Articulus 6
EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : BALTHASAR REX FECIT GRANDE CONVIVIUM OPTIMATIBUS SUIS MILLE.
BALTHASAR rex fecit grande convivium. Quemadmodum in Scholastica historia edocetur, Daniel mutat hic historiæ ordinem, ita quod visio hic descripta, non contigit immediate post præcedentem, nec duas sequentes præcessit : imo licet sit quarta secundum ordinem libri, tamen secundum ordinem temporis, et juxta historiam, sexta est. Unde Hieronymus in prologo Habacuc prophetæ, sextam appellat eamdem. Porro secundum Albertum, in ista parte ostenditur ruina regni mundi per regnum Christi, in destructione Babylonici regni. Et ut aliqui dicunt, in hac visione ostenditur eminentia regni Christi et justorum, ad regnum Antichristi et malorum. Verumtamen in isto capitulo non est ad litteram sermo de Christo vel Antichristo. Ideo verba expositorum istorum intelligenda sunt quantum ad spiritualem ac mysticam designationem et interpretationem.
Primo demum est inquirendum, quis sit Balthasar iste, qui infra in hoc ipso capitulo vocatur filius Nabuchodonosor regis, de quo præcedenti capitulo facta est mentio. Propter quod, ut refert Hieronymus, vulgo creditum fuit a pluribus, quod immediate fuisset filius ejus. Sed hujus oppositum certum est. Et B. Hieronymus cum aliis doctoribus tam Hebræis quam Latinis in hoc concordantibus, probat quod fuit filius Evilmerodach filii Nabuchodonosor regis.
Nihilo minus de catalogo regum Babylonis, et ordine successionis eorum, magna est inter exponentes distantia. Quidam enim, quos sequitur Lyra, affirmant quod Evilmerodach immediate regnavit post Nabuchodonosor, et quod post Evilmerodach immediate regnavit Balthasar filius ejus, de quo nunc sermo. Sed dictum istorum, ab Hieronymo quantum ad hoc reprobatur, quod dicunt Balthasar statim post Evilmerodach imperasse. Ait namque Hieronymus : Juxta Berosum qui Chaldæam scripsit historiam, et Josephum qui sequitur Berosum, post Nabuchodonosor qui regnavit annis quadraginta tribus, successit in regnum Evilmerodach, de quo scribit Jeremias quod primo anno regni sui eduxit Joachin regem Juda de carcere.1 Post Evilmerodach, secundum Josephum, regnavit filius ejus Neglisar, et post hunc filius ejus Labosardach, post quem regnavit filius ejus Balthasar. Hunc modum Albertus secutus est; sed in Scholastica historia longe aliter dicitur. Sic enim dicitur ibi : Et mortuus est Nabuchodonosor magnus, et regnavit pro eo Nabuchodonosor filius ejus, qui super lapides grandes instar montis evectos plantavit arbores, ac hortum qui suspensilis dicebatur, eo quod uxor ejus in finibus Mediæ nutrita, regionem suam a longe videre desideraret : quem Megasthenes historiographus asserit fortitudine et actuum magnitudine Herculem transcendisse. Quo mortuo, regnavit pro eo Evilmerodach frater ejus : qui Evilmerodach habuit tres filios, scilicet Neglisar et Labosardach jam præfatos, et Balthasar, ad quem, post regna fratrum, devolutum est regnum. — Quid horum sit verius, sapientiori committo. Constat tamen ex his, quod concordantia aliquorum, dicentium quod Evilmerodach et Balthasar fuerunt iidem numero cum Neglisar et Labosardach, eo quod ambo binomii fuerint, non procedat juxta prædicta, nec sit concordantia vera, quia secundum eam non diceretur quod quatuor isti sibi invicem per temporum intervalla successissent in regno.
Itaque, Balthasar rex Babylonis fecit suis grande convivium. Sed mirum apparet quare hoc fecerit, quum tempore hujus convivii civitas sua fuerit a Persis ac Medis obsessa. Ad quod quidam respondent, quod quia Jeremias prædixit septuaginta annis evolutis finiendum regnum Babylonis, atque solvendam Judæorum captivitatem de Babylone, Balthasar putans annos illos fluxisse, nec tamen Judæos a sua jurisdictione solutos, æstimavit vaticinium Jeremiæ cassatum, atque exsultans, diis suis gratias egit;2 Judæorumque spei insultans, vasa templi Dei ad suam præcepit mensam portari, sicut dicetur inferius. Hoc dictum Hieronymus, Scholastica quoque historia, fabulam vocant. Imo illa testatur Historia: Sane illa annorum septuagena nondum fluxerat, sed septima decas jam currebat, id est septimus denarius. In septuaginta enim sunt septem denarii, et ultimus denarius illorum annorum tunc erat, secundum Historiam istam. Præterea Historia ista aliam hujus convivii rationem assignans, sic ait: Secundum Josephum, solennitas in Babylone fuerat instituta ob urbis defensionem: ad quam solennitatem majores convenerant. Denique in Judith historia legitur Ozias princeps plebis Israel, obsessa urbe sua Bethulia, fecisse cunctis presbyteris cœnam magnam.3
Porro quod ait, optimatibus suis mille, dupliciter intelligi potest: primo, ut ponatur ibi certus numerus optimatum; secundo, ut per numerum determinatum insinuetur numerus indeterminatus, quod scilicet multi valde fuerunt. Dicuntque aliqui, omnes magnos Babylonici imperii principes convenisse in Babylonem, ut defenderent civitatem contra Cyrum et Darium reges eam tunc obsidentes. Et unusquisque secundum suam bibebat ætatem, id est secundum quod suæ congruebat ætati: ita quod non cogebatur bibere ultra vires, quemadmodum in convivio Assueri factum scribitur, quum dicitur: Non erat qui nolentes cogeret ad bibendum;4 sed sic rex statuerat, ut sumeret unusquisque quod vellet. Secundo, et melius, ut apparet, exponitur secundum Glossam, quod ideo unusquisque secundum suam ætatem bibisse dicatur, quia secundum ætates suas erant in convivio collocati, videlicet seniores in altioribus locis. Et ut dicit Albertus, ætas intelligitur ibi non vitæ, sed dignitatis adeptæ, quia ex tunc honor eis debebatur: ita ut qui diutius fuerunt in dignitatibus atque officiis, seniores vocentur, sicut in religionibus qui prius venerunt, seniores dicuntur. In Actis quoque dicitur Jacobus Major, quia vocatione ad apostolatum fuit alio Jacobo prior.
