorem circa eum providentiam habere censetur.
Et laudabilis, ob tuam bonitatem, virtutem et sanctitatem. Laus enim debetur virtuti, sicut et honor: sed laus consistit in verbis, honor in actibus. Est namque exhibitio reverentiæ, in signum testimoniumque virtutis. Et sicut virtus et sanctitas Dei in infinitum cunctis præeminet, sic ipse superbeatissimus Deus infinite laudabilior est, quam eum aliqua possit creatura laudare, juxta illud Ecclesiastici: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc, etc. Itaque etsi incessabiliter laudibus Dei intenti fuerimus etiam mente devota, non inaniter gloriemur, nec præsumamus quasi quid magni egerimus;5 sed pensantes omne nostrum præconium atque obsequium infinite a dignitate ac laudabilitate altitudinis Dei nostri deficere, ipsum humillime deprecemur ut per pietatem suam immensam, laudes nostras acceptare dignetur: potissime quia et quidquid in eis boni est, ipsius est donum; quidquid vero defectuositatis admixtum, id prorsus est nostrum.
Et gloriosus. Secundum quod gloria multis modis accipitur, sic et Deus multipliciter gloriosus asseritur. Est enim gloriosus, id est plenus gloria, sive per gloriam intelligatur jucunditas, sive felicitas, sive excellentia, seu majestas, aut clara cum laude notitia, aut fama præinclyta. Et absolute loquendo, ipse solus plenus est istis, utpote plenitudine infinita. Interdum etiam sumitur gloria Dei pro magnifico aliquo ejus effectu, ut quum Ezechiel scribit: Egressa est gloria Domini a limine templi, etc.6 Hujuscemodi quoque effectibus Deus causaliter plenus est. Denique Moyses in Deuteronomio Deum esse gloriosum protestans, disseruit: Nisi timueritis nomen Domini gloriosum atque terribile, augebit plagas tuas.7 Et superexaltatus: quoniam universis et singulis simul acceptis incomparabiliter et immense melior altiorque consistit. Siquidem finiti ad infinitum nulla est comparatio. Ideo cantat Psalmista: Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.8 In sæcula utique universa, id est omnium spatio sæculorum, generationum seu temporum. Sæculum autem variis modis accipitur, prout in libro suo Damascenus eloquitur.
Et benedictum nomen gloriæ tuæ. Si nomen pro nomine nominato, id est re significata per nomen nominans, accipiatur (sicut et in Actibus quum Petrus affirmat, Non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri;9 et Isaias, Ecce, inquit, nomen Domini venit de longinquo;10 et in Psalmo, Sit nomen Domini benedictum), sic benedictum nomen gloriæ Dei, nil aliud est nisi Deus gloriosus ac benedictus, qui proprie Deus et pater atque rex gloriæ appellatur, propter incomparabilem suam majestatem, excellentiam, voluptatem, et perfectionem in se et in suis operibus.11 Apostolus enim ait ad Ephesios: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ.12 Et Stephanus in Actibus: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ.13 Rursus, gloria sumitur pro objecto gloriæ, vel repræsentativo, vel ostensivo gloriæ: ut quum ait Scriptura, Filius sapiens gloria patris;14 et Paulus, Mulier, inquit, gloria est viri, et vir gloria Dei dicitur.15 Porro si nomen pro nomine nominante sumatur, istud benedictum asseritur propter rei significatæ per ipsum sanctitatem atque virtutem. Tunc specialiter de hoc nomine Domini tetragrammaton explanatur, quod secundum Rabbi Moysen impositum est ad significandam divinam essentiam absolutissime in se ipsa, videlicet secundum intrinsecas suas proprietates absque respectu ad creaturas. Alia autem Dei nomina imponuntur a divinis operibus, ut Elohim in Hebræo, seu Deus in Latino, quod imponitur a generali Dei providentia atque regimine, unde aliis per participationem quamdam communicatur, quemadmodum in Exodo:16 Si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, id est judices. Et multo plus alia quædam Dei nomina aliis communicantur. Nomen autem Domini tetragrammaton, Deo appropriatur, et de eo solummodo dicitur, sanctum: quia essentialiter purum, virtuosum, firmum et supermundissimum, si de nomine nominato sumatur. Nomen autem nominans, sanctum est, sicut et benedictum, et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis: quia universis quæ unquam fuerunt, sunt aut erunt, incomparabiliter et immense exstat præstantius atque sublimius. Ex quo apparet, quod de nomine nominato hæc clausula intelligatur.17
Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ. Quando hæc verba dicebantur, templum Jerusalem fuit destructum. Quidam tamen de ipso hæc verba exponunt, quod ipsum vocetur templum sanctum gloriæ Dei, quia in eo Deus gloriam et excellentiam gratiæ suæ patribus declaravit. De quo ait Psalmista: Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.18 De quo et illud Habacuc exponitur a quibusdam:19 Dominus in templo sancto suo: in quo fuit Deus benedictus, qui omni loco et tempore benedictus est. Aliqua tamen loca sibi specialiter deputantur propter specialem suam operationem in eis: in quibus et benedictus est in se ipso, et in suo effectu, quoniam in omnibus irreprehensibiliter agit, videlicet sapienter, sancte et virtuose, imo clementer et juste, dicente Propheta:20 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Ex quibus verbis sequentia quoque facilius patent: et superlaudabilis, quia infinite laudabilior quam comprehendere, aut laudibus exsequi valeamus, sicut expositum est, et supergloriosus in sæcula.
54
Benedictus es in throno regni tui. Thronus iste est judiciaria sedes incircumscriptibilis Dei: quæ sedes intelligi potest, vel divina auctoritas, seu potestas judicativa dominativaque omnium, quæ est ipsemet Deus excelsus, qui nullibi verius est quam in se ipso; vel thronus hic, est cœlum empyreum, in quo Deus specialiter esse et residere perhibetur, tanquam in summa aula ac supremo palatio unde cuncta gubernat. Hinc in Apocalypsi loquitur Christus: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.21 Ceterum Deus secundum se ipsum nullam habet limitationem, habitudinem aut specialitatem ad locum, sed in se ipso ac propria suæ substantiæ puritate, illocalis, intemporalis, interminabilisque consistit, nec ab aliquo tangitur, neque alicui commiscetur. Præterea regnum Dei, est Ecclesia militans et triumphans, ubi per dona gratiæ et gloriæ in suorum cordibus regnat; vel totus mundus, secundum Albertum, quem ut rex summus dispensat, juxta illud in Job: Quem constituit alium super terram?22 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Et in Psalmo:23 Regnum tuum regnum omnium sæculorum. Sicque Deo potissime competit illud Proverbiorum: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.24 angelicorum spirituum ordo, præsertim chorus infimus supremæ hierarchiæ angelicæ: cujus spiritus Throni vocantur, ab inhabitatione ac insidentia tranquillissima Dei, secundum beatissimum Dionysium Angelicæ hierarchiæ capitulo septimo. Cui expositioni consonat illud Augustini tertio libro de Trinitate: In angelicis spiritibus summa atque plenissima amicitia copulatis, et in unam voluntatem quodam spirituali caritatis igne conflatis, tanquam in excelsa et sancta et secreta sede præsidens Deus velut in domo sua et in templo suo, inde se quibusdam ordinatissimis creaturæ motibus, primo spiritualibus, deinde carnalibus et corporalibus per cuncta diffundit, et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiæ suæ.
De hoc throno legitur in Ecclesiastico: Unus est Altissimus, creator omnium omnipotens, rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum;25 et in Psalmo, Sedisti super thronum, qui judicas justitiam;26 in Sapientia quoque, Mitte illam, puta sapientiam, de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ.27
Benedictus es qui intueris luce seu oculo supersplendidissimæ sapientiæ tuæ, universa et singula perfectissime ac distinctissime cognoscentis: secundum illud ad Hebræos, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus; abyssos, id est Oceanum, omniumque aquarum profunda, et pelagi ima;28 vel, Abyssos, id est absconditas partes terræ, secundum Albertum, prout in Ecclesiastico fertur: Oculi Domini multo plus lucidi-
55 ores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi.2930 Quidam per abyssos intelligunt angelos reprobos de cœlo projectos, forte propter caliginem impiamque profunditatem mentis eorum.
Et sedes super Cherubim. Secundum Gregorium, Deus proprie super Thronos, qui sunt de tertio ordine primæ hierarchiæ angelicæ, residet; sed propter vicinitatem eorum ad Cherubim, qui sunt medius ordo hierarchiæ præfatæ, etiam super Cherubim sedere describitur, juxta illud Psalmi: Qui sedes super Cherubim, manifestare.31 Aliqui vero ad litteram per Cherubim intelligunt imagines Cherubim in tabernaculo Moysis, quæ in Exodo appellantur Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium, de quo Dominus loquebatur ad Moysen.32 Sicque super Cherubim illa unde apparuit, affirmatur sedisse, sicut in templo dicitur habitasse. Itaque super angelicas mentes de ordine Cherubim sedet Deus, præsidens illis: super quos etiam sedere dicitur, quoniam illorum scientiæ, quamvis altæ, supereminet infinite, ita quod eum comprehendere nequeunt. Propter quod quidam Sanctorum leguntur dixisse, quod Cherubim Deum non audent adspicere, quem tamen avidissime, jucundissime, inavertibiliterque adspiciunt. Talis ergo modus loquendi extensus, pie sumendus est, ut sit sensus: Non audent Deum adspicere, id est, majestatem ipsius plenarie perscrutari, seu comprehendere non præsumunt, sed terminis ac legibus sibi divinitus præstitutis contenti sunt, ut divinus Dionysius docet. His demum expositio Alberti concordat, dicentis: Sedes, id est quiescis, super Cherubim, id est plenitudinem scientiæ. Non enim discurris super scita ut nos, scilicet ratiocinando; nec scientia tua causatur a scitis, sed est causa scitorum: et sicut pertingis ubique faciendo, sic et videndo: secundum illud Sapientiæ, Attingit a fine usque ad finem fortiter;33 et Job, Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.34
Benedictus es in firmamento cœli, id est in firmamento quod dicitur cœlum, de quo in Genesi:35 Fiat firmamentum in medio aquarum;36 et item, Vocavit Deus firmamentum cœlum. Quod dicitur firmamentum, quoniam firmat omnia in se contenta, quorum est locus communis. Locus autem est conservativus locati, secundum Philosophum: qui etiam dicit, quod motus cœli est velut vita quædam, virtus et conservatio inferiorum. Unde in firmamento est Deus, tanquam principalis motor, rector, atque influxor in inferiora: qui licet non sit proximus motor cœlestium orbium in genere causæ efficientis, seu efficienter moventis, est tamen motor primus et summus in genere causæ finalis, quoniam movet sicut desideratum seu bonum optatum movet desiderium et optantem, secundum meliores philosophos, tam Peripateticos quam Platonicos.
Consequenter tres viri isti omnes creaturas per ordinem provocant et invitant ad Dei præconium. Quo enim quis in Dei amore plus ardet, eo intensius ipsum ab universis laudari, amari ac honorari desiderat. Propterea libro primo de Doctrina christiana loquitur Augustinus: Quanto quis in amore Dei ferventior est, tantum agit quibus potest modis, ut Deus a pluribus diligatur; rursus, quo aliquis Deum sincerius contemplatur, eo se ipsum plus parvi pendit atque humiliat, ac per hoc laudem qua ipse Deum laudat, insufficientiorem existimat, et ideo eum a cunctis magnifice laudari cupit, et ut valet procurat.
