Articulus 9
ENARRATIO CAPITULI OCTAVI : ANNO TERTIO REGNI BALTHASAR.
CONSEQUENTER describitur visio, quæ secundum ordinem libri hujus, est septima, quinta vero secundum ordinem temporis atque historiæ, ut in Scholastica historia edocetur. Præcedens quoque visio facta est primo anno Balthasar regis Babylonis, cujus imperii tertio anno facta est ista. Ideo ait Hieronymus: Post duos annos superioris revelationis apparuit hæc visio. Et hoc verum est, si tamen utraque facta est eodem tempore anni. Itaque dicit: Anno tertio regni Balthasar regis Babylonis, de quo dictum est supra. Unde ista visio, sicut et immediate præcedens, præcessit illam quæ quinto capitulo scribitur. Causa vero permutationis ordinis in scribendo, assignata est supra.1 Visio apparuit mihi, secundum modum qui sequitur.
Ego Daniel post id quod videram, visione imaginaria ac intellectuali, in principio, id est primo anno Balthasar regis, vidi in visione mea ea quæ subsequuntur, quum essem in Susis castro. Hoc communiter ita exponitur, quod fuit in civitate nomine Susis, quæ castrum vocatur propter fortissimam suam munitionem ac muros firmissimos. Potest quoque exponi, quod fuerit in castro aliquo urbis istius. Quod est in Elam2 regione, id est in regno Elamitarum. Elam quandoque est nomen regionis, quandoque civitatis a qua regio ista nomen sortita est: sicut a Babylon Babylonia dicitur; et Babylon nunc pro civitate, nunc pro regno Chaldæorum accipitur in Scripturis. Fuit autem regio ista sub rege Medorum, contra quam Jeremias prophetat:3 in qua quidam Judæorum dispersi manebant. Nam et in Actibus, inter Judæos qui in Jerusalem ex diversis partibus erant, et ad prædicationem Apostolorum, omnium linguis loquentium, stupebant, narrantur fuisse et Elamitæ.4 Porro Susis fuit metropolis Elamitarum, quæ (ut in Scholastica historia fertur) in libro Judith Ecbatanis nominatur. Circa quod scribit Hieronymus: In hac civitate Daniel, secundum historiam Josephi, turrim exstruxit excelsam et quadro marmore ædificatam, tantæ magnitudinis ac pulchritudinis, ut usque in præsens nova esse videatur.5 In eaque regum Persarum atque Medorum conduntur reliquiæ seu corpora, et custos sive ædituus ac sacerdos ejusdem loci, Judæus est. In Scholastica quoque habetur historia, quod fecit in ea mausoleum, id est sepulcrum regum.
Vidi autem in visione esse me super portam Ulai, id est paludis, quia ante hanc portam Susis jacuit palus, a qua porta nomen accepit. Unde Symmachus pro Ulai transtulit, Paludem. Hinc secundum Hieronymum, Ulai est nomen portæ vel loci. Porro visio ista imaginaria fuit per alienationem ab exterioribus sensibus; sicque videbatur Danieli, quod esset super hanc portam, quia in spiritu fuit illuc translatus:6 sicut Ezechiel perhibet se in Jerusalem et in montem altum fuisse transpositum seu translatum. Hæc autem per corporalium rerum similitudines in interiori sensu imaginativo formatas, angelico ministerio fiunt.