Præcepit autem jam temulentus rex, id est Balthasar ebrius factus: quum tamen ebrietas regi maxime disconveniat. Rex enim a regendo vocatur, et ebrietas regiminis impedit bonitatem. Ideo in Proverbiorum libro inducitur: Noli regibus dare vinum, quia nullum secretum ubi regnat ebrietas.5 Et Osee ait: Fornicatio et ebrietas et vinum auferunt cor.6 Et alibi: Væ terræ cujus rex puer est.7 Et mirum quod in tali obsidione sobrietatem reliquerit, quum tunc potissime consilio sano eguerit, nisi forte in fortitudine urbis confidens, putaverit eam inexpugnabilem esse. Ut afferrentur per suos ministros vasa cultus divini aurea et argentea quæ asportaverat Nabuchodonosor, pater ejus, non proximus, sed remotus. Est enim consuetudo Scripturæ, etiam avos, proavos et atavos, dicere patres, imo et remotiores, præsertim notabiles et famosos, sicut in libris Regum Asa et Ezechias filii David vocantur.89 De templo quod fuit in Jerusalem. Posuitque ea in templo dei sui in Babylone, ut in principio dictum est.10 Ut biberent in eis rex ipsemet, scilicet Balthasar, et optimates ejus, et uxores, et concubinæ. Quod prorsus sacrilegum fuit.
Unde Nabuchodonosor vasa hæc aliqualiter secundum suam perfidiam honoravit, ea in domo dei sui ponendo; iste vero totaliter ea contempsit, dum ea non solum usui applicavit humano, quantum ad se, sed et servis et conjugibus, imo et scortis ea apposuit ad utendum: ideo statim eum secuta est ultio Dei. Et tamen, ut dicit Albertus, istud quotidie fit, quando thesauri domus Dei et ecclesiastici reditus in scortorum convertuntur abusum. Quid autem hæc vasa mystice signent, dictum est primo capitulo.11
Bibebant vinum ex vasis his, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneos et lapideos. Quod dupliciter accipi potest. Primo, quod laudabant deos, quorum imagines erant de auro vel argento, ære, ferro, ligno aut saxis. Secundo, quod idola de his materiis facta laudaverint, putantes aliquid numinis esse in eis, prout Augustinus in libro octavo de Civitate Dei commemorat Trismegistum dixisse: Statuas dico animatas, sensu et spiritu plenas. Nempe, ut Valerius Maximus refert, quidam gentilium non idola templorum, sed deos per idola præsentatos, quidam vero idola ipsa colebant. De his diis ait in epistola Jeremias: Videbitis in Babylone deos aureos et argenteos, lapideos et ligneos portari in humeris.12 Secundum Hieronymum autem, laudant deos suos, insultantes Deo Judæorum, quod diis suis sibi victoriam tribuentibus, bibant in vasis Dei. Ad ostentationem quoque magnificentiæ suæ, Balthasar vasa Dei ita tractavit. — Insuper, secundum Hieronymum et Albertum, aurum sapientiam sæculi signat; argentum, eloquentiam; æs, carmina poetarum; ferrum, ligamenta syllogismorum; lignum et lapides, ineptas adinventiones ac faciles ad solvendum, duras tamen propter obstinationem errantium. Itaque qui ista immoderanter honorant, aut ista habentes propter ea, quasi adorant et laudant ac colunt aurum, argentum, æs, ferrum, ligna et saxa.
