Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : EGO NABUCHODONOSOR QUIETUS ERAM IN DOMO MEA ET FLORENS.1
HIERONYMUS et Albertus hoc loco incipiunt capitulum quartum; quidam vero paulo ante, videlicet ibi :2 Nabuchodonosor rex omnibus populis; et dicunt, quod epistola regis ibi incipiat, ad quam totum istud capitulum pertinere affirmant. In Scholastica quoque historia scribitur, quod istud capitulum sit regis epistola. Sic enim habet Historia illa : Sequitur tertia visio Danielis, quam non scripsit Daniel (scilicet populo), sed est epistola regis, quam scripsit universo regno suo, postquam de bestia restitutus est in hominem et in regnum; in qua prædicavit mirabilia quæ apud eum fecerat Deus excelsus :3 quam epistolam Daniel inseruit operi suo. Itaque Daniel scripsit epistolam istam in libro isto, sed non scripsit eam ad populos : imo, secundum Hieronymum, epistola regis in Prophetæ volumine ponitur, ut non fictus ab aliquo iste liber, sed Danielis esse credatur. Porro, secundum Albertum, habita visione de regno Christi secundum potestatem qua conterit regna mundi, inducitur hic visio de eodem secundum cognitionem et viam quæ ducit ad ipsum. Hinc aliqui asserunt, quod hæc tertia visio significat Christi prædicationem contra humanam prosperitatem. Verba autem sequentia dicunt esse narrationem epistolæ, scilicet :
Ego Nabuchodonosor, monarcha quodammodo orientis, quietus eram a præliis, vel in lecto quiescens, in domo mea, Babylonico scilicet palatio : et quia quietus erat, ad visionis perceptionem aptior fuit. Anima enim quiescendo fit prudens. Et de Sapientia legitur in Ecclesiastico : Qui minoratur actu, percipiet illam.4 Sapiens quoque alius : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa.5 Et florens potestate, honore, divitiis, gloria, omnique prosperitate terrena, in palatio meo. Somnium vidi, quod perterruit me. Verbum istud in superioribus fuit expositum. Insolita autem, præsertim tempore noctis visa, intuentem perterrent. Et cogitationes meæ in strato meo habitæ, et visiones capitis mei conturbaverunt me admiratione atque pavore, sollicitudine, desiderioque sciendi quid designarent.6 Cur autem pluraliter dicit, Visiones capitis mei, quum non nisi una visio, unumque somnium fuerit, patet ex dictis in superiori expositione, ubi sic legitur :7 Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo, hujusmodi sunt. Fuit quippe una visio integralis, quæ ob suas partes, pluraliter visiones vocatur. Et cur visiones dicat esse capitis sui, præallegato loco expositum est.8 Siquidem visio ista, imaginaria fuit et in vi imaginativa, quæ situatur in capite : in quo etiam spiritus animales et naturales, qui vehunt formas seu similitudines revelationis, puriores et lucidiores sunt, secundum Albertum : secundum quem, somnium istud insinuatur partim provenisse ex præviis cogitationibus regis, qui cœpit vigilando in lecto cogitare de sibi ac regno suo futuris; quamvis principaliter fuerit somnium hoc divinitus inditum, secundum quod in expositione primæ visionis dictum est clarius.
Et per me, id est a proprio ore meo, positum est decretum, id est commissio, ordinatio seu præceptum, ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis : carentes sapientia quæ desursum est, quæ et bonis operibus plena est, secundum apostolum Jacobum;9 sed sæculari sapientia præditi, de quibus Dominus ait: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.1011 Denique, secundum Albertum, sapientes hic nominantur peritissimi divinationum. Et ut solutionem somnii indicarent mihi. Somniorum namque significationibus plurimum intendebant gentiles, et reges eorum de sapientium suorum consilio cuncta agebant, ut dictum est in primæ visionis commento.
Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices. Quorum significationes et distinctiones diligenter expositæ sunt in elucidatione secundi capituli. Et somnium narravi in conspectu eorum. Nunc humanius ac rationabilius habuit se, quam viso somnio primo, cujus non solum interpretationem, sed et essentiam exegit sibi a præinductis indicari hominibus. Nunc enim flagellis Dei correptus, humiliatus et emendatus, impossibilia ab illis non requisivit, sed somnium eis proposuit. Et solutionem ejus, id est somnii significationem, non indicaverunt mihi: quoniam sicut somnium supernaturale divinumque exstitit, sic expositio ejus non nisi supernaturaliter atque divinitus valuit sciri, juxta illud ad Corinthios, Quæ sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei;1213 et in Genesi, Numquid non Dei est interpretatio?
Donec collega, id est socialiter ac familiariter mihi colligatus amicitia speciali: in quo constat regem jam humiliatum, quod captivum et servum vocat collegam; ingressus est in conspectu meo Daniel. Hæc dictio, Donec, excludit hic etiam tempus sequens, quia præfati sapientes nec post Danielis ingressum, somnium regis exponere potuerunt, nisi expositione Danielis audita. Cui nomen Balthasar Chaldaice secundum nomen dei mei, id est, eo nomine appellatus, quo deus meus: quoniam deus Nabuchodonosor, Balthasar vocabatur, secundum Glossam. Et participatione Spiritus divini, impositum est Danieli nomen divinum, quia præ ceteris divinior apparebat, prout in expositione primi capituli amplius dictum est.
Qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso, id est, illuminatus est illo spiritu quo sancti dii sunt pleni; vel, anima seu spiritus ejus tantæ sapientiæ est, ut deorum spiritui comparetur, estque talis ut spiritus illorum. Loquitur autem more gentilium, et falsos deos suos æstimat sanctos, futurorumque præscios. Circa quod ait Hieronymus, et habetur in
B Glossa: Non mirum si erret Nabuchodonosor, et quidquid super se cernit, deos arbitretur. Verum, ut refert Albertus, aliqui dicunt, quod dii dicuntur angeli, a quibus Prophetæ illuminationes perceperunt, juxta illud Psalmi:14 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Nam ex præcedenti capitulo ejusque expositione, jam patuit, quod angelorum aliqualem notitiam rex habebat.15 Dicit autem, In semetipso, ad innuendum quod Daniel quasi ad nutum vel exuberanter habuerit spiritum talem. Circa hunc passum Lyra sic ait: Qui habet spiritum deorum sanctorum, ad interpretandum somnia. Propter hoc ars interpretandi somnia, dicebatur divina scientia. Unde Albertus commentator super librum de Somno et vigilia dicit, Socratem Atheniensibus exclamasse laudando scientiam divinationis somniorum, dicentem: Absit a me, ut hanc vestram, quam experti estis per somnia, dicam esse falsam scientiam; sed hanc divinam me ignorare profiteor. Humana me scire exiliter protestatus sum; et ut verum fatear, hoc solum me scire arbitratus sum, quod ignoro, eo quod scientiam deorum vel sanctorum non sum adeptus. Verumtamen istis non obstantibus, gentiles multipliciter superstitiosi fuerunt in conjecturis somniorum. — Et somnium coram eo locutus sum: quamvis non dubitaverim quin ex revelatione divina ipsum potuisset cognoscere, sicut et somnium primum.