Et levavi oculos meos interiores, ad intuenda quæ mihi interius objiciebantur videnda, et vidi imaginarie quæ subduntur. In tali tamen visione apparet videnti, quasi etiam corporaliter exterius aliquid cernat, sicut in somno nobis contingit. In prophetica autem visione non est illusio, sicut in somno nostro communiter: quia ibi vera est significatio, et mentibus Prophetarum, quid per imaginarias formas significetur, desuper declaratur. Circa hoc scribit Hieronymus: Quamvis in somnis videantur, quæ videntur, in umbra videlicet et imagine, tamen ne ipsa quidem videre possumus sine oculis elevatis. In quibus verbis insinuatum videtur, quod non solum imaginaria fuit, sed in somno quoque ostensa sit visio ista: juxta quod genus visionis angelus ait ad Jacob, Leva oculos tuos, et vide masculos ascendentes super feminas.7
Et ecce aries unus, id est similitudo arietis, stabat, secundum apparitionem, ante paludem sitam ex adverso portæ, videbaturque stare inter portam atque paludem, habens cornua excelsa. Per arietem significabatur rex seu regnum Medorum, sicut infra in textu hujus capituli dicitur: imo, secundum Hieronymum, aries dicitur Darius filius Astyagis, rex Medorum, avunculus Cyri. Per duo autem cornua, duo reges signati sunt, in regno Medorum ac Persarum præcipui, scilicet Darius iste et Cyrus: ita quod Darius fuit unus in persona, sed virtualiter rex bipartitus seu duo reges, quoniam imperavit Persis ac Medis; sicque per arietem et per cornua arietis designatur. Et unum excelsius altero atque succrescens. Per quod figuratus est Cyrus, qui secundum Hieronymum, simul cum Dario imperavit Persis Medisque, sed tanquam minus principalis et cedens avunculo: quo defuncto, solus Cyrus imperavit his regnis, et suum sic dilatavit imperium, quod multo potentior fuit quam ejus avunculus erat. Nam in Esdra ait: Omnia regna terræ (scilicet orientalis seu Asiæ majoris) dedit mihi Deus cœli.8 Per paludem quæ est locus non firmus, aliqui putant significatam instabilitatem regni Medorum, quod a Græcis post breve tempus fuit destructum. Et quoniam Cyrus ac Darius non fuerunt Judæis molesti, sed potius pii, idcirco per arietem animal mansuetum expressi sunt. In præcedenti vero visione regna Medorum atque Græcorum, seu reges eorum, per alia animalia designantur quam hic, ut patet consideranti: et hoc, propter diversas proprietates significantium ac significatorum ad invicem. Propter quod dicit Augustinus, quod cognitio proprietatum naturalium rerum, pandit abdita Scripturarum.
Postea vidi arietem cornibus ventilantem, id est caput moventem, contra orientem, contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, id est versus quatuor plagas terræ. Secundum Scholasticam historiam istud refertur ad regnum Medorum, non ad personam, id est determinatum aliquem regem illorum: quia paulatim reges regni istius versus quatuor plagas terræ se moverunt, varias regiones hinc inde impugnando ac superando. Scribitur quoque in Judith libro, quod Nabuchodonosor qui fuit alio nomine dictus Cambyses, eratque filius Cyri regis, misit Holofernem cum grandi exercitu ad subjugandum sibi regna omnia occidentis, voluitque esse mundi monarcha.9 Porro Hieronymus dicit istud non esse referendum ad Cyrum vel Darium ejus avunculum, sed ad alium Darium ultimum regem imperii Persidis, quem Alexander Magnus devicit: quem Darium potentissimum ditissimumque fuisse, tam Græcorum quam Latinorum ac Barbarorum narrant historiæ. Et omnes bestiæ non poterant resistere ei, id est, nulli reges aut regna potuerunt huic regno regibusque Medorum obsistere aut reniti seu prævalere, saltem ad tempus, secundum quod statim tangetur. Convenienter autem hæc regna et reges populi paganismi, nominibus bestiarum expressi sunt, quia creatorem suum non cognoscentes, bestiis vilius injustiusque vixerunt. Neque liberari de manu ejus: quia omnes quos regnum Medorum invasit, sibi subjecit.
Fecitque secundum voluntatem suam, non Dei; et instar tyrannorum, non rationem, sed voluntatem secutum est. Quamvis enim regnum hoc fuit ad tempus, quasi flagellum divinæ justitiæ, per quod Deus multorum punivit peccata; in quantum tamen regnum hoc in aliorum vastatione non ad Dei respexit honorem, sed proprium commodum, et ex crudelitate, ambitione, cupiditate, non ex bono fonte ad bella processit, Dei data sibi potestate abutens, propriam secutum est voluntatem, nec sic motum fuit a Deo ad prælia. Et magnificatus est aries, id est rex seu regnum Medorum monarchiam acquirens et possidens, præsertim tempore Darii ultimi jam præfati: cui et Græci erant subjecti; atque Philippus rex, pater Alexandri putativus, solvit Dario illi tributum, prout in vita Alexandri narratur.