Sed antequam sequens canticum exponatur, sciendum quod præinducta ab aliquibus aliter elucidantur. Quum enim dicitur, Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: per templum, Christi humanitatem accipiunt, quia ut ait Apostolus ad Colossenses, In Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter.37 Propter quod, ut aiunt, dicitur in Apocalypsi de cœlesti Jerusalem: Templum non vidi in ea; Dominus enim Deus templum illius est et Agnus.38
Per thronum vero intelligunt beatam Virginem, Deo ratione maternitatis speciali modo conjunctam, in cujus gremio sedit Christus, quando a Magis adorabatur. Has autem expositiones non litterales, sed mysticas reor seu spirituales : sicut et per templum intelligi potest Ecclesia, fidelisque anima, imo et templum materiale, in quo Christus sacramentaliter ac realiter continetur, seu est in utraque suæ personæ natura.
Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula. Circa hoc ait Glossa, et sunt verba Hieronymi : Omnis creatura non voce, sed opere laudat Deum, quia ex creaturis Creator intelligitur, et in singulis operibus atque effectibus magnificentia Dei monstratur. Insuper advertendum, quod quamvis hoc verum sit de creatura irrationali, seu non intellectuali, intellectuales tamen creaturæ vocibus mentis et oris Dominum benedicunt. Nam et angeli, quamvis in propria natura non nisi mentalibus verbis utantur, in corporibus tamen assumptis verba sensibiliter proferunt. Dæmones quoque quandoque, quamvis invite, Deum verbis extollunt, quemadmodum in Marco legitur : Spiritus immundi quum Christum videbant, procidebant ei, dicentes : Tu es Filius Dei. Hoc autem cunctis commune est creaturis, quod Deum benedicunt, laudant et superexaltant dupliciter. Primo materialiter, quoniam sunt materia laudis sui Creatoris, in quantum sunt bonæ, et divina in eis relucet perfectio, juxta illud
Genesis : Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona ; et in Sapientiæ libro, magnitudine speciei creaturæ, poterit creator horum cognoscibiliter videri. Quibus consentiens Paulus ad Romanos fatetur : Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Secundo, hoc faciunt per suas operationes naturales, in quarum industria seu ordinato processu, motu et ordine, divina sapientia non mediocriter commendatur, sicut et in naturalibus
Marc. III, 11, 12.
Gen. I, 31.
Sap. XIII, 5.
Rom. I, 20. eorum proprietatibus, viribus, plumis, pilis, coloribus et figuris.
Postremo quod ait, Opera Domini, Domino, dupliciter sumitur. Primo, de effectibus seu creaturis Dei in natura productis : sic enim omnes creaturæ, etiam naturæ rerum, dicuntur opera Dei, quemadmodum ait Scriptura : Opera manuum tuarum sunt cœli; et iterum, Manus Domini fecit hæc omnia. Secundo, de operibus virtutum, quæ efficit Deus in bonis, juxta illud Isaiæ : Omnia opera nostra operatus es in nobis. In quibus operibus nobis a Deo collatis, omnipotentia atque clementia ejus ostenditur. Sic namque ait Psalmista : Mirabilis Deus in sanctis suis; et Apostolus, Gratias, inquit, ago Deo super inenarrabili dono ejus.
Circa hoc oritur quæstio (benedicere enim videtur esse majoris, dicente Apostolo ad Hebræos, Sine ulla contradictione, quod minus est, a majore benedicitur), quomodo creaturæ benedicere Creatorem monentur. Et respondendum est, quod duplex est benedictio, utpote consecrationis aut perfectivæ collationis, de qua veritatem habet instantia : sic enim Deus benedicit creatis. Unde Gregorius ait : Benedictio Dei, est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem. Prælati quoque tanquam medii inter Deum et subditos aut subjecta, benedicunt eis hoc modo. Alia est benedictio laudis, seu gratiarum actionis, de qua modo est mentio : quomodo Simeon justus Deum legitur benedixisse; et David testatur, Benedicam Dominum in
Laudate et superexaltate eum in sæcula. Eisdem modis Deum laudant et superexaltant, quibus et benedicunt. Asseritque Albertus : Laudant, quia virtus Dei in ipsis monstratur; superexaltant, quia Creator supereminere proprietatibus creaturæ monstratur. Omnibus nempe recte considerantibus dant causam, præbent materiam, excitant mentem ad Creatoris præconia, atque ad agnoscendum quod ipse sit universis sine mensura sublimior. Cau-
Ps. CI, 26.
Deut. XXXII, 27.
Is. XXVI, 12.
Ps. LXVII, 36.
II Cor. IX, 15.
Hebr. VII, 7.
Luc. II, 28.
Ps. XXXIII, 2. sa equidem in suo relucet effectu, et creatura est quasi radius quidam sui creatoris. Nam agens producit sibi simile, secundum philosophos. Ideo in omni creato bonitas, sapientia, et omnipotentia Dei apparet. Quamvis autem Laudare et Benedicere accipi soleant pro eodem, quoniam tamen in cantico isto distincte exprimuntur, potest benedictio ad gratiarum actionem referri, laus ad simplicem commendationem; vel unum istorum ad præconium Dei sine comparatione ejus ad creaturas, aliud ad præconium ejus per comparationem ad eas: juxta quem modum laudat eum S. Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi de Dei tractat nominibus, secundum processum influentiæ Dei ad creaturas.
Generali exhortatione præmissa, viri hi ad particularia descendunt creata, et quod dixerunt in summa, exsequuntur per partes, a superioribus inchoantes, in quibus major est similitudo primi opificis, secundum quod Plato fatetur: Fluens a primo bonitas, forma est in proximis, imago in distantibus, et velut obscura reflexio in ultimis. Primo ergo invitant naturam angelicam in rerum ordinibus [Deo] propinquiorem, prout duodecimo Confessionum loquitur Augustinus: Duo fecisti, o Domine: unum prope te, scilicet angelum; aliud prope nihil, puta materiam. Invitant autem angelicos spiritus, non quod ipsi nostra admonitione indigeant, aut a Dei benedictione, laude et superexaltatione unquam desistant; sed verba hæc, gratulando quia sic faciunt, magis quam exhortando ut sic faciant, rite sunt exponenda, sicut et illud in Psalmo:39 Laudate eum, omnes angeli ejus;40 et, Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute; et, Lauda, Jerusalem, Dominum, si de Jerusalem cœlesti explanetur.41
Benedicite, angeli Domini, Domino. Angelus, secundum magnum Dionysium, quandoque est nomen cœlestis spiritus de infimo choro; interdum pro omni cœlesti spiritu sumitur, sicut et nunc. Propter quod ait Albertus: Omnes cœlestes spiritus vocat angelos, propter hoc quod ad minus per descensum et influentiam illuminationum mittuntur: quæ illuminationes a superioribus ad medios, et a mediis ad inferiores descendunt. Unde ad Hebræos dicit Apostolus: Nonne omnes sunt administratorii spiritus?42 Laudate et superexaltate eum. Hos actus angeli intellectualiter ac jucundissime prosequuntur tanto præclarius, affectuosius atque felicius, quo increatam lucem seu divinam essentiam limpidius ac subtilius contemplantur, majestatis Dei sui immensitatem profundius intuentes, reverentialius admirantes, perfectius honorantes. In sæcula, id est jugiter per omne ævum: juxta illud Psalmi: Beati qui habitant in domo tua, Domine;43 in sæcula sæculorum laudabunt te. Et in Apocalypsi: Servi Dei videbunt faciem ejus, et regnabunt in sæcula sæculorum.44
Benedicite, cæli, Domino, omnes scilicet orbes cœlestes: ex quorum magnitudinis, pulchritudinis, causalitatis, sphæricitatis, coordinationis ac multiplicis proprietatis consideratione, omnipotentia, sapientia et bonitas Dei admirabiliter collaudantur. De quibus in Job dicitur: Tu forsitan cum Deo fabricatus es cœlos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.45 Isaias quoque ad contemplationem Dei ex consideratione eorum adhortans:46 Levate, inquit, in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.
Benedicite, aquæ omnes quæ super cœlos sunt, Domino. Hoc loco apertissime dicuntur aquæ consistere super cœlos, et consonat illud Genesis: Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum;4748 vocavitque Deus firmamentum cœlum. Itemque in Psalmo: Laudate eum, cæli cœlorum; et aquæ omnes quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini. Quæ licet prima facie videantur forsitan naturali rationi et dictis philosophorum contraria, tamen ut scribit Augustinus super Genesim, major est scripturæ illius Geneseos auctoritas, quam omnis humani intellectus perspicacitas sive capacitas.
Unde et Thomas in prima parte, quæstione 68, de ista loquens materia, ait: Certissime ergo sciamus esse aquas super cœlos; sed quæ vel quales aquæ, non est adeo certum. Origenes enim per aquas has intelligit spirituales substantias; sed hoc non placet Basilio. Sunt ergo ibi corporales aquæ; sed quales, diversimode traditur. Si enim dicamus firmamentum esse cœlum sidereum, tunc illæ aquæ possunt dici illius naturæ, cujus est hoc cœlum. Unde qui dicunt cœlum esse de natura elementorum, dicere possunt aquas illas esse elementares. Qui autem asserunt cœlum esse specialis naturæ, affirmant has aquas non esse elementares, sed naturæ cœlestis: et sic per aquas intelligitur nona sphæra, quæ est sine stellis; et aqueum dicitur, propter diaphaneitatem, sicut cœlum Beatorum vocatur empyreum, id est igneum, propter splendorem. Qui autem ponunt aquas elementares super cœlum, ut Beda, Cassiodorus et alii multi, dicere possunt quod non sint graves, sed subtiles; nec fluidæ, sed ad instar glaciei firmæ ac duræ: unde a quibusdam cœlum crystallinum dicuntur. Et aliqui ponunt ibi aquas ad temperandum calorem cœlestium corporum, quæ dicunt esse de natura ignis: et ut ait Augustinus, hujus experimentum quidam sumpserunt, quod Saturnus est maxime frigidus ob vicinitatem ad aquas illas.
Denique Albertus scribit hoc loco: Aquæ istæ quæ super cœlos sunt, ut dicit Augustinus, in minutissimis guttis ibi suspensæ sunt: et quidam autumant inde rorem descendere. Vel forte melius dicitur, ait Albertus, quod aquæ nomen est primum materiæ, in Genesi:49 Spiritus Domini ferebatur super aquas. Et ratione perspicuitatis, sunt in cœlo crystallino; ratione humiditatis et fluiditatis, in cœlo inferiori, puta aerio. De ista difficultate tractat Magister, secundo Sententiarum; et doctores multa ibi conscribunt. Communius autem tenetur, quod per aquas has intelligatur cœlum crystallinum seu aqueum, scilicet nona sphæra, non propter naturam, sed similitudinem aquæ in diaphaneitate.
Moraliter vero per aquas quæ super cœlos sunt, quidam intelligunt perspicuas seu illuminatas mentes Sanctorum, in quibus velut in speculo resplendent divina.
Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino. Per virtutes quidam intelligunt hic orbium motores cœlestium, qui a philosophis intelligentiæ, a theologis angeli asseruntur. Et ut Thomas in Summa contra gentiles opinatur, sunt de medio ordine mediæ hierarchiæ, puta de choro Virtutum: idcirco nunc Virtutes vocantur. De quibus fertur in Psalmo: Laudate eum, omnes virtutes ejus;50 et, Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus qui facitis voluntatem ejus.51 Denique, secundum divinum Dionysium, sicut omnes supernæ mentes angeli, ita et virtutes vocantur propter vigorem, agilitatem, efficaciamque agendi quidquid eis divinitus commendatur sive præcipitur.