In eadem hora apparuerunt digiti, id est similitudines digitorum, quasi manus hominis. Non dicit, Manus, sed, Quasi manus: quia nec vere digiti, nec vere manus fuerunt, sed eorum effigies. Aliquid tamen reale apparuit in vigilia clare ad oculum, cujus materia ad formam digitorum ac manus hominis fuit redacta: quod totum angelico ministerio factum est. Et sicut præcedenti capitulo dicebatur, Quum adhuc sermo esset in ore regis, vox de cœlo ruit;13 ita nunc dicitur, In eadem hora: ut utrobique intelligatur ob Dei blasphemiam illata vindicta, secundum Hieronymum. Tamen quia pœna Nabuchodonosor fuit terminanda, et ipse per pœnitentiam restituendus in regnum, idcirco in ejus pœnæ denuntiatione vox desuper ruit. Hic vero ob perpetuam rei memoriam scribitur, quia rex Balthasar fuit necandus, ejusque regnum irreparabiliter dissipandum, propter tantum Dei et vasorum ejus contemptum. Ex quo sequitur, quam temerarium sit, res Deo consecratas usibus applicare humanis, quum et Apostolus dicat: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Scribentis contra candelabrum, id est ex opposito ejus, ut scriptura lumine candelæ directius tacta, clarius videretur a rege ac suis.14 Unde apparet, quod in cœna id accidit. In superficie parietis aulæ regiæ: ut rex adverteret scripturam pertinere ad se, quia et ex adverso ipsius est exarata.
Et rex adspiciebat articulos manus scribentis. Secundum Scholasticam historiam, incertum est an etiam adstantes viderint manum seu digitos. Et quidam super hæc verba ait: Hic non dicitur, quod alii viderint: ex quo videtur, quod non erat ibi manus scribentis secundum exsistentiam, quia talia communiter videntur ab omnibus adsistentibus; sed erat ibi talis apparitio in oculis regis, et sententia in pariete scribebatur, ministerio tamen angelico. Oppositum autem istius jam dictum est: ideo magis credendum, quod ibi aliquid reale extra oculum fuit ac videbatur. Nec verum est, quod talia communiter a cunctis videntur : imo magis contrarium accidit, ut scilicet quæ angeli-co ministerio præsentantur per corpora ab eis assumpta sive formata, non æque ab omnibus videantur, sed ab eis dumtaxat propter quos talia specialiter exhibentur : nam et talia visum immutant, secundum an-geli voluntatem. Frequenter etiam defuncti et spiritus mali aut boni, realiter vigilan-ti apparent in corpore quodam assumpto, nec tamen cunctis qui adsunt, apparent.
Tunc facies regis commutata est, id est, in pallorem versa præ timore, ex quo san-guis amicus naturæ, decurrebat ad cor in ejus subsidium. Hinc in Ecclesiastico di-citur : Cor hominis immutat faciem ejus, sive in bono, sive in malo.15 Unde hujus-modi pallor quandoque timorem, quando-que dolorem cordis demonstrat. Siquidem secundo Machabæorum libro scribitur : Facies et color immutatus declarabant in-ternum animi dolorem.16 Et cogitationes ejus conturbabant eum. Quadam enim ratioci-natione seu mentis discursu excogitare ni-tebatur, quid res tam inconsueta signaret, et cogitavit quod aliquid mali prætenderet : sicut et patri suo Nabuchodonosor contigit.17 At vero, secundum Albertum, co-gitationes, quasi coagitationes dicuntur, quando mens hominis multa revolvit : quod naturale est homini conturbato, se-cundum illud in Job :18 Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Et compages renum ejus, ubi su-periora inferioribus junguntur, solveban-tur aliqualiter, non totaliter, ab invicem, utpote ab habitudine naturali, ita quod partim vires amisit. Passiones enim fiunt cum corporali transmutatione : et si fu-erint multum intensæ præfatæ passiones timoris sive doloris, magnam valde im-proportionem harmoniæ in corpore pa-riunt, sicque compago renum dissolvitur. Et genua ejus ad se invicem collideban-tur. Timor namque intensus in corde, facit tremorem in corpore. Sanguine etenim a membris fugiente ad cor, membra frige-scunt ac tremunt.
Exclamavit itaque rex fortiter ex in-genti affectu, ut magnitudo clamoris, ma-gnitudinem interioris turbationis signaret. Naturale est enim homini angustiato ac territo, exclamare, juxta illud Baruch : Anima in angustiis et spiritus anxius cla-mat ad te, Domine.19 Ut introducerent mi-nistri sui qui aderant, qui etiam scriptu-ram viderunt, saltem postquam manus evanuit, secundum Scholasticam histori-am, magos, Chaldæos et aruspices. Quid istis significetur nominibus, in expositione secundi capituli patet.20 Utque Glossa testatur, antiquum gentis suæ sectatur er-rorem, magos vocans, non Dei Prophetam. Et proloquens, id est procul ac publice loquens, rex, ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fe-cerit, purpura vestietur, et torquem au-ream habebit in collo. Istud, secundum Glossam, summæ fuit dignitatis. Insuper Glossa dicit : Apud Judæos unctio fecit reges ; apud gentiles autem quatuor insi-gnia, scilicet purpura, fibula, annulus, diadema ; unumque horum sine aliis con-cessum, non dabat honoris regii pleni-tudinem, sed participium. Simul enim accepta, regium designabant honorem per-fecte ; singula autem per se accepta, vel quædam eorum simul, designabant ali-quam regii honoris participationem. Ideo subditur : et tertius in regno meo erit. Quod dupliciter posse intelligi, breviter innuit Hieronymus, dicens : Vel tertius post me, vel unus de tribus principibus. Quidam sequuntur primum sensum, quod scilicet tertius a rege esset in honore. Scholastica historia et Albertus secuti sunt sensum secundum, dicendo : Unus erit tri-um principum præsidentium satrapis seu mille optimatibus.