Et ego Daniel intelligebam quodam modo in communi quid ista signarent, videlicet mutationem regnorum per prælia. Nam in præcedenti visione his similia viderat, et ea ad mutationem regnorum pertinere didicerat. Hinc ait Hieronymus: Ex superioribus visionibus, in quibus secundum regnum per arietem et ursum significatum est, etiam nunc intelligit, quod Medorum atque Persarum cernat imperium. Quod autem nondum plene intellexit ista, infra patebit. Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ. Per hircum animal luxuriosum, fœdum ac velox, exprimitur rex et regnum Græcorum, qui lubrici erant: et præsertim hic per hircum Alexander rex primus Græcorum signatur, qui a Macedonia ubi regnavit pater suus Philippus (quæ est in plaga occidentali quoad Medos), venit contra Darium regem Medorum, omnemque ejus terram occupavit celeriter. Ideo subditur: et non tangebat terram: quia tam velociter prævaluit, quod triumphis videbatur volare potius quam incedere, sicut de homine velocissime currente dicimus quod volet. Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. Quod tripliciter explanatur: primo, quod hircus, id est regnum Græcorum, habuit unum insignissimum principem, scilicet Alexandrum; secundo, quod Alexander habuit regiam potestatem præclaram ac fortiorem; tertio, quod Alexander ad unum potentissimum regnum obtinendum oculos suos præsertim direxit, videlicet ad Darium regem Medorum ac Persarum. Legitur quippe in vita Alexandri, quod legatis Darii venientibus ad Philippum patrem Alexandri pro tributo, Alexander ex responsione illorum sit indignatus: tuncque mente concepit Darium impugnare. Ideo quoque Alexander cornu insigne inter oculos habere visus est, quia ingeniosus fuit et doctus, ac philosophorum, præsertim Aristotelis, utens consiliis.
Et venit usque ad arietem illum cornutum, duo scilicet cornua præferentem, quem videram stantem ante portam Susis, id est usque ad Darium regem præfatum, in quo finitum fuit imperium Mediæ. Alexander enim primo variis præliis duces ac populos Darii superavit. Postremo Darius cum exercitu maximo contra Alexandrum personaliter venit, et prælium perdidit. Et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis10 suæ, id est, cum animositate audaci, velocitate impetuosa, ac forti exercitu Alexander Darium invasit. Quumque propinquasset ad arietem, efferatus est in eum, id est, atrociter Darium impugnavit, et percussit arietem, id est, Darium interfecit, non tamen propria manu: imo Darius a duobus suis principibus fuit clam letaliter vulneratus, sicut in vita Alexandri habetur; sed ideo eum percussisse asseritur, quia compulit eum in fugam, ex qua fuga Darius mortem incurrit; exercitum quoque Darii pro maxima parte peremit. Et comminuit duo cornua ejus, id est, regnum Persarum ac Medorum vastavit et subjugavit, et non poterat aries resistere ei.11 Quumque eum misisset in terram, id est, prostrasset in fugam, eum conculcavit, id est, regno privavit et humiliavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus:12 quia Dario nullus suorum potuit opem ferre adversus Alexandrum.
Hircus autem caprarum, scilicet Alexander, magnificatus est nimis potestate, divitiis, fama et gloria. Nam et Indiam superavit, et Asiam totam, Africamque pro parte, secundum historias. Sic itaque ex ordinatione divina fortior insurgit contra fortem, et spolians spoliatur, spernensque spernitur. Quumque crevisset Alexander potestate et opibus, et factus esset monarcha, fractum est cornu magnum: id est, Alexander rex Græciæ maximus, statim defunctus est, veneno peremptus tricesimo secundo ætatis suæ anno in Babylone, secundum Hieronymum. In toto autem regnavit annis duodecim, et post triumphos statim, scilicet post paucos annos, scilicet sex aut septem, vel circiter, est mortuus, ut patet primo Machabæorum.13 Et orta sunt quatuor cornua subter illud: id est, quatuor reges Alexandro minores ac inferiores, successerunt in regnis: quibus ipse adhuc vivens suum divisit imperium. Noluit enim parem habere, nec voluit sibi post mortem suam aliquem dici parem: idcirco imperium suum non uni dimisit in toto, sed quadripartitus est illud. Quæ omnia in vita Alexandri, et primo Machabæorum, in Scholastica quoque historia plenius recitantur. Per quatuor ventos cæli, id est per quatuor plagas terræ, ex quibus principales quatuor venti oriuntur et flant. Qui autem fuerint hi quatuor reges, et in quibus regnaverint regnis, dictum est in præcedenti articulo.