Itaque locus iste multipliciter potest exponi. Primo, de angelicis mentibus, sicut prætactum est. Secundo, de viribus causativis cœlestium corporum, quæ sunt potestates causales per creationem insitæ cœlestibus cunctis corporibus, per quas agunt et influunt in elementa et mixta, secundum quod Aristoteles ait: Sol et homo generant hominem. Sunt enim cœlestia corpora, per virtutes hujusmodi, instrumentaliter causæ motuum et alterationum, generationum et corruptionum in inferioribus istis: ut etiam beatus Dionysius ait quarto capitulo de Divinis nominibus, præsertim de sole loquens ibidem; consonatque verbo Philosophi, asserentis quod accessus solis in obliquo circulo, puta zodiaco, est causa generationis et renovationis in inferioribus seu terræ nascentibus; recessus vero ejus in circulo isto, est causa corruptionis et arefactionis illorum, sicut ad oculum est videre. Unde Peripatetici ponunt quatuor causas universales, summas, primarias: quarum altissima Deus est;52 secunda est intelligentia; tertia, anima nobilis (cœlestia etenim corpora animata dixerunt, quorum animas nobiles nuncupabant); quarta est natura, vis seu virtus insita cœlestibus corporibus. Hinc ait Albertus: In orbibus cœlorum virtutes sunt moventes et instaurantes naturam (scilicet inferiorum per individuorum procreationem, in quorum successione continua species perpetuatur), quas hic ad Dei laudem inducit. — Tertio potest exponi de virtutibus imperialibus, quas ponit Damascenus, ab eis cœlos moveri affirmans. Quarto, de omnium naturalium seu creatarum rerum ac specierum naturalibus viribus sive potentiis, per quas ad operationes sibi connaturales ac debitas exstant idoneæ. Nullum enim naturalium propria caret operatione, secundum Damascenum: alioqui frustra esset, quum ens non queat suum attingere finem, nisi per propriam actionem seu motum. Has virtutes putavit Rabbi Moyses in Scripturis angelos nuncupari: in quo tamen erravit, putans angelicas mentes seu separatas substantias, non esse plures quam sunt orbes cœlestes, prout Albertus et Thomas suis locis de ipso enarrant.
Benedicite, sol et luna, Domino. Hæc sunt duo luminaria cœli illustrantia terram, de quibus dicitur in Genesi: Fecit Deus duo luminaria magna. In quorum, præsertim in solis diligenti consideratione, divina majestas mirabiliter conspicitur et relucet. Nempe, ut quarto de Divinis nominibus capitulo loquitur Dionysius, sol iste visibilis, evidens est imago divinæ bonitatis, quæ est sol æternus et intellectualis, sol sapientiæ atque justitiæ: imo in magnitudine, velocitate, claritate, causalitate, influentia et efficientia solis, divinæ potestatis ac sapientiæ eminentiam satis admirari non possumus. Et dicitur sol, quasi solus omnibus lucens, quia non solum luna, sed cetera quoque astra ac planetæ, secundum plures philosophos, lumen sortiuntur ab eo. Hinc et signifer ille S. Franciscus, considerando intuendoque fratrem solem, non mediocriter delectabatur in Creatore altissimo. De hac re in Ecclesiastico legitur: Species cœli in visione gloriæ, sol in adspectu, vas admirabile, opus Excelsi, radios igneos efflans. Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis et signum ævi;53 mensis secundum nomen est ejus, crescens mirabiliter in consummatione, vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose.
Spiritualiter autem sol significat intellectum veri et boni, ac rationis fulgorem super ceteras vires ei subjectas, quæ illuminantur ab ea ne ruant, errantes in lubrico vitiorum. Luna designat inferiorem animæ portionem, ut ab animæ suprema portione, directione virtuosa, perfusam eique subditam. Et quia electi horum habent utrumque, idcirco in Apocalypsi de Ecclesia scribitur: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus.54
Benedicite, stellæ cœli, Domino. Magnificentiam enim sui Creatoris multipliciter repræsentant sua pulchritudine, motione, causalitate, pluralitate, situ, influxu et ordine. Parvæ quidem videntur, sed minima major asseritur tota terra, quoniam remotissime distant a nobis. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Species cœli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. — Stellæ autem designant virtuosos sapientia præditos, qui verbo, exemplo, fama seu moribus, aliis lucent: qui sunt velut lucerna lucens et ardens, quemadmodum ad Philippenses scribit Apostolus: Omnia facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei in medio nationis pravæ atque perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes. Hinc infra scribitur: Qui multos eru-
Eccli. xliii, 10.
Joann. v, 35.
Philipp. ii, 14-16.
Dan. xii, 3. diunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Benedicite, imber et ros, Domino. Istæ sunt duæ impressiones in aere factæ, perutiles ad terræ nascentium fecunditatem, et vitæ humanæ conservationem : ex quarum diligenti consideratione oritur nobis grandis materia gratiarum actionis et laudis divinæ. Imber quippe seu pluvia terram irrigat et fecundat, juxta illud Isaiæ : Descendit imber de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et fructum comedenti.55 In modo quoque descensus pluviæ, quo guttatim per cohærentiam rivuliformem, velut per subtilissimos aquæ ductus atque canalia defluit ac descendit, sapientiam ac bonitatem providentiæ Dei satis mirari nequaquam valemus. Hinc apud Job scriptum est : Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; si emiserit eas, subvertent terram, videlicet si simul cum impetu caderent. Ideo rursus apud Job habetur :
Job xii, 13. Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum. Et Psalmista decantat :
Ibid. xxvi, 8. Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam. Insuper ros flores et gramina dulci nutrit humore.56 — Imber autem doctrinam et prædicationem, ros Spiritus Sancti consolationem et unctionem, designant, sicut per Isaiam Dominus loquitur :
Is. v, 6. Mandabo nubibus meis, ut non pluant super eam imbrem : et ibi ad litteram sermo est de Synagoga Judæorum, secundum quod vinea Domini Sabaoth perhibetur.
Ibid. 7. Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino. Spiritus hic pro vento accipitur : qui a diversis terræ plagis procedit, atque ad terræ nascentium pullulationem, hominumque consolationem et refrigerationem plurimum confert. De quo, secundum unam
Gen. 1, 2. expositionem, accipitur illud Genesis, Spiritus Domini ferebatur super aquas ; illudque Evangelii, Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat. Unde ait Psalmista :
Joann. III, 8. Qui producit ventos de thesauris suis. —
Ps. cxxxiv, 7. Per ventum vero, Spiritus Sancti adspiratio ac refrigeratio denotatur. Posset quoque per omnem spiritum Dei, quælibet spiritualis et subtilis essentia insinuari.
Benedicite, ignis et æstus, Domino. Si subtilitatem, activitatem et magnitudinem ignis elementaris pensemus, Dei excellentiam in eo perpendere quimus. Cetera enim tria ambit et continet elementa : estque elementum magis formale et actuosum. Imo, ut Thomas ait, per ignem proprietates divinorum convenientissime exprimuntur : nam et Deus, ignis consumens ab Apostolo dicitur; caritas quoque, imo et Spiritus Sanctus ob varias causas, ignis vocatur. Similiter a sublimi Dionysio, proprietates Seraphim a similitudine ignis accipiuntur et describuntur, quemadmodum super Angelicam hierarchiam Hugo et Lincolniensis exponunt. Quo demum aqua subtilior est terra, et aer aqua, tanto ignis iste aere est subtilior : unde in sua sphæra nec visibilis, nec lucidus fertur. Æstus autem seu καῦμα est effectus ignis, vel, secundum Albertum, regio aeris proxima igni. Ignis quoque qui apud nos est compactus atque visibilis, et æstus causatus in aere prope nos, dant nobis materiam laudandi benedicendique Deum.
— Spiritualiter, ignis est caritas; æstus ardor est caritatis. De quo ait Christus : Ignem veni mittere in terram.57 Et discipuli duo dicunt : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur no-bis in via?58 Canticorum quoque octavo de caritate habetur : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum.59 Hic ignis divinus, spiritualisque æstus, sunt præcla-rissima bona, et præstantissima Dei dona : quæ dum nobis collata senserimus, æstuantes, præcordialissimas, et item humillimas Deo superpiissimo grates referre debemus ac laudes.
Benedicite, frigus et æstas, Domino. Frigus pro hieme, vel ipsa temporis illius aspera qualitate, hic sumitur. Temporum autem distinctio in hiemem et æstatem, autumnum et ver, annum, diem et noctem, a motu cœlestium, præsertim ipsius solis, causatur, secundum quod in Genesi inducitur :60 Dixit Deus : Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Præterea in ordinatissima temporum et qualitatum eorum distinctione, sapientia Dei mirabiliter declaratur, et humanæ vitæ sapientissime providetur, quemadmodum in hymnis tangit Ambrosius, dicens :
Æterne rerum Conditor, Noctem diemque qui regis, Et temporum das tempora, Ut alleves fastidium.
Et alibi :
. . . . . . . . vestiens Diem decoro lumine, Noctem soporis gratia.
Unde quum Psalmista dixisset, Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum, et cetera quæ sequuntur, admirando subjecit :61 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. — Mystice, frigus est exstinctio flammæ concupiscentiarum ac vitiorum ; æstas, calor maturitasque virtutum : in quibus electi Deum magnifice laudant, tam recessum a malo, quam accessum ad bonum, divinæ pietati humiliter adscribentes.
68
Benedicite, rores et pruina, Domino. Ros est effectus temperati caloris, et frequentius fit in vere. Pruina, effectus est frigoris, et fieri solet in autumno, juxta Philosophum secundo libro Meteororum. Quorum primum designat prosperitatem, aliud adversitatem : in quibus virtuosi Deo æqualiter regratiantur (imo quandoque amplius in adversis), qui non prosperis extolluntur, neque adversis dejiciuntur, armati armis justitiæ a dextris et a sinistris.62
69
Benedicite, gelu et frigus, Domino. Gelu causatur a frigore : atque a frigore venti seu plagæ septentrionalis fortissimum orientur gelu, juxta illud Ecclesiastici, Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua ;6364 et in Psalmo : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? Per gelu et frigus, mentis constrictio atque duritia ex dispensatoria subtractione seu suspensione consolationis ac sensibilis devotionis, intelligi potest : in quo eventu benedicendus est Deus, et patientia conservanda, orandumque longanimiter pro refusione doni subtracti ; et interim in exterioribus ac indignis renuat consolari anima nostra.65
70
Benedicite, glacies et nives, Domino : quæ causantur a frigore. Et quidam per glaciem intelligi volunt grandinem. Nives autem sunt aquæ, quæ raræ seu tenues congelatæ descendunt. In quibus sapientia Dei relucet, dicente Psalmista : Qui dat nivem sicut lanam ; et item, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus.6667 Per hæc duo designantur Dei flagella quibus percutimur : in quibus Deum laudare debemus, dicentes singuli illud Job, Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.68
71
Benedicite, noctes et dies, Domino. Nox ab opacitate terræ causatur, et tribulationem designat ; dies, prosperitatem. Quandoque autem nox, veteris Testamenti obscuritatem vel vitiorum caliginem, dies, evangelicæ gratiam veritatis vel mentis claritatem, significat, ut quum ait Apostolus : Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Benedicite, lux et tenebræ, Domino. Secundum Albertum, lux spargit vigiliam, tenebra refovet et continet spiritum, ne dissolvatur. In lucis autem consideratione, puritate, amœnitate, subitanea diffusione, multiplici fecunditate ac utilitate, ortu atque occasu, divina majestas sublimiter innotescit, quemadmodum in Ecclesiaste dicitur : Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Per lucem etiam sensibilem, increata lux Dei multiformiter designatur. Et mystice lux est illustratio mentis, consolatio et exhilaratio bona ; tenebra vero, defectuositas seu ignorantia cordis aut obscuratio ejus. Unde ad innuendum mirabiles proprietates istorum, Dominus ait ad Job : Indica mihi, si nosti, in qua via habitet lux, et tenebrarum locus quis sit, ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas ejus.
Rom. xiii, 12.
72
D
Eccle. xi, 7.
Job xxxviii, 18-20.