Quæritur, cur rex sciens Danielem omnibus sapientiorem Chaldæis, eum primo omnium non vocavit.16 Ad quod quidam respondent, quod Daniel absens fuit, et alibi in negotiis regis occupatus: cunctis enim provinciis regis fuit præpositus. Alii dicunt, quod ministri regis primo induxerunt Chaldæos magistros, ut ipsi amplius honorarentur a rege, si somnium explanarent; sed divina dispensatione sic contigit, ut Deus Israel in suo famulo exaltaretur, et Daniel sublimior appareret, magisque idoneus apud eum ad loquendum pro filiis Israel, atque ut idololatræ confunderentur, eorumque præsumptio falsa comprobaretur, qua de primo somnio sunt locuti: Rex dicat somnium servis suis, et solutionem indicabimus ei.17
Balthasar, princeps ariolorum, id est incantatorum seu divinatorum: quorum principem constituit eum rex, ut dictum est in fine secundi capituli, quia sapiens illis fuit, non quod ariolando aut impie divinando ita vocari meruisset;18 quoniam ego scio per experientiam, quod spiritum deorum sanctorum habeas in te: juxta sensum præhabitum; et omne sacramentum non est impossibile tibi, id est, nullum secretum impossibile est tibi interpretari ac manifestare, propter excellentiam illuminationum tuarum, ita quod istud potes non propria et humana virtute, sed divina et supernaturali: sicut ait Apostolus ad Philippenses, Omnia possum in eo qui me confortat.19 Hoc nempe dicimur posse, ut ait Philosophus, quod possumus per nos aut per nostros amicos. Hinc viri perfecti et sancti ea posse dicuntur, quæ faciliter valent impetrare a Deo.
Visiones somniorum meorum quas vidi, id est visiones somniales in somno factas, et imaginarias interius apprehensas. Superius singulariter dixit rex, Somnium vidi; nunc autem pluraliter loquitur, Visiones somniorum:20 quoniam somnium istud figurativum, præsagum futurorum, plurima complectebatur. Ideo propter distinctionem rerum ad ipsum pertinentium, pluraliter explicatur. Et solutionem earum narra mihi. Paulo ante jam dixit,
A Somnium coram eo, scilicet Daniele, locutus sum, et in verbis statim sequentibus rex recitat illud: quomodo ergo jam petit illud sibi a Daniele narrari? Et respondendum, quod petit illud sibi ab eo narrari, id est narratum resumi, ut sigillatim per particulas exponatur. Itaque sicut nonnulli bene dicunt, petit narrationem per modum expositionis, in qua necesse est somnium ab expositore resumi, partesque singulas visionis applicari singulis partibus expositionis. Quamvis vero rex ore tenus visionem suam Danieli protulerit, nunc tamen recitat eam, redigendo eam ad formam epistolæ.
Visio capitis mei in cubili meo.21 Triplex est visio, scilicet cordis aut mentis, et oculorum, ac imaginativæ virtutis, quæ hic visio capitis nominatur, quia vis imaginativa sita est in capite. Idcirco ad innuendum quod erat imaginativa, nec pure intellectualis neque sensibilis, ait: Visio capitis mei in cubili meo. Quod, secundum Albertum, est titulus narrationis sequentis. Quocirca ait Hieronymus: Nabuchodonosor visiones non oculorum et cordis, sed capitis novit: quoniam propter gloriam servorum Dei, futurorum illi mysteria revelantur, videlicet ut per expositionem imaginariæ visionis regis, unus eorum, et per illum exaltarentur et ceteri ad gloriam Dei, consolationemque populi. Videbam sensu interiori, imaginaria visione; et ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia, etc. Hoc totum, sicut et cetera quæ sequuntur in visione, sic apparebat: quia species seu similitudines rerum talium formabantur in vi imaginativa regis ministerio angeli sancti, secundum doctrinam S. Dionysii, quæ similitudines talia repræsentabant. Nam et nobis frequenter in somnis apparet, quod aliqua exteriora agamus, videamus aut patiamur; sed ideo fallimur, quia species rerum pro ipsis rebus accipimus. Nabuchodonosor autem advertit somnium suum aliquid designare, quamvis nescierit quid notaret.
Præterea non decet nos expositionem sancti Danielis præcurrere, idcirco transiliendus est textus qui sequitur, usque ad id : Tu ergo, Balthasar. Ibi enim narratio somnii terminatur, et quæ nunc transiliuntur, in expositione verborum Prophetæ resumentur et exponentur. Interpretationem somnii hujus narra festinus. Arsit enim desiderio sciendi mysterium somnii tanti. Ardenter autem optanti et multum timenti, vix aliquid satis est velox; petitque celerrime consequi quod affectat. Putavit etiam rex Danielem tam sapientem, quod dilatione, inquisitione, deliberatione multa non indigeret. Ideo subdit : Tu autem potes auxilio spiritus deorum, non viribus propriis, quia spiritus deorum sanctorum est in te : sicut expositum est.
Tunc Daniel cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora. In textu non legitur, quando Danieli ostensa sit desuper interpretatio somnii ejus; et probabiliter dici potest, quod infra hanc horam, ita quod nunc recollegit spiritum suum in se, et recollectum elevavit ad Deum cum oratione interna atque ferventi affectu pro illuminatione hujus somnii declarativa : alioqui non videtur, cur tanto tempore conticuisset, si jam ante fuisset sibi somnii expositio revelata : sicut in primi somnii expositione ductus ad regem, statim processit ad somnii solutionem. Aliqui tamen affirmant, quod cœpit intra se tacite cogitare, qualiter religio culmini servaret honorem, et tamen non absconderet veritatem, id est, qualiter ipsemet Daniel religiosus, regiæ dignitati reverentiam congruam exhiberet, nec tamen veritatem taceret.22 Et ita præmeditabatur quasi una hora ad ordinandum responsum. Nec obstat quod loquitur Christus, Nolite præmeditari quid respondeatis, etc., quia ut dicit Albertus :23 Quamvis de fide non sit præmeditandum, quoniam statim scitur quid sit tenendum;24 tamen de ordine sermonis, qualiter audientibus proponatur, est præmeditandum. Et hoc verbum Alberti intelligendum est sane.
B
C
D
Et cogitationes ejus conturbabant eum : quia ex revelatione sibi interius facta, vidit regi gravissimam imminere calamitatem, cui condoluit; et contemplatione divini judicii æquitatisque ejus contremuit. Quod et vultus ejus immutatio patefecit; atque hoc ipsum rex consideravit. Propter quod subditur : Respondens autem rex, ait : Balthasar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te immoderate, id est, non ita dejiciant, ut veritati quid detrahas. Unde Hieronymus asserit : Tacitus intellexit Daniel somnium esse contra regem; et timorem cordis, vultus pallore signabat; dolebatque pro eo qui ei honoris plurimum detulit. Quod totum verum est, in quantum perpendit ista adversa, tanquam quædam mala pœnalia; in quantum vero erant divinæ pietatis remedia, animæ regis salubria, Propheta consolabatur se ipsum. In hoc quoque, quod rex Danielem hortatur et roborat ad denuntiandam veritatem, quantumlibet adversa immineant, typum gerit pœnitentis, qui ad omne flagellum debet esse paratus, ut hic scribit Albertus.