De uno autem ex eis, id est de Seleuco rege Asiæ, uno ex quatuor successoribus Alexandri, egressum est cornu unum modicum, id est, carnaliter genitus est rex unus, qui primo parvæ exstitit potestatis, puta Antiochus Epiphanes de Seleuco descendens, quanquam aliqui intermedii fuerint. Iste Antiochus parvum cornu vocatur, quia in primis fuerat Romæ obses, et ignorante senatu, a Roma discedens, regnum Syriæ occupavit, filium fratris sui primogeniti, regno sibi debito privans, seque in primo humilians intentione vanissima.14 Est enim qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.15 Et factum est grande contra meridiem, id est, regem16
Ægypti (quæ respectu Syriæ est in parte meridiana) devicit, videlicet Ptolemæum Philometorem, quo fugato, regnum Ægypti adeptus est, et contra orientem, id est eos qui erant in Perside, qui respectu Syriæ orientales fuerunt, et contra fortitudinem, id est urbem Jerusalem et populum Israel, ubi Deus immensæ potentiæ colebatur. Vastavit enim et intravit Jerusalem, et filios Israel in potestatem redegit, sicut in libro Machabæorum conscribitur. Et magnificatum est usque ad fortitudinem cœli, id est contra populum Israel, qui ad angelicas fortitudines specialiter pertinebat, et vallabatur ac roborabatur ab eis.17 Vel sensus est, quod contra angelos sanctos Israelitarum custodes, magnificatus est: non quod eis prævaluit, sed his qui illorum custodiæ erant commissi.18 Nec mirum si contra angelos hoc modo magnificatus dicatur, quum paulo post contra Deum magnificatus enuntietur. Et dejecit de fortitudine, id est, quosdam de forti populo Dei prostravit, ad idololatriamque coegit;19 et de stellis, id est, de viris perfectis, luce sapientiæ atque justitiæ decoratis, quorum conversatio fuit cœlestis, quosdam occidit, ut septem fratres, et alios multos: ut patet secundo libro Machabæorum; et conculcavit, id est, irreverenter tractavit eas. Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est, id est, contra Deum per superbiam blasphemiamque erectus, secundum Hieronymum. Alii tamen per principem fortitudinis, intelligunt pontificem Judæorum, alii Judam Machabæum. Et ab eo tulit juge sacrificium, id est quotidianam immolationem agni, quæ omni die fiebat semel de mane, et semel in vespere, prout in Levitico habetur. Figuravit autem hoc sacrificium immolationem corporis Christi, quod in altari offertur quotidie. Prohibuit namque Antiochus sacrificia legalia Deo offerri. Et dejecit locum sanctificationis ejus, id est, templum Dei violavit, ponendo ibidem idolum Jovis, secundum quod primo Machabæorum habetur:20 Ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare.21 Sed et aliis variis modis templum Jerusalem profanavit, ut scribitur in libris Machabæorum. Templum autem dicitur locus sanctificationis Dei, quia in illo præcipue populum exaudivit, purgavit ac sanctificavit, et populus ibidem Dei sanctitatem profitebatur, monstravit ac coluit. Vel dicitur locus sanctificationis Dei, id est Deo consecratus, et ab eo sanctificatus.
Robur autem datum est ei, id est, fortitudo Antiocho divinitus data est effective, et abusus potestatis concessus est ei a Deo permissive, contra juge sacrificium, ita quod illud impedivit (quod secundum Albertum fuit Deo sacrificiis cunctis acceptius, scilicet propter significatum ipsius, quod est immolatio Christi in cruce atque altari), propter peccata, quibus filii Israel Deum offenderant, sicque affligi meruerant, sicut secundo Machabæorum frequenter innuitur.22 Et prosternetur veritas in terra: quia in Judæa ubi cultus Dei viguit, idololatriam frequentavit, et veritatem vitæ, doctrinæ ac justitiæ suppeditavit, multosque Judæorum ad divinæ legis compulit abnegationem;23 et prosperabitur falsa prosperitate, id est, secundum suam affectionem expeditum habebit successum. De tali prosperitate ait Psalmista: Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitiam.24 Et faciet, opere exsequendo quæ vitiose concepit.
