Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO CAPITULI SEXTI : PLACUIT DARIO, ET CONSTITUIT SUPER REGNUM SUUM SATRAPAS CENTUM VIGINTI.

PLACUIT Dario, et constituit super regnum suum, id est totale imperium, satrapas centum viginti. Quid satrapæ proprie appellentur, dictum est in expositione capituli tertii.1 Ut essent in toto regno suo, id est, per universum ejus imperium singuli singulis præsiderent provinciis : ita quod quilibet uni provinciæ præerat, secundum Albertum, qui etiam ait, quod Darii hujus imperium continebat centum viginti septem provincias : ad quod allegat illud Esther, In diebus Assueri2 regis, qui regnavit ab Æthiopia usque Indiam, super centum viginti septem provincias.34

Sed quid allegatio ista ad Darium regem pertineat, certum non habeo, nisi forte dicatur Assuerus natus de semine Darii hujus. Quo tamen concesso, non sequeretur quod si Assuerus, de quo in Esther habetur, tot provinciis præfuit, et Darius, de quo nunc sermo, totidem quoque præfuerit, præsertim quia et Assuerus iste suum auxit valde imperium, sicut in libro Esther conscribitur quod insulas maris fecit tributarias. Dicit demum Albertus, quod septem reliquæ provinciæ Darii, quæ superant præfato numero satraparum, deserviebant tribus principibus principalioribus, de quibus statim dicetur.56 Itaque non penitus certum apparet quod Darius iste tot provincias habuit, quod quilibet satraparum dictorum unam integram subjectam sibi habuerit. Porro Darius iste, ut refert Hieronymus, fuit (secundum Josephum) filius Astyagis : qui Astyages, ut infra legitur, dictus est Assuerus ; sed iste fuit alius ab Assuero de quo in libro Esther habetur. Præterea fuit et alius Darius rex, de quo in principio Aggæi et Zachariæ prophetarum habetur :78 quem multi dicunt fuisse filium Assueri regis de quo historia Esther tractat, quem aliqui dicunt illum Darium quem Alexander Magnus devicit. Sed et Assuerus de quo in Esther, ac Darius de quo in Aggæo, diu fuerunt post Astyagem et Darium de quo nunc loquitur Daniel.

2 Et super eos principes tres, id est, satrapis illis præfecit tres principes, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapæ redderent rationem, id est computationem de redditibus provinciarum et expensis atque negotiis. An autem rationem reddebant omnibus tribus simul, vel eorum alicui, in textu non determinatur. Et rex non sustineret aliquam molestiam in auditu negotiorum et causarum ac computationum : præsertim quia (ut in fine præcedentis articuli dictum est) senex jam erat, idcirco quietam ducere vitam optavit. Itaque satrapæ constituti fuerunt ad discutiendum negotia, ad levandum tributa, ad disponendum partes imperii sibi commissas. De tribus autem principibus nunc repeti possent, quæ jam in præcedentibus capitulis de tribus principibus regni Babyloniæ sunt prædicta, sed in præinductis articulis hæc quærantur. Dicit vero Albertus, quod pauciores tribus præesse non poterant, eo quod unus præfuit curiæ, alter militibus seu exercitibus, tertius negotiis sive judiciis.

Porro ex hac gentilis regis industria instruuntur prælati principesque fideles, ut quæ per inferiores congrue fieri queunt, officialibus suis committant, et in majoribus præsint, quatenus ab exterioribus occupationibus exonerati, Deo quietius vacant. Denique in Exodo aliquid tale inducitur. Ut enim ibi legitur, Jethro cognatus Moysis, viso quod solus Moyses sederet ad populi negotia discernenda, dixit ad eum : Non bonam rem facis; ultra vires tuas est istud negotium. Sed audi verba mea. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent; et provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, qui judicent populum omni tempore. Quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent; leviusque tibi sit, partito onere in alios.9