Si autem objiciatur, quum tenebra sit sola lucis privatio, quomodo ipsa ad benedicendum Dominum invitatur: respondendum, quod opposita juxta se posita clarius elucescunt. Ideo in cæcitate, surditate, tenebris, ceterisque privativis, positiva eis opposita evidentius agunt ad Dei præconium. Rursus, in distinctione tenebrarum a luce, benedicitur sapientia Dei, omnium ordinatrix. Sed et nomine tenebrarum, aliquid positivum insinuatur, scilicet tempus illud, aut effectus qui tunc magis accidere solet; seu utilitas quæ ex recessu lucis diurnæ evenit homini, ut sopore reficiatur et conquiescat. — Iterum quæri potest, quomodo homo sensatus ad hæc inanimata dirigat verbum, alloquens ea quæ sensu carent, ratione ac vita. Et respondendum, quod non ideo ut ipsa audiant atque intelligant, sed ut ipse qui ea affatur, se ipsum et alios ad Dei præconia inflammet. Sic quippe in Psalmis frequentissime agitur.
Benedicite, fulgura et nubes, Domino. Fulgura sunt incensiones seu ignes qui micant in nubibus; spiritualiterque significant miraculorum coruscationem, vel terribilem comminationem. De quibus in Job Dominus loquitur: Numquid emittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus?69 Et in Psalmo: Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ, commota est et contremuit terra. Nubes vero sunt aquæ vaporabiliter elevatæ, quæ jam condensari incipiunt:70 et designant gratiarum fluenta ac prædicatores, imo et angelos, secundum Dionysium. De nubibus autem in libro Job multa dicuntur, ad comprobandum quod in consideratione earum et operationum quas habent, pietas ac providentia Dei egregie declaratur. Itaque Job tricesimo sexto de Deo inducitur: Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet; per hoc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. Et sequenti addit capitulo: Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum:71 quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne72 quod præceperit illis super faciem orbis terrarum, sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ jusserit eas inveniri. Et denuo: Numquid nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias?7374
Præterea scire oportet, quod nisi in consideratione naturalium et meteoricarum impressionum considerabilis esset perfectio, providentia, et majestas Dei viventis, nequaquam Scriptura hoc loco, et in Psalmis ac libris Prophetarum tam frequenter horum faceret mentionem. Itaque, dum præmemorata et subscripta creata ad Dei præconia invitamus, nos ipsos ad ejus laudes efficaciter inflammemus, atque rerum istarum naturas et proprietates, cursum, actum, ordinemque pensantes, ex omnibus his ad Dei supergloriosissimi contemplationem, laudem, admirationem, et ferventem amorem jugiter conscendamus. Hinc enim in Jeremia scriptum est: Dominus Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cœlo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ; fulgura enim in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.75 De quo scriptum est in Amos: Faciens Arcturum et Orionem, convertens tenebras in mane, et diem nocte mutans; qui vocat aquas, et effundit eas super faciem terræ:76 Dominus nomen ejus. In Job quoque: Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.77 Et præcedenti illic capitulo: Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper.78
Benedicat terra Dominum. Terra est infimum minimumque elementum: cujus tamen pars maxima operta est aquis. Cujus quantitatem, dispositionem, fecunditatem, ac ceteras proprietates rite pensantibus, et quomodo ista est velut centrum universi, et suo loco permanet fixa, immobilis, quamvis sit maximæ gravitatis, occurrit grandis ratio laudis divinæ. Idcirco, ad insinuandum quomodo majestas ac sapientia divina in elemento terræ possit perpendi, ipse Creator omnipotens ait in Job: Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ?79 Indica mihi, si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam? Super quo bases illius solidatæ sunt? Aut quis demisit lapidem angularem ejus? Denique, ut Plato loquitur in Timæo, partem terræ voluit Deus esse aquis discoopertam, ut esset hominibus ac brutis in habitaculum et altricem. Terra itaque fructum suum producendo, et cetera ad quæ divinitus condita est peragendo, Dominum non mediocriter, juxta sensus præhabitos, laudat. Quæ ob suam stabilitatem et fecunditatem, hominem virtuosum stabilemque designat, quem Spiritus Sanctus cœlesti semine, scilicet verbo Dei, fecundat. Unde ait Salvator: Semen est verbum Dei. Quod autem in terram bonam cecidit, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.80 Hinc, secundum Gregorium, ager est mundus, id est habitatores terræ: quibus et Paulus dixit, Dei agricultura estis.81
Benedicite, montes et colles, Domino. Secundum Albertum, montes et colles vapore subterraneo elevantur, vel ab aquis nimium congesta mole causantur. Et notant majores ac minores in Ecclesia, præsertim prælatos, aut in donis gratiæ præfulgentes, juxta illud Amos:82 Stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles culti erunt.
Benedicite, universa germinantia in terra, Domino. Si eorum quæ intra terram et in superficie ejus atque ex ea gignuntur, varietatem, valorem, pulchritudinem, suavitatem, amœnitatem ac ceteras innumerabiles proprietates sapienter attendimus, præ admiratione excellentiæ Creatoris altissimi deficiemus; nec sapientiam, dulcedinem, ac decorem ejus in his satis mirari poterimus. Hinc quippe sunt metalla, flores, fructus, species, arbores, gemmæ, quorum vires et proprietates, tot et tales et tantæ sunt, ut mortalibus plene non innotescant; et quidquid speciositatis, amœnitatis, virtutis et amabilitatis in eis est sparsim atque finite, hoc in superpræstantissimo Deo est indivisim, simplicissime, omnino perfecte ac infinite. Ex quorum etiam formatione, renovatione, dispositione, providentia Creatoris probatur, et a quibusdam magnis philosophis est pensata, quemadmodum decimo de Trinitate Dei Augustinus ostendit, dicendo: Plotinus Platonicus de providentia disputans, eam a summo Deo, cujus est intelligibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad hæc terrena et ima pertingere, flosculorum ac foliorum pulchritudine comprobat: quæ omnia quasi abjecta et velocissime pereuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur ubi forma intelligibilis et incommutabilis simul exemplariter habens omnia, perseverat. Hoc et Christus in Evangelio pandens: Considerate, inquit, lilia agri quomodo crescent.83 Dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex illis. De hac quoque materia Hugo et Richardus ejus discipulus pulchre loquuntur, uno eorum dicente, quod et alius in sententia ponit: Quid de gemmis et pretiosis lapidibus narrem, quorum non solum efficacia utilis, sed adspectus quoque mirabilis? Ecce tellus redimita floribus, quam jucundum præbet spectaculum! Videmus rubentes rosas, candida lilia, purpureas violas: in quibus non solum pulchritudo, sed origo quoque mirabilis, quomodo scilicet Dei sapientia de terræ pulvere species tales producit.
Benedicite, fontes, Domino. Fons a fundendo nomen sortitur, quia aquarum fundit fluenta, et sua diffusione, perspicuitate, exuberantia, claritate, evidens quædam imago seu repræsentaculum est bonitatis divinæ, ob ejus communicabilitatem, claritatem, munificentiam, exuberantiamque immensam. Propter quod Deus æternus frequenter fons nominatur. In origine quoque fontium, qualiter scilicet ex terræ visceribus prodeunt, et multiplicatione ac utilitate eorum, sapientia Dei eximie commendatur, qui taliter hominum necessitati providit, utilitati consuluit. De mirabilibus demum quorumdam fontium proprietatibus ac viribus, Augustinus et alii, tam theologi quam philosophi, varia conscripserunt : in quibus omnibus divina claret majestas. — Fons autem doctores, prædicatores ac sacerdotale designat officium : quorum est rivos sapientiæ, aquam salutaris scientiæ, charismata gratiæ, influentiam sacramentorum aliis communicare, propinare, profundere.84 De quibus in Psalmo habetur : In Ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel; et in Isaia : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.
Benedicite, maria et flumina, Domino. Unum est mare totale, dictum Oceanum, scilicet aquæ elementum, cingens et ambiens terram : quod Secundus philosophus appellavit cingulum terræ, scribens Adriano imperatori. Sunt autem plura particularia maria, velut brachia magni maris. Sed et minora quædam sunt maria, de qualibus et in Evangelio legitur. De quibus potissime verum reor quod hic ait Albertus : Maria, inquiens, causantur a confluxu fluminum. Sicque juxta proprietatem idiomatis Hebræorum, quælibet magna congregatio aquæ, mare vocatur, secundum id Genesis : Congregationes aquarum appellavit Deus maria.85 Flumina autem ex fontibus scaturire feruntur, quamvis vicissim aliunde causentur. Hinc dicit Albertus : Flumina a confluxu fontium generantur. Denique in Genesi habetur, quod fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ;86 et denuo : Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita, scilicet in quatuor principalia flumina ex paradiso manantia, de quibus in Genesi fit mentio.87 Itaque ex fonte illo paradisi fluvius paradisi profluxit, et fluvius ille quadripartitur. Verumtamen, secundum Damascenum, fons præfatus ex mari Oceano habet originem, sicque verificatur illud Ecclesiastæ : Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant.88 — Per mare autem interdum exprimitur sæculi hujus, id est sæcularium hominum, inquietudo, amaritudo atque tumultus. Impii enim quasi mare fervens, quod quiescere non potest, ut dicit89
Isaias. Interdum autem per mare, corda pœnitentium, se in amaritudine et fluctibus internæ compunctionis afficientia, denotantur. Flumina vero nunc gratiarum copiosa charismata, nunc tribulationum abundantiam signant. Quantum ad primum ait Christus : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.90 Quoad secundum ait Psalmista :91 Elevaverunt flumina fluctus suos a vocibus aquarum multarum.
Benedicite, cete et omnia quæ moventur in aquis, Domino. Hæc sunt elementi aquæ præcipua ornamenta. Porro si ea quæ de ceto a philosophis et theologis scripta sunt, attendantur, magna valde offertur materia laudandi, admirandi, honorandique Deum. Nempe de hoc genere piscis, secundum unam expositionem sumuntur, saltem pro parte, quæ in Job de Leviathan scripta sunt. Hinc inter pisces specialiter nominatur et prænominatur, quia est maximus piscis, inter creaturas Dei opus ejus non parum mirabile.92 Quemadmodum enim inter homines magnitudine eminent ipsi gigantes, inter volucres gryphi, inter bestias terræ quadrupedes elephantes; sic inter pisces sunt cete. De quibus in Genesi habetur : Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas.
Præterea quanta sit varietas, decor, utilitas, robur, vis atque proprietas piscium maris, quis mortalium poterit rimari aut explicare ?93 — Sed quia ad Petrum et Andream locutus est Christus, Faciam vos fieri piscatores hominum, constat nomine piscium intelligi homines:94 ita quod cete designant majores atque potentes Baptismatis unda renatos; cetera quæ moventur in aquis, minores ac simplices, in aqua Baptismi motum virtutum vitamque gratiæ sortientes. De hujuscemodi aqua et piscibus in Ezechiele multa leguntur, ubi inter cetera dicitur: Omnis anima vivens quæ serpit, quocumque venerit torrens, vivet; et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ, et sanabuntur, et vivent omnia ad quæ venerit torrens, et stabunt piscatores super illas.95
Benedicite, omnes volucres cœli, scilicet aerii ubi volucres volant, Domino. Et quis in diversitate, pulchro colore, cantu suavi, multiplici actu, celeri motu, penneo tegumento, multiformi ornatu, ceterisque avium proprietatibus, superbenedicti et supergloriosissimi Dei sapientiam, perfectionem ac majestatem digne miretur? — Quamvis autem per volucres quandoque superbi in altum vanitatis se erigentes, quandoque diaboli in aere volitantes signentur, ut quum in Matthæo ait Salvator, Volucres cœli comederunt illa, id est, semina verbi Dei abstulerunt;9697 nunc tamen per volucres intelligendi sunt contemplativi, pennis orationum, meditationum, virtutum atque donorum in sublimia elevati, quibus competit dicere illud in Psalmo:
Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo et requiescam?98 De qualibus loquitur et Isaias: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?99 Et item: Qui sperant in Domino, multabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt, et non deficient.100
Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino. In his quoque summi artificis excellentia ineffabiliter commendatur. Unde ad declarandam sapientiam suam in istis suis effectibus, opifex Deus multa ad sanctum Job loquitur. Aristoteles quoque et Albertus Magnus, in libris suis de Animalibus mira et pulchra scripserunt.101 Sed et Augustinus in libris de Civitate Dei, aliqua ctabili deformitate, quæ vocantur ridicula. Insuper, secundum Augustinum, vicesimo secundo de Civitate Dei, animalia quæ minimum habent quantitatis, plus habent admirationis: plus enim formicularum et apicularum opera stupemus, quam immensa corpora belluarum. Hugo quoque his consonans, ait: Animalia quæ ob parvitatem miramur, tam artificiose ac sapienter sunt instituta, ut vix discernere valeamus, quid magis debeamus mirari, dentes apri vel tineæ, alas gryphi vel scinifis, caput equi vel locustæ, crura elephantis vel culicis, aquilam vel formicam, leonem vel pulicem, tigridem vel testudinem. His nempe tam exiguis corporibus sic omnifariam lineamenta suæ naturæ congrua plene distribuit Deus, ut nihil deesse videatur tam minimis, eorum quæ natura formavit in magnis.