Consequenter inducitur declaratio visionis istius. Et audivi, interiori auditu quo audiunt ab omni exteriori sensu alienati, unum de sanctis, scilicet angelis, loquentem. Et dixit unus sanctus angelus alteri nescio cui sancto angelo, loquenti sibi, id est præfato angelo, cui tanquam inferiori alius superior loquebatur. Ex quo patet, quod angeli inferiores a superioribus quærunt et illustrantur, quemadmodum etiam loquitur Zacharias: Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit: Curre, et loquere ad puerum istum.25 Ex quibus eorum error ostenditur, qui negabant totum processum doctrinæ B.262728293031 Dionysii in libro de Angelica hierarchia, quoad ea quæ scribit de mutua angelorum purgatione, illuminatione et perfectione : dicentes, omnes angelos et Beatos a Deo, et solum ab eo, de omnibus illuminari. Denique etiam secundum Philosophos, et ut in libro de Causis docetur, intelligentiæ inferiores projiciunt suos vultus in lumina superiorum intelligentiarum. At vero secundum Albertum, angeli loquuntur ad se invicem et ad homines : ad se invicem per illuminationem, qua invicem se convertunt; loqui autem eorum ad homines, est per species sensibiles vel imaginales aut intellectuales hominem erudire. Fluunt autem illuminationes a superioribus, secundum quod dicit divinus Dionysius legem esse Divinitatis, reducere ad se media per prima, et ultima per media. Et quia superiores usum non habent ministerii exterioris, et angeli secundum Gregorium nomina sortiuntur ab exteriori officio, ideo nomen hujus angeli superioris mansit Danieli incognitum.
Usquequo visio et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ? Loquitur angelus more dolentis, et quasi Judæis compatiens : ideo verba ejus truncata sunt, quibus supplendum est aliquid. Dolorosi namque, sermones defectivos solent proferre, quia affectio verba abrumpit, sicut dum Christus ad Jerusalem ait in Luca : Quia si cognovisses et tu ; et quidem in hac die tua quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.32 Sensus ergo verborum istorum est : Usquequo visio, id est lex divinitus revelata, vel prophetalis revelatio de adversariorum populi Israel dejectione, conculcabitur ab adversariis legis, seu effectu privabitur ? Simili modo quærit : Usquequo juge sacrificium, et sanctuarium, id est templum, et fortitudo, id est virtus justorum in Israel, conculcabitur ab Antiocho rege et suis? Et usquequo peccatum desolationis, id est idolum Jovis ab Antiocho in templo locatum, faciens desolationem Judæis, seu idololatria aut desolatio templi ob populi scelera introducta, supple, durabit ?33
Et dixit ei angelus superior, de secretis divini consilii ac operum ejus plura cognoscens : Usque ad vesperam et mane, id est per dierum protractiones ac temporum intervalla, per dies quorum numerus subinfertur : dies duo millia trecenti : qui faciunt annos sex, tres menses et viginti dies, secundum Albertum, quibus duravit conculcatio memorata. Unde in Scholastica historia legitur : Ab ingressu Antiochi in Jerusalem, usque ad mundationem templi factam a Juda Machabæo, per successiones diei ac noctis fluxerunt sex anni, tres menses et dies viginti. Hieronymus quoque hic scribit : Legamus Machabæorum libros et Josephi historiam, ibique scriptum reperimus, quod centesimo quadragesimo tertio anno a Seleuco, qui post Alexandrum primus regnavit in Syria, Antiochus ingressus est Jerosolymam, et universa ibi vastavit, reversusque anno tertio, posuit in templo statuam Jovis ; et usque ad Judam Machabæum, id est usque ad annum centesimum quadragesimum octavum, per sex annos vastitatis Jerusalem, contaminationis autem templi tres annos, esse completos dies prædictos.