Insuper, secundum Josephum et expositores communiter, Darius capta destructaque Babylone, volens reverti in Mediam, secum adduxit Danielem : quia ut refert Hieronymus, ambiguum non est quin Darius rex audivit visionem seu signum quod Balthasar regi Babylonis acciderat, expositionemque Danielis, et qualiter regnum Medorum elevandum prædixit. Idcirco in illo eum habebat honore, ad quem et Balthasar eum propter interpretationem scripturæ seu visionis promovit. Dicuntque aliqui, quod Darius reperit Danielem purpura indutum, et aurea torque circa collum ornatum : cujus decoris causam inquirens, audivit quæ de scriptura et ejus interpretatione prætacta sunt. Ideo Danielem tanquam sapientissimum virum cum omni honore assumpsit: quanquam dubium non sit, ex speciali Dei ordinatione totum hoc contigisse, ut per Danielem Deus suam majestatem gentilibus declararet, et populus Israel hinc inde dispersus, per Danielem consolaretur.

Præterea advertendum, quod (ut in Historia scholastica fertur) quamvis visio ista sit quinta secundum ordinem libri hujus, puta secundum ordinem quo Daniel visiones istas describit, septima tamen est secundum rem gestam seu historiæ ordinem. Nam duæ sequentes visiones, duobus capitulis immediate sequentibus scriptæ, ante hanc contigerunt, scilicet tempore Balthasar regis: quo occiso, quod in isto capitulo legitur, contigit. Cur vero Daniel in processu hujus voluminis, ordinem temporis atque historiæ ac visionum non servat, causa (secundum Hieronymum) est, quia historiam historiæ copulat, ut quia in fine præcedentis capituli dictum est, quod Darius superavit Balthasar regem, descripsit quid sibi post hoc accidit. Quamvis autem in libro isto decem visiones in decem capitulis describantur, quarum prima est in primo capitulo, ultima in undecimo, quædam tamen visionum istarum præ ceteris historiales vocantur, quia plus historia eis miscetur. Ideo ait Hieronymus, hic historiam historiæ copulari; imo in isto capitulo res gesta describitur, et tamen in eo visio contineri asseritur: quia ut Lyra affirmat, hic fit mentio de angelo in lacum leonum descendente, ora leonum claudente, Danielemque liberante: in quibus Christi de morte surgentis figurabatur mysterium.

Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas Darii, etiam duos quibus ipse fuerat sociatus: hos superavit sapientia, providentia, honestate, justitia omnique virtute, quia spiritus Dei, id est Spiritus Sanctus, amplior, id est major seu copiosior in communicatione donorum suorum, erat in illo. Quamvis etenim Spiritus Dei sit unus et simplex in se, multiplex tamen est in donis. Rursus, quemadmodum Spiritus Sanctus dicitur dari et infundi ac esse in his, quibus sua dona præstantur; sic dicitur esse major in eis, in quibus dona ejus magis abundant. Vel hoc loco per spiritum Dei, intelligitur virtus, gratia, seu manifestatio Spiritus Dei in donis suis. Sicut ergo gratia fortior est quam sit natura, sic Daniel per dona gratiæ virtute Spiritus Sancti vicit naturalem providentiam atque virtutem satraparum ac principum.

Porro rex Darius cogitabat cum deliberato consensu, constituere eum super omne regnum, id est toti imperio suo eum præficere, propter providentiæ suæ eminentiam, ut esset primus post regem: sicut Joseph fuit in regno Ægypti primus post Pharaonem, juxta illud Genesis, et sunt verba Pharaonis ad eum: Ad tui oris imperium cunctus populus obediet;10 uno tantum regni solio te præcedam. Sicque Daniel præficeretur duobus illis magnis principibus. Unde principes hi duo, et satrapæ centum viginti, seu multi eorum, quærebant inter se modum impediendi promotionem ipsius, ut invenirent occasionem accusationis Danieli ex latere regis exsistenti, id est Danieli qui erat regi collateraliter familiariterque conjunctus: quoniam rex fecit eum sibi specialissimum et quasi collegam. Vel, Ex latere regis, id est ex parte reginæ seu concubinarum regis ad ejus latus cubantium. Observabant itaque an Daniel in sermone, tactu, nutu seu internuntio indecenter se haberet ad aliam quam harum. Hanc expositionem dicit Hieronymus esse Hebræorum, suspicationem addens quod propter occasionem unius verbi, longas soleant fabulas texere. Vel sic: Quærebant Danieli occasionem ex latere regis, id est, ut separarent eum a tanta amicitia regis. Nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt contra eum, eo quod fidelis esset regi in omnibus fidelitate ad justitiam pertinente, et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo, id est nulla culpa contra regem, imo nec suspicio. Non tamen fuit sine omni peccato, saltem veniali. Sed de hoc non poterant eum Dario accusare.