Respondit Balthasar et dixit : Domine mi rex, somnium his qui te oderunt contingat, et interpretatio ejus hostibus tuis sit. Blande et amicabiliter mutuo se affantur, ad insinuandum quod quidquid dicitur inter eos, ex dilectione procedit, nec se invicem velint offendere. Daniel quoque tam reverenter temperateque loquitur regi cui durissima fuerat relaturus, ne rex ultra modum contristaretur, quia non est afflictio addenda afflicto. Sed mirum videtur, quod Propheta tam sanctus, pœnam regi divino judicio justissime infligendam optat ab eo auferri, ejusque hostibus imprimi : quorum nonnulli rege hoc superbissimo meliores fuerunt. Et respondendum, quod Daniel id optavit, partim ex pietate, partimque zelo justitiæ. Regi enim pie condoluit propter humanitatem ejus ad se; et hostibus ejus malum imprecabatur, in quantum peccatores fuerunt, et animabus eorum expedivisset in præsenti puniri. Iterum Daniel verbum suum intelligi voluit, præsupposito beneplacito Dei, servatoque ordine æquitatis. Ex simili zelo loquitur Jeremias in libro suo :25 Da filios eorum in famem, et deduc eos in manum gladii.
Deinceps expositionem orditur. Arborem quam vidisti sublimem atque robustam, id est similitudo arboris hujusmodi tibi præsentata in somno, cujus altitudo pertingit ad cœlum, etc., tu es, rex, per significationem, non per essentiam :26 quia per speciem et rem illam tu designaris, ita quod quidquid de dispositione illius arboris dicitur, te concernit ; qui magnificatus es potestate, divitiis, fama et gloria, omnique prosperitate mundana, et invaluisti super terram, hostibus prævalendo. Ideo arbor illa apparuit sublimis atque robusta : sublimis, regia dignitate ; robusta, potestate exercitus et armorum. Et magnitudo tua, non corporalis, sed spiritualis, puta majestas et excellentia in regnando, crevit numero subditorum, et pervenit usque ad cœlum, id est ad valde magnam exaltationem et eminentiam : ut per hyperbolen dictum istud intelligatur, sicut et illud in Psalmo, Ascendunt usque ad cœlos, et descendunt usque ad abyssos ;27 itemque, Posuerunt in cœlum os suum.28 Hinc proceritas arboris videbatur contingere cœlum. Et potestas tua in terminos universæ terræ orientalis, ubi rex iste monarchiam sortitus est ; vel, in universam terram, per hyperbolen, ad innuendum multitudinem provinciarum sibi subjectarum.29 Sic enim ad litteram in Isaia, de sola Babylone civitate Dominus loquitur, Visitabo super orbis mala :30 ut ibidem exponit Hieronymus. Et in Joanne Pharisæi dixerunt de Christo :31 Ecce totus mundus abiit post eum. Talibusque modis loquendi sacra Scriptura est plena. Idcirco de arbore dictum est : Adspectus illius in omnem terram. Et ubi Hieronymus transtulit, Adspectus ejus, Theodotion transtulit, Dominatio ejus.
Rursus, quod dictum est quod magnitudo regis hujus crevit et pervenit usque ad cœlum, intelligi potest de magnitudine suæ elationis ac præsumptionis : quæ usque ad Dei cœli crevit injuriam, cui iste quodammodo voluit similari, per se ipsum volens regnare, plenus ambitione ac fastu, quemadmodum in Isaia dixisse inducitur : In cœlum conscendam, supra astra Dei exaltabo solium meum.32
Folia ejus, scilicet arboris hujus, pulcherrima : per quæ intelliguntur pretiosissima regis hujus ornamenta, ac multiplex apparatus, vel decus regni, verba atque edicta ; et fructus ejus nimius, id est, divitiarum copiam maximam rex possedit. Et esca universorum in ea : id est, de facultatibus regis ceteri sustentabantur, nec plus quam eis permisit aut contulit, habuerunt. Subter eam habitabant animalia et bestiæ commorantes : id est, rusticani, simplices et vulgares sub ejus potestate ac protectione degebant ; et in ramis ejus, id est altioribus officiis, locis seu dignitatibus ac delationibus potestatis regis istius, volucres cœli, id est nobiles et potentes instar avium alta petentes, leves, petulantes et garruli, conversabantur, tanquam regi quotidie adsistentes. Et ex ea vescebatur omnis caro : id est, omnis homo de regis opibus vescebatur, id solum habendo quod ipse dedit ceteris aut reliquit. Et ipsa distributio accommoda est, atque pro generibus singulorum potius quam pro singulis generum suscipienda.
Sicque Videbam in visione capitis mei, secundum sensum præhabitum, super stratum meum in somno, exterioribus sensibus quietatis. Et hic brevis est dictorum epilogus. Et quod subditur, est secunda pars somnii regis.
Ecce vigil et sanctus de cœlo descendit; et clamavit fortiter, et sic ait.33 Per vigilem et sanctum, intelligit angelum nunquam dormientem, omnique terrena affectione et labe peccati carentem. Siquidem angeli rite vigiles appellantur, quia ad nostram custodiam, ad divini imperii exsecutionem, ad contemplandum Altissimi vultum, et ad ejus præconia vigilant atque exponens : Furiosi, inquit, ferreis catenis intenti sunt incessanter. De quibus in Isaia habetur : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.34 Vigil iste de cœlo descendit, missus a Rege superno, qui loquitur per Jeremiam :35 Vigilabo ego super verbum meum, ut faciam illud. Clamavitque fortiter : quia et ipse fortis est miles Principis summi, et omnipotentis Domini auctoritatem ac potestatem suo valenti insinuavit clamore. Qui tamen clamor non fuit exterior neque vocalis, sed interior, interiusque auditus per imaginarias repræsentationes, sicut in Apocalypsi Joannes perhibet se audisse voces, quasi tubarum et tonitruorum atque aquarum multarum;36 quæ omnia solo interiori suscepit auditu, sicut ibidem exposui. Succidite arborem, et præcidite ramos ejus, et excutite folia ejus, etc. Omnia ista ipsemet Daniel infra exposuit, dicendo :
Quod autem vidit rex, Nabuchodonosor scilicet, vigilem et sanctum, utpote angelum, descendere de cœlo, et dicere. Omnia ista per imaginarias similitudines ostendebantur interiori visui regis imaginativo, per angelum qui similitudines istas formavit in interiori sensu Nabuchodonosor regis. Succidite arborem, o Chaldæi, et dissipate eam, etc.