Pro quorum intellectu sciendum, quod Antiochus bis intravit34 Jerusalem, et in primo ingressu vastavit urbem, in secundo profanavit templum, idolum ibi constituens, quod tribus illic annis permansit.35 Sicque conculcatio sex annorum, non refertur ad tempus desolationis idoli hujus, sed ad desolationem civitatis ac populi Israel, imo etiam ad desolationem templi, quantum ad spoliationem ipsius ab Antiocho, ut primo Machabæorum libro clarissime dicitur, quod Antiochus primo suo ingressu in Jerusalem spoliavit templum.36 Porro primo Machabæorum libro habetur, quod Judas et fratres ejus mundaverunt templum anno centesimo quadragesimo octavo.373839 Et quoniam Daniel ista tam lucide prænuntiavit, Hieronymus perhibet eum non tam prophetam, quam historiographum exstitisse, qui eminenter dicere potuit Deo:40 Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Hinc impius sacrilegusque Porphyrius specialiter nisus est librum hunc reprobare, et esse conflictum probare.
Et mundabitur sanctuarium, id est templum a Juda et fratribus ejus ab immunditiis idololatriarum ac idolo Jovis: prout primo Machabæorum libro diffuse describitur, ubi loquitur Judas:4142 Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta et renovare.
Factum est autem quum viderem ego Daniel visionem, id est, visioni huic imaginariæ tota mente intenderem, scire æstuans quid singula designarent, et quærerem ab angelo intelligentiam ejus: nondum enim singula distincte cognovit, sed parum quid in communi, prout superius dixit, Ego intelligebam; ecce stetit in conspectu meo quasi species viri, id est angelus in specie viri: fuitque Michael, secundum Hebræos, ut statim patebit, qui interiori conspectui Danielis apparuit per imaginariam formam. Et audivi interiori auditu, vocem in interiori sensu formatam, non foris sonantem, viri, id est angeli hujus, inter Ulai, id est inter paludem et portam a palude adjacente, portam Ulai dictam, sicut præhabitum est.43 Daniel enim videbatur sibi esse super hanc portam, et angelus iste videbatur stare prope portam inter paludem et eam. Et clamavit, non clamore in aere resonante, sed in vi imaginativa per similitudines imaginales sonoro, et ait angelo inferiori de quo subditur: Gabriel, fac intelligere visionem istam, id est, huic Danieli visionem istam expone. Ex quo probatur ordo in ministeriis angelorum: et quoniam Michael princeps exstitit Synagogæ, diligentiam habuit de illuminatione Prophetæ, cujus illuminatio erat pro totius Synagogæ utilitate et consolatione. Et venit Gabriel, et stetit juxta ubi ego eram, scilicet ante me, ad docendum me.44
Circa hæc ait Hieronymus: Virum istum qui Gabrieli præcipit ut Danielem faciat intelligere visionem, Judæi Michaelem autumant. Consequenter autem, quia visio de præliis erat regumque certaminibus, imo successionibus regnorum, Gabriel qui præpositus præliis erat, huic officio interpretationis circa Danielem mancipatur. Gabriel enim, in nostram vertitur linguam, fortitudo vel robustus Dei. Unde eo tempore quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum dæmonibus, et de mundo triumphaturus, Gabriel ad Zachariam et ad S. Mariam transmittitur.45 Ubicumque autem medicina et sanatio necessaria est, Raphael mittitur, qui medicina seu curatio Dei interpretatur: hoc videlicet nominis interpretatione signante, quod vera in Deo sit medicina. Porro ubi populo prospera promittuntur, et propitiatio vel expiatio necessaria est, Michael dirigitur, qui interpretatur, Quis ut Deus?
Quumque venisset, pavens corrui in faciem meam, secundum imaginariam apparitionem: sicut Ezechiel subinde cecidisse se perhibet, quando scilicet adductus erat in Jerusalem in visionibus Dei. Angeli autem in apparatu terrifico solent apparere igneo vultu, prout in libro Judicum ait mater Samsonis:46 Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis.47 Præterea, juxta Albertum, non timore mali, sed reverentiæ ob visionis et illuminationis magnitudinem, lapsus est. Natura enim animæ est, ut intenta ad unum, remittatur seu debilitetur ad alterum. Unde tota ad illuminationem intenta, retrahitur a corpore. Corpus vero ab anima derelictum, ruit in se ipsum ac collabitur.