In his verbis commendatur maxima Danielis perfectio, quod tam irreprehensibiliter se gerebat, quod nec levis quidem suspicio contra eum inveniretur: sicut de Judith scriptum est: Quia in omnibus famosissima erat, quoniam timebat Deum valde, nec erat qui loqueretur de ea verbum malum.11 Sicque Daniel implevit illud Petri: Benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Denique vanitatis non est, quod sanctus Daniel ista de se ipso conscribit, quoniam zelo veritatis ad Dei honorem et hominum ædificationem hoc fecit.12 Sic quippe sancti viri virtutes laudesque suas prodere atque conscribere consueverunt humiliter, non jactanter. Dicit quoque Albertus, quod occasio est minus quam causa per accidens. Causa enim per accidens, causat per hoc accidens quod est in ipsa. Occasio autem est, quod non per se, nec per aliquid quod in ipso est, malum est, sed est interpretatum ad malum: sicque in libro Proverbiorum sumitur, quo habetur: Occasionem quærit, qui vult recedere ab amico;13 omni tempore erit exsecrabilis. Hinc alii dicunt: Suspicio est, quando aliquis incipit dubitare de bonitate alicujus ex aliquo levi signo. Nullam ergo suspicionem, id est, nil quod alicujus posset movere suspicionem, invenerunt in Daniele: qui (secundum Josephum) super thesauros regis erat, quoniam adeo justus fuit, quod munera sprevit oblata.

Dixerunt ergo viri illi ambitiosi, non ab animi veracitate seu vigore viri vocati, sed vitiis effeminati. Invidia quippe eos incessanter agitavit et torsit, eo quod virum alienum viderent sibi in cunctis præferri, seque comparatione ipsius non reputari et deprimi.14 Ambitiosi autem sunt invidi; et invidi occasiones quærunt contra innocentes ac virtuosos, potissime contra eos quos vident aut metuunt sibi præferri. Solentque vitia ista in magnatum curiis abundare. Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem deprimendi eum. Viderunt nempe quod stabilis erat in bono, nec putabant eum ab æquitate flectendum. Nisi forte in lege Dei sui, id est in observatione legis divinæ contra ordinationem quamcumque humanam. Considerabant enim, quod a cultu Dei sui nequaquam recederet. Ideo proponebant inter se aliquid ordinare, et ordinationis suæ confirmationem a rege procurare, cujus observatio esset contraria legi Dei, atque per hoc Danielem accusarent regi, tanquam inobedientem eidem. Secundum Hieronymum: Felix est conversatio in qua adversarii nullam inveniunt occasionem, nisi in legitimis Dei quæ servat, id est, quæ talis est quod in veritate reprehendi non potest, nec aliud ei objici valeat nisi quod ad veram spectat justitiam. Qui taliter vivit, dicere potest illud Apostoli ad Corinthios: Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate et sinceritate, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo.15

Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, id est, latenter ac deceptorie impia suggesserunt, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive, nunc scilicet in regia dignitate temporaliter, deinde inter deos perpetue; vel, In æternum vive, id est, quantum in nobis est, optamus te semper manere in vita atque imperio. Iste fuit modus honorandi, affandi, salutandique reges: et a blandis inchoant verbis, ut benevolentiam capiant regis, eumque facilius ad suum trahant affectum. Consilium inierunt cuncti principes regni tui, magistratus et satrapæ (nomina ista supra exposita sunt), et senatores, qui amplioris fuerant dignitatis, et judices, ut decretum imperatorium exeat, id est, a te imperatore instituatur lex præceptoria, et edictum, id est mandatum undique ratum, et comminatione pœnarum vallatum: Ut omnis qui in tuo est regno, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo aut16 homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.