Itaque quidquid in creaturis et pulchritudine, proprietate actibusque earum, visui aut considerationi nostræ occurrerit, protinus ad superadorandi ac superdeliciosissimi atque in infinitum sapientissimi Creatoris contemplationem, reverentiam, laudem et gloriam, amorem et superextollentiam referamus, cuncta creata pensantes, ut sunt creatricis sapientiæ quidam effectus, non ut sunt res quædam in suis speciebus atque ordinibus consistentes: sicut dum ædificia pulchra conspicimus, statim ex consideratione eorum, artificis collaudamus industriam. Hinc etiam naturalis philosophia, si quis ea utatur legitime, ad divinorum contemplationem confert non modice. Ad quam et naturaliter ingeniosi, præsertim ad metaphysicalium speculationem bene dispositi, utpote in vi cogitativa apti ac prompti, ceteris paribus, aptiores censentur : quamvis in aliis defectum naturæ ac naturalis scientiæ gratia Dei facillime queat supplere, imo et illis sublimiores efficere.
Per bestias autem et pecora, homines sensualitatem sequentes signantur, qui ad benedicendum Dominum invitantur, eo quod tam diu eis pepercerit, et adhuc ad emendationem eos præstolatur ac provocat. Quum vero conversi fuerint, Dominum grata mente solent laudare, dicentes :102 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Verum quum bestiæ proprie appellentur animalia silvestria atque indomita, pecora autem, bruta domita sive domestica : per bestias, homines carnales, crudeles, intractabiles ; per pecora, homines carnales, mansueti, tractabiles, congrue intelliguntur.
Benedicite, filii hominum, Domino. Benedicat Israel Dominum, laudet, etc. Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, etc. Rationales et intellectuales creaturæ dupliciter Dominum benedicunt, videlicet generaliter ac specialiter : generaliter, dando materiam laudis divinæ considerantibus eas, et exercendo operationes sibi naturaliter convenientes, eo utique modo, quo (ut dictum est) ceteræ creaturæ irrationales et inanimatæ Dominum benedicere asseruntur. Specialiter quoque Dominum benedicunt intellective ac dilective, formaliter atque vitaliter, corde et ore Dei laudibus insistendo per sapientiam et amorem. Primo igitur modo benedicunt Deum, sive considerentur quoad bona naturæ, sive quoad dona gratiæ, sive quoad dona gloriæ. Nam et quantum ad naturalia, homo est mirabilis creatura, Dei sui imagine decorata, ex spirituali rationali essentia et carne mortali mirabiliter compaginata, membris corporis et viribus animæ artificiose dotata.103
Et breviter, si hominem consideremus quoad corpus et animam, et naturaliter circumstantia ac concernentia eum, invenimus tanto copiosiorem excellentioremque materiam benedicendi Creatorem, quo ceteris creaturis præfatis homo est altioris naturæ, eminentiorisque formaturæ, quoad corpus et animam. Unde de pulchra humani corporis dispositione loquitur Augustinus vicesimo secundo de Civitate Dei : In ipso hominis corpore quanta Dei bonitas, quanta tanti Creatoris apparet prudentia ! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita, speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animæ rationalis se indicet factum ? Non enim, ut animalia irrationalia prona in terram esse videmus, ita creatus est homo ; sed erecta in cœlum corporis forma, admonet eum, quæ sursum sunt sapere atque adspicere.104 Porro mira mobilitas linguæ ac manibus attributa, ad loquendum et scribendum, et ad opera artium plurimarum ac officiorum complenda conveniens : nonne satis ostendit, quali, quamque præclaræ animæ tale corpus ad serviendum consistat unitum ? De dispositione quoque interiorum corporis, scilicet perplexitate venarum atque nervorum, et secretis vitalium viscerum, loquitur Augustinus ibidem, ostendens quod si talium harmonia, connexio ac dispositio notæ essent, ita delectaret pulchritudo rationem in eis, ut omni formæ quæ oculis placet, ipsius mentis præferretur judicio. Insuper, quis in institutione sensuum et modo immutationis eorum a suis objectis, et in mutua sensuum ac sensibilium proportione ac cohabitudine, in dispositione quoque sensuum interiorum, et nobilitate virium animæ superiorum intellectivarum, omnipotentiam sapientiæ ac sapientiam omnipotentiæ Dei auctoris primi totius naturæ satis miretur, digne collaudet ? Si vero supernaturalia dona hominibus præstita intueamur, videlicet dona gratiæ gratum facientis, et etiam dona gratiæ gratis datæ, abundantiorem sublimioremque materiam benedicendi Dominum invenimus : et maxime, si bona gloriæ eis promissa, et A Quibus et secundo Paralipomenon ait Ezemultis jam data, pensemus.
Postremo, quo alicui plura et potiora divinitus collata sunt beneficia, eo plus Dominum benedicere obligatur, et ampliorem præbet materiam benedicendi illum. Idcirco postquam in generali dixerunt, Benedicite, filii hominum, Domino, de Israelitica plebe specialiter subjunxerunt : Benedicat Israel Dominum, scilicet propter specialia multa et magna beneficia sibi concessa. De qua fertur in Psalmo :105 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel; non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Itemque : Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.106 Deuteronomii quoque liber continet : Quis similis tibi, popule, qui salvaris in Domino ? Et Baruch ait : Beati sumus nos, quia quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis.107 Verum quoniam plebs illa per suam incredulitatem indigna effecta est nomine Israelis, de qua ait Apostolus, Videte Israel secundum carnem;108 nunc per Israel intelligendus est populus fide et opere christianus, de quo idem Apostolus ait :109 Pax super Israel Dei. Hic enim populus Deum fide prospiciens, etiam in Prophetis frequenter ad litteram nominibus Jerusalem et Sion ac Israel designatur, præsertim quia primitiva Ecclesia ex populo illo fuit. Sed et multo majora data sunt beneficia ac munera gratiæ populo christiano, quam plebi Judææ, quamvis de illa dicat Apostolus ad Romanos : Israelitæ, quorum est adoptio filiorum Dei, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa; quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula.110
84
Expresso demum in generali nomine Israel, in speciali sacerdotes nominantur, quibus majora dona erant concessa, et qui ratione officii sui specialiter ad spiritualia exercitia laudesque Dei fuerant obligati. De quibus Dominus dixit per Jeremiam : Inebriabo animas sacerdotum pinguedine.111 chias : Filii mei, nolite negligere;112 vos elegit Dominus, ut stetis coram eo, et ministretis ei, colatis eum, et cremetis ei incensum.113 In Levitico quoque Dominus præcepit eis : Doceatis filios Israel omnia legitima mea;114 et alibi, Sacerdotes sancti erunt Deo suo.115 Si autem tam spiritualiter, continenter, et sobrie vivere tenebantur sacerdotes illi legales, quorum sacerdotium typicum erat, puta figura sacerdotii Christi atque Ecclesiæ : quam spiritualiter, caste, ac temperate vivere obligantur sacerdotes Ecclesiæ? Nonne tanto perfectius, quo spiritualius atque divinius eorum est sacerdotium, et quo præstantiorem Deo hostiam offerunt, ac præstantiora sacramenta contrectant? Itaque Deo jugiter benedicant, laudibus vacent divinis, et spiritualibus se prorsus mancipent actibus, vitia gulæ et luxuriæ primo ac vehementissime abhorrentes ac repellentes.
85
Benedicite, servi Domini, Domino : quod vel de ministris sacerdotum in cultu divino, puta Levitis, quibus modo in Ecclesia succedunt diaconi, vel de quibuscumque Dei famulis dicitur. Omnes autem fideles sunt servi Dei, tanquam creati ac redempti ab ipso : quibus summa ingenuitas et libertas est Deo servire. Hoc namque est vitiis et proprio animo dominari, carnem ac dæmonem simul cum hoc sæculo nequam superare : quod excellentissimum victoriæ genus est.
86
Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino. Præterea, sicut refert Hieronymus, quia superius dictum est, In anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur;116 et nunc dicitur, Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : quidam dixerunt, in homine, præter Spiritum Sanctum, duo distincta esse, spiritum et animam : quibus, secundum Hieronymum, laborandum est, quomodo absque carne et gratia Spiritus Sancti, duæ substantiæ, et duo interiores homines in uno homine esse dicantur. Hoc quippe ex eorum sequitur dicto. Itaque spiritus et anima, hoc loco eamdem animæ rationalis essentiam exprimunt: quæ anima dicitur, in quantum informat et animat corpus; spiritus, ob suam simplicitatem, et in quantum contemplatur cœlestia, ut habetur ex libro de Spiritu et anima. Laus autem justorum Deo gratissima esse dignoscitur, sicut et laus humilium ac sanctorum, de quibus mox additur: Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: non propriæ potestati aut labori sive industriæ virtutes et merita vestra attribuendo, sed pietati et gratiæ Spiritus Sancti, qui operatur in vobis velle ac perficere.117118 Cor autem contritum et humiliatum Deus non spernit. Et quum ipse sit essentialiter, pure infiniteque sanctus, sanctitas sibi maxime placet, humilibus quoque dat gratiam.119
Itaque dum canticum istud devotum ac fervidum pronuntiamus, ex ardenti id agamus affectu, et Deum ab omni suo effectu honorari cordialissime affectemus. Et ipsi quoque eum devotissime benedicamus, laudantes eum in se ipso et in suis operibus, juxta illud Ecclesiastici:120 Benedicite Dominum in operibus suis; et denuo, In omni corde et ore nunc collaudate et benedicite nomen Domini.121 Omnia etenim Deus majestatis propter se ipsum creavit, ut sua perfectione in omnibus relucente, ipse in omnibus et ex omnibus laudetur ac veneretur, juxta illud Ecclesiastæ:122123 Fecit Deus opera sua ut timeatur. Ideo Glossa dicit: Quum cernimus aliquid pulchrum vel honestum, inde Deum laudare, et ei gratias referre debemus. Circa præcedentem quoque versiculum ponit, quod spiritus est quo discernimus, et anima qua vivificamur, ut vitam et intentionem ad Dei præconia referamus. Postremo benedicere et laudare Deum excelsum, angelicus actus est et cœlestis, magisque divinum ac meritorium opus, ceteris paribus, quam Deum orare. Ob hoc ait Propheta: Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum;124125 et: Benedicam Dominum in omni tempore;126 semper laus ejus in ore meo.
Tandem viri isti se ipsos ad Dei provocant laudem. Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino: ex præsenti scilicet liberationis ab igne beneficio atque miraculo, scientes eum omni creaturæ supereminere, nec ei cessantes de cetero gratias agere. Et aliqui dicunt, quod terminant laudem istam in se ipsis. Cui dicto obviare videtur, quod paulo post generaliter subdunt: Benedicite, omnes religiosi, Domino.