Porro torques dabatur in signum quod collum non erat solutum ad insipienter loquendum. Aurum enim sapientiam de-notat, sicut in Proverbiis jubetur : Audi, fili mi, disciplinam patris tui, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.21 Purpura autem regia vestis est, qua uti non licuit nisi regibus, nisi de eorum licentia alii uterentur.22 Insuper illa scriptura sacram designat Scripturam, homines præmonentem de futuris suppliciis. Legit autem et interpretatur, qui de Scripturis monita profert salutis. Iste induitur purpura, id est devotionali animæ ornamento, in devotione passionis ac sanguinis Christi, de quo in Isaia habetur :23 Quare rubrum est indumentum tuum ? Accipit quoque et auream torquem, id est sapientialem discretionem loquendi. Hinc Ecclesiasticus ait : Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.24
Tunc ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere. Scripta enim fuit Hebraice. Etiam quamvis verba legere potuissent, sensum tamen exponere sine revelatione non valuissent. Nam verba exarata ex humana institutione, sensum a Deo intentum non habuerunt. Nec interpretationem ejus indicare regi. Quo figuratur, quod sacra Scriptura nequit intelligi, nisi eodem spiritu quo est scripta, revelata seu edita. Unde rex Balthasar satis conturbatus est præ sollicitudine, et vultus illius immutatus est præ pavore. Quocontra de justo loquitur Salomon, quod quasi leo confidens, absque terrore erit;2526 et item, Non contristabit justum quidquid ei acciderit. De Anna quoque matre Samuelis scriptum est :27 Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati. Ideo dicit Albertus, quod inconstantiæ signum sit, usque ad suffusionem vultus dejici in tristitia. Sed et optimates ejus turbabantur, regi compatiendo, et de suis simul periculis formidando.
Regina autem : quam Porphyrius somniavit fuisse conjugem Balthasar, illudens eam viro sapientiorem, quasi non quotidie inveniantur uxores suis sapientiores maritis. Sed secundum Josephum, avia ejus fuit; secundum Origenem, mater. Sicque ex senio recordabatur diu præteritorum. Pro re quæ acciderat regi et optimatibus ejus, sollicita, domum convivii ingressa est, in qua uxores concubinæque regis epulabantur simul cum rege. Nisi forte dicatur, quod mulieres seorsum resederint, sicut in convivio Assueri factum est :28 quod tamen ex superioribus non apparet. Unde regina ista propter senium suum videtur se a convivio absentasse. Et forte exemplo viri sui se aliqualiter emendavit : si tamen uxor Nabuchodonosor fuit. Et proloquens, ait : Rex, in æternum vive, nunc scilicet prospere, deinde in societate deorum, finita hac vita :29 sicut secundo capitulo magis expositum est. Et consolatorie ac magnanimiter loquitur regi, ut tristitiam temperet. Non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur ; sed tumultuantes cogitationes has abjice, et esto securus.
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se.30 Quod præcedenti capitulo fuit expositum. Loquitur autem mulier more gentilium, et unius summi soliusque veri Dei donum gratuitum, putat esse donum deorum, secundum unam expositionem verborum istorum. Et in diebus patris tui, non proximi, sed remoti, scilicet Nabuchodonosor regis, ut in isto articulo dictum est plenius, scientia in humanis, et sapientia in divinis, inventæ sunt in eo abundantius quam in omnibus sapientibus Babylonis. Nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum et incantatorum, Chaldæorum et aruspicum (quæ supra, præsertim primo et secundo capitulis, exstant exposita), posuit eum.31 Incantatores autem, secundum Albertum, dicuntur, qui carminibus in herbis aut animalibus divinant. Pater, inquam, tuus, o rex : quia spiritus amplior, id est copiosior illustratio spiritus superni, seu spiritus vel anima seu mens plura comprehendens, sicque amplior quoad multitudinem scitorum, et prudentia, id est clarior atque profundior, quoad agibilia, præsertim humana ; intelligentiaque, id est interna ac penetrativa cognitio per rationes cognitorum, et interpretatio, constituit id est vocalis et evidens expositio, somniorum, mysticum aliquid continentium, ac prophetalium, aut naturaliter significativorum;32 et ostensio secretorum, quæ ratione investigari non valent humana, seu intellectualium visionum, atque eorum quæ non in somniis nec imaginarie revelantur: talia namque ostensa sunt ei, et ipse talia aliis declaravit; et ligatorum, id est obscurorum quæ ænigmatibus, allegoriis atque metaphoris involuta sunt, qualia potissime sunt prophetica scripta, solutio; inventæ sunt in eo a Nabuchodonosor rege, talia ab ipso quærente: noverat equidem rationes intricatorum. Sicque Philosophus loquitur, quod sicut nodum solvere nequit, qui ejus intricationem non novit; sic nec quæstionem dubitabilem, qui rationum ex utraque parte intricationes ignorat. Hoc est in Daniele, cui rex Nabuchodonosor imposuit per principem eunuchorum (ut patuit primo capitulo), nomen Balthasar.33 Circa quod scribit Hieronymus: Miranda viri et inter barbaros sancta conversatio, ut regina pro virtutum magnitudine tantis eum elevet laudibus. Ubique namque virtuti sua sunt præmia, dum et barbara femina virum Dei tantis extollit præconiis. Nunc itaque Daniel vocetur, etc.
Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem rex ait. Ecce quod contemnendus non est sexus. Unde si mulier loquatur viriliter ac prudenter, non abjiciendum ejus eloquium, nec parvi pendadum consilium. Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, id est tribus Juda seu Judæorum, quem adduxit pater meus rex
Ibid. 2.
14
Nabuchodonosor de Judæa cum Joakim rege Juda? Mirum quod virum tam famosum, sapientem ac sanctum, rex iste non novit. Unde videtur totus fuisse sacrilegus et carnalis, nec quidquam de virtuosis curasse hominibus. Audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas in te; et scientia humanorum, intelligentiaque secretorum, ac sapientia divinorum, ampliores quam in aliis, inventæ sint in te, etc. Si ergo vales scripturam hanc in pariete apparentem legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, etc. Quæ transiliuntur, nulla difficultate teguntur: imo et si quam habent, supra jam patuerunt.
Ad quæ respondens Daniel ait coram rege: Munera tua quæ promittis, sint tibi, id est, remaneant tui juris, et dona domus tuæ alteri da. In quo constantia, justitia atque perfectio Danielis emicuit, quia nil veritus est, nec pro spirituali temporale accipere voluit, atque in omnibus ordinate processit. Denique, sicut et Lyra dicit: Ex pacto non est aliquid accipiendum pro revelatione divini secreti, sed post factum potest aliquid accipi ex liberalitate dantis. Et ut Seneca ait, Liber non est qui munus accipit. Hieronymus hic loquitur: Æmulemur Danielem, regiam dignitatem et munera contemnentem, qui absque pretio proferens veritatem, jam ipse legis præceptum evangelicum sequebatur: Gratis accepistis, gratis date. Alioqui, et tristia nuntiantem, indecens erat libenter munera accipere.34 Scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi. Videtur quod jam omnia ista revelata fuerint Danieli, quomodo, cur, et quid scriptum esset, quid item scripta significarent, quamvis in ipsa scripturæ inspectione quiverit Deus Danieli expositionem ostendere.
O rex Balthasar. Exclamationem præmittit, ut dicenda seriosius advertantur, atque ut notabilia prorsus et magna esse pandantur. Deus altissimus, a cujus majestate omnia distant in infinitum in perfectione et gloria, regnum, imo et orientis monarchiam ac grande imperium, magnificentiam, gloriam et honorem (ista præcedenti capitulo prolixe exposita sunt), dedit Nabuchodonosor patri tuo.35 Omnis enim potestas a Deo est, et omne bonum naturæ atque fortunæ datur ac dispensatur ab ipso: qui bonis et malis, gratis et ingratis ista communicat, occulto quidem judicio, diversisque modis.36 Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi3738 populi, tribus et linguæ: quorum differentia capitulo tertio fuit exposita;39 contremebant et metuebant eum, ita quod præmagnitudine pavoris cordis, etiam corpora contremebant. Estque distributio ista accommoda et pro generibus singulorum. Atque de his potissime sermo est qui regi huic subjecti fuerunt, vel ab ipso impugnari verebantur. Præcipue quippe timenda est iracundia regum, juxta illud Proverbiorum: Sicut fremitus leonis, ita et ira regis;40 sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Quos volebat, interficiebat; et quos volebat, percutiebat lædendo seu mutilando. Quos volebat, exaltabat; et quos volebat, humiliabat opprimendo.41 Deus enim permittit præsidentes potestate sibi collata abuti, et frequenter ob hominum pravitatem dat reges principesque crudeles, sicut per Osee protestatur: Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea.42 Verumtamen impii hi dominatores nil agunt in subditos, nisi Deo volente aut juste permittente: sub cujus providentia omnia cadunt; et qui per sapientiam atque justitiam suam judicialiter ordinat, et præsertim in die generalis judicii, rectissime ordinabit, quidquid interim obliquum impiumque videtur. Sed et feroces ac impii præsidentes, sæpe sunt instrumentum æquitatis divinæ contra iniquos, quorum Deus punit excessus per illos. Hanc regis tyrannidem sequuntur tyranni crudelesque domini, illud Sapientiæ dicentes, Sit fortitudo nostra lex justitiæ:43 voluntatem, non rationem, sequentes. Denique istud agebat Nabuchodonosor ante suam amentiam, multum injuste et irrationabili voluntate. Ad mentem vero reversus, quando et major virtus ac gloria datæ sunt ei, similia quidem egit quoad substantiam facti, sed rationabiliter, judicialiter, ac juste, cum Dei timore, Danielis utens doctrinis.