Non immerito simulatores et callidi provocant iram Dei, dum mala sub specie boni, imo et pessima sub optimorum proponunt colore.17 Sic isti perversi, sub specie æquitatis et zeli pro rege, quærunt ut infra tantum tempus nullus quid postulet nisi a rege : ut scilicet homines ad regis reverentiam inducerentur; rex quoque interim suam regiam liberalitatem ostenderet, et cunctis amabilior redderetur, factus jam recens monarcha. Sicque per honorem regi impendendum, moliuntur justo insidias. Mali namque, quum veritate et æquitate non queunt quod cupiunt obtinere, falsis et impiis mediis, sub aliquo boni apparatu, se armant : et istud apud reges, principes et prælatos solet potissime practicari, per eorum ministros ac familiares impia persuadentes, quasi pro honore dominorum suorum zelantes, quum tamen quæ quærunt, nociva sint illis. Propter quod scriptum est in libro Esther :

Quidam aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.18 Et iterum : Quidam in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt, ut omni laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere. Itemque : Malis quorumdam suggestionibus regum studia depravantur.1920 Denique triginta dierum tempus instituunt, quia infra tot dies Danielem sperabant se posse deprehendere ;21 cogitantes quoque quod quamvis paucis forte diebus, non tamen tam multis, a Dei sui invocatione cessaret.22

Nunc itaque, rex, confirma sententiam, id est sensum verborum istorum, quem nos rationabilem judicamus, et scribe decretum, id est, præfatum edictum jube in scriptis promulgari ; ut non immutetur, sed inviolabiliter observetur, quod statutum est a Medis atque Persis, id est a nobis tantis ac talibus, præ ceteris in sapientia potentiaque præclaris, ad quos monarchia devenit, nec prævaricari cuiquam subditorum tuorum liceat hoc decretum. Contra hos eisque similes scriptum est in Isaia : Væ qui condunt leges iniquas ; et scribentes, injustitiam scripserunt.2324 Ex præhabitis verbis infert Hieronymus, unum fuisse sub Dario et Cyro regnum Medorum et Persarum. Porro rex Darius calliditate pravorum deceptus, proposuit decretum, et statuit, id est, ordinavit istud observari, et in scriptis illud insinuavit.

Quod quum Daniel comperisset, id est constitutam legem, id est, jussionem25 istam iniquam agnosceret promulgatam, ingressus est in domum suam, ut in ea oraret quietius, nec publice illud agendo, pravorum insaniam provocaret, regisque edictum inordinate videretur contemnere. Nec enim debet se quis sine causa exponere mortis periculo, vel alios ad vitium inflammare. Et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem, id est versus eam, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat Deum, confitebaturque confessione laudis divinæ ac culpæ suæ, vel potius populi sui Israel, seu etiam regis ac regni, coram Deo suo, immenso, ubique præsente, et omnia intuente, sicut ante facere consueverat. In quo constantia atque justitia Danielis monstratur, quod non timens eos qui corpus occidunt, maluit mortis subire periculum, quam Dei transgredi legem. Orat autem in alto loco, ut hinc inde latius circumspiciens, et Deum in suis contemplans effectibus, se ipsum ad contemplationem sublimius erigat. Nam et altior locus, videtur ad elevationem mentis conferre. Et de Petro apostolo scriptum est in Actibus, quod ascendit in superiora domus ut oraret. Porro cœnacula, secundum Hieronymum, alio nomine appellantur solaria. Et in Actibus de Apostolis eisque associatis habetur : Quum introissent in cœnaculum, ascenderunt in superiora ; et erant perseverantes unanimiter in oratione. Christus quoque in cœnaculo Pascha legitur celebrasse : in quo et Apostoli Spiritum Sanctum susceperunt. Oravit autem Daniel facie versa ad templum Jerusalem : sic enim captivis filiis Israel esse orandum, Salomon ait. Idcirco fenestras aperuit, ut versus illam terræ plagam magis libere adspectaret, sicque Dei et beneficiorum ipsius, ac Patriarcharum et Prophetarum profundius recordaretur.26

Circa prædicta ait Hieronymus : Tria tempora quibus Deo flectenda sunt genua, tertiam horam et sextam et nonam, evangelica traditio intelligit.27 Denique tertia hora descendit super Apostolos Spiritus Sanctus ;28 sexta, volens comedere Petrus, ascendit cœnaculum ad orandum ;29 nona, Petrus et Joannes pergebant ad templum.30