Causam autem qua inflammantur ad laudes Dei, adjiciunt: Quia eruit nos de inferno: quia, ut dicit Glossa, si mortui fuissent, ad infernum descendissent. Quod de limbo patrum intelligendum est: viri enim hi fuerant virtuosi. Quandoque autem infernus pro limbo hoc sumitur: ut quum in Genesi Jacob ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum;127 et Job, In profundissimum inferni descendent omnia mea.128 Præterea, sicut dupliciter malum vitatur, ita dupliciter aliquis ab inferno eruitur, scilicet per anticipationem seu præventionem, ne fiat, et per subventionem seu meliorationem aut correctionem, ut factum jam desinat. Et primo Deus pueros istos etiam de inferno damnatorum eripuit, quia nisi per ejus gratiam fuissent adjuti, in mortalia vitia corruissent, et in eis periissent. Et salvos nos fecit de manu, id est invasione seu potestate, mortis corporalis, seu incendii mortis illativi. Mors autem, prout solam exstinctionem aut privationem vitæ seu separationem animæ a corpore dicit, non habet potestatem realem, sicut nec cæcitas proprie; sed per similitudinem quamdam, secundum quod interimere dicitur, quum ipsa formaliter sit ipse interitus. Si autem sumatur pro causa seu prævia dispositione ad mortem, ita est aliquid, potestatemque habet ad corrumpendum. Unde in Osee Dominus loquitur: De manu mortis liberabo eos.
Et liberavit nos de medio ignis. Propter quod in Sapientia scribitur:129 Vim virtutis suæ oblitus est ignis, ut pueri tui, Deus, servarentur illæsi. Et istud miraculum in vers. 90.130131
Sanctis novi Testamenti, tam viris quam feminis, sæpissime accidit, sicut in chronicis et legendis Sanctorum conscribitur.132133 Ex quo frivola declaratur instantia Hebræi, de quo in Prologo hujus Prophetæ refert Hieronymus, volentis probare, canticum jam præscriptum, a tribus pueris non esse compositum. Siquidem ille Hebræus cavillabatur et reprobabat, tantum non fuisse otii seu quietis tribus his pueris, ut in camino æstuantis incendii metro luderent, et per ordinem ad laudem Dei omnia elementa provocarent. Imo ista instantia deridenda videtur. Jam enim innotuit, quod angelus fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, ita quod in refrigerio et gaudio erant; et Dei circa se gratiosissimam pietatem experientes, angelicam quoque præsentiam, divino amore succensi sunt et contemplationis lumine adimpleti, atque a Spiritu Sancto edocti. Et nonne hoc totum omnipotentiæ Dei superfacillimum fuit? præsertim quum pueri isti jam in lege edocti exstiterint, ut primo capitulo patuit.
Confitemini Domino duplici confessione, scilicet laudis divinæ et propriæ culpæ, quoniam bonus in se ipso, idcirco laude prædignus; et pius ad indulgendum, ideo fiducialiter vestra ei confitemini mala, exemplo dicentis: Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: et quo fructu, adjecit, Et tu remisisti impietatem peccati mei.134 Quoniam in sæculum misericordia ejus. Misericordia enim Dei in ipso, est ipsemet Deus misericors, cui coæterna est misericordia sua. Effectus quoque misericordiæ ejus per omnes generationes diffunditur, sicut in cantico suo loquitur Virgo beata: Misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Imo in damnatis ac reprobis rigori justitiæ aliquid misericordiæ admiscetur, dum citra condignum puniuntur aut relinquuntur. Denique Gregorius ait: Esse Dei, est bonitas; natura, dulcedo; proprium, misereri et parcere. Verumtamen, secundum quod misericordia includit quamdam compassionem, ob quam misericors (secundum Damascenum) dicitur quasi cor miserum habens, videlicet miseria pœnæ cujusdam affectum; sic in impassibili ac incommutabili Deo locum non habet, nisi quoad similitudinem actus, qui est miseris subvenire, quemadmodum ira et furor adscribuntur eidem.
Benedicite, omnes religiosi, Domino.135 Religio proprie sumpta, prout ponitur virtus moralis, est idem quod latria: quæ, secundum Tullium, est virtus Deo cultum cærimoniamque impendens. Sicque religio a religando nomen sortitur, quia per eam rationalis creatura a sæculi vanitatibus, propria voluntate, ac vitiis religatur atque abstrahitur, et Deo subjicitur ac colligatur. Sic autem omnes fideles Deo efficaciter servientes, et ejus cultui mancipati, dici possunt religiosi. Antonomastice autem religiosi vocantur, qui votis se ligaverunt ad Dei obsequium, seque Deo totaliter obtulerunt, propriæ voluntati per votum obedientiæ renuntiantes: cujusmodi sunt claustrales. De religiosis autem primo modo, nunc sermo est ad litteram. Et secundum Lyram, istud ultimum additur, quia non solum in populo Israel, sed in aliis quoque populis erant nonnulli, qui speciali cultu Deum colebant, ut Job atque Melchisedech et similes, qui hic religiosi vocantur. Religiosi autem secundo modo, specialissime divinis laudibus semper debent insistere. Deo deorum. In Scripturis, virtuosi et sancti, dii vocantur per participationem divinarum proprietatum a summo Deo, ut sunt rectores et judices, et qui potestatem eximiam habent in alios, sicut ad Moysen Dominus ait:136 Constitui te deum Pharaonis. Et Moyses ait: Ad deos, id est judices, causa perveniet;137138 et rursum, Diis non detrahes. Contemplativi quoque, divini ac dii participative dicuntur: quoniam primam veritatem contemplando ac diligendo, Deo præcipue assimilantur. Insuper in Joanne Christus illud ex Psalmo allegans, Ego dixi, Dii estis:139 Si illos, inquit, deos dixit, ad quos sermo Dei factus est. Alii a gentilibus æstimati et dicti sunt dii hoc modo, qui tamen tales non erant, sed impii et damnati fuerunt et sunt.140141 Summum vero Deum dixit Porphyrius etiam ab istis diis, quos sacrilegus coluit, formidari.
Confitemini ei, quia in omnia sæcula, a principio mundi usque in finem, videlicet per omnia temporum intervalla, et per universas generationum successiones, misericordia ejus permanet, et actus suos effundit etiam super iniquos : prout apud Lucam loquitur Christus : Diligite inimicos vestros, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Hinc in Sapientia scriptum est : Misereris omnium, quoniam omnia potes ; et ob id quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis.
Præterea, sicut Hieronymus ait, sciendum quod hucusque, videlicet usque ad hæc verba inclusive, non in Hebræo habetur, videlicet canticum istud et laus seu gratiarum actio trium virorum istorum; sed de Theodotionis translatione Hieronymus ista inseruit, quoniam tempore suo per omnes Ecclesias erat vulgata.
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit visis tot mirabilibus, utpote excussione flammæ de fornace cubitis quadraginta novem, et combustione repentina fortissimorum exercitus sui virorum, et subsistentia trium istorum in medio ignis. Et ut ait Albertus, Sicut membrum stupidum dicitur carens sensu et motu, ita cor regis obstupescere dicitur, quoniam tanta agonia admirationis percutitur, quod nec sensu nec facultate potest in id quod admiratur. Itaque stupor iste est vehemens admiratio, seu ex ingenti admiratione quidam cordis defectus. Et surrexit propere, id est, miraculum istud plenius videre festinavit. Hoc enim naturale est homini admiranti, velle illum adspicere circa quem factum est, vel qui fecit opus rarum atque mirabile. Et secundum Albertum, Admiranti et amanti nihil est satis velox. Et ait optimatibus, id est primis principibus suis, quorum consilio missi fuerunt tres viri in ignem : Nonne tres viros misimus in medio ignis compeditos? Interrogatio ista ex ignorantia non processit, sed ex admiratione, sicut frequenter contingit. Ideo quoque eos interrogat, ut illis secum sentientibus, ex confessione eorum veritas mirabilium clarius elucescat, et ceteris credibilior fiat; vel, secundum Hieronymum, ut principibus istis, quæ sequuntur annuntiet. Qui respondentes, dixerunt : Vere, rex, sic est, ut tu dicis.
Respondit rex et ait : Ecce ego video viros quatuor solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est. In quibus verbis tangit tria mirabilia. Primo, quod corpora trium virorum non sunt læsa ab igne. Secundo, quod corporibus illæsis manentibus, vincula sunt combusta, ita quod ignis egit in unum combustibilium, et non in aliud, quum ambo essent æqualiter applicita : sicut et sol radios fudit in terram habitationis filiorum Israel, non ubi manebant Ægyptii, a quibus per omnipotentiam Dei lumen suum subtraxit, ut patet in Exodo. Tertio, quod quum tres missi fuissent in ignem, rex quatuor vidit. An autem ipse solus viderit angelum, an alii quoque Chaldæi, scriptura ista non exprimit. Angelus quippe in corpore assumpto, quibus vult se ostendit, et quibus vult occultat. Dicitque rex se quatuor viros videre, quoniam angelus in forma viri apparuit. Unde et angeli in Scripturis viri vocantur, ut in Genesi, Vir luctabatur cum Jacob; et in Actibus, Duo viri steterunt juxta illos.
Et species quarti similis filio Dei. Hujus verbi expositioni immorari oportet. Albertus autem circa hoc modicum dicit : et id ipsum in Hieronymo scriptum est, qui etiam plura super hoc scripsit. In Scholastica vero historia breviter legitur, quod verbum istud de angelo intelligi potest. Primo itaque inducenda sunt verba B. Hieronymi, sic dicentis : O quam inenarrabilis est potentia Dei ! Vinculis stricta sunt corpora, uruntur vincula, corpora non uruntur. Speciem autem quarti, quem
Luc. vi, 27, 35.
Sap. xi, 24; xii, 16.
Exod. x, 23.
Gen. xxxii, 24. Act. i, 10. similem dicit filio Dei, vel angelum debemus intelligere, ut Septuaginta transtulerunt; vel certe, ut plerique arbitrantur, Dominum Salvatorem. Sed nescio quomodo rex impius Dei Filium videre mereatur. Ergo juxta Symmachum (qui interpretatus est: Species autem quarti similitudo filiorum, non Dei, sed deorum), angeli sentiendi sunt, qui et dii et Dei filii sæpissime nuncupantur. Hoc juxta historiam. Ceterum in typo præfigurat iste angelus sive filius Dei, Dominum nostrum Jesum Christum, qui ad fornacem descendit inferni, in quo clausæ et peccatorum et justorum animæ tenebantur, ut absque exustione sua et noxa sui, eos qui tenebantur inclusi mortis vinculis, liberaret. Hucusque Hieronymus. Ex cujus verbis primo elicitur, quod pro filio Dei, Septuaginta transtulerunt, Angelum, vel, Angelo. Symmachus vero, ubi Hieronymus transtulit, Species quarti similis filio Dei, transtulit, Similitudo quarti filiorum deorum, per quos intelligit angelos: ut quod ait, Filiorum deorum, sumatur intransitive; eritque sensus, quod quartum dixit similem angelis, qui et dii et filii Dei vocantur.
Verum, quia Hieronymus secutus est Hebraicam veritatem, ejus translationi insistendum existimo. Inquirendum est equidem, quid sit quod ait, Species quarti similis filio Dei. Nempe in verbis istis distinctionem insinuat inter hunc quartum, et filium Dei, cui dicit similem esse hunc quartum. Nihil enim sibi ipsi proprie simile dicitur. Rursus quærendum, quid intelligat per filium Dei, cui asserit similem esse quartum præfatum. Quærendum præterea, quid hoc loco nomine Dei intelligat, scilicet, an Deum verum, an aliquem horum quos ipse deos putavit, et quorum quemlibet deum æstimavit. — Si per filium Dei intelligit Verbum æternum, Unigenitum Dei Patris, hoc sine supernaturali revelatione esse non potuit. Si autem aliquam puram creaturam, ut angelum aut aliquid tale, tali filio iste quartus non solum similis fuit, sed et angelus exstitit.