Quando vero elevatum est cor ejus elationis tumore: juxta illud in Job, Cucurrit impius adversus Deum erecto collo;44 et spiritus ejus, id est anima, quoad superriorem ejus partem et voluntatem, obfirmatus est ad superbiam, id est induratus in ea, in tantum ut se in statua aurea quam erexit, faceret adorari, et diceret, Nonne hæc est Babylon civitas magna?4546 prout præcedenti dicebatur capitulo; depositus est de solio regni sui, etc. Deo enim sibi usum rationis abstrahente, pulsus est regno ut vere insanus, juxta modum præcedenti scriptum capitulo, in quo, quæ nunc transilio, clare tractata sunt.47
Tu quoque filius ejus, Balthasar, non humiliasti cor tuum, quum scires hæc omnia: forte ex aliquorum relatu, et quia hujusmodi facta regum scribi solebant; nec istud fuit tam diu præteritum, quin in memoriis plurimorum recenter permanserit, quia et multi qui istud viderunt, adhuc vivebant, ut Daniel. Et in hoc aggravabatur impietas Balthasar, quod patris sui exemplo se non correxit, quum in Proverbiis scriptum sit: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Et Ptolemæus disseruit: Qui exemplo alterius non corrigitur, alii corrigentur ab ipso.48 Præterea, felix quem faciunt aliena damna peritum; qui istud Ecclesiastici sapienter advertit: Memor esto judicii mei, sic enim erit et tuum;49 mihi heri, et tibi hodie. Innotescit demum ex his, quod superiorum ac præsidentium vitia non sunt palpanda, sed juste reprehendenda, quando locus, tempus, causa, caritas, discretioque requirunt. Quod tamen discrete agendum est, ne exacerbentur.
Sed adversus Dominatorem cæli elevatus es, id est, obtenebrata pompositate opposuisti te Deo. Superbus autem præcipue opponit se Deo, juxta illud in Job: Quid tumet contra Deum spiritus tuus?50 Superbus quippe gloriam et honorem, quæ Deo debentur, usurpat inique. Et vasa domus ejus allata sunt coram te: sicut in principio hujus capituli dictum est atque expositum.51 Deos quoque argenteos et aureos, etc., laudasti, cultum soli Deo vero debitum, vilissimis impendendo. Idola autem, ut dicitur, de diversis fiebant metallis, secundum proprietatem illorum quibus fiebant: ut idolum Martis de ferro, similiter aliorum deorum quos in bellis potestatem habere credebant; idolum solis, de auro; lunæ, de argento. Vel etiam opinandum, quod idola de materiis pretiosis aut vilioribus fabricabantur, secundum facultatem majorem aut minorem facientium fieri ea. Porro Deum qui habet flatum tuum, id est spiritum seu animam vel respirandi virtutem, qua vita servatur, in manu, id est in potestate sua, ita ut quum ei placuerit, tollat eum a te. Potest quoque eum damnare, et gratiam salvationis potest præstare. Sic enim accipitur flatus, quum per Isaiam Dominus loquitur: Ego Dominus dans flatum populo qui est super terram, et spiritum calcantibus eam. Et ideo anima flatus vocatur, quoniam scriptum est: Inspiravit Dominus in faciem ejus (scilicet hominis) spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Unde per Isaiam Dominus contestatur: Flatus ego faciam. Et omnes vias tuas, id est cogitatus, affectiones et actus, ita ut possit eas per lineas æquitatis clementer dirigere, et in abruptis vitiorum juste deserere, easque ad libitum condemnare. Flatus quoque et via regum fertur esse in manu Dei, quia ad nutum inclinat ea quocumque voluerit, prout Salomon dicit: Cor regis in manu Dei; quocumque voluerit, vertet illud. Non glorificasti, nec verbis nec operibus, imo utroque modo blasphemasti: quod est pessima apostasia. Atque infelicissima calamitas creaturæ rationalis hæc est, quod Creatorem suum relinquit, et vana ac vilia ei præponit. Propter quod in Ecclesiastico legitur: Initium superbiæ hominis est, apostatare a Deo; quoniam ab illo qui fecit eum, recessit cor ejus.
24 Idcirco, id est pro tantis demeritis, missus est ab eo articulus manus: Deo enim jubente, angelus effigiem hanc formavit; quæ scripsit hoc quod exaratum est. Ex quo, secundum Albertum, videtur quod non colore, sed in lapide scriptum fuit.
Hæc est autem scriptura quæ digesta est verbis Hebraicis, ut aliqui dicunt: Mane, Thecel, Phares, id est, numerus, appensio, divisio. Ad quod partim applicari potest illud Sapientiæ: Omnia in numero, pondere ac mensura constituisti.
25 Et hæc est interpretatio sermonis, id est expositio horum trium verborum: quorum quodlibet ex divina institutione integrum sensum significavit, qui non nisi per revelationem poterat sciri. Mane significat: numeravit Deus regnum tuum, id est, tempus durationis Babylonici imperii in certo posuit numero, ut (juxta oraculum Jeremiæ, imo Dei per eum) omnes gentes septuaginta annis servirent regibus Babylonis. Vel, secundum Albertum, Numeravit Deus regnum tuum, id est omnes actus et verba quæ habuisti in regno: secundum illud Job, Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat? Et complevit illud, id est, jam in te illud terminabit, ita quod te occiso, regnum Babyloniæ transferetur ad alios.