Et vinciatur ferro et ære in herbis foris. Sicque superius dixit :37 Alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt. Ex his verbis videri potest alicui, quod Nabuchodonosor tempore suæ amentiæ fuerit vinculatus atque inclusus. Quod et Hieronymus hoc loco sentire videtur. Nam ait : Quærunt a nobis qui historiæ contradicunt, quomodo in vinculo ferreo et æreo fuerit Nabuchodonosor, aut quis eum vinxerit et compedibus alligaverit. Quorum inquisitioni satisfaciens, subdit : Quum perspicuum sit, omnes furiosos, ne se præcipitent et alios invadant, ferreis catenis ligari. In quibus verbis innuitur, quod saltem vinctus exstiterat. Albertus quoque hæc verba, Vinciatur ferro et ære, exponens : Furiosi, inquit, ferreis catenis solent ligari, ut dicit Hieronymus. — Sed huic videtur obviare quod subditur, In herbis quæ foris sunt; et quod fertur in textu, Et rore cæli conspergatur, et cum feris sit habitatio ejus; et quod infra habetur, Fœnum ut bos comedes. Ex quibus consequitur, quod in agris seu pratis vel locis silvestribus inter bestias erat ac discurrebat. Quod item ex verbis Hieronymi sequi videtur, dum ait :38 Quis amentes homines non cernat instar brutorum in agris vivere locisque silvestribus? Hinc Lyra affirmat, quod non fuit ligatus neque inclusus tempore furiæ, quia per hoc infirmitas ejus fuisset aggravata : patet enim ad sensum, quod furiosi quum ligantur, magis infirmantur; et sciebant ejus ministri ex revelatione Danielis, quod Nabuchodonosor in campis non moreretur, sed finaliter in regnum restitueretur. Et istud videtur probabile. Si enim ligatus fuisset et clausus, corpus ejus non fuisset nudum et rore perfusum. Unde quod dictum est, Alligetur vinculo ferreo, Lyra exponit :39 Id est, infirmitate inducta ex divina sententia, quæ infrangibilis est; in herbis quæ foris sunt : quia tempore amentiæ habitavit in agris cum bestiis. Albertus quoque expositorie ait super illud, Alligetur vinculo ferreo : Id est, tentatione durissima, quæ domet superbiam ejus. Et istæ expositiones litterales possunt consistere, quum juxta similem modum loquendi, Dominus dicat regi Assyriorum : Quum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas.40 Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in maxillis tuis. Quod de corporeis freno ac circulo intelligendum non est, sed de represione suæ superbiæ, et refrenatione suæ blasphemiæ, per occisionem sui exercitus ab angelo sancto.41 — Verum non video cur Albertus præmemorata verba de tentatione seu punitione regi illata, magis exponat quam verba sequentia, scilicet, Vinciatur ferro et ære, quum verba ista prorsus ad idem pertineant. Sequens enim verbum, est resumptio præcedentis, ut litteram intuenti patescit. Insuper facile non apparet, quomodo verba Hieronymi sibi invicem consonent, nisi quis dicat quod Nabuchodonosor ad tempus, et forte in principio suæ insaniæ, fuerit vinculatus seu clausus, et postea ad consilium Danielis fuerit ad naturæ relevamen solutus. Aliqui quoque amentes partim ligantur, et incedere permittuntur: sicque ligantur, ne penitus liberum habeant manuum usum.
Hæc est interpretatio sententiæ altissimi Dei, quam per vigilem sanctum pronuntiavit, quæ pervenit ex divina justitia, super dominum meum regem, propter ejus demerita, præsertim ob ejus superbiam. Austeritatem interpretationis circumlinit suavitate verborum, vinum infundens et oleum.42
Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua. Quod qualiter factum sit, infra habetur in littera. Quum enim in amentiam versus esset, idque suis innotuisset ministris, eum tanquam insanum ejecerunt de regno, et ipse instar furentium hinc inde agitabatur. Et fænum ut bos comedes. Ipse namque se bovem putavit, et illis se junxit, eorum vescens edulio: sicut videmus ad oculum furiosos bestialibus delectari, ex subversione imaginationis quam incurrerunt. Et rore cæli infunderis, id est humectaberis: quia, secundum Albertum, nudus erat. Septem quoque tempora, id est septem anni, mutabuntur super te, id est, volventur et defluent, durante tua amentia, ita quod septem annis sic eris. Tempora quippe principaliter distinguuntur ad motum solis: ideo septem tempora, sunt septem anni. Hinc in Scripturis utriusque Testamenti, per tempus intelligitur annus; per tempora, duo anni: sicut quum infra dicitur, In tempus et tempora et dimidium temporis.43 Et idem ordo verborum in Apocalypsi habetur.44 Donec scias per experientiam debitæ castigationis: scias, inquam, stabiliter ac perfecte, quod dominetur Excelsus, id est Deus altissimus, cujus respectu cuncta sunt bassa, super regnum hominum, id est, cunctis regnis, tanquam summus, primus, omnipotens dominator præsideat: juxta illud Psalmi, In manu ejus sunt omnes fines terræ;45 et cuicumque voluerit, det illud, unum juste deponendo, alterum ad libitum promovendo.
Quod autem vigil et sanctus præcepit, ut germen radicum ejus, id est arboris, relinqueretur: sic enim superius dixit, Attamen germen radicum ejus in terra dimittite:46 id (inquam) significat, quod regnum tuum tibi manebit, id est, te expectabit, et illud recipies, postquam cognoveris, vexatione tibi intellectum præstante, et corde tuo per humilitatem ac supernam illuminationem disposito, potestatem esse cœlestem, id est, esse unam summam ac primam virtutem increatam et independentem, in cœlis regnantem, et terrestria moderantem, providentiam universorum habentem. Itaque per germen radicum arboris, designatur possibilitas redeundi ad regnum.
C Nunc exponenda sunt quædam superius transilita. Succidite arborem, et præcidite ramos ejus, id est, regem Nabuchodonosor de regno propellite, et dilatationem sui imperii tollite.47 Et excutite folia ejus, id est, verba ejus magnifica et ornatum, ostendite vana, et dispergite fructus ejus, id est, opes ipsius auferte ab eo. Aliqui etiam dicunt, quod divitiæ regni Babylonici, durante regis insania, a pluribus rapiebantur. Et fugiant bestiæ quæ subter eam sunt, id est, subditi, inferiores, rusticani et simplices, de regis jugo recedant; et volucres, id est divites, potentes, et in dignitatibus constituti, de ramis ejus, scilicet Nabuchodonosor, abeant, sub latitudine suæ potestatis non amplius se tuendo. Cor ejus ab humano commutetur, id est, mens seu ratio ejus ab aliorum mente varietur, ita quod in amentiam transferatur.48 Ratione enim a brutis secernimur: dum ergo usu rationis privamur, brutales efficimur. Et cor feræ detur ei, videlicet judicio rationis nudato.