A Quod et Nabuchodonosor rex cognovit, secundum quod paulo post ait:142 Benedictus Dominus qui misit angelum suum, et eruit servos suos. Unde secundum hoc magis dixisset: Quartus est filius Dei, vel aliquid tale. Insuper si nomine Dei intelligit verum Deum, ergo agnovit verum Deum habere Filium, qui speciali ratione dicatur Filius ejus, alia scilicet quam angelus, qui non per veram divinitatis naturam, sed per excellentem imitationem vocatur filius Dei.
B Ad ista respondeo, quod verba inducta videntur mihi tripliciter posse exponi. Primo, ut per Deum intelligat Deum verum, quem statim post hæc vocat Deum excelsum et Deum trium virorum istorum; et per Filium Dei intelligat quemdam, qui præcipua ratione vocetur Filius Dei: cui Filio similem dicit hunc quartum, propter vultus sui splendorem, et gloriam atque magnificam operationem, qua sic mirabiliter in fornacem descendit, puerosque servavit illæsos. Sed tunc oritur quæstio triplex. Prima, unde habuerit veri Dei notitiam, quum miserit viros hos in fornacem, eo quod non nisi verum Deum colere voluerunt. Secunda, quomodo novit verum Deum habere hujuscemodi Filium. Tertia, quid putavit esse hunc quartum, an scilicet angelum, an hominem gloriosum. — Ad primam quæstionem patet responsio ex præcedenti capitulo, quo habetur quod Nabuchodonosor interpretatione somnii sui a Daniele audita, in faciem suam corruerit: Vere, inquiens, Deus vester, Deus deorum est et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire hoc sacramentum.143 Et quamvis post modicum fuerit summi Dei oblitus, quemadmodum in principio expositionis hujus capituli dictum est; nunc tamen tot visis miraculis, ad animum rediit, et Dei dudum adeptam notitiam in se continuo renovavit. — Ad secundam videtur respondere Augustinus in quodam sermone, qui incipit, Vos convenio, o Judæi: ubi etiam per dicta gentilium probat Deum habere Filium, inter cetera, verba hæc
Nabuchodonosor regis allegans, atque ad hunc regem admirative exclamans : O alienigena, unde hoc tibi? Quis tibi Dei Filium revelavit? Ex quibus (ut reor) verbis acceptum est quod Glossa hic ait : Alienigena, quis te docuit Filium Dei? In quibus verbis, si rite considero, insinuatur quod per revelationem divinam rex iste istud cognovit. Impiis enim dona gratiæ gratis datæ, sicut electis, donantur. Sed tunc objici potest quod superius Hieronymus dixit : Nescio, inquiens, quomodo rex impius Dei Filium mereatur videre. Ad quod respondetur, quod non suis meritis sibi hæc revelata fuerunt, sicut etiam suis meritis non vidit quartum similem Filio Dei, nec ea quæ præcedenti capitulo fertur vidisse, nec ea quæ sequenti habentur capitulo : quæ omnia sola pietate divina sibi ostensa creduntur. Hæc ergo est una expositio hujus passus : de qua expositione nil temere judicare præsumo.
Secundo potest exponi, ut nomine Dei, summus Deus (ut dixi) intelligatur; per filium Dei, angelus; per quartum similem angelo Deique hujuscemodi filio, homo gloriæ eminentis. Quem quartum rex iste putavit primo intuitu esse hominem verum, ob suam claritatem angelo similem : propter quod dixerat, Video quatuor viros. Postea tamen cognovit quod angelus fuit : vel ex hoc, quod egredientibus tribus viris de medio ignis, repente disparuit; vel quia tres viri hi hoc regi dixerunt. Forte enim inquisivit ab eis, quis fuerat ille quartus, quamvis hoc scriptum non sit. Poterat quoque ex Daniele audisse, quod summo Deo angeli deservirent, et per eos divina mysteria revelarentur hominibus. Daniel enim regi familiarissimus fuit. Itaque taliter dixit, quod esset similis filio Dei seu angelo, quomodo in Judicum libro mater Samsonis locuta est suo marito:144 Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis valde.145146 Primo ergo putavit mulier illa, quod ille sibi apparens, homo exsisteret;147 sed postea ex subita ejus disparitione cognoverunt ipsa et ejus maritus, quod angelus fuit. Tertio potest exponi, quod Nabuchodonosor nomine Dei intellexit indistincte aliquem ex universitate eorum quos deos putavit, loquens juxta ritum et consuetudinem suæ gentilitatis; et per filium Dei, intellexit quemdam ex hominibus deificatum secundum suam perfidiam: prout gentiles dixerunt Apollinem esse filium Jovis, cujus carnalis filius fuit, et cum Jove posuerunt eum in sorte deorum; quemadmodum Jovem, Neptunum, Plutonem et Orcum dixerunt deificatos, qui Saturni fuerant filii, quem Saturnum etiam pro deo colebant: quemadmodum de his et ista materia loquitur Augustinus in primis libris de Civitate Dei. Porro per quartum similem filio Dei, intellexit hominem quemdam tantæ gloriæ ac splendoris, ut filiis deorum glorificatis posset similis perhiberi. Postremo Lyra circa hunc locum ait: Propter irradiationem vultus in corpore assumpto, bene apparebat quod angelus non erat filius hominis, sed magis aliquid supra hominem, et quid divinum.
Secunda expositionum istarum rationabilior mihi videtur.
Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite. Visis tot mirabilibus, et terribili illo angelico vultu lucifluo viso, rex superbissimus et infrenis pavore concussus est, et pompa abjecta, non nuntios misit, sed per se ipsum, quos damnavit, accessit et evocavit, in propria eos volens honorare persona, tanquam fidelissimos Dei altissimi servos. Compunctus enim fuit, et ad devotionem quamdam inductus. Statimque egressi sunt. In quibus impletum est illud Ecclesiastici, In medio ignis non sum æstuatus; illud quoque ad Hebræos, Exstinxerunt impetum ignis; et quod loquitur Isaias, Flamma non ardebit in te. Et satrapæ congregati et magistratus et judices. Quibus nominibus quid signetur, et de distinctione istorum, præcedenti articulo dictum est.148 Contemplabantur viros illos oculis mentis et carnis, cum maxima admiratione, quoniam nihil potestatis, id est activitatis et impressionis pœnalis, habuisset ignis tam æstuans in corporibus eorum, Deo omnipotente ignis naturalem inflammandi potestatem reprimente ac suspendente. Tuncque impletum est illud Psalmi, Vox Domini intercidentis flammam ignis.149 Super quod dicit Chrysostomus: Intercidit, ut sanctis lumen sit ad solatium, et ardor urere nesciat ad supplicium.150 Et capillus capitis eorum non esset adustus, ita quod nec unus pilus de eorum capitibus læsus fuit: quod tanto mirabilius exstitit, quo et ignis ferventior, et capillus inflammabilior erat.151 Et saraballa eorum non fuissent immutata, id est braccæ, quibus propter communem verecundiam virilia tecta manserunt: quæ non fuerunt immutatæ, quia nec combustæ, nec fumo aut aliunde aliquo colore perfusæ. Non minus miraculum fuit, quod Christus in magistris illis ostendit, quos beatissima Catharina convertit: qui licet in igne spiritum reddiderunt, tamen nec corpora eorum, nec pili, nec vestes ab igne læsa fuerunt. Et odor ignis non transisset per eos. Odor ignis est calor ipsius: qui metaphorice odor vocatur, eo quod sicut olfactus olfactibilis seu sui objecti sentit præsentiam per ipsius odorem, sic per calorem ignis præsentia experitur.152153 Juxta quem modum loquendi scriptum est in libro Judicum:154 Samson rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum, quum odorem ignis acceperit.
Et erumpens in laudem Dei, spiritu eum cogente, Nabuchodonosor rex ait. Ex abundantia enim cordis os loquitur.155 Cor autem regis, admiratione, timore, imo et gloriatione quadam fuit repletum, quia de tot mirabilium perpetratione sibi ostensa gaudebat:156 secundum quod rara, nova, supernaturalia atque insolita cernere, naturaliter jucundum est hominibus, qui naturaliter scire desiderant, atque ad talia avidius confluunt, quam esurientes ac sitientes ad alimenta.
Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago, qui misit angelum suum. Jam enim ostensum est, quomodo scivit quod quartus ille fuerat angelus. Deum quoque rex ex operibus suæ omnipotentiæ atque clementiæ laudat. Et eruit servos suos de igne, quia crediderunt in eum fide completa, secundum statum ejus perfectum. Habuerunt etenim fidem illuminatam rationibus credendorum cum depuratæ intelligentia mentis, illamque fidem quam Apostolus ad Galatas connumerat fructibus Spiritus : quæ fides, secundum Thomam, non est virtus theologica, sed quædam præcipua illius fidei certitudo. Omnia autem possibilia sunt ita credenti. Hinc in Ecclesiastico habetur : Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, quoniam eruis sustinentes te, et liberas eos de omni angustia.157 Et verbum regis Nabuchodonosor (se ipsum enim nominat regem) immutaverunt, id est, transgressi sunt, non ei obediendo, scientes quia obedire oportet Deo magis quam hominibus, potissime dum homines jubent contraria Deo;158 et tradiderunt corpora sua periculo mortis ac ignibus, malentes comburi quam Deum offendere, ne servirent idolis aut regi terreno superstitiose : illud Deuteronomii implentes : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et ut Salomon protestatur in Proverbiis, Qui timet hominem, cito corruet;159 itemque Ecclesiasticus, Qui timet Deum, nihil trepidabit.160 Et ne adorarent omnem deum, id est nullum omnino, excepto Deo solo, qui per Moysen idololatriam summe prohibuit.
A me ergo rege positum est hoc decretum, id est, ego nunc ordino atque præcipio, quod jam mente concepi. Et loquitur de præsenti per modum præteriti, propter certitudinem facti, ut scilicet suæ jussioni præsenti ita obediatur, et sic facta ubique credatur, quasi jamdudum promulgata fuisset. Ut omnis populus regionum mihi subditarum, et tribus quarumlibet gentium, et lingua quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, etc., dispereat per occisionem, et domus ejus materialis, seu soboles ac familia, vastetur, id est, destruatur, ut nec reliquiæ maneant. Videtur Nabuchodonosor iste satis bonam habuisse synderesim. Unde sæpe visis magnalibus Dei, bonam habuit inclinationem ad Dei honorem, sicut sequenti magis clarebit capitulo. Neque enim est deus alius qui possit ita salvare, id est cultoribus suis tam supernaturaliter subvenire. Soli enim vero omnipotentique Deo competit agere miraculose, proprie de ratione miraculi eloquendo, ut scilicet dicit effectum, omnem naturalem cursum et ordinem, potestatem et legem causarum secundarum ac rerum creatarum transcendentem. Propter quod canit Psalmista : Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.161
Tunc rex promovit Sidrach, Misach et Abdenago per se ipsum, quos ante promovit per Danielem, in provincia Babylonis, ut essent præfecti provinciarum ac operum, secundum Albertum. Et ut aliqui dicunt, promovit eos magis quam ante : quoniam prius erant præfecti operum, nunc vero constituit eos judices provinciarum propter fidelitatem eorum : cogitans quod sicut Deo suo, ita et sibi de cetero fidelissimi essent; et rursus, quod Deus eorum dirigeret eos in negotiis sibi commissis ad totius regni profectum.
Deinde epistola regis missa ad sibi subjectos, subjungitur. Voluit enim Deum honorari ab omnibus, et ædificare absentes. Nam et ideo Deus filios Israel dispersit in gentibus, et mirabilia sua circa eos exercuit, ut per eos notitiam suæ majestatis cunctis monstraret, juxta illud Tobiæ : Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum : quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eas quia non est alius Deus omnipotens præter eum.162 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus et linguis, qui habitant in universa terra. Per universam terram, intelligit omnem terram suæ ditioni subjectam, vel terram orientalem, secundum Albertum. Sed et tot gentibus præsidebat, quod se omnium regionum ac provinciarum quasi dominum reputavit, eo quod nullus sibi resistere valuit. Juxta quem modum et Cyrus rex Persarum loquitur in Esdra : Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli.163 Pax vobis multiplicetur.