26 Thecel significat: appensum est regnum tuum, vel, appensus es tu, in statera, id est in æquitate seu examine divini judicii, et inventum est, vel, inventus es, a Deo infallibili judice omnia intuente, minus habens de justitia quam merito haberet, vel haberes; vel, minus habens bonitatis, quam tu ipse putabas. De hac statera loquitur Job: Si ambulavi in vanitate, appendat me in statera. Et in Proverbiis: Pondus et statera judicia Domini sunt.
27 Phares significat: divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis, id est, jam statim separabitur et tolletur a te ac tua progenie, et ad Medos transferetur ac Persas: juxta illud Isaiæ, Non est solium ultra filiæ Chaldæorum; et rursus, Ecce ego suscitabo super eos Medos et Persas, etc.
28 Tunc jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus; et prædicatum est de eo, quod haberet potestatem tertius in regno suo,
29
Is. xlii, 5.
Gen. ii, 7.
Is. lvii, 16.
Prov. xxi, 1.
Eccl. x, 14, 15.
Sap. xi, 21.
Jer. xxv, 11; xxix, 10.
Job xxxi, 4.
Ibid. 5, 6.
Prov. xvi, 11.
Is. xlvii, 1.
Ibid. xiii, 17. scilicet Balthasar regis, id est, quod unus esset trium principalium principum, vel tertius in potestate post regem. Et secundum Albertum, forte unus istorum trium principum præfuit curiæ, alter exercitui, tertius terræ. Omnia ista exhibuit Balthasar Danieli, ut promissionem suam impleret, qua interpretanti scripturam ista promisit; et ut Glossa Hieronymum sequens tangit, quatenus Dei hominem venerando, veniam mereretur: quam idcirco non meruit, quia gravius fuit sacrilegium ejus in Deum, quam veneratio in servum ipsius; vel, quia non putavit interpretationem Danielis tam cito implendam. Daniel quoque, secundum Hieronymum, ista ornamenta accepit, ut per ea Dario in regnum mox successuro fieret notior, et per notitiam honoratior.
Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldæus. Circa quod scribit Hieronymus: Refert Josephus decimo Antiquitatis Judaicæ libro, quod Babylone a Medis et Persis obsessa, Balthasar in tantam venit sui oblivionem seu negligentiam, ut celeberrimum iniret convivium, et vasis templi Dei allatis, vacaret epulis. Unde potest stare historia, quod eadem nocte sit captus et jugulatus, omnibus interpretatione somnii territis aut ebrietate sopitis, aut convivio ac celebritati intentis. Aliqui dicunt Balthasar regem a cubiculariis suis occisum, et proditione eorum urbem hostibus traditam. Secundum Glossam vero, a Medis ac Persis occisus est. Dicuntque aliqui, quod Persæ ac Medi, audita visione atque divina sententia contra Balthasar per exploratores suos, fecerunt contra civitatem audacter insultum; bellatoresque urbis nequibant resistere, quoniam ex prædicta visione et Danielis interpretatione attoniti erant, et in stuporem conversi, et quoniam vino atque convivio fuerant fatigati. Sed mirum apparet, quomodo tam cito percipere poterant Persæ ac Medi, quæ in aula regia intra urbem acciderant, quum ista visio ac interpretatio in cœna aut post eam contigerint, ut ex præhabitis liquet, eademque nocte occisus est Balthasar, et capta est Babylon. Denique, dato quod ea tam celeriter percepissent, nequaquam videtur quod tam subito urbem cepissent, cujus muri, ut statim dicetur, ducentorum cubitorum in altitudine erant. Imo, secundum Hieronymum, incredibilius videbatur eam posse capi et destrui, quam ædificari.