— Insuper de hac re in Scholastica historia fertur : Tribus horis orabant Judæi in die, scilicet hora tertia, sexta, nona. In tertia orabant, quia tunc datus est eis Decalogus legis in monte Sinai. In eadem hora orat Ecclesia, quia tunc datus est Spiritus Sanctus Apostolis.31 In sexta orabant Judæi, quia tunc erectus est serpens æneus in deserto.32 In eadem orat Ecclesia, quia tunc Christus suspensus fuit in ligno. In nona orabant, quia tunc petra dabat aquas in Cades. In eadem orat Ecclesia, quia tunc de Christo lanceato exivit sanguis et aqua.33 — Quidam vero tria hæc tempora intelligunt, mane, meridie, vesperam, juxta illud in Psalmo :34 Vespere et mane et meridie narrabo. Mane namque et vespere juge sacrificium offerebant ;35 in meridie autem peccavit Adam. Ista est expositio una Alberti.36 Et ad idem redit quod Lyra hic dicit : Orabat tribus temporibus in die, id est : hora matutinali, quia lotis manibus Judæi tunc Domino benedicunt ; et hora tertia vel sexta ante comestionem ; et hora vespertina, prout dicitur in Actibus, Petrus et Joannes ascenderunt in templum ad horam orationis nonam :37 quæ accipitur circa tempus vesperarum, ut patet in Ecclesiis majoribus, ubi tunc dicitur Nona. Hoc secundum Lyram narratum sit. — Quod autem Scholastica historia perhibet Judæos ter orasse in die, forsitan non videtur prima facie consonare ei quod scribit Nehemias, quod Judæi quater in die, et quater in nocte confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.38 Et alibi legitur : Septies in die laudem dixi tibi.39

Viri ergo illi curiosius inquirentes. In quo eorum superflua occupatio demonstratur. Curiositas quippe, secundum Tullium, est superflua investigatio rerum ad se non pertinentium. Invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. Forte accesserunt subito eum quasi pro negotiis regis. Oratio autem est simplex petitio ; obsecratio vero est invocatio per aliquod sacrum, per quod oratio fit exaudibilis, ut quum dicimus, Per passionem tuam libera nos, Domine. Circa prædicta ait Hieronymus : Ex hoc loco discimus, ne incaute nos offeramus periculis ; sed quantum in nobis est, declinemus insidias : unde Daniel non in foro, non in plateis, sed in abscondito fecit contra regis imperium, ut Dei omnipotentis jussa impleret.

Et accedentes, locuti sunt regi super edicto, id est de præcepto non petendi aliquid nisi a Dario : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo de subditis tuis, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum? Primo in generali inquirunt, nec Danielem in speciali accusant, quatenus rege quod jusserat confirmante, non habeat facultatem liberandi Danielem, quem sciebant regi carissimum. Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo quem dicitis, quod scilicet ita constitui, juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet. Quod utique falsum est, quia obedire oportet Deo magis quam hominibus.40 Sed tantæ æstimationis fuerunt Medi et Persæ apud se ipsos, quod verba sua putabant omnimode observanda. Tunc dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Judææ. De numero captivorum asserunt Danielem, ut ejus contemptus, quo regis edictum abjecit, intolerabilior videatur, secundum Hieronymum. Non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti. Lex et edictum hic realiter idem designant, puta præceptum, seu ordinationem quæ in quantum verbis seu scriptis promulgatur, edictum vocatur.

Quod verbum quum audisset rex, satis contristatus est, quod carissimum condemnaret ad mortem, et virum regno utilissimum perderet; et pro Daniele apposuit cor ut liberaret eum, id est, variis modis quærens eum eripere, et usque ad solis occasum laborabat ut erueret eum. Viri autem illi intelligentes regem, id est, considerantes ejus intentum, quod scilicet quærebat modum vitandi seu differendi damnationem Danielis: consideravit enim se illorum calliditate circumventum, et propria responsione arctatum, illos quoque ex invidia tetendisse insidias; dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum est atque Persarum, ut omne decretum quod constituerit rex eorum, non liceat immutari, id est revocari aut violari. Ideo rex leges et consuetudines regni sui immutare non audens, regia potestate contra suos non utitur, sed ratione atque consilio. Quumque modum evasionis pro Daniele non cerneret, consensit petitioni suorum. Uno autem inconvenienti dato, multa sequuntur. Ideo qui constituit edictum blasphemum, et illud irrevocabiliter servandum putavit, alia quoque incidit vitia, ita quod innocentem rex humano timore damnavit.