In sententia vigilum, id est per sententiam promulgatam per angelos, decretum est, id est, divinitus ordinatum est sic fieri:49 ita quod institutio seu ordinatio Dei per sententiam angelorum, innotuit mundo de regis hujus punitione præfata. Et licet unus vigil seu angelus verba inducta clamaverit, alii tamen consenserunt, aut exsecutioni sententiæ cooperati sunt. Porro qui die ac nocte, quantum natura permittit, sanctis instant vigiliis, Dei laudibus aut actibus virtuosis vacando, cœlestium vigilum agilitatem sectantur. Hinc ait Hieronymus: Nos quoque crebris pernoctationibus imitamur officia angelorum. Et Christus in Evangelio:50 Beatus, inquit, servus ille, quem, quum venerit dominus ejus, et pulsaverit januam ejus, invenerit vigilantem; et rursus, Vigilate itaque, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.51 Et sermo sanctorum: id est, eorum qui divinæ æquitati consentiunt in supernis, sermo et verbum est ut taliter fiat; et petitio eorumdem. Sancti namque expostulant ultionem contra malignos, et Dei omnipotentiam in impiorum justa dejectione declarari precantur, juxta illud Apocalypsis: Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de his qui sunt in terra?52 Donec cognoscant viventes in terra, quod dominetur Excelsus, id est Deus sublimis, in regno hominum, id est, cuncta regna ejus potestati subdantur: sicut plenius dictum est super illud, Ipse transfert regna atque constituit.53 Et cuicumque voluerit, dabit illud.54 Subest enim ei, quum voluerit, posse. Ideo secundum Dei voluntatem quisque ad præsidentiam est vocandus, ut ait Gregorius; nec debet se quisquam ingerere, neque vulpinis uti cautelis, sed rem dispositioni divinæ committere, quum ad Hebræos dicat Apostolus:55 Nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Et humillimum hominem constituet super eum, id est super regni principatum. Quidam per humillimum hominem intelligunt Christum, qui protestatur, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra;56 alii, regem Nabuchodonosor, qui post suam amentiam profundissime humiliavit se Deo. Generalius tamen exponi potest indeterminate, quod Deus quemcumque hominem sibi placentem ad promovendum, promoveat ad regnandum, si ita decrevit, quantumcumque ille sit vilis atque abjectus. Juxta quod dicitur primo Regum libro: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat.57
NUNC visio tota exposita est; subjungiturque consilium sancti Prophetæ, qui nil melius vidit pro rege, quam ad divinam confugere misericordissimam pietatem. Quamobrem, rex, consilium meum tibi placeat. Consilium etenim sapientium, præsertim in arduis, est quærendum atque servandum, ut in Tobia habetur:58 Consilium semper a sapiente perquire; et in Proverbiis, Qui cuncta agunt consilio, reguntur sapientia.59 Et peccata tua eleemosynis redime, ne debitor pœnæ permaneas, neque peccatis obnoxius, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Contraria enim curantur contrariis. Ideo decet, ut qui pauperes oppressisti, eis subvenias. Et ad impetrandum misericordiam Dei maxime confert, misericordiam pauperibus, imo et cunctis, impendere.60 Propter quod ait Salvator: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et iterum ait Scriptura:61 Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum;62 et in Proverbiis, Per misericordiam et fidem purgantur peccata.63 Sed et in Tobia inde notabiliter scriptum est:64 Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Eleemosyna ab omni peccato liberat, et non patietur animam ire in tenebras.65
Forsitan ignoscet Deus delictis tuis. Quum per Ezechielem Dominus dicat, Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius :6667 cur Daniel dubitative locutus est, Forsitan ignoscet Deus delictis tuis? Et respondendum, quod non dubitavit quin culpam Deus regi dimitteret, si veraciter pœniteret; sed certus non fuit an pœnam in præsenti comminatam dimitteret. Pœnitenti enim dimittitur culpa, non protinus pœna : nisi forte fervor caritatis et dolor contritionis esset tam vehemens, quod etiam ad pœnæ deletionem sufficeret. Rursus, Propheta tam sobrie loquitur, ne quis alteri temerarie veniam repromittat. Nam et facilitas veniæ præstat peccandi audaciam. Nec quicumque dolor aut gemitus ad veritatem pœnitentiæ sufficit, sed oportet (secundum Hieronymum) ut dolor pœnitentialis sit adæquatus peccato, quatenus quo major est culpa, eo major dolor sit : quem etiam provenire oportet non ex solo servili timore, sed ex zelo justitiæ ac divino amore, si meritorius erit atque idoneus. Hinc Glossa hic dicit, et sunt quasi verba Hieronymi : Daniel præscius futurorum, de Dei sententia dubitat : in quo apparet eorum intolerabilis temeritas, qui audacter peccatoribus veniam pollicentur; nemini tamen desperandum, quia et Nabuchodonosor regi, si bona fecerit, indulgentia promittitur. Et hoc est quod ait Hieronymus : Sciendum quod si Nabuchodonosor bona opera facienti venia repromittitur, quanto magis aliis qui minus peccaverunt? Ideo quoque ait, Forsitan, secundum Albertum, quia in voluntate et gratia Dei est, secundum illud Joelis : Quis scit si ignoscat Deus?68
Denique circa prædicta S. Hieronymus et alii movent hanc quæstionem : Quum Daniel prædixerit Dei sententiam, quæ non potest cassari et immutari, quomodo hortatur regem ad eleemosynas, ut Dei sententia commutetur? Et respondetur, quod prophetia seu prænuntiatio prædestinationis semper impletur, quia in ea aliquid dicitur secundum quod est in providentia Dei; non autem prophetia aut prænuntiatio comminationis, cujus impletio ex meritis nostris dependet frequenter. Daniel autem non scivit, ut dicitur, an prænuntiatio sua prophetica, esset comminationis dumtaxat. Comminationes vero propheticæ intelliguntur sub conditione, utpote nisi illi contra quos dicitur, se emendent, aut precibus suis seu aliorum suffragio procurent oppositum, ut patet in Ninivitis et Ezechia.69 Propterea per Jeremiam Dominus profitetur : Repente loquar adversum gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud. Si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.70
Omnia hæc mala pœnalia prænuntiata, venerunt super Nabuchodonosor regem, per modum qui subditur. Post finem mensium duodecim, uno scilicet anno completo a prænuntiatione jam habita, quo ad pœnitentiam exspectabatur a Deo : de quo in libro Sapientiæ fertur, Misereris omnium, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam;71 in aula Babylonis deambulabat, id est in suo palatio, plenus superbia. Ait quippe Hieronymus : Fecit Nabuchodonosor juxta Danielis consilium misericordias in pauperes : idcirco usque ad mensem duodecimum in eum est dilata sententia. Postea vero intumuit, putans non esse implendum quod a Daniele audivit.
Responditque rex, et ait. An solus deambulavit vel cum aliis, et utrum aliquis eum alloquebatur, cui responderit, in textu non scribitur. Et multi expositores testantur, quod non alicui se affanti, sed proprii cordis elationi respondit. Et quidam imaginantur, quod tunc cogitavit de abjectione sibi a Daniele prædicta, quam falsam putavit, quia jam transiit annus, et ipse tantæ potentiæ se præsumpsit, quod nullus posset eum dejicere. Ideo dixit : Nonne hæc est Babylon civitas magna? De cujus dispositione et magnitudine infra, Domino concedente, dicetur.72 Quam ego ædificavi, id est, auxi, melioravi et roboravi. Nam et ante eum fuit constructa; siquidem in Genesi scriptum est, quod principium regni Nemrod fuit Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne.7374 In domum regni, id est, ut in ea personaliter residerem, palatiumque haberem. Sicque (ut dicitur) fecit eam regni ac monarchiæ suæ metropolim. In robore fortitudinis meæ, id est propria potestate et exsecutione subditorum meorum. Sicque totum sibi, nil Deo, attribuit: quem superbi et præsumptuosi sequuntur, ita de Dei donis gloriantes, quasi a se ipsis ea haberent. Et in gloria decoris mei, id est in gaudio prosperitatis et ornatus ac excellentiæ meæ, vel ad ostentationem propriæ majestatis.