Et ait ad me, allocutione interna: Intellige quæ vidisti, fili hominis. Filium hominis vocat Prophetam, ut inter tam sublimes angelos esse se videns, memor sit fragilitatis humanæ, gratiam penset, neque se efferat. Hinc ait Hieronymus:
Ezechiel, Daniel, et Zacharias, quia sæpe se inter angelos esse cernunt, ne eleventur in superbiam, et angelicæ naturæ vel dignitatis esse se credant, admonentur fragilitatis suæ, et filii hominum nuncupantur, ut homines esse se noverint. Veruntamen Zacharias in toto libro suo ita non appellatur formaliter, sed æquivalenter. Angelus namque superior dixit ad angelum inferiorem : Curre et loquere ad puerum istum.48 Quoniam in tempore finis complebitur visio, id est, completa iniquitate malorum, et bonis per eos purgatis, consummabitur veritas seu effectus per visionem hanc significatus. Quum enim Judæorum populus fuisset per Antiochum et subsequentes emendatus, impletum est quod visio ista intendit. Completa quoque iniquitate Medorum, per Græcos puniti sunt. Finis autem in Scripturis non semper ultimum tempus durationis sæculi, scilicet tempus proximum finali judicio signat, sed interdum significat finem earum, de quibus sermo est, rerum : ut quum in Isaia, et (quantum ad sensum) in
Michæa conscribitur, Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium :4950 quod ad litteram de Christi primo adventu exponitur, secundum omnes doctores catholicos. Et Jeremias ait : In novissimis diebus intelligetis consilium ejus.51 Denique, quod in Genesi sanctissimus patriarcha Jacob suis loquitur filiis, Congregamini ut annuntiem vobis quæ in novissimis diebus ventura sunt, non ad tempus proximum finali judicio potest referri :52 imo plura illorum ante Christi adventum, et multa illorum in primo Christi adventu impleta sunt. Quidam tamen occasione verbi istius putant ista ad tempus Antichristi debere referri, in quantum Antiochus fuit Antichristi figura.
Quumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : cujus causa jam posita est. Sic et Ezechiel ait in principio libri sui et postea : Vidi, et cecidi in faciem meam. Et Isaias : Corrui, inquit, quum viderem. Sic et Joannes in Apocalypsi testatur :53 Cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus.54 Siquidem tantæ lucis splendorem, tam arduam visionem, tantam in divina absorptionem, anima sine corporalium virium destitutione ferre non solet. Et tetigit me, tactu virtutis et confortationis. Sic et Joannes in Apocalypsi : Posuit, ait, dexteram suam super me, et dixit, Noli timere. Dictum est autem in isto articulo, quomodo secundum Hieronymum facta videatur visio ista in somno. Quo dato, etiam forte facta est Danieli in strato quiescenti : sicque collapsio hæc fuisset secundum imaginationem, non secundum realem corporis lapsum. Et statuit me in gradu meo, ita quod more hominum steti erectus super pedes, sive realiter, sive in imaginatione : ad insinuandum, quod ad susceptionem illustrationis divinæ, requiratur elevatio mentis ad Deum, dummodo illustratio sit formata. Sic et ad Ezechielem angelus ait : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.5556 Et ingressus est, inquit, spiritus in me, postquam locutus est mihi, et statuit me super pedes meos.
Dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ ventura sunt in novissimo maledictionis. Secundum Albertum, maledictionem vocat tempus quo idololatria duravit in templo Jerusalem. Tunc enim maledictio abundavit, gratia benedictionis Dei juste sublata ab ipsis idololatris. Quoniam habet tempus, id est spatium durationis seu vitæ vel regni, aut transgressionis cujusque hominis, finem suum : juxta illud Job : Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est ;57 constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Et in Actibus loquitur Paulus : Deus fecit ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum.58 Denique in Genesi Dominus ait : Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum.59
Consequenter explanat visionem perlucide. Aries, quem vidisti habere cornua duo, rex Medorum est atque Persarum.60 dragesimo octavo. Et quoniam Daniel ista et stetit juxta ubi ego eram, scilicet ante stobam tam lucide prænuntiavit, Hieronymus perhibet eum non tam prophetam, quam historiographum exstitisse.
Ps. l, 8. dicere pientiæ pius salnisus e conflictu.
Et templum mundit prout describit triti sub munda.