Tunc rex præcepit adduci Danielem de domo sua; et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli antequam in lacum descenderet: Deus tuus, quem tu colis semper, scilicet cultu latriæ, liberabit te. Quocirca scribit Hieronymus: Cedit rex multitudini, et consentientibus inter se adversariis, mortem amici non audet negare; quodque ipse rex obtinere non potuit, scilicet Danielis liberationem, Dei tradit potentiæ. Nec ambigue loquitur, ut dicat, Si potuerit; sed audacter et confidenter, Deus, inquit, tuus quem colis, liberabit te. Audierat enim tres pueros qui inferioris a Daniele meriti erant, flammas vicisse Babylonicas in fornace, et Danieli multa mysteria revelata.41 Unde et diligebat eum, hominemque captivum in maximo habebat honore. Allatusque est lapis unus, et positus super os laci, quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum. Jussit ergo rex os foveæ lapide operiri, eumque signari, ne quis rege ignorante lapidem amoveret, aut Danieli nocumentum inferret. Ideo subditur: ne quid fieret contra Danielem ab adversariis ejus. Magis enim timuit rex sævitiam hominum quam leonum. Ideo Glossa sequens Hieronymum, dicit: Qui de leonibus securus est, homines pertimescit. Dicit quoque Hieronymus: Rex credit eum Dei potentiæ; et signat lapidem etiam annulo optimatum suorum, ne quid suspicionis contra eos videatur habere.

B

Et abiit rex in domum suam, quia jam vespera fuit, et dormivit incœnatus. Quomodo verum est hoc? quum sequatur, cibique non sunt allati coram eo a famulis suis, quia cibos sibi afferri prohibuit, insuper et somnus recessit ab eo. Et respondendum, quod forte parum dormivit, quum tristitia oculos gravet, et ad somnum inclinet. Nam et somnus est alleviativus tristitiæ. Hinc in Marco legitur: Erant oculi eorum, scilicet Apostolorum, gravati præ tristitia.42 Vel quod dicitur, Dormivit, exponendum est, Ad dormiendum se posuit, seu, in lecto quievit. Magnitudo autem tristitiæ, sicut et ceterarum passionum, tantam facit in corpore transmutationem ac dyscrasiam, ut somnum impediat; similiter sollicitudo, et ingens consideratio rei, abstinentia quoque a cibo: quæ omnia in rege fuerunt. Circa hæc Hieronymus scribit et Glossa: Quanta benevolentia regis! Nec die cibum capit, nec nocte dormit; cum Propheta periclitante, quasi uno pendet affectu. Quanto magis nos pro peccatis propriis debemus Deum ad misericordiam flectere, quum rex Deum nesciens, formata scilicet notitia, hoc faciat pro eo quem vult de periculo liberare ! Sed quæritur, si rex firmam habuit confidentiam quod Deus eriperet Danielem, cur eatenus tristabatur. Et respondendum, quod confidentia ejus non fuit perfecta et pura, sed variis cogitationibus ac passionibus, plenæ confidentiæ contrariis, mixta. Sic quippe imperfecte sperantibus solet contingere, præsertim quia etsi de Dei potentia non dubitent, ejus tamen dispositionem et voluntatem non norunt : occulta namque sunt Dei judicia.43

Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit præ desiderio æstuanti. Appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit. Ex compassionis enim magnitudine lacrimas continere non potuit. Forsan lapidem jussit deponi, antequam sic clamavit. Daniel, serve Dei viventis. Deum Danielis vocat viventem, tanquam verum summumque Deum, et ad differentiam deorum qui manibus fiunt. Porro, secundum Hieronymum, rex iste oblitus regiæ dignitatis, victor ad captivum, et dominus cucurrit ad servum. Deus tuus cui tu servis semper, omni scilicet tempore opportuno, putasne valuit te liberare a leonibus? Non quasi de Dei omnipotentia dubitans, ita rex loquitur; sed secundum Hieronymum, in ambiguo sententiam temperat, ut quum Daniel incolumis apparuerit, quanto res incredibilior videbatur, tanto contra adversarios Danielis indignatio regis justior appareret.