Quum adhuc sermo esset in ore regis, vox de cœlo ruit, formata per angelum, Deo jubente, et forte per illum quem Nabuchodonosor ante vocavit sanctum et vigilem, arboremque præcepit in visione succidi.75 Sermo enim obscurus non ibit in vacuum, ut dicit Sapiens.76 Et Sallustius dicit: Frangit Deus omne superbum. Ferturque vox de cœlo ruisse, quia de aere sonuit, et prolator ejus de cœlo descendit. An vero solus rex eam audivit, an etiam alii, certum non est: quamvis aliqui dicunt, quod multitudo obsequentium adfuit, vocemque audivit, ut Dei vindicta intelligeretur a populo, quæ idcirco regi inflicta est, ut Dei potentia monstraretur. Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: Regnum transiit a te*, id est, tibi nunc auferetur. Unde, ad innuendum quod in proximo fiet hoc, dictum est: Transiit.* Et ab hominibus ejicient te*, etc. Ista exposita sunt.* Fœnum quasi bos comedes*. Quod quidam exponunt: Comedes radices herbarum et fructus silvestres, sicut bos comedit fœnum. Vel per fœnum omnia hæc intelliguntur.*
Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est. Mox enim furere cœpit, et tanquam insanus, pulsus est regno a suis. Et fœnum ut bos comedit, et rore cœli corpus ejus infectum est, id est tinctum ac madefactum, quoniam nudum fuit, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent. Crines enim ipsius, intonsi incultique manserant, secundum multitudinem alarum aquilinarum crescentes, ut pilis esset opertus, sicut aquila plumis. Et ungues ejus quasi ungues avium: quia nemo eas a digitis manuum aut pedum abscidit. Aquilæ autem propter suam rapacitatem comparatur. Unde in Ezechiele de ipso habetur: Aquila grandis magnarum alarum, plena varietate et plumis, venit ad Libanum.77
Igitur post finem dierum castigationis meæ, septem scilicet annis expletis, ego Nabuchodonosor oculos meos mentis et corporis ad cœlum levavi, ut cœlum intuens, ejus Creatorem considerarem ac venerarer; et sensus, id est intellectus ususque rationis, meus redditus est mihi a clementissimo Deo, qui peccatis meis punitis, mentem meam illuminare dignatus est. Simili modo accipitur sensus in prima Joannis epistola, ubi legitur: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum.78 Prius tamen redditus est ei sensus, quam oculos ad Deum erexit. Et Altissimo benedixi, gratias referendo, quod me paternaliter flagellavit et illustravit: sequens Tobiam qui ait: Benedico te, Domine Deus Israel, quoniam tu castigasti me, et tu sanasti me.79 Itemque Psalmista: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.80 Propterea et nos adversitatem et disciplinam perpessi, non indignemur, sed gratias proferamus, scientes quod Deo ordinante aut saltem permittente, talia nobis ad nostrum contingant profectum. Et Viventem in sempiternum laudavi: qui solus absolute æternus est, et actualissime, deliciosissime, ac simplicissime vivens vita intellectuali; cujus essentia est superperfectissima ac superbeatissima, superessentialisque vita, fons omnis vitæ; et glorificavi, id est, gloriosum monstravi verbo et facto; quia potestas ejus, potestas sempiterna, et regnum ejus in generatione et generationem. Hoc in fine præcedentis capituli, quantum ad sensum, scriptum est atque expositum.81 Quoniam ergo talis ac tantus est Deus, dignus et superdignus est omni benedictione, glorificatione ac laude.82
Et omnes habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputati sunt. Simile est illud Isaiæ: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. Scit enim Deus omnipotens et immensus, universa creata, comparatione ipsius, nullius esse momenti, et fragile esse genus humanum, miseriis atque defectibus animæ et corporis plenum; et item quod omnis creatura ex se nihil est, atque ex nihilo, et laberetur in nihilum, nisi conservaretur ab ipso: præsertim autem homines, in quantum sunt peccatores, terrena, non Deum, amantes: qui proprie habitatores terræ censentur, quorum videlicet conversatio non est in cœlis, contemptibilesque sunt coram Deo, et pro nihilo reputantur ab ipso. Hinc fertur in Psalmo: Homo vanitati similis factus est; et item, Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Attamen homo, ut est ad Dei imaginem factus, beatitudinis susceptivus, atque ad eam plasmatus, præsertim ut a Christo redemptus, et caritate ac gratia decoratus, non reputatur a Deo pro nihilo absolute, neque ab ipso despicitur: imo sic ait Psalmista, Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum; et rursum, Numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Imo sic ipsemet Deus ait in libro Proverbiorum, Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum; et alibi, Eritis mihi in filios et filias; in Apocalypsi quoque, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Itaque vilipendamus nos ipsos in nobis, sed in Deo curemus nos, perpendentes ad quid conditi simus; et transitoria atque carnalia detestemur, Deum jugiter totis viribus, omni affectu et toto conatu quærentes, nec labori, difficultati aut tentationi cedentes.
Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cœli, id est angelicis spiritibus, seu virtutibus cœlestium corporum, eis a principio suæ creationis inditis, per quas influunt inferioribus, secundum quod ait Philosophus: Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur. Omnes itaque virtutes istæ ei obediunt. Quam in habitatoribus terræ. Propter quod ait per Isaiam: Consilium meum stabit, et omnis Is. xlvi, 10. voluntas mea fiet.
Et non est qui resistat, id est, resistere vel impedimentum ponere possit, manui, id est omnipotentiæ ejus, ita quod ei prævaleat, vel ejus beneplacitum ab effectu impediat. Nec obstat quod de impiis scriptum est in Job, Ipsi fuerunt rebelles lumini. Vitiosi equidem, quantum in ipsis est, Deo resistunt, Spiritui Sancto obicem ponunt; et dæmones salutem quam Deus facit in suis, impedire conantur. Verumtamen Deus, quum voluerit voluntate beneplaciti, quæ est ipsemet Deus volens, ad nutum prævalet cunctis adversariis suis: imo rebelles voluntates inclinat in omne quod complacet sibi, eas ad libitum immutando, et quocumque voluerit, has vertendo. Ideo ait ad Job: Quis resistere potest vultui meo? Omnia quæ sub cœlo sunt, mea sunt. Per Jeremiam quoque: Quis similis mei? et quis sustinebit me? Et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Et dicat ei, Quare sic fecisti? Nullus enim sapientior, nullus justior, nullus potentior eo; sed ipse universis et singulis in infinitum sapientior, potentior, justiorque consistit. Et quamvis secundum voluntatem suam in omnibus agat, non tamen tyrannice agit, quamvis voluntas secundum se comparetur tyranno: quoniam in supersimplici ac supersanctissimo Deo realiter idem sunt, sapientia, justitia atque potentia. Ipseque Deus sublimis et benedictus, est omnium prima regula, prima virtus, et totius veritatis, æquitatis et sanctitatis fontalis ac summa mensura. Idcirco errare, falli, reprehendi non potest. Propter quod etiam in libro de Causis habetur: Omnes virtutes quibus est finis, pendentes sunt per primum infinitum,
Is. xlvi, 10.
Job xxiv, 13.
Ibid. xli, 1, 2.
Jer. xlix, 19.
Is. xl, 17.
Ps. cxlii, 4.
Ps. xxxviii, 6.
Ps. viii, 6, 7.
Ps. lxxxviii, 48.
Prov. viii, 31.
II Cor. vi, 18.
Apoc. xxi, 3. quod est virtus virtutum. Et Augustinus octavo de Civitate Dei : Celebriores, inquit, philosophi aliquid tale de Deo senserunt, ut in illo inveniatur et causa subsistendi, et ratio intelligendi, et ordo vivendi.
Denique imperscrutabilia sunt judicia Dei. Propter quod ait Apostolus ad Romanos : O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et in Job libro Eliu loquitur : Quis poterit scrutari vias ejus? Aut quis ei dicere potest, Operatus es iniquitatem?83 Sed et Isaias dicit : Væ qui contradicit factori suo. Numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis ?84
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me. Hoc, modo expositum est. Et ad honorem regni mei decoremque perveni. Secundum Hieronymum, Nabuchodonosor eleemosynis suis regni sui recuperationem promeruit.