1 Mach. iv, 36.
45 Fact Daniel ginaria tuans rem ab enim srum q dixit, h spectu gelus i cundu interio imag in auditu tam, n geli h dem et
16 vers. 2. Ulai d enim v tam, e portam vit, n in vi ginales quo s sionem nem i in min chael tiam cujus utilita
47
Ezechiel, Daniel, et Zacharias, quiaæpe statur : Cecidi ad pedes ejus tanquam se inter angelos esse cernunt, ne evenmortuus. Siquidem tantæ lucis splendorem, tam arduam visionem, tantam in dilius ac prionem, anima sine corporalijus persona seu res illa exstat nig.61 Et ita dicunt ista ad litteram de Antiocho scripta, in quantum fuit Antichristi figura.
Postremo, circa verbum illud quod Daniel ait, Quumque surrexissem, faciebam opera regis, oritur mihi dubitatio quædam, de quo scilicet rege id dicat : an scilicet de rege Medorum, an de rege Babylonis.62 Videtur enim de rege Medorum non possit intelligi (ut dictum in expositione primi niniel fuit in Babylone onem Balthasar regis lone destructa, Darius secum Danielem in Medvisionis istius jam scripodum fuit officialis Darii requum visio in facta vivrege, et tertius non ejus cipio hujus quoque quod de Balthasar, non quod dictum est, regio hæc, fuit sub rege stionem non legi ab solutam, nec ex verbis certam video solutionem pro præsenti certa occurrco responsionem jam diffemei conjecturas pro firma vere non præsumo. Veram soluscientiarum Dominus revelare
Footnotes
-
Art. vn, p. 94. ↩
-
Art. vii, p. 94. ↩
-
Jer. XLIX, 34 et seq. ↩
-
Act. II, 9. ↩
-
Ant. Jud. lib. X, c. 11. ↩
-
Ezech. VIII, 3; XL, 2. ↩
-
Gen. xxxi, 12. ↩
-
1 Esdr. 1, 2. ↩
-
Judith ii, 3-6. ↩
-
Dan. viii, 6. ↩
-
1 Mach. i, 1-10. ↩
-
Judith ii, 3-6. ↩
-
1 Mach. 1, 8. ↩
-
1 Mach. 1, 11. ↩
-
Eccl. xix, 23. ↩
-
Eccli. xix, 23. ↩
-
Philipp. III, 20. ↩
-
I Mach. 1, 23 et seq.; ↩
-
II Mach. vi, vii. ↩
-
II Mach. vi, 2 et seq. ↩
-
I Mach. i, 57. ↩
-
I Mach. 1, 22 et seq. ↩
-
II Mach. v, 17, 18; vi, 15; vii, 32; xii, 42. ↩
-
Ps. xxxvi, 7. ↩
-
Zach. ii, 3, 4. ↩
-
I Mach. i, 47. ↩
-
I Mach. i, 22 et seq. ↩
-
Zach. ii, 3, 4. ↩
-
I Mach. 1, 47. ↩
-
Exod. xxix, 38, 39. ↩
-
Lev. vi, 9, 12; ↩
-
Luc. xix, 42. ↩
-
1 Mach. 1, 57; 11 Mach. vi, 2. ↩
-
1 Mach. 1, 21-29. ↩
-
1 Mach. , 30-57 et seq. ↩
-
1 Mach. , 23, 24. ↩
-
1 Mach. iv, 52. ↩
-
I Mach. i, 57; ↩
-
II Mach. vi, 14, 52. ↩
-
Ps. l, 8. ↩
-
II Mach. vi, 2. ↩
-
1 Mach. iv, 36. ↩
-
vers. 2. ↩
-
*stabam ↩
-
Luc. 1, 19, 26. ↩
-
Ezech. XL, 2; XLIII, 3; XLIV, 4. ↩
-
Judic. XIII, 6. ↩
-
Zach. II, 4. ↩
-
Mich. IV, 1. ↩
-
Is. II, 2; ↩
-
Jer. XXIII, 20. ↩
-
Gen. XLIX, 1. ↩
-
Is. XXI, 3. ↩
-
Apoc. I, 17. ↩
-
Ezech. II, 1; III, 23; XLIV, 4. ↩
-
Ezech. II, 1, 2. ↩
-
Job XIV, 5. ↩
-
Act. XVII, 26. ↩
-
Gen. XV, 16. ↩
-
Gen. vers. 3. ↩
-
Apoc. 1, 17. ↩
-
vers. 27. ↩
Chapter 10 of 17