Et Daniel regi respondens, ait : Rex, in æternum vive. Honorantem se salutat, et afflictum ac blande loquentem, dulciter consolatur. Deus meus misit angelum suum et conclusit per angelum ora leonum, eorum feritatem, rictum rabiemque refrenans. Unde secundum Hieronymum, non est leonum feritas immutata, sed rabies refrenata. Et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me, id est, vere coram Deo justus apparui, non viribus meis, sed ope gratiæ ejus. Hoc ad gloriam Dei Propheta adjecit, ad satisfaciendum regi, quod ejus edictum prævaricando, non incidit culpam. Ideo subdit : Sed et coram te, rex, delictum non feci : quia jussio regis fuit vitiosa totaliter, ideo ejus transgressio fuit opus virtutis, non vitium.

Tunc rex vehementer gavisus est super eum, videlicet quo eum magis amavit, et quo eum sibi ac suo imperio utiliorem agnovit; et Danielem præcepit educi de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo fide completa : de qua in prima sua epistola ait Joannes, Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra;44 et Paulus ad Hebræos, Sancti per fidem vicerunt regna, obturaverunt ora leonum.45 Denique Salvator :46 Omnia, inquit, possibilia sunt credenti; et rursus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere, et jacta te in mare, et obediet vobis.4748

Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverunt Danielem; et in lacum leonum missi sunt, et filii eorum et uxores eorum, quos, secundum Albertum, incentores scelerum habuerunt, vel saltem fautores seu cooperatores. Rex autem viso tanto miraculo, sumpsit audaciam, et æmuli Danielis timore dejecti sunt. Et non pervenerunt usque ad pavimentum laci. Secundum aliquos, per gradus erat introitus foveæ, in fundo pavimentum habentis. Donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt; forte quod angelus auxit tunc leonum ferociam, ut Danielis liberatio miraculosior monstraretur, et Deus per eam amplius glorificaretur. Et aliqui dicunt Josephum dicere, quod accusatores Danielis dixerunt leones fuisse carnibus saturatos, et ideo Danielem non devorassent; tunc rex jussit, ut ipsi leonibus carnes darent : quod quum facere attentarent, a leonibus (sicut jam dictum est) sunt discerpti. Potius autem videtur juxta textum, quod rex in pœnam talionis jussit eos tradi his feris : quia hoc justum erat secundum pœnam talionis, quæ in æquales potissime locum habet. Præterea Glossa ait: Nulla lex æquior est, quam necis artificem sua arte perire. Propter quod ait Psalmista: Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.49 Et in Proverbiis: In insidiis suis capientur iniqui.50 Et Ecclesiasticus quoque ait:51 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi adveniet illusio. Sic Aman fuit affixus patibulo quod paraverat Mardochæo.52