Et figura mea reversa est ad me. Occasione hujus verbi perhibuit Josephus, Nabuchodonosor regem non solum in amentiam versum, sed et in bovem mutatum, ita quod exteriorem figuram amiserit, indueritque bovinam.85 Quemadmodum etiam dicit, quod Adam in statu innocentiæ de nuditate sua non erubuit, quia bestiali vixit simplicitate : quod dici non potest, quia sic ex peccato melioratus fuisset primorum status parentum, per peccatum usu rationis adepto.8687 Epiphanius vero et doctores catholici communiter tenent oppositum. Nam superius dictum est : Cor ejus ab humano commutetur; et, Fœnum quasi bos comedes. Non dicit, quod factus bos comedit fœnum. Albertus ergo ita exponit, ut intelligatur ratio figuræ consona, ut ad humanam rationem figuret opera sua.8889 Quidam enim figurantur ad canes, quidam ad porcos. Verba hæc intricata videntur : quorum sensus apparet, ut per figuram designetur figuratio vitæ secundum rationem. Nam et Petrus in prima sua ait Canonica : Non configurati prioribus ignorantiæ vestræ tenebris.90 Alii clarius dicunt, quod figura accipitur hic pro exteriori compositione, quia post furiam fuit vestitus et tonsus, sicque in figura suo modo mutatus. Verumtamen reor, quod et de exteriori figura quodammodo accipi possit, non quod illam quoad lineamenta amiserit, sed quantum ad multiplicem deordinationem, incurvationem et deformitatem. Herbarum enim radices rodendo, in terra cum bobus, feris, bestiisque jacendo, et varias amentias exercendo, notabilem incurrit immutationem figuræ, quantum ad plurimas corporis partes. Vel, figura reversa est ad eum, quantum ad manifestationem. Pilis enim opertus, in terram prostratus, et bestiis se conformans, non videbatur figuram habere humanam.
Et optimates mei et magistratus requisierunt me ad mentem reversum, recordati quantum promoverim regnum Chaldææ; et ex Danielis eloquio agnoverunt eum de cetero rationabiliter regnaturum; atque, ut aliqui dicunt, quia Evilmerodach filius Nabuchodonosor, regnans post eum, tantæ erat nequitiæ, quod lassi de ejus imperio, patrem ipsius requisierunt. Et in regno meo restitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. Videntes enim Chaldæi mirabilem regis modestiam, mansuetudinem, prudentiam et probitatem in omnibus post suam ad mentis usum reversionem, magis quam ante venerati sunt eum. Et ipse de cetero plus profecit et crevit pietate atque consilio, quam ante crudelitate ac impetu. Quia et Seneca loquitur : Melius vincit homo consilio, quam iracundia. Et de Romanis scriptum est primo Machabæorum : Possederunt omnem locum consilio suo et patientia.91 Salomon quoque in Proverbiis scribit :92 Roboratur clementia thronus regis.
Nunc ergo ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico, id est, magnum et gloriosum profiteor ac ostendo, regem cæli, id est cœlestis exercitus, angelorum et orbium ac astrorum; quia omnia opera ejus vera veritate justitiæ, et omnes viæ ejus, id est processus in regimine universi, præcepta atque consilia, sunt judicia, id est, recto fiunt judicio, secundum censuram increatæ sapientiæ Dei : ita quod
Deus nil agit præcipitanter, tyrannice aut injuste, sed omnia sapienter et juste. Verba ista capitulo præcedenti clarius sunt exposita.93 Et gradientes de malo in pejus in superbia, potest humiliare. Frequenter enim differt vindictam, non ex impotentia, sed clementia, ut impius convertatur, juxta illud Job: Nunc enim Deus non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.94 Porro humiliare superbos et omnem elatum posse dejicere, competit vere ac proprie Deo, qui ait ad sanctum Job: Si habes brachium sicut Deus, et voce simili tonas: disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia; et facies eorum demerge in foveam.95 In Numeris quoque scriptum est: Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversum Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo: verbum enim Domini contempsit.96
Præterea advertendum, quod de facto isto Nabuchodonosor regis, multa in Scholastica feruntur historia, utpote quod ablatus est ei usus linguæ ad loquendum, videbaturque ei quod bos esset in anterioribus, et aquila in posterioribus, secundum mysterium, id est juxta mysticam significationem proprietatum tyrannorum, qui in prima ætate cervicosi et voluptatibus dediti, jugo dæmonis subjiciuntur, in fine vero interficiunt, diripiunt, et conculcant. Multi quoque egrediebantur, et videbant eum. Solus Daniel non egrediebatur ad videndum eum, quoniam toto tempore alienationis ejus, orationi pro eo vacabat; et ad preces ejus, septem anni in septem menses versi sunt. In quibus, quadraginta diebus in insaniam vertebatur; et per alios quadraginta ad cor hominis reversus, flevit, supplicavitque Deo, in tantum quod oculi ejus ex nimiis fletibus ut caro livida facti erant; et iterum per alios quadraginta dies vertebatur in insaniam, donec septem menses complerentur. Postquam autem revocatus est, non regnavit, sed statuti sunt pro eo judices, et usque ad finem septem annorum pœnitentiam egit, panem et carnes non comedens, et vinum non bibens, sed leguminibus utebatur et herbis, juxta consilium Danielis. Et quum iterum regnasset, voluit Danielem facere coheredem filiorum suorum. Et ait Daniel: Absit a me, ut patrum relinquens hereditatem, incircumcisorum donis inhæream.
Hæc in præfata Historia continentur. Quæ non sunt adeo certa: imo Glossa super illud, Septem tempora mutentur super eum, dicit quod mentiuntur qui dicunt septem annos oratione Danielis mutatos in septem menses. Hieronymus quoque, Albertus, ceterique communiter dicunt quod insania ejus septem annis duravit. Unde insufficienter dicere videntur volentes Glossam et Scholasticam historiam concordare, dicendo quod septem anni non sunt mutati quoad hoc, quod usque ad finem septem annorum non est reductus ad regnum. Iterum sunt mutati, quia post septem menses recuperavit sensum oratione Danielis, quem, nisi Daniel pro eo orasset, non recepisset usque ad finem septem annorum. Jam enim ex superioribus patuit, quod secundum Hieronymum, Glossam et Albertum, septem annis privatus est usu rationis. Nec videtur quod infra septem menses, capilli ejus in tantum ut dictum est, excrevissent. Glossa etiam magis consonat textui, qui sonare videtur quod non sit reversus ad mentem, nisi toto tempore furiæ consummato, et quod tunc statim ad regnum reductus sit.
Sed si ita dicatur, oriuntur quædam instantiæ. Impossibile enim videtur, quod Nabuchodonosor rex tam delicate nutritus, septem annis fœno vesci quivit et vivere, ac totidem annis absque corporis sui laceratione inter feras et bestias vixerit. Item, quod tam potentissimum regnum amenti homini per septem annos servatum sit, et tam diu sine rege fuit. Aut si alius ei successit in regnum, non videtur ut propter illum imperio cederet, præsertim quum Chaldæorum historiæ nil tale contineant. Rursus non videtur, quod tam diu nudus ac sub dio vivere potuisset.