De pace, atque multiplici specie distinctioneque ejus, et quomodo omnia appetant pacem, Augustinus nonodecimo de Civitate Dei pertractat. Est autem triplex pax, scilicet pectoris, quæ est tranquillitas ordinis, et quietatio mentis in Deo ; pax temporis, quæ exterior appellatur, et cum aliis qui adversari poterant, conservatur, utpote quædam cum illis concordia ; et pax æternitatis, quæ habetur in patria. Omnem hanc pacem optare debemus. Nam et illi qui pugnant, quid pugnando nisi pacem quamdam, quamvis interdum non veram, intendunt? Potissime autem prælatorum et principum est, pacem quærere subditorum, potissime spiritualem, veram, internam, imo et temporalem, quantum fieri potest. Ideo ad Timotheum ait Apostolus : Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, etc., pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.164 In libro Esther quoque rex potentissimus Assuerus : Volui, inquit, nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.165 De hoc Ægidius de Roma, in libro de Regimine principum, quem regi Franciæ ad ejus scripsit instantiam, inclyte tractat, philosophica ac theologica documenta docte miscens.
Signa et mirabilia, jam descripta, fecit apud me Deus excelsus. Ne nomine Dei, quemlibet deorum suorum gentiles isti acciperent, cum additamento locutus est :
Deus excelsus: tantæ videlicet excellentiæ, quod comparatione ipsius, nullus deorum possit vocari excelsus; sicut et Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica perhibet, quod nec tota catena deorum primo illi Autotheo, id est ex se et per se Deo, comparabilis est.166 Porro, secundum Albertum, signa et mirabilia sunt idem subjecto, id est realiter, sola ratione distincta: quia in quantum demonstrant summam operantis potentiam, signa dicuntur; in quantum vero referuntur ad videntes, præter quorum spem et facultatem eveniunt, mirabilia appellantur.
Placuit ergo mihi, zelo divini honoris, prædicare verbo et scripto signa ejus, quia magna sunt in se, et magnæ potentiæ ostensiva, idcirco relatu prædigna. Magnalia equidem Dei, ad ejus honorem hominumque profectum sunt revelanda, quemadmodum in Tobia Raphael angelus protestatur: Opera Dei revelare et confiteri, honorificum est.167 Et mirabilia ejus, quia fortia, omnem creatam excedentia potestatem: juxta illud Job, Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia, quorum non est numerus.168 Unde in Tobia angelus dixit: Vos autem benedicite Dominum, et enarrate omnia mirabilia ejus.169 Et regnum ejus regnum sempiternum. Si per regnum Dei, intelligatur gubernatio ejus activa, constat quod illa sit ipsemet Deus gubernator æternus. Si vero per regnum ipsius accipiatur gubernatio quam efficit in electis, qua regnat in eis, vel ipsi recti Deo subjecti: hoc quoque regnum æternum est a parte post, quoad Ecclesiam triumphantem; et item quoad Ecclesiam militantem electorum, in quibus nunc regnat per gratiam, regnaturus in eis postea in æternum per gloriam. Et potestas ejus in generatione et generationem. Universæ enim generationes potestati Dei subduntur, et ipse malos potens est coercere, et bonos defendere, sicut in Psalmo cantamus de ipso: Qui dominatur in virtute sua in æternum.170
Circa principium hujus capituli solet inquiri, cur Daniel regi Nabuchodonosor familiaris atque domesticus, permisit eum statuam præscriptam erigere, et alios ad ejus adorationem inducere; insuper, cur Daniel non fuit tam bene accusatus a Chaldæis regi, quod non adoraverit statuam, sicut tres pueri; et rursus, cur Daniel regi tam carus, non satagebat socios suos apud regem excusare, atque de igne per anticipationem salvare. Ad ista quidam, secundum quod rationabilius imaginari queunt, respondent: quod Daniel forte pro tunc absens fuit, et aliquo missus ad expedienda regis negotia sibi a rege commissa, aut forsitan ægritudine decumbebat. Vel, quia pensavit se apud superbissimum regem non posse proficere, ideo de statuæ fabricatione eum non increpavit, nec pro sociorum ereptione studebat. Quædam autem glossa affirmat, quod de Daniele non fit mentio, quoniam regi adsistebat, qui propriam statuam non adorabat. Sed quod sanctus Daniel regi in tali idololatria corporaliter actualiterque adstiterit, non opinor. Præfatæ quoque solutiones certum nil intuentur. Unde et probabiliter intelligi potest, quod Daniel in interpretatione somnii regis præcedenti capitulo scripta, in tantum regi complacuit, quod nullam contra eum accusationem admisit, nec idolorum ab eo culturam exegit, eo quod Deus suus tantam sibi in secretissimorum ac somniorum interpretatione ac revelatione sapientiam dederit, secundum quod rex iste in se ipso fuit expertus. Propter quod indecens æstimavit, ut Danielem ad alterius dei cultum compelleret.171
Footnotes
-
vers. 92. ↩
-
Judic. xiii, 5. ↩
-
Num. vi, 5; ↩
-
Zach. II, 8. ↩
-
Eccl. xlii, 32. ↩
-
Ezech. x, 18. ↩
-
Deut. xxviii, 58, 59. ↩
-
Ps. cXLIV, 3. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Is. xxx, 27. ↩
-
Ps. cxii, 2. ↩
-
Ephes. 1, 17. ↩
-
Act. VII, 2. ↩
-
Prov. x, 1; xiii, 1. ↩
-
I Cor. XI, 7. ↩
-
Exod. xxii, 8. ↩
-
Ephes. i, 17. ↩
-
Ps. LXIV, 5, 6. ↩
-
Habac. II, 20. ↩
-
Ps. CXLIV, 17. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Job XXXIV, 13. ↩
-
Ps. CXLIV, 13. ↩
-
Prov. XX, 8. ↩
-
Eccli. I, 8. ↩
-
Ps. IX, 5. ↩
-
Sap. IX, 10. ↩
-
Hebr. IV, 13. ↩
-
Eccli. XXIII, 28. ↩
-
Eccli. XXIII, 28. ↩
-
Ps. LXXIX, 2. ↩
-
Exod. XXV, 19-22. ↩
-
Sap. VIII, 1. ↩
-
Job XLII, 2. ↩
-
Gen. I, 6. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Coloss. II, 9. ↩
-
Apoc. XXI, 22. ↩
-
Ps. cxl. viii, 2. ↩
-
Ps. cii, 20. ↩
-
Ps. cxl. vii, 1. ↩
-
Hebr. 1, 14. ↩
-
Ps. lxxxiii, 5. ↩
-
Apoc. xxii, 3-5. ↩
-
Job xxxvii, 18. ↩
-
Is. xi, 26. ↩
-
Gen. 1, 6-8. ↩
-
Ps. cxl. vii, 4, 5. ↩
-
Gen. 1, 2. ↩
-
Ps. cxlviii, 2. ↩
-
Ps. cx, 21. ↩
-
Eccli. xlii, 1-9. ↩
-
Eccli. xliii, 1-9. ↩
-
Apoc. xii, 1. ↩
-
Is. LV, 10. ↩
-
Ps. CXLVI, 8. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Luc. xxiv, 32. ↩
-
Cant. VIII, 6. ↩
-
Hebr. xii, 29. ↩
-
Ps. ciii, 19. ↩
-
II Cor. vi, 7. ↩
-
Ps. cXLVII, 17. ↩
-
Eccl. xliii, 22. ↩
-
Ps. LXXVI, 3. ↩
-
Ps. cXLVII, 16. ↩
-
Ps. cXLVIII, 8. ↩
-
Job xxxiii, 27. ↩
-
Job xxxviii, 35. ↩
-
Ps. lxxvi, 19. ↩
-
Job xxxvi, 29-31. ↩
-
Job xxxvii, 11-13. ↩
-
Job xxxvii, 16. ↩
-
Job xxxvii, 16. ↩
-
Jer. x, 10, 13. ↩
-
Amos v, 8. ↩
-
Job xxxvii, 21. ↩
-
Job xxxvi, 27, 28. ↩
-
Job xxxviii, 4-6. ↩
-
Luc. viii, 11, 15. ↩
-
I Cor. iii, 9. ↩
-
Amos ix, 13. ↩
-
Matth. vi, 28, 29. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Gen. 1, 10. ↩
-
Ibid. 11, 6. ↩
-
Ibid. 11, 13, 14. ↩
-
Eccle. 1, 7. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Joann. VII, 38. ↩
-
Ps. XCII, 3, 4. ↩
-
Job XL, XLI. ↩
-
Gen. 1, 21. ↩
-
Matth. IV, 19. ↩
-
Ezech. XLVII, 9, 10. ↩
-
Matth.xm, 4. ↩
-
Matth. XIII, 4. ↩
-
Ps. LIV, 7. ↩
-
Is. LX, 8. ↩
-
Is. XL, 31. ↩
-
Job XXXIX. ↩
-
Ps. xciii, 17. ↩
-
Gen. i, 27. ↩
-
Coloss. iii, 2. ↩
-
Ps. cxlvii, 19, 20. ↩
-
Ps. lxxvii, 3. ↩
-
Deut. xxxiii, 29. Baruch iv, 4. ↩
-
I Cor. x, 18. ↩
-
Galat. vi, 16. ↩
-
Rom. ix, 4, 5. ↩
-
Jer. xxxi, 14. ↩
-
11 Par. xxix, 11. ↩
-
II Par. xxix, 11. ↩
-
Lev. x, 11. ↩
-
Lev. xxi, 1, 6. ↩
-
vers. 39. ↩
-
Ps. I, 19. ↩
-
Philipp. II, 13. ↩
-
Jacob. IV, 6. ↩
-
Eccl. XXXIX, 19. ↩
-
Ibid. 41. ↩
-
Eccle. III, 14. ↩
-
Prov. XVI, 4. ↩
-
Ps. III, 33. ↩
-
Ps. CIII, 33. ↩
-
Ps. XXXIII, 2. ↩
-
Gen. XXXVII, 35. ↩
-
Job XVII, 16. ↩
-
Sap. XVI, 23; XIX, 6. ↩
-
Osee XIII, 14. ↩
-
Eccli. XXXIX, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. cxxxv, 1. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
vers. 50. ↩
-
Exod. vii, 1. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Exod. xxii, 9. ↩
-
Ps. lxxxi, 6. ↩
-
Joann. x, 35. ↩
-
Dan. i, 4. ↩
-
vers. 95. ↩
-
Dan. II, 46, 47. ↩
-
Eccli. XI, 6. ↩
-
Hebr. XI, 34. ↩
-
Judic. XIII, 6. ↩
-
Is. XLIII, 2. ↩
-
Eccli. LI, 6. ↩
-
Ps. xxviii, 7. ↩
-
Galat. v, 23. ↩
-
Marc. ix, 22. ↩
-
Matth. iv, 10. ↩
-
Deut. vi, 13; x, 20; ↩
-
Judic. xvi, 9. ↩
-
vers. 3. ↩
-
95 Matth. xii, 34. ↩
-
Eccli. li, 8, 12. ↩
-
Act. v, 29. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Eccli. xxxiv, 16. ↩
-
Ps. LXXI, 18. ↩
-
Tob. xiii, 3, 4. ↩
-
1 Esdr. I, 2. ↩
-
1 Tim. II, 1, 2. ↩
-
Esther xiii, 2. ↩
-
* catervæ ↩
-
Tob. XII, 7. ↩
-
Job IX, 10. ↩
-
Tob. XII, 20. ↩
-
Ps. LXV, 7. ↩
-
* caterva ↩
Chapter 5 of 17