Rationabilius ergo existimo quod de hac re in Scholastica historia atque in Chronica Martini scriptum est. Sic quippe in Scholastica fertur historia: Cyrus divisit Euphraten longe a civitate per alveos plures, ut alveum qui influebat in civitatem, vadabilem faceret; et per ipsum ingressi sunt hostes in civitatem sub muro. De qua re in Chronica Martini plenius ita narratur: Quum Cyrus orientem sibi pro magna parte subjecisset, ad Babylonem, quæ aliis civitatibus opulentior fuit, accessit. Sed Euphrates magnus fluvius obstitit. Quumque unus de suis militibus audacior et forma elegantior transitum attentaret, et fluvii rapacitate absorptus fuisset, rex Cyrus dolens pro milite, iratus protestatus est, quod fluvium qui tam præclarum militem voravit, adeo meabilem faceret, ut genua feminarum transeuntium non tangeret. Quod et factum est. Nam per campi amplitudinem in quadringentos sexaginta alveos fluvium divisit. Sicque Euphraten validissimum fluvium per mediam Babylonem fluentem, a civitate avertit; et sic per alveum in luto aquarum multarum, sicut prophetavit Habacuc, civitatem hostiliter introivit.52 Cepitque urbem, quam (ut dicit Orosius) vel humano opere extrui, vel humana virtute destrui potuisse, pene incredibile apud mortales erat. Nam civitas in amplitudine latissimi atque planissimi campi sita, undique conspicua, natura loci lætissima, per quadrum fuit disposita, scilicet quadrangularis, non rotunda. Murorum ejus latitudo fuit quinquaginta cubitorum, et in altitudine quater tantum, scilicet ducentorum. Murus ejus ex cocto latere atque interfuso bitumine fuit compactus. A fronte murorum centum portas æreas habuit. Porro, secundum Hieronymum super Isaiam, quodlibet latus muri quadrati civitatis hujus, sedecim milliaria, id est octo leucas, in longitudine habuit. Nec incredibile est hoc, quia (ut aliqui asserunt) tunc sic ædificabantur53 civitates, saltem aliquæ, quod quilibet secundum statum suum habebat juxta domum suam hortum et vineam, ubi crescebant terræ nascentia, de quibus tempore obsidionis diu simul cum sua familia vivere posset. Capitolium vero seu fortalitium urbis istius, fuit turris Babel, post diluvium a filiis Noe ædificata, ut in Genesi legitur, in altitudine quatuor millia passuum habens. In hac civitate erant templa marmorea, ac aureæ statuæ, atque plateæ auro lapidibusque fulgentes. Nunc vero infra mœnia, vastissima solitudo est et bestiarum tumultus. Et sicut Hieronymus sibi testatur relatum, sunt ibi venationes regales. Unde et muri coctiles subinde instaurantur propter bestias includendas, ut facilius capiantur.
De hac destructione Babylonis, Isaias in diversis libri sui capitulis plura prædixit. Siquidem inter alia quamplurima de ea legitur vaticinatus : Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta, subversa sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham.
A Non habitabitur usque in finem; sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.54 Quod vero exsistente convivio protinus caperetur, ita prædixit : Pone mensam, contemplare in specula;55 comedentes et bibentes, surgite, principes, arripite clypeum. Tanquam dicat, Tempus præliandi est, non epulandi. De qua etiam re Jeremias ille præclarus tam lucide vaticinatur, ut ipsam videatur historiam recitare.56
Et Darius Medus, id est rex Medorum, successit in regnum Balthasar regis, ita quod illud suo adjecit imperio, non quod Babylonem reparaverit atque possederit, annos natus sexaginta duos, ita quod sexaginta duorum tunc erat annorum. Ideo Cyrus rex cum eo obsidens Babylonem, cessit ei in regni sui successione, videlicet ratione ætatis; et quia Darius avunculus Cyri fuit; et rursus, quoniam usque ad illud tempus, regnum Mediæ majus fuit regno Persarum. Has tres rationes tangit breviter Hieronymus. Postremo de hoc Dario scribit Josephus, quod fuit filius Astyagis, qui alio nomine dictus est Assuerus, et quod ætate et moribus regno fuerat dignus.
Footnotes
-
Jer. LII, 31. ↩
-
Jer. xxv, 12; xxix, 10. ↩
-
Judith vi, 19, 20. ↩
-
Esther i, 8. ↩
-
Prov. xxxi, 4. ↩
-
Osee iv, 11. ↩
-
Eccle. x, 16. ↩
-
III Reg. xv, 11; ↩
-
IV Reg. xviii, 3. ↩
-
Dan. i, 2. ↩
-
Dan. 1, 2. ↩
-
Baruch vi, 3. ↩
-
Dan. IV, 28. ↩
-
I Cor. III, 17. ↩
-
Eccli. xm, 31. ↩
-
II Mach. III, 16. ↩
-
Dan. IV, 2. ↩
-
Job XX, 2. ↩
-
Baruch III, 1. ↩
-
Dan. I, 2. ↩
-
Prov. I, 8, 9. ↩
-
Eccli. xiii, 31. ↩
-
Is. LXIII, 2. ↩
-
Eccli. VI, 25. ↩
-
Eccli. XX, 21. ↩
-
Prov. XXVIII, 1. ↩
-
1 Reg. I, 18. ↩
-
Esther I, 9. ↩
-
Dan. II, 4. ↩
-
Dan. IV, 5. ↩
-
Dan. I, 20; II, 2, 27, 48. ↩
-
Dan. xii, 21. ↩
-
Dan. 1, 7. ↩
-
Matth. x, 8. ↩
-
Rom. XIM, 1. ↩
-
Matth. V, 45. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
Dan. i, 7. ↩
-
Dan. III, 4. ↩
-
Prov. xix, 12. ↩
-
Dan. V, 19. ↩
-
Osee XIII, 11. ↩
-
Sap. II, 11. ↩
-
Job XV, 26. ↩
-
Job IV, 27. ↩
-
Dan. III, 1-6. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Prov. xix, 25. ↩
-
Eccli. XXXVIII, 23. ↩
-
Job XV, 13. ↩
-
vers. 3. ↩
-
Habac. III, 15. ↩
-
Gen. xi, 3-9. ↩
-
Is. xiii, 19-22. ↩
-
Is. xxi, 5. ↩
-
Jer. l, li. ↩
Chapter 7 of 17