Propter hæc motiva quidam finxerunt, quod Daniel hic ad litteram loquatur de diabolo sub metaphora de Nabuchodonosor rege, ut refert Hieronymus, asserentes dæmonem tandem salvandum, et pristinam beatitudinem adepturum. Quod penitus falsum est atque hæreticum, ex fabulis et hæresibus Origenis contractum. Præfati etiam erroris intolerabilis falsitas, ex textu clarissime demonstratur. Quomodo enim diabolus somnium habuit, qui incorporeus nunquam dormivit? Et dato quod somniasset, quomodo a Daniele viro sancto expositionem somnii expetisset, præsertim quum ipse diabolus tantæ sit subtilitatis? Quomodo etiam Daniel cum diabolo tantam habuit amicitiam? Et quomodo nominavit eum dominum suum ac regem? Stultissimus ergo error hic exstitit. — Arguebant quoque ex hoc, quod potestas regis Babylonis non se extendit per totam terram. Sed dictum est satis, quomodo hoc hyperbolice exponatur.
Instantiæ quoque facile dissolvuntur, quia ut tangit Hieronymus, furiosis sunt quædam possibilia, quæ sanis impossibilia essent. In furiosis enim, propter passionum vehementiam, et rationis subversionem, imaginationisque tenebrosum errorem, corporalis natura totaliter deordinatur, ac bestialis efficitur, ita ut crudis delectentur, et sub dio morentur, ac bestiis familiariter copulentur: quemadmodum cernimus quod mulieres prægnantes, terra et carbonibus vesci desiderent, ex deordinatione naturæ. Rationabiliter etiam dici potest, quod divina virtute fuit a ferarum laceratione et morte inter tot incommoda præservatus. Postremo quidam affirmant, quod durante furia regis, regnum ejus per principes, et potissime per Danielem, fuerat gubernatum: quia ex Daniele sciebant regem sanandum ac reducendum.
Alii dicunt, quod filius regis successit ei in regno, et postea cedere est coactus, omnibus patrem ejus quærentibus.
Postremo inquiritur, an Nabuchodonosor rex sit salvatus. Et ex dictis videtur quod imo, præsertim quia et Daniel secum permansit usque ad obitum ejus. Idem etiam in Decreto habetur, quod scilicet fecerit pœnitentiam salutarem. Sed in Isaia multa dicuntur quæ in contrarium sonare videntur, videlicet:97 Detracta est ad inferos superbia tua; Infernus conturbatus est in occursum adventus tui.98 Quæ omnia si de isto Nabuchodonosor exponantur ad litteram, pertinere dicuntur ad prophetiam comminationis, non prædestinationis: quamvis in præallegatis auctoribus, quidam per regem Babylonis, non istum Nabuchodonosor, sed Balthasar ejus nepotem (de quo sequenti dicetur capitulo) intelligendum exponant. De ista quæstione nunc transeo, quoniam super Isaiam eam latius pertractavi.99
Postremo, quæ in isto capitulo de arbore, quantum ad Nabuchodonosor regem, litteraliter dicta sunt, non est difficile applicare ad principes et prælatos, juxta sensum quo dispositio arboris de Nabuchodonosor jam fuit exposita. Qui principes et prælati, si vel de temporalibus vel de spiritualibus bonis Deique donis cœperint superbire, a corpore mystico electorum succiduntur, spiritualiter moriuntur, dæmonibus sociantur, bestialiter conversantur, vestimentis virtutum privantur, aquis concupiscentiarum inficiuntur, ferreis vinculis, id est pessimis consuetudinibus, involvuntur, et a bonis subditis principatu judicantur indigni, subinde quoque spoliantur dominio. Qui tamen, si se humiliaverint, gratiam sortiuntur amissam. De hac moralitate, brevitati studens, pertranseo, et tantumdem tetigisse sufficiat.
Footnotes
-
Dan. iv, 1. ↩
-
Dan. iii, 98. ↩
-
Dan. iv, 29. ↩
-
Eccli. xxxviii, 25. ↩
-
Sap. viii, 16. ↩
-
Dan. IV, 2. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Jacob. III, 17. ↩
-
1 Cor. I, 19. ↩
-
Is. XXIX, 14; ↩
-
Gen. XL, 8. ↩
-
1 Cor. II, 11. ↩
-
Ps. LXXV, 5. ↩
-
Dan. III, 92, 95. ↩
-
Dan. II, 2. ↩
-
Dan. II, 7. ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
vers. 2. ↩
-
vers. 5. ↩
-
* regio ↩
-
Matth. x, 19; ↩
-
Luc. xxi, 14. ↩
-
Jer. xviii, 21. ↩
-
vers. 9. ↩
-
Ps. cvi, 26. ↩
-
Ps. lxxii, 9. ↩
-
vers. 10. ↩
-
Is. xiii, 11. ↩
-
Joann. xii, 19. ↩
-
Is. xiv, 13. ↩
-
vers. 11. ↩
-
Is. LXII, 6. ↩
-
Jer. I, 12. ↩
-
Apoc. I, 10; IV, 5; VI, 1; I, 15; XIV, 2; etc. ↩
-
vers. 12. ↩
-
*pabulum* vers. 22. ↩
-
vers. 12. ↩
-
Is. XXXVII, 29. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
Luc. x, 34. ↩
-
Dan. xii, 7. ↩
-
Apoc. xii, 14. ↩
-
Ps. xciv, 4. ↩
-
vers. 12. ↩
-
vers. 11. ↩
-
vers. 13. ↩
-
vers. 14. ↩
-
Luc. xii, 37. ↩
-
Matth. xxiv, 42. ↩
-
Apoc. vi, 10. ↩
-
Dan. ii, 21. ↩
-
Sap. xii, 18. ↩
-
Hebr. v, 4. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
I Reg. ii, 8. ↩
-
Tob. iv, 19. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
Eccl. ii, 33, juxta vers. antiq. ↩
-
Eccli. iii, 33, juxta vers. antiq. ↩
-
Prov. xv, 27. ↩
-
Tob. iv, 7. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
-
Ezech. xviii, 21, 22. ↩
-
Joel n, 14. ↩
-
Jonæ III, 4 Is. XXXVIII, 1. ↩
-
Jer. XVIII, 8. ↩
-
Sap. XI, 24. ↩
-
Art. VI circa finem. ↩
-
Joel ii, 14. ↩
-
Gen. X, 10. ↩
-
Sap. 1, 11. ↩
-
* Sedulius ↩
-
Ezech. XVII, 3. ↩
-
I Joann. v, 20. ↩
-
Tob. XI, 17. ↩
-
Ps. LXXXIX, 15. ↩
-
Dan. III, 100. ↩
-
Sap. I, 11. ↩
-
Job xxxvi, 23. ↩
-
Is. xlv, 9. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Gen. ii, 25. ↩
-
Gen. ix, 20. ↩
-
vers. 29. ↩
-
vers. 13. ↩
-
1 Petr. 1, 14. ↩
-
1 Mach. viii, 3. ↩
-
Prov. xx, 28. ↩
-
Dan. III, 27. ↩
-
Job XXXV, 15. ↩
-
Job XL, 4, 6, 8. ↩
-
Num. XV, 30, 31. ↩
-
Is. xiv, 11. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ibidem. ↩
Chapter 6 of 17