Tunc rex Darius scripsit universis populis, tribubus et linguis habitantibus in universa terra sui imperii: Pax vobis multiplicetur. Verba ista in epistola Nabuchodonosor regis supra exposita sunt. A me ergo constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo. Per regnum, intelligi potest specialiter regio Medorum, quæ propria fuit Dario; per imperium vero, omnis provincia sibi subjecta. Tremiscant et paveant Deum Danielis, qui licet sit omnium Deus per creationem, Danielis tamen, per tam singularem ejus in omnibus gubernationem, et ob specialem cultum ei a Daniele exhibitum.53 Tremor autem ad corpus, pavor ad animum pertinet, quando tantus est timor internus, quod redundat in corpus usque ad ejus concussionem. Ipse enim est Deus vivens per essentiam, et ipsa actualissima, supersubstantialis, supervoluptuosissima vita, et æternus in sæcula, quum sit ens simpliciter primum, independens et incommutabile prorsus; et regnum ejus non dissipabitur, quoniam congregatio electorum ac Beatorum (qui sunt regnum Dei) manet perpetuo. De horum expositione nunc transeo, quia supra verba hæc habita sunt ac diffuse exposita.54 Et potestas ejus usque in æternum. Ipse enim est sua potestas. De quo ait Psalmista: Qui dominatur in virtute sua in æternum.55 Ipse est liberator, ab adversitatibus eruendo, atque salvator, prospera beatitudinemque præstando, faciens signa et mirabilia: signa, in quantum sunt divinæ potentiæ supernaturaliter ostensiva; et mirabilia, quia cernentes in admirationem convertunt; in cœlo et in terra: per quæ duo extrema, intelligenda est omnis creatura, quæ Creatori ad nutum obedit. Quomodo enim non plenum dominium super universa haberet, qui cuncta de nihilo fecit? Qui liberavit Danielem de lacu leonum. Istam tam pulchram epistolam Darius rex, ut reor, Daniele eum plenius edocente de Deo, dictavit.

Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii et regnum Cyri Persæ. Secundum Hieronymum, non est sensus quod solum vixit usque ad regnum Cyri, scilicet usque ad principium regni ejus super Medos et Persas: nam infra habetur, quod anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli.56 Sed sensus est quod usque ad primum annum monarchiæ atque imperii Darii regis, Daniel mansit in Chaldæa in potentia et honore, quousque scilicet Darius regnum Chaldæorum destruxit, et monarchiam adeptus est, qui tunc Danielem duxit in Mediam: quo defuncto, adhuc mansit Daniel sub Cyro rege per aliquot annos, qui Cyrus Dario successit in regno atque imperio.57

Footnotes

  1. Dan. iii, 2. ↩

  2. Dan. ix, 1. ↩

  3. Esther i, 1. ↩

  4. Esther i, 1. ↩

  5. Esther x, 1. ↩

  6. etiam ↩

  7. Agg. i, 1; ↩

  8. Zach. i, 1. ↩

  9. Exod. xviii, 14, 17-22. ↩

  10. Gen. XLI, 40. ↩

  11. Judith viii, 8. ↩

  12. I Petr. vii, 15. ↩

  13. Prov. xviii, 1. ↩

  14. Is. iii, 4. ↩

  15. II Cor. i, 12. ↩

  16. I Petr. ii, 15. ↩

  17. Job xxxvi, 13. ↩

  18. Esther xvi, 6. ↩

  19. Ibid. 5. ↩

  20. Ibid. 7. ↩

  21. Matth. x, 28. ↩

  22. Act. x, 9. ↩

  23. Is. x, 1. ↩

  24. Luc. xxii, 12 et seq. ↩

  25. Esther xvi, 1, 13, 14. ↩

  26. Act. II, 15. ↩

  27. Act. x, 9. ↩

  28. Luc. XXIII, 33, 44. ↩

  29. Exod. XX. ↩

  30. Act. III, 1-4. ↩

  31. Num. XXI, 9. ↩

  32. Num. XX, 11. ↩

  33. Joann. XIX, 34. ↩

  34. Ps. LIV, 18. ↩

  35. Num. XXVIII, 3-6. ↩

  36. Gen. III, 6. ↩

  37. Act. III, 1. ↩

  38. II Esdr. IX, 3. ↩

  39. Ps. CXVIII, 164. ↩

  40. Act. V, 29. ↩

  41. Dan. III, 23 et seq. ↩

  42. Marc. XIV, 40. ↩

  43. Rom.xi,33. ↩

  44. 1 Joann. v, 4. ↩

  45. Hebr.xi,33. ↩

  46. Marc. ix, 22. ↩

  47. Luc. xvii, 6. ↩

  48. Matth.xvii, 19; ↩

  49. Ps. vii, 16. ↩

  50. Prov. xi, 6. ↩

  51. Eccl. xxvii, 30. ↩

  52. Esther vii, 10. ↩

  53. Dan. iii, 98. ↩

  54. Dan. iv, 31. ↩

  55. Ps. lxv, 7. ↩

  56. Dan. x, 1. ↩

  57. Eccli. xxvii, 30. ↩

Chapter 8 of 17